De Jejuniis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Jejuniis
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DeJej 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- Orthodoxi quos hic vocat psychicos, Montani dogmata de jejuniis improbabant. Illius igitur assecta factus, jejunia montanica, xerophagias et stationes defendit.

CAPUT PRIMUM.

Mirarer Psychicos si sola luxuria tenderentur, qua saepius nubunt; et non etiam ingluvie lacerarentur, qua jejunia oderunt, monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disjungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. Denique pro dispositione membrorum, ordo vitiorum; prior venter, et statim caetera saginae substructa lascivia est. Per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. Piget jam cum talibus congredi, pudet et jam de eis altercari, quorum nec defensio verecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint semel nominabo exteriores et interiores botuli Psychicorum. Hi Paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur: non quod alium Deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Jesum Christum solvant (I Joan. IV, 3), nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant; sed quod plane doceant saepius jejunare, quam nubere. De modo quidem nubendi jam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus, secunda, vel magis prima continentiae pugna est. Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus; quod stationes plerumque in vesperam producamus; quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui. Novitatem igitur abjectant, de cujus inlicito praescribant, aut haeresim judicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus (Gal. I, 8).

CAPUT II. Nam quod ad jejunia pertineat, certos dies a Deo constitutos opponunt, ut cum in Levitico praecipit Dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis: Sancta, inquiens, erit vobis dies, et vexabilis animas vestras; et omnis anima quae vexata non fuerit illa die, exterminabitur de populo suo (Levit. XVI, 29). Certe in Evangelio illos dies jejuniis determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse jam solos legitimos jejuniorum christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, agnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Itaque de caetero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novae disciplinae, pro temporibus et caussis uniuscujusque; sic et Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum et in commune omnibus obeundorum jejuniorum (Act. XV, 10); proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habebant quartae feriae et sextae, passive tamen currant, neque sub lege praecepti, neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur (Act. III, 8); Xerophagias vero novum affectati officii nomen, et proximum ethnicae superstitioni; quales castimoniae Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant; cum fides libera in Christo ne Judaicae quidem legi abstinentiam quorumdam ciborum debeat, semel in totum macellum ab Apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita jubeant cibis abstinere a Deo conditis; et ideo nos esse jam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum, inustam habentes conscientiam (I Tim. IV, 1). Quibus oro te ignibus? credo quibus nuptias saepe deducimus, et coenas quotidie coquimus. Sic et cum Galatis (Gal. IV, 10) nos quoque percuti aiunt, observatores dierum, et mensium, et annorum. Jaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: Non tale jejunium Dominus elegit (Is. LVIII, 4 et 5); id est, non abstinentiam cibi, sed opera justitiae quae subtexit; et ipsum Dominum in Evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem, quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur (Marc. VII, 15), cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator (Matth. XI, 19), sic et Apostolum docere, quod esca nos Deo non commendet, neque abundantes si edamus, neque deficientes si non edamus (I Cor. VIII, 8). His et hujusmodi sensibus eo jam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior ventri possit supervacua, nec adeo necessaria, existimare sublati vel diminuti vel demorati cibi officia, praeponente scilicet Deo justitiae et innocentiae opera. Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae; quum facile dicatur: Opus est de totis praecordiis credam, diligam Deum et proximum mihi; in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.

CAPUT III.

Itaque nos hoc prius affirmare debemus, quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud Deum inanitas ista, et ante omnia unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi Deum; tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a Deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam prophetaverat, nec jam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam Deo cessit, pabulo potiusquam praecepto annuit; salutem gula vendidit. Manducavit denique, et periit: salvus alioquin, si uni arbusculae jejunare maluisset; ut jam hinc animalis fides semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium appetitionem, et spiritualium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et ipse jejunium mandet, et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet (Ps. L, 18), quis jam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo, et observato praecepto, primordiale jam delictum expiaretur, ut homo per eamdem materiam caussae satis Deo faciat, per quam offenderat, id est, per cibi interdictionem; atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut exstinxerat sagina, pro unico illicito plura licita contemnens.

CAPUT IV.

Haec ratio servabatur apud Providentiam Dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad dejiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim Deus aliquam victus constituit castigationem, quinimo et auxit permissionem? Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen. IX, 29). Postea vero ad Noe enumerata subjectione omnium bestiarum terrae, et volatilium coeli, et moventium in terra, et piscium maris, et omnis viventis; Erunt, inquit, vobis in escam, velut olera foeni dedi vobis universa; verum carnem in sanguine animae suae non editis; (Gen. IX, 2) nam et hoc ipso quod eam solam carnem esui eximit, cujus anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus, non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem, unius scilicet pomi, tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum. Jam enim judicium Dominus ostenderat per diluvium; adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris, et de manu bestiae. (Gen. IX, 5) Omnis itaque justitiam judicii praeministrans, materiam libertatis emisit, per veniam supparans disciplinam; permittens omnia, ut demeret quidam; plus exacturus, si plus commisisset; abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset; quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur majoris abstinentiae operatione, in majoris licentiae occasione.

CAPUT V.

Denique, ubi jam et familiaris populus allegi Deo coepit, et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando jejunia toleraret homo, perpetua in quibusdam abstinentia usus. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen, pronior ventri quam Deo deprehensus; cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu Dei et sublimi brachio ereptus Dominus ejus visus; et terrae lacte et melle mananti destinatus; statim autem solitudinis copiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans, in Moysen et Aaron mussitavit: Utinam obiissemus percussi a Domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus, et panes in plenitudinem comedebamus! Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? (Ex. XVI, 2) Eadem ventris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et Dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat: Quis nos vesceret carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et alia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi nostri. (Num. XI, 4) Ita et illis xerophagiae panes angelici displicebant: allium potius et cepe quam coelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae caussa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.

CAPUT VI.

Nunc si temere rationes castigati a Deo victus, et castigandi propter Deum a nobis, ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus, ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensus agendis quo divina tractantur si multo pollentioris mentis, si multo vivatioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum, decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit, quam ad lasciviam sapere. Manducavit populus et bibit, et surrexerunt ludere (Ex. XXXII, 6). Intellige sanctae Scripturae verecundiam: lusum, nisi impudicum, non denotasset. Caeterum, quotusquisque meminerit religionis, occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur Dei in eo tempore, quo ipsum sibi hominem excidere solemne est. Omnem disciplinam victus aut occidit aut vulnerat. Mentior, si non Dominus ipse oblivionem sui exprobrans Israeli, caussam plenitudini deputat: Incrassatus est dilectus, et pinguefactus, et dilatatus est, et dereliquit Deum qui fecit eum, et abscessit a Domino salutificatore suo (Deut. XXXII, 15). Denique in eodem Deuteronomio eamdem causam praecaveri jubens: Ne, inquit, cum manducaveris et biberis, et domos optimas aedificaveris, ovibus et bobus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui (Deut., VIII, 12). Praeposuit corruptelae divitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae divitiae procurant. Per illas scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis videret, et auribus audiret, et corde conjiceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit, dedocens hominem saginae studere. Caeterum, cui cor erectum potius inveniebatur quam impingnatum, quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem jejunium perennavit, spiritali fide virtutem subministrante; et vidit oculis Dei gloriam, et audivit auribus Dei vocem, et corde conjecit Dei legem jam tunc docentis non in solo pane vivere hominem, sed in omni verbo Dei (Luc., IV, 4); cum quidem nec ipsum Moysen Deo pastum, inediamque ejus nomine saginatam constanter contemplari valeret pinguior populus. Merito igitur etiam in carne se Dominus ei ostendit collegae jejuniorum suorum, non minus et Heliae. Nam et Helias hoc primum quod famem fuerat imprecatus, satis jam se jejuniis voverat: Vivit, inquit, Dominus, cui adsisto in conspectu ejus, si erit ros istis annis et imber (III Reg., XVII). Dehinc minantem Jezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse, quadraginta diebus et noctibus vacuo ventre, arido ore, pervenit in montem Choreb; ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu Dei exceptus est! Quid tu, Helia, hic (III Reg., XIX, 9)? multo amicior ista vox, quam, Adam, ubi es, (Gen., III, 9). Illa enim pasto homini minabatur, ista jejuno blandiebatur. Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut Deum praestet homini contubernalem, parem revera pari. Si enim Deus aeternus non esuriet (Is., I, 11), ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus quo homo Deo adaequetur, cum sine pabulo vivit.

CAPUT VII.

Processimus itaque jam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum Deum homini reconciliat. Deliquerat Israel, in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum jejunio diluit, ut periculum praelii simul fugerit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (I Reg., VII, 9), in nullo magis procuratam audimus Dei clementiam, quam abstinentia populi. Et Allophyli praelio admovebant: ibi demum Dominus intonuit voce magna super Allophylos, et confusi sunt, et corruerunt in conspectu Israelis; et processerunt viri Israel ex Maspha, et persecuti sunt Allophylos, et usque Betchor ceciderunt pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires jejunantium Deo: coelum pro ejusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib, compluribus jam civitatibus captis, Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret (IV Reg., XVIII, 19), nihil aliud illum a proposito in Aethiopias avertit. Dehinc, quid aliud centum et octoginta millia de exercitu ejus per angelum absumpsit, quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem, duritia hostis annuntiata, vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad Deum per Esaiam adire jussit, utique jejunio preces prosequente: neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper inedia moeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. Per hanc moeroris sequelam et inediam, etiam civitas illa peccatrix, Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim poenitentia scelerum commendaverat Deo jejunium triduo functa, etiam pecudibus enectis, quibus iratus Deus non erat (Jon. III). Sodoma quoque et Gomorra evasissent, si jejunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab, cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae, propter vineam interempti a Jezabel, exprobrasset Helias: Qualiter occidisti, et haereditatem possedisti? In loco, quo, sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinquent (III Reg., XXI, 19). Destituit semetipsum, et saccum carni suae imposuit, et jejunavit, et dormivit in sacco; et tunc sermo Domini ad Heliam: Vidisti ut reveritus sit Achab a facie mea? Pro eo quod reveritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii ejus superducam eam (ibid., 29), qui non erat jejunaturus. Ita jejunium in Deum reverentiae opus est. Per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a Deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem, aut periculorum aversionem, aut delictorum oblitterationem; verumetiam sacramentorum agnitionem, jejunia de Deo merebuntur. Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum, hanc statim professus est caussam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare tibi quatenus miserabilis es; jejunando scilicet. Si Deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis; ubi quidem illi sex diebus jejunanti prandium angelus procuravit.

CAPUT VIII.

Reddimus et caetera, ad nova enim nunc documenta properamus: in limine Evangelii (Luc. II, 37), Anna prophetis filia Phanuelis, quae infantem Dominum et agnovit, et multa super eo praedicavit exspectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum veteris univirae viduitatis, jejuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis assideri Ecclesiae debeat, et a nullis magis intelligi Christum, quam semel nuptis, saepe jejunis. Ipse mox Dominus baptisma suum, et in suo omnium, jejuniis dedicavit, habens efficere panes ex lapidibus, etiam Jordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset. Imo novum hominem in veteris suggillationem virtute fastidiendi cibi initiabat. ut eum diabolo rursus per escam tentare quaerenti, fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde jejuniis legem sine tristitia transigendis. Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora daemonia jejuniis praeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? Denique, ut in centurionem Cornelium, necdum tinctum, dignatio Spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, jejunia ejus legimus exaudita. Puto autem, et Apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim, jejunia quoque plurima enumerat (II Cor. XI, 27).

CAPUT IX.

Principalis haec species in castigatione victus, potest jam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praejudicare, ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorumdam, portionale jejunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est. Redeo ad Danielem et fratres ejus leguminum pabulum, et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes, atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat; caeterum spiritu insuper cultos. Dedit enim Deus adolescentulis scientiam et intelligentiam in omni litteratura, et Danieli in omni verbo, et in somniis, et in omni sophia (Dan. I, 17) qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de Deo impetraretur agnitio sacramentorum. Anno denique tertio Cyri regis Persarum, cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus, ego Daniel eram lugens, per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter adloquens: Daniel, homo es miserabilis; ne timueris, quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram Deo, exauditum est verbum tuum, et ego introivi verbo tuo. Ita xerophagiarum miseratio et humiliatio metum expellunt, et aures Dei advertunt, et occultorum compotes faciunt. Revertor etiam ad Heliam, cum corvi illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabee Judaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corvi qui eum liberalius pascerent? an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum eum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre; sicut Danieli in lacum leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae, et persecutionis, et cujuscumque circumstantiae, xerophagiis esse vivendum. Tali victu David exomologesin suam expressit, cinerem quidem edens velut panem, id est, panem velut cinerem aridum et sordidum, potum vero fletu miscens, utique pro vino. (Ps. CI, 10) Habet enim et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem Deo voverat, et Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater. Et vinum, inquit, et ebriamen nonbibet (I Reg. I, 15): talis enim et ipsa Deum orabat. Et Dominus ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis, tu et filii tui post te, si quando ingrediemini tabernaculum, vel ascendetis ad altare, et non moriemini. Adeo morientur qui non sobrii in Ecclesia ministraverint. Sic et Israeli proximo exprobrat: Et potum dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem strictura potus xerophagiae portio est. Quanquam ubi abstinentia vini aut a Deo exigitur, aut ab homine vovetur, illic intelligatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam Deo immolet, aquis sobrius, et cibis ebrius. An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf. Levit. X, 9; Amos. XV, 13; II Cor. XI, 27; Rom. XIII, 13; Tim. V, 23).

CAPUT X.

Aeque stationes nostras, ut indignas; quasdam vero et in serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes, et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad interdictionis quaestionem, semel pro omnibus caussis respondebo. Nunc ad proprium hujus speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nova dirimendis stationibus praescribant. Si, quia Petrus, et qui cum eo, ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi caussa, prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur. Porro, cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu Sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores fuisse in orationibus divinis? Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde Apostolicorum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse, tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, Dominus vobis revelabit (Phil. III, 15). Itaque, seposito confirmatore omnium istorum Paracleto, duce universae veritatis, an indignior apud vos ratio afferatur in nonam observandi requiro, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu Domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur: nam et milites nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad jucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem sapit christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut jejunemus ad serum, exspectantes tempus Dominicae sepulturae cum Joseph postulatum detulit corpus, et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerare, quam domini. Sed hoc ex argumentationum provocatione commiserim, conjecturas conjecturis, et tamen puto fidelioribus, repercutiens. Videamus an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo, habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus praeliantis usque in occasum perseverans, nonne statio fuit sera? Jesum Nave debellantem Amorrhaeos, prandisse illa die existimamus, qua ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon, et luna in Aialon: stetit sol et luna instructione, donec ultus est populus de inimicis suis; et stetit sol medio coelo, et non accedebat in occasum, et in finem diei unius. Non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus; ut, inquit, exaudiret Deus hominem, parem scilicet solis, instantem tamdiu in officio, stationem etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in praelio constitutus, manifeste munus istud indixit (I Reg, XIV, 24): Maledictus homo qui ederit panem ad vesperam usque dum ulciscur de inimico meo; et non gustavit totus populus ejus, et tota terra non prandebat. Tantam autem Deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Jonathan filius Saulis, quanquam ignarus jejunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus, gulae enim, licet simplicis, reus fuerat. Sed et Daniel, anno primo regis Darii, cum jejunans in sacco et cinere exomologesin Deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce vir quem videram in somnis initio, velociter volans adpropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii. Haec erit statio sera, quae ad vesperam jejunans, pinguiorem orationem Deo immolat.

CAPUT XI.

Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta, secundum majorem vim imperitorum, apud gloriosissimam scilicet multitudinem Psychicorum. Propterea per singulas direximus species jejunationum, xerophagiarum, stationum, ut dum recensemus secundum utriusque Testamenti paraturam, quantum proficiant recusati, vel recisi, vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant. Item dum pariter ostendimus quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit. Itaque et hic in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, aut pseudoprophetia est si spiritalis vox solemnia ista constituit; aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit. Eam enim formam reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae adversarii veterum adversus illa poterant retractare; aut et illa recusare debebunt, aut certe ista suscipere necessario, maxime cum et ista, a quocumque institutore sint, sive spiritali, sive tantum fideli, eidem Deo currant, cui et vetera. Indubitate enim et haeresis et pseudoprophetia divinitatis diversitate judicabuntur apud nos omnes unici Dei Creatoris et Christi ejus antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o Psychice. Et quomodo Dei nostri officia indicit, nec alii offerenda quam Deo nostro? Aut contende diabolum cum Deo facere nostro, aut Satanas Paracletus habeatur. Sed hominem Antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Joannem. Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro, haec erga Dominum nostrum officia disposuit, cum et Antichristi erga Deum adversus nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat, an cum probat quae Deus noster et imperavit semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis Deo, sicut de gratia, ita de disciplina; sicut de charismatibus, ita et de solemnibus; ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia ejus, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et Prophetae usque ad Joannem: superest ut totum auferatis, quantum in vobis tam otiosum.

CAPUT XII.

Jam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis (I Cor., IV, 8), non delicta incusantes, quae jejuniis elimentur, nec revelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. Atque ita de hoc jam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione digessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis Paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere? Praescribitis constituta esse solemnia huic fidei scripturis vel traditione majorum, nihilque observationis amplius adjiciendum, ob illicitum innovationis. State in isto gradu si potestis.

CAPUT XIII.

Ecce enim convenio vos et praeter Pascha jejunantes, citra illos dies quibus ablatus est sponsus, et stationum semijejunia interponentes, et vero interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est; denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sint constituta obitis. Quale est autem ut tuo arbitrio permittas quod imperio Dei non das? plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati? Ego me saeculo, non Deo liberum memini: sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem quod et episcopi universae plebi mandare jejunia assolent; non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est; sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae caussa. Itaque si et ex hominis edicto, et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem jejunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta, et in principum mandata coïtionibus opposita delinquimus. Spiritus Sanctus, cum in quibus vellet terris, et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium, sive ecclesiasticarum tentationum, sive mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus, ad exorandum judicem, hujusmodi officiorum remedia mandabat. Puta nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus. Adspice ad Judaïcos fastos, et invenies nihil novum: si quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CII); hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius et jejunationibus operati; dolere cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista solemnia quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.

CAPUT XIV.

Horum igitur tempora observantes, et dies et menses et annos, galaticamur. Plane si judaicarum caeremoniarum, si legalium solemnitatum observantes sumus: illas enim Apostolus dedocet compescens Veteris Testamenti in Christo sepulti perseverantiam, et novi sistens. Quod si nova conditio in Christo jam nova et solemnia esse debebunt; aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit Apostolus, cur Pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus, et jejuniis parasceven? quanquam vos etiam sabbatum, si quando continuatis, nunquam nisi in Pascha jejunandum secundum rationem alibi redditam, nobis certe omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud Apostolum differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis, in quo caussam novitatis accusatis.

CAPUT XV.

Reprobat etiam illos qui jubebant cibis abstinere, sed de providentia Spiritus Sancti, praedamnans jam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera Creatoris: quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Jovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud Paracletum. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? duas in anno hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis offerimus Deo; abstinentes ab eis, quae non rejicimus, sed differimus. Atquin ad Romanos scribens, vos nunc compungit detrectatores hujus officii: Ne propter pabulum solveritis, inquit, opus Dei. Quod opus? de quo ait: Bonum est carnem non edere, et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis Deo nostro est. Quidam credit omnia munducauda esse, quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum judicas? Et qui manducat, et qui non manducat, Deo agit gratias. (Rom. XIV, 2, et seqq.) Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino! Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent; probare vero qui in honorem, non qui in convitium Creatoris. Et si claves macelli tibi tradidit, permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum Dei inclusit. Nec enim, inquit, esus aut potus est Dei regnum, et, Esca nos Deo non commendat; non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata. Siquidem subjiciens, nec si manducaverimus, abundabimus; nec si non manducaverimus, deficiemus; tibi magis insonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto quod etiam jejunarit, qui beatos, non saturatos, sed esurientes et sitientes, pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam, quae permanet in vitam aeternam; in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et attalicas divitias. Sic et Esaias, non negavit Deum elegisse jejunium, sed quale non elegerit, enumeravit. In diebus enim, inquit (Is., LVIII, 3), jejuniorum vestrorum inveniuntur voluptates vestrae, et omnes subjectos vobis succutitis, aut convitia et lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium ego elegi; sed quale subjecit, et subjiciendo non abstulit, sed confirmavit. Nam etsi mavult opera justitiae, non tamen sine sacrificio; quod est anima conflictata jejuniis.

CAPUT XVI.

Ille certe Deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos, nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. Eliditur pro templi foribus senior Heli; filii ejus in acie ruunt; nurus exspirat in partu. Hanc enim meruerat a Deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo Dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum ejus regis arefactam, et statim restitutam, post altare diffusum, ob haec signa, et satisfactione invitatus a rege, plane excusavit. Prohibitus enim a Deo fuerat, illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetiam temere pastus, secundum verbum Dei ibidem factum super mensam, non est in paternis sepultus: leonis enim in via occursu prostratur, et apud exteros conditus, poenam deserti jejunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in divite quidem convivia cruciantur, in paupere vero jejunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29). Nam et Johel exclamavit (Joel, I, 14): Sancite jejunium, et praedicate curationem, prospiciens jam et tunc et alios apostolos et prophetas sancituros jejunium, et praedicaturos officia curantia Deum. Unde et qui in idolis comendis, et in aris ornandis, et ad singulas horas salutandis adulantur, curationem facere dicuntur. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt. Cum stupet coelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias praeterea annuo ritu saccis velati, et cinere conspersi idolis suis inediam supplicem objiciunt, balnea et tabernacula in nonam usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. Niniviticum credo justitium. Judaicum certe jejunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne littus quocumque in aperto aliquando jam precem ad coelum mittunt; et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant, et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Sed bene, quod in nostris xerophagiis blasphemias ingerens, Casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc divinam constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur. Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. Hinc tu eo irreligiosior, quanto ethnicus paratior. Ille denique idolo gulam suam mactat, tu Deo non vis. Deus enim tibi venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos cocus, et Sanctus Spiritus nidor, et condimenta charismata, et ructus prophetia.

CAPUT XVII.

Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem jactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum, ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis, si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet. Sed major his est agape (I Cor. XIII, 13), qui per hanc adolescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae, lascivia atque luxuria, quam societatem et Apostolus sciens, cum praemisisset: Non in ebrietatibus, nec in comessationibus; adjunxit: nec in cubilibus et libidinibus. (Rom. XIII, 14.) Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur; cum Apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32)? Sicut nos non dubitamus exerte mandare: jejunemus, fratres et sorores, ne forte cras moriamur. Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus, eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus Deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram, facilius si forte per angustam salutis januam introibit caro exilior, citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae olympici: illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariae. Et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt; sed nostra alia robora, aliaeque vires, sicut et alia certamina; quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae, adversus haec, non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. Caeterum, saginatior christianus ursis et leonibus forte, quam Deo, erit necessarius, nisi quod et adverus bestias maciem exercere debebit.