A) Scriptoris lexicon
[recensere]Atque adhuc ita nobis progressa est oratio, ut ea versaretur omnis in aditu quasi quaestionis de Latinitate L. Apulei institutae. Nunc iam res ipsas adgrediamur. Atque latinitas quoniam generatim duobus maxime rebus cernitur, tum vocibus ipsis iisque bene legitimaque significatione usurpandis, tum recte linguaeque indoli congruenter coniungendis ac disponendis: iam hanc partitionem naturaliter se offerentem sequarum. Quam tamen fecimus adumbratam magis, ut esset aliquis scribendi ordo, quam ut omnia stricte atque accurate ea amplecteremur: compluria enim additamenta varia ac selecta singulis partibus singula erunt subicienda. Primum igitur de iis, quae ad etymologiam sive originationem spectant, disserendum proponendaque est vocabulorum copia, orationis fundamentum, sive, ut brevier nostro vocabulo uti liceat, scriptoris lexicon. Atque singularum vocum forma vel notione memorabilium observationem instituere poteramus eam, ut primum, quas confinxisset novas, deinde quas e thesauro poetarum delibasset, tertium, quas e priscorum commutasset sive deflexisset notiones quaereremus. Verum haec quamvis facile instituatur, tamen difficile observari potest dispositio minimeque nobis placuit. Nam praeterquam quod omnino alterum cum altero confunditur, hoc praecipue non potest diiudicari, utrum aliquod verbum temere te pro libidine confinxerit an ex antiquitatis tenebris arripuerit obsoletum. Nam quum inde tot hauserit inusitatas voces, quas si non grammaticorum et glossographorum, a quibus proditae sunt, auctoritate niti possemus, profecto eum noviter pepigisse crederemus: cur non bonam etiam earum partem, quarum nullum vestigium exstat quasque vulgo ab interpretibus novasse fertur, eum e prisca lingua sumpsisse consentaneum est? In quo illud prae ceteris spectandum est, cascae latinae linguae vocum, quae quidem ad nos innotuerint, summam esse penuriam: quae si aliquod mille vocabulis esset locupletatior, aliter de Apulei dictione possemus iudicare. Quae autem novavit (novasse autem semper eum dicimus ea, quae apud eum aut solum aut primum inveniuntur) quamvis satis insolenter novaverit, non aliter tamen finxit nisi linguae legibus congruenter, ut concesserim hac ratione Oudendorpium recte contendisse, Apuleium nihil sine exemplo scripsisse. Neque etiam ille ordo, quem secutus est Erdmann in specimine ante excitato, nobis probatur, quo primum vocabula Apuleio soli usitata, deinde vetustioris linguae specimina, tum Plautinas voces collegit: quibus additurum se promittit deminutiva et voces e vetustiore quidem lingua depromptas sed recentiorum quoque usu frequentatas, deinde eas, quas Apuleio posteriores scriptores soli habeant, denique quas et poetis sibi delegerit. Haec iisdem de caussis, quibus prior displicet dispositio: insuper etiam in nimis multas particulas diffisa est, quarum minuta separatione impeditur, quo minus in uno eoque facili quamque brevissimo conspectu ponatur vocabulorum copia et qualitas. Hoc optime nobis consecuturi visi sumus, omnia quae formae vel notionis habeant aliquam proprietatem ab optima latinitate remotam, deinceps pertractantes nomina substantiva, adiectiva, adverbia, huiusque generum deminutiva et Graeca, denique verba. Enumerationem autem vocabulorum circumscripsimus his rationibus, ut omitteremus omnia, quae argenteae quam dicunt Latinitatis scriptoribus familiaria essent, omnia, quae optimae decrescentisque eiusdem aetatis poetae usurparent; ut colligeremus ea, quae apud hos modo commemoratos aut semel legerentur aut rarissima, ea, quae ex priscorum aut certe antiquiorum scriptorum usu manarent, denique ea nimirum, quae apud Apuleium aut solum aut primum aut simul apud eius aequales, in primis Gellium ac Frontonem, occurrerent. Ex primi autem saeculi scriptoribus adiunximus auctores raro Columellam sed saepius Vitruvium, qui a Cicerone quamvis minimo temporis spatio seiunctus sit, tamen dictionis specie multo longius distat quam insequentium scriptorum quisquam: nam oratio incondita et rudis est, notionibus vocumque formis ab aetatis suae usu abhorrentibus, fortasse vulgaris etiam sermonis licentiis interspersa; deinde nimirum adhibuimus Petronium sordidi sermonis exemplis insignem*[1]). Denique ex vetustioribus praeter Lucilium, Lucretium quoque atque adeo Varronem respiciendos esse putavimus. Atque horum auctorum nomina tantum singulis vocabulis addere satis duximus, locorum accurationem comparationem supervacaneam rati*[2]). Iam quae de notionibus observanda erant, verborum ordini cuique extrema semper subiunximus.
A.a) Substantiva
[recensere]Quibus in universum praemissis, iam deinceps perlustremus substantiva, ita semper ut rationem habeamus aliquam originationis.
-tor. -tio. tus
[recensere]Primum Apuleius plurimus est in vocabulorum e verbis ductorum usurpatione in iisque e verbis noviter conformandis. Ex quibus nota haec in -tor -tio -tus exeuntia.
M. VII. 497 abactor Min. Fel. I. 39. X. 718 adventor Plaut. I. 15 adfector.† s. Flor. IV. 100 advector Plaut. Asin. II. 2. 92. DSr. 130 adversator s. (-trix Plaut.) DPl. I. 199 agitatrix Arnob. (-or Cic.) Mund. 321 afflictrix (-or Cic.) M. VI. 563 arcessitor Plin. ep. V. 6. Amm. Ap. 558 Circumspectatrix (iuvenum cf. Plaut. Aul. I. 1. 2.) M. V. 365 consiliatrix s. (ib. I. 65 consiliator Plin.) ib. V. 324 coenator Gloss. XI. 777. Ap. 535 commeator A. Ap. 434 conditrix Macrob. (-or Cic.). DPl. I. 184 certator Gell. ib. II. 231 contemplatrix Cels. (-or. Cic.) ibid. captatrix s. (-or Cic.) Asc. 292 conformator s. Ap. 556. coëmtor s. ibid. commentator Tert. ib. 393 complanator s. ibid. converritor s. — Flor. I. 38 Dilector Tert. Asc. 311 distributor s. Mund. 290 disterminator s. Ap. 550 despector Tert. ib. 555 degulator s. DPl. II. 225 ducatrix s. (-or Tert.) ib. II. 228 diiudicatrix s. ib. I. 190 Exorsor† M. VIII. 549 excector s. (virilitatis) Ap. 551 emasculator s. Mund. 371 Fulminator (Jovis cognomen) Arnob. Ap. 585 favisor Gloss. (pro: fautor. favitor Plaut. Lucil.) M. IV. 251 hospitator s. ib. VI. 448 insecutor Tert. Prud. Ap. 459 insimulator Lat. Pacat. 43. Flor. I. 28 invisor s. DSr. 156 improbator Tert. Mund. 371. Imbricitor Enn. Macrob. M. I. 9 locutor Gell. Ap. 443 lustrator s. M. IX. 659 mediator Tert. Lact. Flor. I. 17 modificator s. ib. II. 59 nuncupator s. ib. III. 65. DSr. 156 Opitulator. Fest. p. 184. M. IX. 602 officinator. Vitr. Flor. III. 81 oblectator Tert. DSr. 144 DPl. II. 251 osor Plaut. Lact. Ap. 558 ostentatrix Macrob. (-or. Liv.) M. III. 188 Peremptor Sen. Oedip. 221. Prud. ib. VI. 407. 427. X. 710 pocillator A. (pocillandi verbum nusquam invenitur.) Flor. III. 84 praestigiator Plaut. Arnob. DSr. 156 prospector Tert. ibid. praemonitor s. ib. 163 prohibitor Arnob. Amm. Asc. 311 praestitor s. Mund. 365 praecentor Augustin. Ap. 443 purgator. Firm. Augustin. ib. 468 perfossor Plaut. Flor. I. 21. Retentor. s. Ap. 434 repertrix s. (-or Sal. Hor.) Asc. 287 restitutrix s. (-or Cic.) M. VII. 464. 471. IX. 598. Ap. 536. Mund. 343 sospitator Arnob. M. XI. 770. 783. 806 sospitatrix A. DPl. II. 230 subiugator s. Mund. 371 Serenator (Jupiter.) Inscr. M. I. 16 sititor (novitatis. Mart. XII. 3. s. aquae). ib. IX. 624 sermocinatrix (immodica: quo Quintilianus non usus est nisi ad vertendam rhetoricae artis patrem προσομιλητικήν Inst. III. 4. 10.) Ap. 430 triumphator Min. Fel. (Mund. 371 est Jovis cognomen.) Asc. 311 tributor s. DSr. 156 tutator Epit. Iliad. 916. M. VIII. 649 veteratrix s. (-or Cic.) — Notionis immutatio ea, qua vocabula, quibus melioris notae scriptores non utuntur nisi circumscripta ac peculiari quadam significatione, amplificantur ad latiorem notionem, notanda est in his: M. II. 137 diribitor, epularum significat officium, quod Cicero (Pis. 15) de iis tantum usurpat, qui suffragiis disponendis sunt praepositi. Ap. 578 quadruplator nativam habet significationem: Ciceroni est certum genus delatorum. Simili modo antecessor Flor. I. 39. IV. 61 et secutor M. IV. 226. IX. 626 dicuntur pro eo, qui antecedit, qui sequitur: quorum prius vocabulum non legitur (Suet. B. Afric.) nisi rei militaris proprium, alterum designat gladiatorum genus.
M. II. 141 Adiuratio Lact. XI. 795. 801. apertio Varro. Pallad. DSr. 128. Asc. 318 attrectatio Gell. Lamprid. (apud Quint. I. 4. 20 locutio est grammatica). Asc. 311. 314. 316. M. X. 697 alternatio Macrob. Asc. 310 benedictio Tert. M. IX. 618 circumcursio e. Ap. 555. collurchinatio Claud. Mamert. ib. 471 circumlocutio (a Quintiliano VIII. 6. 61 novatum ad περίφρασιν Latino sermone adaequandam) Gell. III. 1. 5. Arnob. M. IV. 268 commodatio s. Flor. IV. 83 columnatio s. ib. IV. 85 coniugatio (mellis et fellis: Cic. topic. vertit συζυγίαν). M. VII. 491 detestatio (i. e. testium exsectio) s. XI. 817 disseminatio Tert. DSr. 115. disclusio s.*[3]). M. V. 363 evectio Symm. Mund. 305 eructatio Firm. math. M. II. 82 famulatio s. Flor. I. 36 fastigatio. Plin. XVII. 14. 24. DPl. I. 181. figuratio Quind. decl. XII. 27 M. X. 740. 742 gesticulatio Suet. Tib. cp. 68. Asc. 314 innovatio Arnob. ib. 310. inordinatio Cod. (ibid. illuvio s.) M. VIII. 534 iubilatio s. ib. VIII. 515 mussitatio Amm. Flor. IV. 83 marmoratio s. Ap. 508 maculatio Firm. DPl. II. 259 nutricatio Varro. Gell. M. III. 189 ostensio Eccl. V. 360. X. 687 oblatio Amm. Dig. Mund. 361 obolitio s. M. V. 351. 354. X. 722 praegnatio Varro. Flor. IV. 89 penetratio s. DSr. 123 DPl. II. 236 participatio Spartian. Ap. 545 procatio s. Mund. 351 pavitatio s. ib. 331. 310 passio Prud. Firm. Asc. 325 perseveratio Hygin. (Mund. 361 proluvio) M. III. 220 reformatio Sen. ep. 58 Flor. II. 50 Ap. 519 ruratio (priore loco agriculturam, altero „versationem ruri‟ significat) s. Ap. 502 rotatio Vitr. Mund. 340 redintegratio Ter. Varro (A. Her. IV. 28 rhetoricum est vocabulum) M. II. 134 IX. 636 regressio Fronto (Quint. IX. 3. 35 ἐπάνοδος). Flor. IV. 87 repertio (Mythogr: Vatic. fab. 28. Mai) M. IV. 249 stabulatio Col. IX. 641. 640. sternutatio Scrib. Fronto. DPl. II. 242 superlatio (malignitatis: Ciceroni non usitatum est nisi ad significandam ὑπερβολῆς figuram). M. X. 705 subreptio s. Flor. I. 35 tubulatio s. M. I. 13 vegetatio s. ib. VI. 382 vestigatio s. DSr. 153 vagatio s. Atque haec quidam rariora sunt praeter usitatiorum ingentem copiam. Nam huiusmodi vocabulis frequentissime Apuleius utitur iisque cum angusta quadam dicendi brevitate complectitur enunciatum, ad quod exprimendum, qui electius locuti sunt, longiore verbi ambitu usi sunt cf. M. II. 141. V. 360 XI. 795 etc. Deinde in huiusmodi figmenta attende animum Flor. IV. 83 pavimenti marmoratio, scenae columnatio: non quod desideretur supplendumque sit verbum columnandi, sed quia actionis notio, ex qua omnes huius generis verbales appellationes profectae sunt, si non prorsus derelicta est, at certe evanuit. Ita quaeri potest, qua re ordinatio (Plin.) differat ab ordo M. X. 735: dispositis ordinationibus etc. Iam illa: Asc. 325: te! aeterna perseveratio, naturarum omnium fecunda praegnatio. ib. 292 Voluntas dei .. est summa perfectio DSr. 152 corpus atque animum ... quorum communio et copulatio sumus prorsus insolenter diverseque ab horum vocabulorum natura enunciata ex rei a vulgari cogitandi consuetudine abstractae insolentia manaverunt. Non minus inusitata ratione famulationis appellatio nova non actionem famulandi indicat, sed eos homines complectitur, qui in ea actione versantur i. e. universos famulos sive, quod alio loco (M. VI. 396) praetulit famulitium cf. M. II. 85 mulierem frequenti stipatam famulatione. Aliae deinde significationum mutationes in his notandae sunt: M. IX. 596 concessio quasi appropinquatio eo sensu positum est, quo concedendi verbum Apuleio non infrequens est pro: ire profiscici (M. VI. 399 coenae nuptiali concessit): quae quidem notio quamvis ad nativam verbi notionem adaptata sit, tamen a solito usu plane remota est; M. VI. 432. III. 203. 182. VIII. 589 simpliciore intuitus vel respectus notione Apulei propria (indeque posteriorum et potissimum ecclesiasticorum scriptorum) dictum est contemplatio: devotio non solito sensu pro voto M. XI. 788 et quaesitio, non quo vulgo fertur iudiciorum sensu (Tac. A. IV. 45), sed prorsus propria usurpavit significatione M. V. 371 levioris momenti sunt.
- ↑ *)Mirum est quod abstractorum vocabulorum pluralis numerus recentissimis inprimisque Tertulliano frequentissimus iam apud Vitruvium reperitur, ut II. 6 „pulver .. aedificiis praestat firmitates“ cf. Winckelmann 1. c.
- ↑ *)Qui additur locus, praeter nostrum aut solus est aut ceteroquin insignis. S additum vocibus significat ἅπαξ ἐιρημένον, † .coniectura in textum repositam vocem, Ā. Apuleio soli, sed ei saepius usitatam.
- ↑ *) M. III. 210. IV. 316. X. 712. XI. 805. II. 108. „domuitio‟ Acc. Lucil. pro Ciceroniano: domum itio.