Jump to content

De Libero Arbitrio (Augustinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Libero Arbitrio
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1 LIBER PRIMUS

QUID IN HOMINE SIT LIBERUM ARBITRIUM

Malum ex libidine lege continetur (1, 1 - 6, 15)

Unde malum?

1. EVODIUS - Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUSTINUS - Dicam, si planum feceris de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare solemus malum: uno, cum male quemque fecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum.

Ev. - De utroque scire cupio.

Aug. - At si Deum bonum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: rursus, si Deum iustum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala sunt. Quamobrem si nemo iniuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, huius autem secundi auctor est Deus.

Ev. - Est ergo alius auctor illius mali, cuius Deum non esse compertum est?

Aug. - Est certe: non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta iustitia Dei vindicari. Non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate.

Mala non discimus.

2. Ev. - Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si verum est, quisnam ille sit a quo peccare didicerimus, inquiro. Aug. - Aliquid boni existimas esse disciplinam?

Ev. - Quis audeat dicere malum esse disciplinam?

Aug. - Quid, si nec bonum nec malum est?

Ev. - Mihi bonum videtur.

Aug. - Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas?

Ev. - Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror.

Aug. - Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non dicta est.

Ev. - Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur?

Aug. - Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo avertit atque abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si discuntur mala, vitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est, nisi a disciplina deviare.

Intellegentia non est malum.

3. Ev. - Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cuius auctorem requiro. Aug. - Saltem intellegentiam non nisi bonum putas?

Ev. - Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam intellegentiam malam esse posse.

Aug. - Quid? cum docetur quisque, si non intellegat, poteritne tibi doctus videri?

Ev. - Omnino non poterit.

Aug. - Si ergo omnis intellegentia bona est, nec quisquam qui non intellegit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intellegit; et omnis qui intellegit, bene facit: quisquis igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit. Quapropter desine velle investigare nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, malus non est.

Quae de malis senserit Augustinus.

4. Ev. - Age iam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. Aug. - Eam quaestionem moves, quae me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in haereticos impulit, atque deiecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem. Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine quem secutus evasi. Aderit enim Deus, et nos intellegere quod credidimus, faciet. Praescriptum enim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intellegetis 1, tenere nos, bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen non esse peccatorum auctorem Deum. Movet autem animum, si peccata ex his animabus sunt quas Deus creavit, illae autem animae ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in Deum.

Fide Deum atque ordinem sequimur.

5. Ev. - Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. Aug. - Virili animo esto, et crede quod credis: nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de Deo existimare verissimum est pietatis exordium; nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior; rectorem quoque iustissimum eorum omnium quae creavit; nec ulla adiutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non crearit, sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quae de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad intellegentiam eius rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo.

Cur adulterium sit malum?

6. Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. Quod si non potes totum simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. Ev. - Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male facta videantur?

Aug. - Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat?

Ev. - Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est.

Aug. - Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum iudicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, iam non tantum credere, sed intellegere cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intellegendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris.

Ev. - Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vult, male utique facit.

Aug. - Quid, si cuiuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cuius uxorem vicissim parem cupit habere licentiam? nihilne male facere tibi videtur?

Ev. - Imo plurimum.

Aug. - At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium convincas.

Non quod lege damnatur...

7. Ev. - Eo mihi videtur malum, quod huius criminis homines vidi saepe damnari. Aug. - Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae divina auctoritate praecellit; iam invenies quam male de Apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam iudicati sunt. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidem: si autem non omne malum est quod damnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse doceas.

Ev. - Quid tibi respondeam non invenio.

... sed quod ex libidine sit.

8. Aug. - Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod iam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intellegas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Ev. - Nihil est omnino manifestius, et iam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim iam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari.

Ex libidine quae et cupiditas est...

9. Aug. - Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem vocari? Ev. - Scio.

Aug. - Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas?

Ev. - Imo plurimum haec ab invicem distare arbitror.

Aug. - Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit.

Ev. - Est ita ut dicis.

Aug. - Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicuius rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste non erit?

Ev. - Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu vivere.

Aug. - Et parvum tibi videtur bonum sine metu vivere?

Ev. - Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum provenire nullo modo potest.

Aug. - Non quaero quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat. certe enim bonum cupit, qui cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum.

Ev. - Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et iudex vel minister eius nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt.

Aug. - Assentior: sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graves, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint?

Ev. - Longe ab eis istum differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra leges; huius autem facinus nulla lex approbat.

... oritur malum atque peccatum.

10. Aug. - Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intellegamus quod credimus; legibus autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intellegere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat. Ev. - Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus illorum.

Aug. - Et quid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse?

Ev. - Recordor sane.

Aug. - Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malam cupiditatem?

Ev. - Et hoc recordor.

Aug. - Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt.

Ev. - Iam mihi videtur iniuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem.

Aug. - Itane est. Prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille servus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque sine metu vivere, non tam bonorum, sed etiam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorem ab his rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et propterea facinorosam sceleratamque vitam, quae mors melius vocatur, gerunt.

Ev. - Resipisco, et admodum gaudeo tam me plane cognovisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam esse iam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.

Expers est libidinis...

11. Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae videmus plura superstitione committi. Aug. - Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine.

Ev. - Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro his rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi?

Aug. - Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. Nam militi etiam iubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges iniustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae iusta non fuerit.

... qui iniuste insidiantem necat.

12. Ev. - Legem quidem satis video esse munitam contra huiuscemodi accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne maiora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum qui alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo est immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Iam vero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, si Dei iussu tulit, id est quod praecipit aeterna iustitia, expers omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis, verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad coniugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille iniustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non video: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro his rebus quas inviti possunt amittere, et ob hoc amare non debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto auferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum. De pudicitia vero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intellego. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non invenio. Lex est quae divina providentia...

13. Aug. - Multo minus ego invenire possum, cur hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla lex tenet. Ev. - Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sint? Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia.

Aug. - Laudo et probo istam, quamvis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt.

... populis regendis mutatur...

14. Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. Ev. - Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego infinitum puto.

Aug. - Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adiuvante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur.

Ev. - Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt.

Aug. - Quid? ipsi homines et populi, eiusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, aeternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subiecti sunt?

Ev. - Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet?

Aug. - Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur?

Ev. - Recte prorsus.

Aug. - Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium?

Ev. - Et id recte.

Aug. - Cum ergo duae istae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum iniustam esse, et ferri minime debuisse?

Ev. - Nullo modo.

Aug. - Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quamquam iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest.

Ev. - Appellemus.

... ex immutabili lege.

15. Aug. - Quid? illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam vitam merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intellegenti non incommutabilis aeternaque videri? An potest aliquando iniustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus vero et nequam ista licentia careat? Ev. - Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem.

Aug. - Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse iustum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivaverint: nam si populus ille quodam tempore iuste honores dedit, quodam rursus iuste non dedit; haec vicissitudo temporalis ut iusta esset, ex illa aeternitate tracta est, qua semper iustum est gravem populum honores dare, levem non dare: an tibi aliter videtur?

Ev. - Assentior.

Aug. - Ut igitur breviter aeternae legis notionem, quae impressa nobis est, quantum valeo verbis explicem, ea est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima: tu si aliter existimas, prome.

Ev. - Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo.

Aug. - Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest?

Ev. - Intellego omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut iustum non sit omnia esse ordinatissima.

Mens dominatur atque imperat (7, 16 - 11, 23)

Aliud est vivere aliud scire se vivere.

16. Aug. - Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una lege sociatis, populus constat; quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi vivere te. Ev. - Hoc vero quid certius responderim?

Aug. - Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se vivere?

Ev. - Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum omnis vivens noverit se vivere, ignoro.

Aug. - Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subiugatam, ut voluntati eius sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo fieri posse videatur. ut bestia quaelibet immanis vel feritate vel corpore, vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subiugare conetur, cum corpus eius seu vi seu clam multae interimere valeant.

Ev. - Nullo modo istuc fieri posse consentio.

Aug. - Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est quae ratio vel intellegentia dici solet?

Ev. - Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quod belluis antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid aliud rectius, quam rationem vocaverim?

Aug. - Vide quam facile fiat Deo adiuvante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intellego, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe iam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum.

Ev. - Ita est.

Aug. - Qui ergo scit se vivere, ratione non caret.

Ev. - Consequens est.

Aug. - Vivunt autem bestiae, et sicut iam eminuit, rationis expertes sunt.

Ev. - Manifestum est.

Aug. - Ecce igitur iam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod vivit scire se vivere, quamquam omne quod se vivere sciat, vivat necessario.

Praestantior vitae scientia...

17. Ev. - Non mihi est iam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. Aug. - Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius?

Ev. - Quid putas, nisi scientiam vitae?

Aug. - Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intellegis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quoniam scire nemo potest, nisi qui intellegit? Intellegere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti.

Ev. - Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest.

Aug. - Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intellegentia paratur, mala esse qui potest?

Ev. - Teneo et istam differentiam: persequere caetera.

... et mens cui dominatio debetur.

18. Aug. - Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque rectius appellatur (nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quae infima quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustatu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis: iam vero appetere voluptates corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. Sunt alia quaedam, quae iam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut iocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum hominis iudicat, quisquis de natura humana rectissime iudicat. Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putavit. Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subiciuntur: an tibi non videtur? Ev. - Manifestum est.

Aug. - Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus.

Ev. - Intellego ac sequor.

Non in quolibet mens dominatur...

19. Aug. - Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens videtur? Ev. - Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur.

Aug. - Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse.

Ev. - Hoc quoque satis constat.

Aug. - At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto iam intellegis.

Ev. - Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet?

Aug. - Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem; an, quamvis insit, eam carere dominatu?

Ev. - Hoc potius quod ultimum subiecisti.

Aug. - Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum.

Ev. - Utinam tuas istas partes facere velles: nam non mihi facile est sustinere quod ingeris.

Aug. - Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse.

Ev. - Probe ista reminiscor ac teneo.

Aug. - Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari iubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subiugatione pacati sunt.

Ev. - Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant, vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subiectum videmus, et quorum industria indomitum subici.

Aug. - En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia, quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est.

Ev. - Mirum est hoc iam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem venire.

... sed tantum in sapiente...

20. Sed alia contexamus. Iam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. Aug. - Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte iusteque dominatur.

Ev. - Ego quoque ita sentio.

Aug. - Quid? virtutem omnem num dubitabimus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit?

Ev. - Quis dubitaverit?

Aug. - Nullus igitur vitiosus animus virtute armatum animum superat.

Ev. - Verissimum est.

Aug. - Iam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum.

Ev. - Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae accipit, esse praeferendam.

Aug. - Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum virtute praeditum vincit.

Ev. - Evidentissimum est.

Aug. - Quid? animus iustus, mensque ius proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac virtute regnantem, ex arce deicere, atque libidini subiugare?

Ev. - Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a iustitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.

... cui iustitia et virtute debetur.

21. Aug. - Bene intellegis; quare illud restat ut respondeas, si potest, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse praestantius. Ev. - Nihil praeter Deum arbitror.

Aug. - Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quaeritur, ut ad intellegentiam veniat, quamquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit huius quaestionis, diligens et cauta tractatio.

Si ergo libido dominatur...

21. In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, iniustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire libidini. Ev. - Istuc prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur.

Aug. - Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter iustitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium.

Ev. - Nihil tam necessarium restare video.

... culpanda voluntas.

22. Aug. - Sequitur iam ut tibi videatur iuste illam pro peccato tanto poenas pendere. Ev. - Negare non possum.

Aug. - Quid ergo? Num ista ipsa poena parva existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc conantem in lucem intellegendi, rursusque fatigatione decidentem: cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore, inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc cruciatu rei amissae quae diligebatur, inde ardore adipiscendae quae non habebatur; hinc acceptae iniuriae doloribus, inde facibus vindicandae: quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, affilettare subiectio, et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti?

An numquam sapientes fuimus?

23. Ev. - Magnam quidem istam poenam esse iudico, et omnino iustam, si quis iam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut voluerit facere, aut velit. Quamquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intellegentia nondum assecutus sum: cuius rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me invito facis. In voluntate est arbitrium (12, 24 - 16, 35)

Nobis inest voluntas.

24. Verum illud quod me maxime movet, cur huiuscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. Aug. - Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium huius corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.

Voluntas bonum sibi est.

25. Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas. Ev. - Nescio.

Aug. - Visne hoc scire?

Ev. - Et hoc nescio.

Aug. - Nihil ergo deinceps me interroges.

Ev. - Quare?

Aug. - Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de huiusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. Iam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatae vitae tuae.

Ev. - Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge iam, videamus quid hinc conficias.

Aug. - Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias.

Ev. - Quid est bona voluntas?

Aug. - Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem bonam.

Ev. - Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem iam habere confiteor.

Aug. - Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda arbitraris?

Ev. - Averterit Deus istam sceleratam dementiam.

Aug. - Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cuius comparatione abiectissima sint ea quae commemoravimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum nullos labores, nulla pericula recusare?

Ev. - Gaudendum vero, ac plurimum.

Aug. - Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas tanti boni?

Ev. - Imo maximo.

Voluntas unum verum bonum.

26. Aug. - Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum iudicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum non miserrimum iudicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur? Ev. - Verissimum est.

Aug. - Iure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), huiuscemodi afficiuntur miseria.

Ev. - Assentior.

In potestate voluntatis sunt virtutes...

27. Aug. - Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scientia. Ev. - Videtur.

Aug. - Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus?

Ev. - Ita existimo.

Aug. - Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas?

Ev. - Imo ita ut dicis sentio.

Aug. - Iam iustitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur?

Ev. - Nulla mihi alia iustitiae notio est.

Aug. - Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cuius excellentia iam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et iudicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt?

Ev. - Necesse est omnino ut adversetur.

Aug. - Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt?

Ev. - Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia.

Aug. - Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuimus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tamquam inimicae carissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est.

Ev. - Tribuamus sane: non enim intellego quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est.

Aug. - Vide iam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae voluntati est quam libido? Ex quo profecto intellegis istum bonae voluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo iure temperantem vocari.

Ev. - Perge; assentior.

Aug. - Iustitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video. Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequetur ergo ut nemini faciat iniuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad iustitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi.

Ev. - Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.

... beata...

28. Aug. - Quid igitur impedit cur huius vitam non concedamus esse laudabilem? Ev. - Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia.

Aug. - Quid? vitam miseram potesne ullo modo non iudicare fugiendam?

Ev. - Et magnopere quidem iudico, nihilque aliud agendum existimo.

Aug. - At laudabilem non fugiendam profecto putas.

Ev. - Quin etiam appetendam sedulo existimo.

Aug. - Non ergo misera est quae laudabilis vita est.

Ev. - Hoc utique sequitur.

Aug. - Nihil iam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam.

Ev. - Manifestissimum est.

Aug. - Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cuius amissio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet.

Ev. - Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt?

Aug. - Bene intellegis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est?

Ev. - Verum dicis.

Aug. - Ac si hunc beatum recte iudicamus, nonne recte miserum, qui contrariae voluntatis est?

Ev. - Rectissime.

Aug. - Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere?

Ev. - Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.

... et laudabilis vita...

29. Aug. - Vide etiam aliud: nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste vivere appetimus. Ev. - Ita memini.

Aug. - Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atque amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia volumus possumus, anteponamus; consequenter illae virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum velle sit habere quod voluit.

Ev. - Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi oborto tam magno, et tam in facili constituto bono.

Aug. - Atqui hoc ipsum gaudium, quod huius boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque gaudere.

Ev. - Ita sentio.

... ipsumque beatae vitae desiderium.

30. Aug. - Recte: sed censesne quemquam hominum non omnibus modis velle atque optare vitam beatam? Ev. - Quis dubitat omnem hominem velle?

Aug. - Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque convenerat inter nos, voluntate illam mereri homines, voluntate etiam miseram, et sic mereri ut accipiant: nunc vero existit nescio qua repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate quisque miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere? Aut quomodo voluntate beatam vitam consequitur homo, cum tam multi miseri sint, et beati omnes esse velint? An eo evenit, quod aliud est velle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam voluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt etiam mali: sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam. Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. Itaque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri esse velint, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam eis invitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi, quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus haec dicere.

Ev. - Ego vero nihil.

Sapientibus et insipientibus alia est lex.

31. Sed videamus iam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur. Aug. - Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque iucundum, amet hanc legem, habeatque carissimam, qua videt tributam esse bonae voluntati beatam vitam, malae miseram?

Ev. - Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita vivit.

Aug. - Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum?

Ev. - Aeternum sane atque incommutabile.

Aug. - Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur?

Ev. - Nullo modo, arbitror.

Aug. - Nihilne amant aliud?

Ev. - Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit.

Aug. - Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem corporis, caeteraque omnia quae possunt et volentes non adipisci, et amittere inviti.

Ev. - Ista ipsa sunt.

Aug. - Num haec aeterna esse censes, cum temporis volubilitati videas obnoxia?

Ev. - Quis hoc vel dementissimus senserit?

Aug. - Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse convenerit, unam aeternam, aliam temporalem; si quid aequitatis sapis, quos istorum iudicas aeternae legi, quos temporali esse subdendos?

Ev. - Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur.

Aug. - Recte iudicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime iam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab aeterna liberos; unde omnia quae iusta sunt, iusteque variantur, exprimi diximus: eos vero qui legi aeternae per bonam voluntatem haerent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intellegis.

Ev. - Teneo quod dicis.

Lex temporalis rebus praeest...

32. Aug. - Iubet igitur aeterna lex avertere amorem a temporalibus, et eum mundatum convertere ad aeterna. Ev. - Iubet vero.

Aug. - Quid deinde censes temporalem iubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo iure possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus servari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et eius quae vocantur bona, ut integra valetudo, acumen sensuum, vires, pulchritudo, et si qua sunt caetera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim viliora. Deinde libertas, quae quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi aeternae adhaerentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus manumitti volunt. Deinde parentes, fratres, coniux, liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adiuncti sunt. Ipsa denique civitas, quae parentis loco haberi solet; honores etiam et laus, et ea quae dicitur gloria popularis. Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum iure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere potestatem videmur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium. Satis est enim videre non ultra porrigi huius legis potestatem in vindicando, quam ut haec vel aliquid horum adimat atque auferat ei quem punit. Metu coercet ergo, et ad id quod vult, torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex huiuscemodi hominibus constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem vide utrum iam perventum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim quaerere, quatenus habeat ius ulciscendi ea lex qua populi terreni civitatesque gubernantur.

Ev. - Video perventum.

... qui non sunt in potestate nostra.

33. Aug. - Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quae per iniuriam, sive quae per talem vindictam infertur hominibus, si eas res quae invito auferri possunt, non amarent? Ev. - Id quoque video.

Aug. - Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is quidem qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius fiunt: et ideo non eis amore agglutinetur, neque velut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est, paratus, et amittere ac non habere paratior: cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter avaros accusandum putas, aut cibos propter voraces, aut vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praesertim videas et igne bene uti medicum, et pane scelerate veneficum?

Ev. - Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse culpandos.

Malum est aversio ab immutabili bono...

34. Aug. - Recte: sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor, videre iam coepimus, et quantum lex temporalis in vindicando progredi possit, inventum est; et rerum duo genera, aeternarum et temporalium, duoque rursus hominum, aliorum aeternas, aliorum temporales sequentium et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit; nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi voluntate: et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si placet, ad quaestionem in exordio huius sermonis propositam, et videamus utrum soluta sit; nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt, diximus. Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per seipsam mens fruitur, et per seipsam percipit, et quae amans amittere non potest, temporalia et quaeque per corpus hominis partem vilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi videntur includi. Tibi autem quid videatur, exspecto cognoscere. ... et conversio ad immutabile.

35. Ev. - Est ita ut dicis, et assentior, omnia peccata hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta convertitur. Quae quamquam in ordine suo recte locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subici, quibus ad nutum suum ducendis potius divino ordine ac iure praelatus est. Et illud simul mihi videre iam videor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male facimus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstravit, id facimus ex libero voluntatis arbitrio. Sed quaero utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere convincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi, si isto careremus; et metuendum est ne hoc modo Deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur. Aug. - Nullo modo istuc timueris: sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est. Nam haec sermocinatio modum terminumque iam desiderat; qua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum Deo duce venire coeperimus, iudicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et eas quae sequuntur intersit, quantumque illae praestent, non modo investigationis sagacitate, sed etiam maiestate rerum, et clarissima luce veritatis: pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum quem instituimus, tenere et perficere permittat.

Ev. - Cedo voluntati tuae, et ei meam iudicio et voto libentissime adiungo.

2 LIBER SECUNDUS

EX DEO EST LIBERUM ARBITRIUM

Ex Deo sunt homo et voluntas (1, 1 - 2, 6)

An Deus dederit liberum arbitrium.

1. Ev. - Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non posset. Aug. - Iam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas?

Ev. - Quantum in superiori libro intellegere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus.

Aug. - Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias.

Ev. - Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte facientes, ab illo poenam meremur aut praemium.

Aug. - Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire.

Ev. - Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne iustum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate.

Ex Deo est homo...

2. Aug. - Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium mereri explicasti. Ev. - Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod iam constat Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis iustitia. Non enim ut alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia ita iustitiae vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intellegi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest.

... et eius voluntas.

3. Aug. - Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intellegi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. Quod iniuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim iuste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse iustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem. Cur ergo ea male utimur?

4. Ev. - Iam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti? sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene vivendum: numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male vivere? Sic nemo posset per voluntatem peccare, si voluntas data est ad recte faciendum. Aug. - Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, veritate intus docente respondeas. Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs te quaesiveram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo animae data sunt omnia bona: si autem invenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intellegamus, quem culpare nefas est. Si vero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit, cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest.

Fides quaeritur...

5. Ev. - Quamquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. Aug. - Illud saltem tibi certum est, Deum esse.

Ev. - Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo.

Aug. - Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus 1, hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere?

Ev. - Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciae latere. Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem. Iam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari.

Aug. - Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse iudicavimus; cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tamquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laboremus?

Ev. - Sed nos id quod credimus, nosse et intellegere cupimus.

... ut ad intellectum perveniamus.

6. Aug. - Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse, negare non possumus. Nisi enim et aliud esset credere, aliud intellegere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intellegere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intellegetis 2. Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem vita aeterna ut credant; sed, Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 3. Deinde iam credentibus dicit, Quaerite et invenietis 4: nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi ante crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt. Deum esse demonstratur (3, 7 - 15, 40)

Esse vivere et intellegere.

7. Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis. An fortasse tu metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? Ev. - Perge potius ad caetera.

Aug. - Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intellegisne ista duo esse verissima?

Ev. - Prorsus intellego.

Aug. - Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intellegere te.

Ev. - Manifestum.

Aug. - Quid in his tribus tibi videtur excellere?

Ev. - Intellegentia.

Aug. - Cur tibi hoc videtur?

Ev. - Quia cum tria sint haec, esse, vivere, intellegere; et lapis est, et pecus vivit, nec tamen lapidem puto vivere, aut pecus intellegere; qui autem intellegit, eum et esse et vivere certissimum est: quare non dubito id excellentius iudicare, cui omnia tria insunt, quam id cui vel unum desit. Nam quod vivit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intellegat: qualem vitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et vivat et intellegat: nam esse cadavera possum fateri, vivere autem nullus dixerit. Iamvero quod non vivit, multo minus intellegit.

Aug. - Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil homini.

Ev. - Verum est.

Aug. - Tenemus etiam id esse in his tribus praestantius, quod homo cum duobus caeteris habet, id est intellegere, quod habentem sequitur et esse et vivere.

Ev. - Tenemus sane.

Sensus referunt ad sensum interiorem...

8. Aug. - Dic mihi iam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere te noveris, videndi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et tangendi. Ev. - Novi.

Aug. - Quid putas pertinere ad videndi sensum? id est, quid putas nos videndo sentire?

Ev. - Quaecumque corporalia.

Aug. - Num etiam dura et mollia videndo sentimus?

Ev. - Non.

Aug. - Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus?

Ev. - Color.

Aug. - Quid ad aures?

Ev. - Sonus.

Aug. - Quid ad olfactum?

Ev. - Odor.

Aug. - Quid ad gustatum?

Ev. - Sapor.

Aug. - Quid ad tactum?

Ev. - Molle vel durum, lene vel asperum, et multa talia.

Aug. - Quid? corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si quid huiusmodi est, nonne et tangendo et videndo sentimus, et ideo nec visui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique?

Ev. - Intellego.

Aug. - Intellegis ergo et quaedam singulos sensus habere propria, de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia?

Ev. - Et hoc intellego.

Aug. - Quid igitur ad quemque sensum pertineat, et quid inter se vel omnes vel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu diiudicare?

Ev. - Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur.

Aug. - Num forte ipsa est ratio, qua bestiae carent? nam, ut opinor, ratione ista comprehendimus, et ita se habere cognoscimus.

Ev. - Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Namque aliud est quo videt bestia et aliud quo ea quae videndo sentit, vel vitat vel appetit: ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; quo non solum ea quae videntur, sed etiam ea quae audiuntur, quaeque caeteris capiuntur corporis sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt, vel offensa devitant et respuunt. Hic autem nec visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione comprehendamus, ut dixi, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; quoniam et bestiis inesse manifestum est.

... qui ad rationem.

9. Aug. - Agnosco istuc quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis, pervenire ad scientiam non potest. Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec voces visu posse sentiri. Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu interiore, quo nec bestiae carent. Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis vocem; quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione discernimus. Ev. - Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores auditu nec visu voces posse sentire?

Aug. - Num etiam putas eas posse discernere, ab invicem colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur?

Ev. - Nullo modo.

Aug. - Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior per seipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est?

Ev. - Non video quomodo aliter posset.

Aug. - Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam ipsum videre.

Ev. - Non omnino.

Aug. - Enitere etiam ista diiudicare: nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo videri posset, si subesset.

Ev. - Discerno et ista, et inter se differre concedo.

Aug. - Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem?

Ev. - Nihil aliud.

Aug. - Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea non visa posses discernere.

Ev. - Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius.

Aug. - Nescis igitur utrum iam ipsa sit ratio, an illa vita sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud?

Ev. - Nescio.

Aug. - Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur.

Ev. - Certum est.

Aug. - Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo comprehendi.

Ev. - Ita est.

Aug. - Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes?

Ev. - Verissimum est.

Aug. - Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque sentiantur.

Ev. - Manifestum est.

Sensus interior sentit se sentire.

10. Aug. - Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire, quae accepit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se, vel appetendo aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire sentiret; non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad movendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animadvertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque aperire oculum, et movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre dum videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo movet non videns, et indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec vita sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere mortem; quae cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam seipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod volumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione vero et illa omnia, et eamdem ipsam notam fieri, et scientia contineri: an tibi non videtur? Ev. - Videtur sane.

Aug. - Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cuius solutionem pervenire cupientes, iam diu ista molimur via.

Melius quam esse est se esse sentire.

11. Ev. - Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. Aug. - Recte hoc tenes: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparuisse quod noveris.

Ev. - Id quoque teneo.

Aug. - Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intellegas pertinere omne quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum videatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam vivit, an in eo quod etiam intellegit.

Ev. - In eo quod tantum est.

Aug. - Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes?

Ev. - In eo quod vivit.

Aug. - Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum, an quod sensus attingit?

Ev. - Sensum scilicet.

Aug. - Quare?

Ev. - Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum est.

Melior sensus interior qui ideo iudicat...

12. Aug. - Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem iam ipsi corpori praeponendum esse dixisti? Ev. - Nullo modo dubitaverim.

Aug. - Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse ponendum, quod etiam intellegit, sed adhuc in eo quod et est et vivit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod vivit. Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua fidere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intellegens melius esse quam id quod ab eo intellegitur. Hoc enim falsum est; quia homo intellegit sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem vide qua causa tibi visum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum.

Ev. - Quia moderatorem et iudicem quemdam huius illum esse cognosco. Nam et si quid huic in officio suo abfuerit, ille tamquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se videre, aut non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit iudicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clausum, et quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui iudicat, eo de quo iudicat esse meliorem.

Aug. - Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo iudicare? Ad illum enim pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille interior quid desit vel satis sit oculorum sensui iudicat; sic ipse sensus oculorum quid desit, vel satis sit coloribus iudicat. Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit; sic iudicat auditus ipse de vocibus, quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est caeteros sensus corporis persequi: iam enim, ut opinor, animadvertis quid velim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus iudicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, assumentes in eis lenem tactum, reicientesque contrarium.

Ev. - Cerno sane, et verissima esse consentio.

... ideoque ipsa ratio melior...

13. Aug. - Attende iam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu iudicet. Iam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites, quia non dubito id te iudicare: quamquam ne id quidem iam quaerendum putem, utrum de isto sensu iudicet ratio. Namque in iis ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis praestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret. Ev. - Manifestum est.

Aug. - Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec vivit nec intellegit, sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est, sed etiam vivit, nec intellegit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc praecedat ea quae simul et est et vivit et intellegit, sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inveniri posse praestantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? Nam et corpus nos habere manifestum est, et vitam quamdam qua ipsum corpus animatur atque vegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut si quid congruentius de ratione atque intellegentia dici potest, quam non habet natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius.

Ev. - Nihil omnino melius video.

... et ratione melius quod incommutabile est.

14. Aug. - Quid si aliquid invenire potuerimus, quod non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud quidquid est, Deum dicere? Ev. - Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum est, invenire potuero, Deum esse dixerim. Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus est superior.

Aug. - Ita plane: nam ipse huic tuae rationi dedit, tam de se pie vereque sentire. Sed, quaeso te, si non inveneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc Deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam vitam qua corpus animatur, per affectus varios mutabilitate non carere manifestum est; et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur, et aliquando pervenit, aliquando non pervenit, mutabilis esse profecto convincitur. Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per tactum, neque per gustatum, neque per olfactum, neque per aures, neque per oculos, neque per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum esse fateatur.

Ev. - Hunc plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit.

Aug. - Bene habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huiusmodi, quod aut fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse concedes. Quare sive supra sit aliquid, sive non sit, manifestum erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso adiuvante monstravero.

Ev. - Demonstra ergo quod polliceris.

Singulorum et sensus et ratio...

15. Aug. - Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos videre aliquid, quod tu non videres. Ev. - Concedo prorsus, quamvis eiusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum videre, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum.

Aug. - Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud?

Ev. - Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non videre sentio, non ille qui interrogat.

Aug. - Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intellegam, cum tu id non intellegis; nec utrum intellegam tu scire possis, ego autem sciam.

Ev. - Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.

... at non quod videtur aut auditur...

16. Aug. - Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos videmus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera huiusmodi, quamvis suo quisque ac proprio sensu ista videat? Ev. - Nullo modo istuc dixerim.

Aug. - Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod videmus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum praesto sit utrique nostrum et simul ab utroque videatur.

Ev. - Manifestissimum est.

Aug. - Possumus etiam unam aliquam vocem simul audire, ut quamvis alius sit auditus meus, alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua vox quam simul audimus, vel alia pars eius auditu meo capiatur, et alia tuo, sed quidquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus.

Ev. - Et hoc manifestum est.

... quod olfactu et gustatu sentitur...

17. Aug. - Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et eius aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et eius affectionem sapore sentire, quamvis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis: et cibus quamvis unus et totus ab utroque absumatur non tamen et a me totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego video, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in te transeat necesse est: an parum ista intellegis? Ev. - Imo vero apertissima et certissima esse consentio.

... aut tangitur...

18. Aug. - Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur? qua non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo. Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. Ev. - Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum: sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admovere, nisi tu removeris tuum.

... aut quo alimur.

19. Aug. - Vigilantissime respondisti: sed oportet te etiam illud videre, cum horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia quae singuli sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quid de his rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quid de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos vertere, et commutare possimus, sicuti est cibus et potus, cuius nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris: quia et si nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in escam refundatur infantis. Gula enim cum aliquid iucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis convenit: quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputata. Quod etiam de aeris partibus recte dici potest, quas naribus ducimus: nam etiamsi aliquid aeris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit; quia nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent: quod alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia quae quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea, sive uno tempore, sive singulis vicissim temporibus ambo sentire, sicut vel totum vel pars ipsa quam sentio, abs te etiam sentiatur; qualia sunt, sive lux, sive sonus, sive corpora quae attingimus, non tamen laedimus. Ev. - Intellego.

Aug. - Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum, et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur.

Ev. - Prorsus assentior.

Aug. - Proprium ergo et quasi privatum intellegendum est, quod unus quisque nostrum sibi est, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam proprie pertinet: commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur.

Ev. - Ita est.

Communis est ratio numeri...

20. Aug. - Age, nunc attende, et dic mihi utrum inveniatur aliquid quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter videant, cum illud quod videtur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus praesto est commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, sive illi videant, sive non videant: an forte nihil huiusmodi esse arbitraris? Ev. - Imo multa esse video; e quibus unum commemorari satis est, quod ratio et veritas numeri omnibus ratiocinantibus praesto est, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intellegentia conetur apprehendere; et alius id facilius, alius difficilius possit, alius omnino non possit: cum tamen ipsa aequaliter omnibus se praebeat valentibus eam capere; nec cum eam quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum vertatur atque mutetur; nec cum in ea quisque fallitur, ipsa deficiat, sed ea vera et integra permanente, ille in errore sit tanto amplius, quanto minus eam videt.

... quae sensu non attingitur.

21. Aug. - Recte sane; sed video te tamquam non rudem harum rerum cito invenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque visibilium; quid responderes? an tu quoque id putas? Ev. - Nullo modo id putaverim: non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis vel in addendo vel in retrahendo dum computat falsam summam renuntiaverit. Et quidquid sensu corporis tango, veluti est hoc coelum et haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio: septem autem et tria decem sunt; et non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri veritatem, dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem.

Unum verissime cogitatur...

22. Aug. - Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si cogitaveris quemlibet numerum tot vocari quotiens unum habuerit: verbi gratia, si bis habuerit unum, duo vocantur; si ter, tria; et si decies unum habent, tunc vocantur decem: et quilibet omnino numerus quoties habet unum, hinc illi nomen est, et tot appellatur. Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non unum, sed multa esse convincitur: corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam: haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et propterea nullum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. Cum enim quaero unum in corpore, et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inveniam, et non posse inveniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod non est corpus unum? Unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque autem unum noverim, non utique per corporis sensum novi; quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vere pureque unum non esse convincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxat numerorum quos intellegentia cernimus. Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quotiens habet unum, cuius perceptio corporis sensu non fit. Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia quamvis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duae sint. Numerus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, non potest pars eius dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem vel tertiam, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere unum est. ... a quo addendo ceteri numeri inveniuntur...

23. Deinde quoniam tenentes ordinem numerorum, post unum duo videmus, qui numerus ad unum collatus, duplus invenitur: duplus duorum non consequenter adiungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur, qui duplus est duorum. Et haec ratio per omnes caeteros numeros certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, id est post primum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum eius habet; duo enim sequuntur. Post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sit qui duplum eius habet: post duo enim primus est ternarius, secundus quaternarius, duplus secundi. Post tertium, id est ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplus est eius: post tertium enim, id est post ternarium primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius, qui duplus est tertii. Atque ita post quartum, ipso excepto quartus habet duplum eius: post quartum enim, id est quaternarium primus est quinarius, secundus senarius, tertius septenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Atque ita per omnes caeteros reperies hoc quod in prima copula numerorum, id est uno et duobus inventum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus post illum sit duplus eius. Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile, firmum incorruptumque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullus ullo sensu corporis omnes numeros attingit; innumerabiles enim sunt: unde ergo novimus per omnes hoc esse, aut qua phantasia vel phantasmate tam certa veritas numeri per innumerabilia tam fidenter, nisi in luce interiore conspicitur, quam corporalis sensus ignorat? ... iique mente atque sapientia cernuntur.

24. His et talibus multis documentis coguntur fateri, quibus disputantibus Deus donavit ingenium, et pertinacia caliginem non obducit, rationem veritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertinere, et invertibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad videndum esse communem. Quapropter cum multa alia possint occurrere, quae communiter et tamquam publice praesto sunt ratiocinantibus, et ab eis videantur mente atque ratione singulorum quorumque cernentium, eaque inviolata et incommutabilia maneant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et veritas numeri tibi potissimum occurrit, cum ad id quod interrogaveram, respondere voluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiae coniunctus est numerus, ubi dictum est: Circuivi ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et numerum 5. Quid cuique de sapientia videatur.

25. Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an vero una praesto est communiter omnibus, cuius quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? Ev. - Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi facere videntur; et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae; et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, sibi videntur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt vel abiciunt, et quaeque sunt huiusmodi temporalia, et totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus iudicant; et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se dare, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae tenere videntur. Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores suos praeponens caeteris, eos solos velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intellegentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quae sit ipsa sapientia.

Sapientia est ad beatam vitam...

26. Aug. - Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei videretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. In quantum autem quisque non eam tenet vitae viam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem pervenire, in tantum errat. Error est enim cum sequitur aliquid quod non ad id ducit quo volumus pervenire. Et quanto magis in via vitae quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono assecuto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controversia volumus. Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus, fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle: ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet. ... et ad summum bonum una...

27. Quare si iam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse verbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et velle te esse sapientem et velle debere, quod te negaturum esse non arbitror), volo iam dicas mihi, utrum etiam sapientiam, sicut numeri rationem atque veritatem omnibus ratiocinantibus communem se praebere arbitreris; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint esse sapientes. Ev. - Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam veritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem.

Aug. - Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est, omnibus hominibus unum esse?

Ev. - Dubito sane, quod diversos diversis rebus gaudere video tamquam summis bonis suis.

Aug. - Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna quaestio est, et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino tot summa bona esse, quot sunt ipsae res diversae quae a diversis tamquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa cernunt et eligunt homines, multa et diversa sunt? Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa sunt, quae in ea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro voluntate quo fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis alicuius intuetur libenter, et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem aequalitatem maris, alius haec omnia, vel quaedam horum simul plura confert ad laetitiam videndi. Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in luce solis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua videt et tenet quo fruatur uniuscuiusque intuentis aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona eaque diversa, e quibus eligat quisque quod volet, idque videndo et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte vereque constituat; fieri tamen potest ut lux ipsa sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis.

Ev. - Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi multa et diversa sint summa bona: sed vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus.

Aug. - Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnibus, an singuli sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc nondum tenemus.

Ev. - Ita est.

... omnibus ratiocinantibus communis...

28. Aug. - Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes, et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et verum esse nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo verum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intellegas et a me videri posse hoc verum, tametsi mihi abs te non dicatur? Ev. - Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, videri posse non dubitem.

Aug. - Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est?

Ev. - Manifestissime.

Aug. - Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc verum esse concedere.

Ev. - Prorsus non dubito.

Aug. - Hoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus?

Ev. - Nullo modo.

Aug. - Item, iuste esse vivendum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communiter?

Ev. - Assentior.

Aug. - Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inviolabile violabili, poteris negare?

Ev. - Quis potest?

Aug. - Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari valent?

Ev. - Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam verum est.

Aug. - Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam incommutabile intellegat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter praesto esse videat?

Ev. - Verissimum est.

Aug. - Quid? eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur?

Ev. - Quis dubitaverit?

... et bene honesteque viventibus.

29. Aug. - Iam huiusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas tamquam regulas, et quaedam lumina virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi videantur ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eum qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. Ev. - Videtur omnino.

Aug. - Quid? ille qui iuste vivit, possetne ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae propria suis quibusque distribuat?

Ev. - Non posset.

Aug. - Qui ergo haec videt, num eum negabis sapienter videre?

Ev. - Non nego.

Aug. - Quid? ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponendam esse decernit?

Ev. - Manifestissime.

Aug. - Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere?

Ev. - Nullo modo negaverim.

Aug. - Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter utique convertit.

Ev. - Certissimum est.

Aug. - Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit.

Ev. - Prorsus sine dubio.

Aug. - Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum.

Ev. - Omnino ita est.

Aug. - Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.

Numerus est ipsa sapientia...

30. Ev. - Dubitare non possum. Sed pervellem scire utrum uno aliquo genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia coniuncta etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti; an alterum existat ab altero, aut alterum in altero consistat, veluti numerus a sapientia, vel in sapientia. Nam sapientiam existere a numero, aut consistere in numero, non ausim dicere: nescio enim quomodo, quia multos novi numerarios aut numeratores, vel si quo alio nomine vocandi sunt, qui summe atque mirabiliter computant, sapientes autem perpaucos, aut forsitan neminem, longe venerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. Aug. - Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum incommutabilem veritatem numerorum mecum ipse considero, et eius quasi cubile ac penetrale vel regionem quamdam, vel si quod aliud nomen aptum inveniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum; longe removeor a corpore: et inveniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inveniens quod verbis proferre sufficiam, redeo tamquam lassatus in haec nostra, ut loqui possim, et ea quae ante oculos sita sunt dico, sicut dici solent. Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia quantum valeo, vigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque veritate, accedente etiam testimonio Scripturarum, quo commemoravi coniuncte illa posita; plurimum miror, ut dixi, quare numerus vilis sit multitudini hominum, et cara sapientia. Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque res est; verumtamen quoniam nihilominus in divinis Libris de sapientia dicitur, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 6, ea potentia qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse dicitur: ea vero qua disponit omnia suaviter, sapientia proprie iam vocatur; cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae.

... in ordinatissima rerum natura.

31. Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in fine rerum locatis; et corpora enim omnia quamvis in rebus extrema sint, habent numeros suos; sapere autem non dedit corporibus, neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tamquam in eis sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit: itaque quoniam de corporibus facile iudicamus, tamquam de rebus quae infra nos ordinatae sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimus; et eos propterea vilius habemus. Sed cum coeperimus tamquam sursum versus recurrere, invenimus eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa manere veritate. Et quia sapere pauci possunt, numerare autem etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt. Docti autem et studiosi, quantum remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque carum habent: et in eius veritatis comparatione non eis aurum et argentum, et caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi. Numerus atque sapientia ipsa veritas...

32. Nec mireris numeros ideo viluisse hominibus, et caram esse sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum videas carius illos habere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur. Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum vero pauci habent: quamquam sapientia absit ut in comparatione numeri inveniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo id cerni possit, inquirat. Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor, nec separari ab invicem possunt; tamen ad ea calor pervenit, quae prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque diffunditur: sic intellegentiae potentia, quae inest sapientiae, propinquiora fervescunt, sicuti sunt animae rationales; ea vero quae remotiora sunt, sicuti corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum: quod tibi fortassis obscurum est. Non enim ulla visibilis similitudo invisibili rei potest ad omnem convenientiam coaptari. Tantum illud attende, quod et quaestioni quam suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus, sese manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia, vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, an utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est utrumque verum esse, et incommutabiliter verum. ... quae communis est omnibus vere sincereque cernentibus...

33. Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem, haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem; quam non possis dicere tuam vel meam, vel cuiusquam hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus, tamquam miris modis secretum et publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter: omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intellegentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit? Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante tractatum sit; ea scilicet quae oculorum vel aurium sensu communiter tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus, vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul vident, nec huius nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. Ev. - Apertissimum atque verissimum est.

... et menti nostrae melior.

34. Aug. - Hanc ergo veritatem, de qua iam diu loquimur, et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra est, an aequalem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non secundum illam, sed de illa iudicaremus, sicut iudicamus de corporibus, quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non tantum ita esse vel non ita, sed ita vel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse animum novimus, sed plerumque etiam ita esse debere. Et de corporibus quidem sic iudicamus, cum dicimus, Minus candidum est quam debuit; aut, minus quadrum, et multa similiter: de animis vero, Minus aptus est quam debet; aut, minus lenis; aut minus vehemens, sicut nostrorum morum se ratio tulerit. Et iudicamus haec secundum illas interiores regulas veritatis, quas communiter cernimus: de ipsis vero nullo modo quis iudicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscens, non examinator corrigit, sed tantum laetatur inventor. Si autem esset aequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostrae aliquando eam plus vident, aliquando minus, et ex hoc fatentur se esse mutabiles: cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis videtur, nec deficiat cum minus, sed integra et incorrupta, et conversos laetificet lumine, et aversos puniat caecitate. Quid, quod etiam de ipsis mentibus nostris secundum illam iudicamus, cum de illa nullo modo iudicare possimus? Dicimus enim, Minus intellegit quam debet, aut tantum quantum debet intellegit. Tantum autem mens debet intellegere, quantum propius admoveri atque inhaerere potuerit incommutabili veritati. Quare si nec inferior, nec aequalis est, restat ut sit superior atque excellentior. Quid quique de beata vita sentitur.

35. Promiseram autem, si meministi, me tibi demonstraturum esse aliquid quod sit mente nostra atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa veritas: amplectere illam si potes, et fruere illa, et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 7. Quid enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatius eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima veritate? An vero clamant homines beatos se esse, cum pulchra corpora magno desiderio concupita, sive coniugum, sive etiam meretricum amplexantur; et nos in amplexu veritatis beatos esse dubitabimus? Clamant homines se beatos esse, cum aestu aridis faucibus ad fontem abundantem salubremque perveniunt, aut esurientes prandium coenamve ornatam copiosamque reperiunt; et nos negabimus beatos esse, cum irrigamur pascimurque veritate? Solemus audire voces clamantium se beatos, si iaceant in rosa et aliis floribus, vel etiam unguentis odoratissimis perfruantur: quid fraglantius, quid iucundius inspiratione veritatis? et dubitamus nos cum ab illa inspiramur, dicere beatos? Multi beatam vitam in cantu vocum et nervorum et tibiarum sibi constituunt, et cum ea sibi desunt, se miseros iudicant; cum autem adsunt, efferuntur laetitia: et nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita dicam, canorum et facundum quoddam silentium veritatis illabitur, aliam beatam vitam quaerimus, et tam certa et praesente non fruimur? Luce auri et argenti, luce gemmarum et aliorum colorum, sive ipsius lucis quae ad hos oculos pertinet, sive in ignibus terrenis, sive in stellis vel luna vel sole, claritate et iucunditate delectati homines, cum ab ista laetitia nullis molestiis, nulla indigentia revocantur, beati sibi videntur, et propter haec semper volunt vivere: et nos in luce veritatis beatam vitam collocare metuimus? Summum bonum in ipsa veritate...

36. Imo vero quoniam in veritate cognoscitur et tenetur summum bonum, eaque veritas sapientia est, cernamus in ea, teneamusque summum bonum, eoque perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono. Haec enim veritas ostendit omnia bona, quae vera sunt, quae sibi suo captu intellegentes homines, vel singula, vel plura eligunt, quibus fruantur. Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et eo aspectu laetificantur; in quibus si qui forte fuerint vegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et vegeta cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexerit, diriget se in ipsam veritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tamquam obliviscitur caetera, et in illa simul omnibus fruitur. Quidquid enim iucundum est in caeteris veris, ipsa utique veritate iucundum est. ... quae nos liberat...

37. Haec est libertas nostra, cum isti subdimur veritati: et ipse est Deus noster qui nos liberat a morte, id est a conditione peccati. Ipsa enim Veritas etiam homo cum hominibus loquens, ait credentibus sibi: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 8. Nulla enim re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate. 37. Nemo autem securus est in iis bonis quae potest invitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non enim locis separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a veritate atque sapientia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter atque communiter: nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit: Recede, ut etiam ego accedam; remove manus, ut etiam ego amplectar. Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt. Cibus eius nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim ab eius communione in privatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid eius aliquando fit cuiusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis. ... et omnibus praesto est.

38. Minus ergo ea quae tangimus, vel quae gustamus, vel quae olfacimus, huic sunt veritati similia, sed magis ea quae audimus et cernimus: quia et omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quae oculis adiacet, quanta videtur ab uno, tanta et ab alio simul. Sed multum longo intervallo sunt ista similia: nec tota enim simul sonat quaelibet vox, quia per tempora tenditur et producitur, et aliud eius prius sonat, aliud posterius; et species omnis visibilis tamquam intumescit per locos, nec ubique tota est. Et certe omnia haec auferuntur invito, et quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis. Nam et si posset esse cuiusquam suavis cantus sempiternus, et studiosi eius certatim ad eum audiendum venirent, coarctarent sese, atque pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus vocibus fugientibus tangerentur. Solem autem istum si vellem intueri, atque id pertinaciter possem; et in occasu me desereret, et subvelaretur nubilo, et multis aliis obstaculis voluptatem videndi eum invitus amitterem. Postremo etiam si adesset semper suavitas, et lucis videnti, et vocis audienti, quid magnum ad me perveniret, cum mihi esset commune cum belluis? At illa veritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseverans voluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit venientes, nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subiacet. De toto mundo ad se conversis qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna; nullo loco est, nusquam deest; foris admonet, intus docet; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de illa iudicat, nullus sine illa iudicat bene. Ac per hoc eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris iudices, sine dubitatione esse potiorem. Deus est et ipse est summa veritas.

39. Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si autem non est, iam ipsa veritas Deus est. Sive ergo illud sit, sive non sit, Deum tamen esse, negare non poteris: quae nobis erat ad disserendum et tractandum quaestio constituta. Nam si te hoc movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse Patrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem accepisse, quod aeterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia. Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est enim Deus, et vere summeque est. Quod iam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamvis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quaestioni susceptae sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent, explicare possimus: nisi quid habes adversus ista quae opponas. Ev. - Ego vero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non possum, laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. Clamo autem voce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inhaerere: quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo.

Sapientia ipsi menti inhaeret.

40. Aug. - Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te, numquid iam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id nobis esse proveniat? Ev. - Ego nos potius tendere existimo.

Aug. - Unde ergo ista comprehendis, quibus veris certisque gaudere te clamas, et haec ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest nosse sapientiam?

Ev. - Quamdiu insipiens est, non potest.

Aug. - Tu ergo iam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam.

Ev. - Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum novi sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae novi, et ad sapientiam pertinere, negare non possum.

Aug. - Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est iustus, iniustum esse; et qui non est prudens, imprudentem esse; et qui non est temperans, intemperantem? an dubitari de his aliquid potest?

Ev. - Fateor hominem, quando iustus non est, iniustum esse; hoc etiam de prudente et temperante responderim.

Aug. - Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens?

Ev. - Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse insipientem.

Aug. - Nunc ergo tu quid horum es?

Ev. - Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et ex iis quae concessi, video esse consequens ut me insipientem non dubitem dicere.

Aug. - Novit ergo insipiens sapientiam. Non enim, sicut iam dictum est, certus esset velle se esse sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae menti eius inhaereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent, quorum cognitione laetatus es.

Ev. - Ita est ut dicis.

Ex Deo omnia bona (16, 41 - 17, 46)

Sapientia praebet se inquirentibus.

41. Aug. - Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam animam nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter infigamus; ut non iam privato suo gaudeat quod implicavit rebus transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus apprehendat id quod unum atque idem semper est? Sicut enim tota vita corporis est anima, sic beata vita animae Deus est. Quod dum agimus, donec peragamus, in via sumus. Et quod istis veris et certis bonis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere concessum est, vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid agat cum amatoribus suis cum ad eam veniunt, et eam quaerunt: dictum est enim, In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia occurret illis 9. Quoquo enim te verteris, vestigiis quibusdam, quae operibus suis impressit, loquitur tibi, et te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum formis intro revocat; ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus, videas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum redeas, atque intellegas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges, ad quas referas quaeque pulchra sentis exterius. In corporibus numerus inest...

42. Intuere coelum et terram et mare, et quaecumque in eis vel desuper fulgent, vel deorsum repunt vel volant vel natant; formas habent, quia numeros habent: adime illis haec, nihil erunt. A quo ergo sunt, nisi a quo numerus; quandoquidem in tantum illis est esse, in quantum numerosa esse? Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua: et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando movent, donec illud quod formatur foris, ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret absolutionem, placeatque per interpretem sensum interno iudici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis ipsius membra quis moveat; numerus erit: nam moventur etiam illa numerose. Et si detrahas de manibus opus, et de animo intentionem fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltatio vocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet; respondebit tibi numerus: Ecce sum. Inspice iam pulchritudinem formati corporis; numeri tenentur in loco. Inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore; numeri versantur in tempore. Intra ad artem unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum; nunquam erit, nusquam erit; vivit in ea tamen numerus: nec eius regio spatiorum est, nec aetas dierum; et discendae arti tamen cum se accommodant, qui se artifices fieri volunt, corpus suum per locos et tempora movent, animum vero per tempora: accessu quippe temporis peritiores fiunt. Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum videas; iam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso secretario veritatis: quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reverberat, refer oculum mentis in illam viam, ubi se ostendebat hilariter. Memento sane distulisse te visionem quam fortior saniorque repetas. ... ipsaque sapientia...

43. Vae qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, o suavissima lux purgatae mentis sapientia! non enim cessas innuere nobis quae et quanta sis; et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodammodo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurrat oculis, ut in eum qui fabricaverit recurrat affectu. Similes autem sunt hominibus, qui ea quae facis pro te amant, qui cum audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis suavitatem vocis eius, et structuras syllabarum apte locatarum avide audiunt, amittunt sententiarum principatum, cuius illa verba tamquam signa sonuerunt. Vae qui se avertunt a lumine tuo, et obscuritati suae dulciter inhaerent! Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tuae. Sed umbra dum amatur, languidiorem facit oculum animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse videre quod summe est, et malum putare quidquid fallit improvidum, aut illicit indiguum, aut captum excruciat, cum ea pro merito patiatur aversionis suae, et quidquid iustum est, malum esse non possit. ... in ordinatissima rerum forma.

44. Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihil recidat; noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari valeant, et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. Omnia providentia gubernantur...

45. Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim. Nulla autem res formare seipsam potest: quia nulla res potest dare quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua vero non habet formam, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest. Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est. Conficitur itaque, ut corpus et animus forma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formae dictum est: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem es, et anni tui non deficient 10. Annos sine defectu, pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est, quod in seipsa manens innovet omnia 11. Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari. Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum providentia: non enim ista essent, si illa non esset. Intuitus ergo et considerans universam creaturam, quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in via se sibi ostendere hilariter, et in omni providentia occurrere sibi: et tanto alacrius ardescit viam istam peragere, quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam exaestuat pervenire. ... ideo omnia bona a Deo sunt.

46. Tu autem si praeter id quod est et non vivit, et id quod est et vivit neque intellegit, et id quod est et vivit et intellegit, inveneris aliquod aliud creaturarum genus; tunc aude dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex Deo. Tria enim haec duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si appellentur corpus et vita: quia et illa quae tantum vivit, neque intellegit, qualis est pecorum, et haec quae intellegit, sicuti est hominum, rectissime vita dicitur. Haec autem duo, id est, corpus et vita, quae quidem creaturae deputantur (nam et Creatoris ipsius vita dicitur, et ea summa vita est): istae igitur duae creaturae corpus et vita quoniam formabilia sunt, sicuti superius dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt ex illa forma subsistere, quae semper eiusmodi est. Quamobrem quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim maius in creaturis quam vita intellegens, aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet; ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua sive ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris: nisi quid habes ad haec. Quoddam bonum est voluntas (18, 47 - 20, 54)

Bonum est voluntas...

47. Ev. - Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum manifestum fiat, quantum in hac vita atque inter tales, quales nos sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem omnia quae sunt, sive quae intellegunt et vivunt et sunt, sive quae tantum vivunt et sunt, sive quae tantum sunt, ex Deo sunt. Nunc iam tertiam quaestionem videamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam voluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. Aug. - Bene meministi proposita, et secundam quaestionem iam explicatam vigilanter animadvertisti: sed videre debuisti etiam istam tertiam iam solutam. Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. Cui sententiae tuae cum ego retulissem, recte fieri non posse, nisi eodem libero voluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc Deum dedisse asseverarem; respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut iustitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quae responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus et maiora et minora bona non esse nisi ex Deo. Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius adversus opiniones impiae stultitiae, qua dicit insipiens in corde suo, Non est Deus 12, qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. Quae duo tamen, id est, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quamquam inconcussa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam voluntatem, manifestissime appareat.

... qua quandoque male utimur...

48. Iam enim superiore disputatione patefactum est, constititque inter nos, naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam, ac per hoc animum maius bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis invenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona; quid mirum si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti possimus, sed quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo a quo sunt omnia bona? Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt manus, et tamen manibus male utitur qui eis operatur vel saeva vel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum; et tamen eum qui ad nocendum cuipiam, vel seipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti pedibus non negares. Oculis hanc lucem videmus, formasque internoscimus corporum; idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam dignitatis haec membra locata sunt; et ad salutem tuendam, multaque alia vitae commoda refert usus oculorum: oculis tamen plerique pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt libidini. Et vides quantum bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus? Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male his utuntur, laudas illum qui haec dedit bona: sic liberam voluntatem sine qua nemo potest recte vivere, oportet et bonum, et divinitus datum, et potius eos damnandos qui hoc bono male utuntur, quam eum qui dederit dare non debuisse fatearis. ... ergo bonum.

49. Ev. - Prius ergo vellem ut mihi probares aliquid bonum esse liberam voluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona esse. Aug. - Itane tandem non probavi tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma, id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse, ipsa in Evangelio loquitur Veritas 13. De numeri autem summitate, et a fine usque ad finem pertendente potentia, quae locuti sumus, excidit tibi? Quae igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter exigua et omnino abiectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare de libera voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime vivunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse videatur in nobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte vivi non potest.

Ev. - Iamiam parce, quaeso; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse praestantius, sine quo recta vita nulla est?

Aug. - Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere?

Ev. - Absit tam immanis amentia.

Aug. - Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte vivendum non impeditur; voluntas libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit?

Bona non eiusdem sunt generis.

50. Intueris enim iustitiam, qua nemo male utitur. Haec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque virtutes animi quibus ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis utitur: etiam in his enim omnibus, sicut in ipsa quam tu commemorasti iustitia, recta ratio viget, sine qua virtutes esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo potest. 50. Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui totiens tamque laetus assensus es. Virtutes igitur quibus recte vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omnibus quam si non omnia tribuisset. In voluntate se bene utente...

51. Ev. - Assentior. Sed illud me movet, quoniam de libera voluntate quaestio est, et videmus ipsam bene uti caeteris vel non bene, quomodo et ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit. Aug. - Quomodo omnia quae ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, et tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione cognoscimus. An oblitus es, cum quaereremus quae ratione cognoscantur, confessum te fuisse etiam rationem ratione cognosci? Noli ergo mirari si caeteris per liberam voluntatem utimur, etiam ipsa libera voluntate per eam ipsam uti nos posse; ut quodammodo se ipsa utatur voluntas quae utitur caeteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit et caetera. Nam et memoria non solum caetera omnia, quae meminimus comprehendit; sed etiam quod non obliviscimur nos habere memoriam, ipsa se memoria quodammodo tenet in nobis, quae non solum aliorum, sed etiam sui meminit, vel potius nos et caetera et ipsam per ipsam meminimus.

... ipsa est sapientia et beata vita...

52. Voluntas ergo quae medium bonum est, cum inhaeret incommutabili bono, eique communi non proprio, sicuti est illa de qua multum locuti sumus, et nihil digne diximus, veritas; tenet homo beatam vitam: eaque ipsa vita beata, id est animi affectio inhaerentis incommutabili bono, proprium et primum est hominis bonum. In eo sunt etiam virtutes omnes, quibus male uti nemo potest. Nam haec quamvis magna in homine et prima sint, propria tamen esse uniuscuiusque hominis, non communia, satis intellegitur. Veritate enim atque sapientia, quae communis est omnibus, omnes sapientes et beati fiunt, inhaerendo illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter beatus; quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri, unde illum factum videt, illa scilicet incommutabili communique veritate. Neque prudentia cuiusquam fit prudens alius, aut fortis fortitudine, aut temperans temperantia, aut iustus iustitia hominis alterius quisquam efficitur; sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem istis virtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit. ... a qua quandoque avertitur.

53. Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius, cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent, cognoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit: atque ita homo superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in comparatione superioris vitae mors est; quae tamen regitur administratione divinae providentiae, quae congruis sedibus ordinat omnia, et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint, neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus; sed malum sit aversio eius ab incommutabili bono, et conversio ad mutabilia bona: quae tamen aversio atque conversio, quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et iusta eam miseriae poena subsequitur. Bonum ex Deo, defectus a nobis.

54. Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas cum se avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde iste motus existat; qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est aversio voluntatis a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si respondeam nescire me, fortasse eris tristior: sed tamen vera responderim. Sciri enim non potest quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel intellegenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo. Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicuius inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam inchoationem formae, quae tamquam materies ad perficiendum subiacere videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum iam bonum est et formae inchoatio. Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnihil, sed omnino nihil remanebit. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est quae non sit ex Deo. Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites. Qui tamen defectus quoniam est voluntarius, in nostra est positus potestate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire quod non vis? Sed quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, fide firma teneamus, et exspectemus certa spe, et caritate ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati diligentius quaerendum adhuc putas (nam omnino ego iam opus esse non arbitror): si quid tamen putas, in aliam disputationem differendum est. Ev. - Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc moverit, differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis iam inde quaesitum putes.

3 LIBER TERTIUS

LIBERUM ARBITRIUM EX DEO EST TAMQUAM HOMINIS BONUM

Deum cuncta praescire libertatem non cogit (1, 1 - 4, 11)

Ex necessitate motus inculpabilis.

1. Ev. - Quoniam satis mihi manifestatum est, inter bona, et ea quidem non minima, numerandam esse liberam voluntatem, ex quo etiam fateri cogimur eam divinitus datam esse, darique oportuisse: iam si opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat, quo ipsa voluntas avertitur a communi atque incommutabili bono, et ad propria vel aliena vel infima, atque omnia commutabilia convertitur bona. Aug. - Quid enim opus est hoc scire?

Ev. - Quia si ita data est, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur.

Aug. - Placetne tibi iste motus, an displicet?

Ev. - Displicet.

Aug. - Reprehendis ergo eum.

Ev. - Utique reprehendo.

Aug. - Reprehendis igitur animi motum inculpabilem.

Ev. - Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti.

Aug. - Reprehendis ergo quod nescis.

Ev. - Noli verbo premere: ita enim dixi, Nescio an ulla culpa sit, ut intellegi voluerim sine dubio culpam esse. Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi dubitationem de re manifesta.

Aug. - Vide quid sit certissima veritas, quae te coegit tam cito oblivisci quod paulo ante dixisti. Si enim natura vel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo pacto potest: tu vero esse culpabilem ita firmissime tenes, ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaveris. Cur ergo tibi vel affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum visum est, quod perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim: Si ita data est voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas.

Ev. - Ego ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mihi displicere, et reprehendendum esse dubitare non possum: animam vero quae isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si eius natura talis est, ut eo necessario moveatur.

Ex libertate motus culpabilis...

2. Aug. - Cuius est iste motus, quem profecto culpandum esse concedis? Ev. - In animo eum video, sed cuius sit nescio.

Aug. - Numquid negas eo motu animum moveri?

Ev. - Non nego.

Aug. - Negas ergo motum quo movetur lapis, motum esse lapidis? Neque enim illum dico motum quo eum nos movemus, vel aliqua vi aliena movetur, veluti cum in coelum iacitur, sed eum quo ad terram nutu suo vergit et cadit.

Ev. - Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit, motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod naturaliter movetur, recte vituperari potest: quia etiamsi ad perniciem movetur, naturae tamen suae necessitate compellitur. Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo naturaliter movetur lapis.

Aug. - Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus?

Ev. - Egimus sane.

Aug. - Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse compertum, nulla re fieri mentem servam libidinis, nisi propria voluntate: nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia iniustum est; neque ab inferiore, quia non potest. Restat igitur ut eius sit proprius iste motus, quo fruendi voluntatem ad creaturam a Creatore convertit: qui motus si culpae deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non est utique naturalis, sed voluntarius; in eoque similis est illi motui quo deorsum versus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis, sic ille animi: verumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo fertur inferius; animus vero dum non vult, non ita movetur, ut superioribus desertis inferiora diligat; et ideo lapidi naturalis est ille motus, animo vero iste voluntarius. Hinc est quod lapidem si quis dicat peccare, quod pondere suo tendit in infima, non dicam ipso lapide stolidior, sed profecto demens iudicatur: animum vero peccati arguimus, cum eum convincimus superioribus desertis ad fruendum inferiora praeponere. Propterea, quid opus est quaerere unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum nonnisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur; omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium convertamus?

... quia in arbitrio est voluntatis.

3. Ev. - Video, et quodammodo tango, et teneo vera esse quae dicis: non enim quidquam tam firme atque intime sentio, quam me habere voluntatem, eaque me moveri ad aliquid fruendum; quid autem meum dicam, prorsus non invenio, si voluntas qua volo et nolo non est mea: quapropter cui tribuendum est, si quid per illam male facio, nisi mihi? Cum enim bonus Deus me fecerit, nec bene aliquid faciam nisi per voluntatem, ad hoc potius datam esse a bono Deo, satis apparet. Motus autem quo huc aut illuc voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, atque in nostra positus potestate, neque laudandus cum ad superiora, neque culpandus homo esset cum ad inferiora detorquet quasi quemdam cardinem voluntatis; neque omnino monendus esset ut istis neglectis aeterna vellet adipisci, atque ut male nollet vivere, vellet autem bene. Hoc autem monendum non esse hominem, quisquis existimat, de hominum numero exterminandus est. Quid de Dei praescientia et libertate sentiendum?

4. Quae cum ita sint, ineffabiliter me movet, quomodo fieri possit ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos nulla necessitate peccemus. Quisquis enim dixerit aliter evenire posse aliquid quam Deus ante praescivit, praescientiam Dei destruere insanissima impietate molitur. Quapropter, si praescivit Deus peccaturum esse bonum hominem, quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium futurorum praescium fatetur Deum; si ergo ita est, non dico non eum faceret, bonum enim fecit, nec obesse quidquam Deo posset peccatum eius quem bonum ipse fecit: imo in quo faciendo bonitatem suam ostenderat, ostendit etiam in puniendo iustitiam, et liberando misericordiam: non itaque dico, non eum faceret; sed hoc dico, quoniam peccaturum esse praesciverat, necesse erat id fieri, quod futurum esse praesciebat Deus. Quomodo est igitur voluntas libera ubi tam inevitabilis apparet necessitas? Quid quibusdam visum sit.

5. Aug. - Pulsasti vehementer misericordiam Dei. Adsit, aperiatque pulsantibus. Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, velocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum. Aut enim nullam divinam providentiam praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, divina iudicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunae patrocinio propulsare se putant; quam tamen caecam effingere ac pingere consuerunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere. Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando agendo cadunt. Sed adversus hanc opinionem plenam stultissimi ac dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione dissertum est. Alii vero quamquam negare non audeant praesidere humanae vitae providentiam Dei, malunt tamen eam vel infirmam, vel iniustam, vel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri. Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et iustissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et iustitiam et potentiam Dei longe maiorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere intellegerent, etiamsi aliquid inferius eos voluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent: Ego dixi, Domine, miserere mei, cura animam meam, quia peccavi tibi 1: ita certis itineribus divinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque inventis rebus inflati, neque non inventis turbulenti, et cognoscendo instructiores fierent ad videndum, et ad quaerendum ignorando mitiores. Tibi vero cui iam hoc persuasum esse non dubito, vide quam facile de tam magna quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis. Deum praescire non adigit necessitatem.

6. Certe enim hoc te movet, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa necessitas. Qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur times, ut aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te movet? Ev. - Nihil interim aliud.

Aug. - Res ergo universas quarum Deus est praescius, non voluntate sed necessitate fieri putas.

Ev. - Omnino ita puto.

Aug. - Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi.

Ev. - Nescio.

Aug. - Quid? Deum itidem nescire hoc putas?

Ev. - Nullo modo id putaverim.

Aug. - Si ergo voluntatem tuam crastinam novit, et omnium hominum, sive qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras praevidet voluntates, multo magis praevidet quid de iustis impiisque facturus sit.

Ev. - Prorsus si meorum operum praescium Deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praevidere.

Aug. - Nonne igitur caves ne tibi dicatur, etiam ipsum quaecumque facturus est, non voluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate fiunt, non voluntate?

Ev. - Ego cum dicerem necessitate universa fieri quae Deus futura praescivit, ea sola intuebar quae in creatura eius fiunt, non autem quae in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna.

Aug. - Nihil ergo in sua creatura operatur Deus.

Ev. - Iam semel statuit quemadmodum feratur ordo eius universitatis quam condidit; neque enim aliquid nova voluntate administrat.

Aug. - Numquid neminem beatum facit?

Ev. - Facit vero.

Aug. - Tunc utique facit, quando ille fit.

Ev. - Ita est.

Aug. - Si igitur, verbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est.

Ev. - Etiam.

Aug. - Iam ergo praescit hodie quod post annum facturus est.

Ev. - Semper hoc praescivit: nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum.

Volumus etiam si Deus praescivit...

7. Aug. - Dic, quaeso, num tu creatura eius non es, aut tua beatitudo non in te fiet? Ev. - Imo et creatura eius sum, et in me fiet quod beatus ero.

Aug. - Non ergo voluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo faciente.

Ev. - Voluntas illius mihi est necessitas.

Aug. - Tu itaque invitus beatus eris.

Ev. - Mihi si esset potestas ut essem beatus, iam profecto essem: volo enim etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit.

Aug. - Optime de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus praesto est. Et ideo recte possumus dicere, Non voluntate senescimus, sed necessitate; aut, non voluntate infirmamur, sed necessitate; aut, non voluntate morimur, sed necessitate; et si quid aliud huiusmodi: non voluntate autem volumus, quis vel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamvis praesciat Deus nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non voluntate aliquid velimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negaverim: sed dico, cum futurus es beatus, non te invitum, sed volentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem beatum futurum. Sicut autem voluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa est: sic etiam voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea voluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praescivit.

... quia velle in nostra est potestate.

8. Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praescivit Deus futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praescivit, necesse est ut velim quod ille praescivit: si autem necesse est, non iam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est. O stultitiam singularem! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus, si voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille praesciverit? Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem hominem dicere, Necesse est ut ita velim, qui necessitate supposita auferre nititur voluntatem. Si enim necesse est ut velit, unde volet cum voluntas non erit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut velit, ipsam voluntatem in potestate non habere; occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim quod iam esses beatus, si potestas esset; velle enim te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subieci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus; dum autem volumus, si voluntas ipsa deest nobis, non utique volumus. Quod si fieri non potest ut dum volumus non velimus, adest utique voluntas volentibus; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest. Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate. Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus. Ita fit ut et Deum non negemus esse praescium omnium futurorum, et nos tamen velimus quod volumus. Cum enim sit praescius voluntatis nostrae, cuius est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia voluntatis est praescius. Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo et potestatis est praescius. Non igitur per eius praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cuius praescientia non fallitur, adfuturam mihi esse praescivit. Ev. - Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praescivit Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate.

Necesse est Deum praescire...

9. Aug. - Quid ergo te movet? an forte oblitus quid prima nostra disputatio peregit, negabis nullo cogente, aut superiore, aut inferiore, aut aequali, sed ea nos voluntate peccare? Ev. - Nihil horum prorsus audeo negare: sed tamen, fateor, nondum video quomodo sibi non adversentur haec duo, praescientia Dei de peccatis nostris, et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et iustum Deum necesse est fateamur, et praescium. Sed scire vellem qua iustitia puniat peccata quae necesse est fieri; aut quomodo non sit necesse fieri quae futura esse praescivit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid in eius creatura fieri necesse est.

... non cogit me peccare...

10. Aug. - Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium nostrum praescientiae Dei? quia praescientia est, an quia Dei praescientia est? Ev. - Quia Dei potius.

Aug. - Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset necesse ut peccaret?

Ev. - Imo necesse esset ut peccaret: non enim aliter esset praescientia mea, nisi certa praescirem.

Aug. - Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae praescierit, sed tantummodo quia praescientia est; quae si non certa praenoscit, utique nulla est.

Ev. - Consentio: sed quorsum ista?

Aug. - Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse praescires; neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret, quamvis sine dubio peccaturus esset: non enim aliter id futurum esse praescires. Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu praescientia tua noveris quod alius sua voluntate facturus est; ita Deus neminem ad peccandum cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt.

... non aufert eum iuste puniturum.

11. Cur ergo non vindicet iustus, quae fieri non cogit praescius? Sicut enim tu memoria tua non cogis facta esse quae praeterierunt; sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut tu quaedam quae fecisti meministi, nec tamen quae meministi omnia fecisti; ita Deus omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor. Hinc ergo iam intellege qua iustitia Deus peccata puniat, quia quae novit futura, non facit: nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia praevidet peccaturos, nec recte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet. Imo vero fateamur et ad praescientiam eius pertinere ne quid eum lateat futurorum, et ad iustitiam, ut peccatum, quia voluntate committitur, ita iudicio eius impune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri. Liberum arbitrium bonum est medium (5, 12 - 14, 41)

Deus semper est laudandus.

12. Iam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori deputandum sit quidquid in eius creatura fieri necesse est; regulam illam pietatis facile movebit, quam meminisse nos convenit, gratiarum actionem nos debere Creatori nostro. Cuius profecto largissima bonitas iustissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset. Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior, quam si in hanc lucem visibilem verteretur. Et vides profecto de huius lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam corporis sensibus deditae. Quapropter non te iam moveat, quod vituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non essent. In sui enim comparatione vituperantur, dum cogitatur quales essent, si peccare noluissent. Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas iuste ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen iure laudatur. Quid vera et propria ratione cogitemus...

13. Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris, iam nihil aliud inferius velle fieri, tamquam si perspecto coelo, nolles terram factam esse; inique omnino. Recte enim reprehenderes, si praetermisso coelo terram factam videres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare coelum. Cum ergo etiam illud ad cuius speciem volebas terram perducere, factum esse perspiceres, non autem hoc terram, sed coelum vocari; credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset, nequaquam invidere deberes. In qua terra rursus secundum partes eius tanta est varietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota eius mole Deus omnium conditor fecerit. Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam reprehendere audeas, nisi in comparatione melioris; atque ita per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terrae inveneris, solum tamen esse nolis. Iam vero inter totam terram et coelum quanta distantia est? Interponuntur enim humida flabilisque natura: atque ex his quatuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem Deo rerum species formaeque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua ratione non cogitas. Non esse autem quod vera ratione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit. Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiamsi hoc in rebus factis non videt. Quia etiamsi coelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non videret. Non enim cogitatione videret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci cogitatione videre, quam non est verum. ... cum de bono loquimur.

14. In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod talem nucem non invenit, si nullum unquam corpus rotundum praeter huiuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione verissima videant meliorem esse creaturam, quae quamvis habeat liberam voluntatem, Deo tamen semper infixa, nunquam peccaverit; intuentes peccata hominum, non ut peccare desinant, sed quia facti sunt dolent, dicentes: Tales nos faceret, ut semper incommutabili eius veritate perfrui, nunquam autem peccare vellemus. Non clament, non succenseant: quia neque ipsos ideo coegit peccare, quia fecit, quibus potestatem utrum vellent dedit; et sunt tales quidam Angeli, qui neque peccaverunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem si te delectat creatura quae perseverantissima voluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas: sed sicut eam tu cogitatione praeponis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum: quia si bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam cuius praevidit futura peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem, ut creaturam conderet quam peccaturam non esse praescivit. Habet ordinem suum etiam anima peccatrix...

15. Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae iustitiae voluntate promeretur. Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate. Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua voluntas tenet: inter quam et illam priorem permanentem in voluntate iustitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. Nam neque ab illa creatura, quam praescivit Deus non solum peccaturam, sed etiam in peccandi voluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae, ut eam non conderet. Sicut enim melior est vel oberrans equus, quam lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et sensu caret; ita est excellentior creatura quae libera voluntate peccat, quam quae propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem. Et sicut laudarem vinum in suo genere bonum, in quo vino inebriatum hominem vituperarem, et tamen eumdem hominem iam vituperatum et adhuc ebrium, laudato illi vino, de quo ebrius factus est, anteponerem: ita corporalia creatura in suo gradu iure laudanda est; cum illi vituperandi sint, qui eius immoderato usu a veritatis perceptione avertuntur; quamvis idem rursus iam perversi, et quodammodo temulenti, eidem creaturae in ordine suo laudabili, cuius aviditate evanuerunt, non iam merito vitiorum, sed adhuc naturae dignitate praeferuntur. ... meliorque semper est corpore.

16. Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, omnisque peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus efficitur, nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum; consequens est ut primo corpori anima extrema praeponatur, fierique possit ut corpori alicuius animae aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi animae nullo modo. Cur ergo non laudetur Deus, et ineffabili praedicatione laudetur, qui cum fecerit eas quae in legibus essent iustitiae permansurae, fecit etiam alias animas, quas vel peccaturas, vel in peccatis etiam perseveraturas esse praevidebat; cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum habent rationale ac liberum voluntatis arbitrium, peccare non possunt? Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt, quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia quidam, quamvis cum magno errore, venerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis sidereis choris usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum pulchritudo contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid est hoc? utquid hoc? omnia enim ordine suo creata sunt: quanto imperitius de quacumque anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque pervenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione semper superabit? Aliter aestimet ratio, aliter usus.

17. Aliter enim aestimat ratio, aliter usus. Ratio aestimat luce veritatis, ut recto iudicio subdat minora maioribus: usus autem consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quae veritas minora esse convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis tamen carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro suo, aut vaccam in armento? Sed sicut aetate maiores homines vel omnino contemnunt, vel certe patienter corrigenda exspectant iudicia parvulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam passerem suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher: ita ii qui provectu animi ad sapientiam profecerunt, imperitos rerum aestimatores cum invenerint Deum laudantes in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in superioribus vero atque melioribus partim eum non laudantes, minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod earum ille sit conditor; talium iudicia vel omnino contemnere, si corrigere nequeunt, vel donec corrigant, aequo animo tolerare ac sustinere consuescant. Deo non deputanda peccata...

18. Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero, quod Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamvis necesse est fiant quae ipse futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in eius creatura fieri necesse est; ego contra non inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in eius creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es, et miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse vis, iure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem: ex illo autem quod pateris ingratus quod non vis, ordinatoris laudo iustitiam. ... quia velle et beate vivere in nostra est potestate.

19. Si dixerit, Non ideo mori nolo, quod malim miser esse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim: respondebo, Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem hoc iustum est, laudemus eum cuius legibus sic eris. Si dixerit, Unde praesumam quod si hoc iniustum est, non sic ero? respondebo, Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te iniuste regendo, iuste eris miser; aut volendo et non valendo te iuste regere, non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: si in nullius, aut invitus, aut volens: sed invitus esse nihil potes, nisi te vis aliqua superaverit; porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate: si autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua; et aut te iniuste regendo iuste miser sis; aut quoniam quodlibet volens eris, habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui. Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa, et iusta miseria: poteris enim infirmiorem superare si voles. Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte iniustam putabis. Verissime igitur dictum est: Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem iustum, laudemus eum cuius legibus sic eris. Bonum est esse.

20. Si dixerit: Ideo magis volo vel miser esse, quam omnino non esse, quia iam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo, quod velle deberem; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem. Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id volo, quanto miserius: tanto autem miserius, quanto verius video non hoc me velle debuisse. Respondebo: Cave potius ne hic erres, ubi te videre verum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mavis tamen esse vel miser quam omnino non esse, cum esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri volunt. Nam si hoc bene consideraveris, videbis te in tantum esse miserum, in quantum non propinquas ei quod summe est; in tantum autem putare melius esse, ut quisque non sit quam ut miser sit, in quantum non vides quod summe est: et ideo tamen te esse velle, quoniam ab illo es qui summe est. Si volumus, volumus esse et beate vivere.

21. Si vis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse vis. Si enim magis magisque esse volueris, ei quod summe est propinquabis: et gratias age nunc quia es. Quamvis enim beatis sis inferior, superior tamen es quam ea quae non habent vel beatitudinis voluntatem; quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. Omnia tamen eo ipso quo sunt, iure laudanda sunt; quia eo ipso quo sunt, bona sunt. Quanto enim amplius esse amaveris, tanto amplius vitam aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut affectiones tuae non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et impressae: quae temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum sunt; cum autem praeterita sunt, iam non sunt. Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere ut non sint? Qui autem amat esse, probat ista in quantum sunt, et amat quod semper est. Et si variabatur in amore istorum, munitur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amore solidabitur, et stabit, et obtinebit ipsum esse, quod volebat cum timebat non esse, et stare non poterat irretitus amore fugientium. Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quod mavis esse vel miser, quam propterea miser non esse, quia nihil eris. Huic enim exordio quo esse vis, si adicias magis magisque esse, consurgis atque exstrueris in id quod summe est; atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod infime est, et secum amantis vires subruit. Hinc fiet ut qui mavult non esse, ne miser sit, quia non esse non potest, restet ut miser sit. Qui autem plus amat esse quam odit miser esse, adiciendo ad id quod amat, quod odit excludat: cum enim in suo genere perfecte esse coeperit, miser non erit. Non esse non volumus.

22. Nam illud vide quam absurde et inconvenienter dicatur: Mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit, Mallem hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil; et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis velle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc velle debuisse. Quid igitur velle debuisti? Non esse, inquis, potius. Si hoc velle debuisti, hoc est melius; quod autem non est, melius esse non potest: non ergo id velle debuisti; veraciorque sensus est quo id non vis, quam opinatio per quam te id velle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id pervenerit, necesse est melior fiat; melior autem esse non poterit, qui non erit: nemo igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moveri nos oportet eorum iudicio, qui urguente miseria sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore sibi putarunt; et non est contrarium rationi nostrae, quoquo modo putaverint: aut si nullos se futuros omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium commovebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo si quaeram quid eligat, respondebit, Nihil? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere, etiamsi hoc nolit respondere, convincitur. Qui se necat non vult non esse.

23. Verumtamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo mihi videtur cum seipsum necat, aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus; tametsi aliquantum hoc in opinione habeat. Nam opinio aut in errore, aut in veritate ratiocinantis est, vel credentis: sensus autem aut consuetudine, aut natura valet. Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, vel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat. Et aliquando veracior est sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est: velut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram. Aliquando veracior opinio quam sensus, si credat arti medicinae, obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando utrumque in veritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non desinit. Solet autem et recta opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava opinio rectam depravare naturam: tanta vis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intellegitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit. Bona non est perfectione pollere...

24. Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus iustis ita decurrere, ut ille invideat qui dixerit, Ista non esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset. Si enim talem vult esse qualis est superior, iam illa est, et tanta est ut adici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset, aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et iniustus; aut istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit lunam esse debuisse, non intellegit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et minuere, cum lunam vult detrahi. ... ipse rerum ordo expostulat...

25. Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor eius ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. Quamvis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera; quamquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, iniuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi maiora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illae desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris. Animabus opus fuit in rerum ordine...

26. Sed adhuc videtur minus intellegens quod dictum est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus. Quomodo ergo iuste peccata punit, quae si defuissent, creatura eius plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa voluntaria, ista poenalis. Sed voluntaria quae in peccato fit, turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. ... etiam si peccant...

27. Hinc fit ut peccans creatura superior creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abiectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio cloacae, iam coniunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut eius universitati ordinatissimo decore conveniat. Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque vitalem. Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cuius est conditor et administrator Deus. Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt. ... quia non peccare possunt et beatas esse.

28. Ideo quamquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari; non hoc vocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra eius absumat, quam si nihil huiusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta; sed ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemur advertere, mortalitatem carnis huius et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut iustus potuit in ipsa iustitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus iudicaturi 2; sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis Dei 3. Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo volunt aequales esse Angelis, sed sibi. Itaque in tali voluntate perseverantes, aequabuntur supplicio praevaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesiverunt Deum per humilitatis ianuam, quam in seipso Dominus Iesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 4. Recte diabolo subiecti sumus.

29. Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertinere arbitror quod Propheta dicit: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo 5: utrumque voluntarium est quidem. Nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi voluntate consentit: sed tamen gravius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccatum alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. Servata est ergo in utroque peccato iustitia Domini punientis. Nam et illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subiecerat. Iniquum enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest ut Dei summi et veri perfecta iustitia, quae usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas peccantium. Et tamen quia minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei valuit ad reparandam salutem, quod principi huius mundi, partis rerum scilicet huius mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et abiectissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et maxime superbiam, cuius persuasione deiectus est, et quo uno vitio misericordiae medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? Verbum pro nobis caro factum...

30. Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigeret, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tamquam optimo cibo suo pascitur; humana autem anima rationalis est, quae mortalibus vinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per coniecturas rerum visibilium ad intellegenda invisibilia niteretur: cibus rationalis creaturae factus est visibilis, non commutatione naturae suae, sed habitu nostrae, ut visibilia sectantes, ad se invisibilem revocaret. Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem invenit, imitatura eius humilitatem visibilem, et ad invisibilem altitudinem reditura. ... iuste nos redemit a diaboli servitute.

31. Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subiugavit: nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eum lege iustitiae; ut quoniam, femina decepta, et deiecto per feminam viro, omnem prolem primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen iure aequissimo vindicabat, tamdiu potestas eius valeret, donec interficeret iustum, in quo nihil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sine libidine natus: cui subiugaverat ille quos ceperat, ut quidquid inde nasceretur, tamquam suae arboris fructus, prava quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi iure retineret. Iustissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem iniustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exsolvant, et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit. Quibus autem infidelitatis perseverantiam persuasisset, iuste secum haberet in perpetua damnatione consortes. Ita factum est ut neque diabolo per vim eriperetur homo, quem nec ipse vi, sed persuasione ceperat: et qui iuste plus humiliatus est, ut serviret cui ad malum consenserat, iuste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo peccaverat. Sive non peccantes animae...

32. Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque iustitia permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut essent ornaturae universum, sive peccare, sive non peccare voluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium vel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat; universus autem mundus subiectus est. Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse universitas non potest. Item, si deessent quae sive peccarent, sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo constitutarum rerum gradus. ... sive peccantes...

33. Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis. Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet universitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura praevisa est. Nec tamen sua maiestate continet omnia, sed inhaerendo illius maiestati, et eius imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium, sed cum illa, tamquam ei quae peccatura praecognita est. Habent sane spiritualia quaeque inter se et coniunctionem sine cumulo, et seiunctionem sine diminutione: ut neque adiuvaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi coniungeretur; neque difficilior illi actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim locis et mole corporum, sed parilitate affectuum iungi, et disparilitate seiungi possunt spirituales creaturae, quamvis corpora sua quaeque possideant. ... et cuiuscumque sint perfectionis...

34. In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subiecta sunt. Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse servus melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhaeret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut iubet ille cuius nutum intuetur ineffabiliter. Ista vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest: caetera vero extrinsecus adiacentia, longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest. ... rerum ordini congruunt.

35. Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam quae totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus potest, non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, universae humanae valetudini mederi potest. Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere, neque coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret (quamquam non peccavit, sicut eam non peccaturam praescivit Deus): tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentiae ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret. Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab eius praeceptis peccando defecisset, maiestate sua decentissime atque optime regeret omnia: nec sic invidens creaturae spirituali ut esset; qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit coelum terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas visibiles in suis generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem omnium esse quam Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur. Sive nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat, etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum Creatori Angelorum. Non enim vel bonitas eius quasi aliquo taedio, vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri, si pro suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui convenienter et decenter excipit quoscumque damnandos. Quacumque se igitur consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem iustissimum. Omnis natura bona est.

36. Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum iis qui eam divino munere videre possunt, nec eos ad ineffabilia contuenda verbis conemur adducere, et tamen propter loquaces aut infirmos aut insidiosos homines tantam quaestionem brevissima complexione peragamus. 36. Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit aliquid de bono eius, et eam minus bonam facit. Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid eius remanebit, iam corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cuius ademptione possit nocere corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur. Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est: erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis. Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum natura est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona est. Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est: naturam voco quae et substantia dici solet. Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo. Deus laudatur eo quod...

37. Quibus constitutis atque firmatis tamquam in capite ratiocinationis nostrae, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat, etiam ipsa laudanda est: omnis autem quae non in eo manet, et non vult agere ut maneat, in quantum ibi non est, et in quantum non id agit ut ibi sit, vituperanda est. Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat eius Conditorem in ipsa eius vituperatione laudari. Cum enim propterea vituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non vult, illum sine ulla dubitatione laudamus. Quantum ergo bonum, et quam vel ineffabiliter linguis omnibus, vel ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creator omnium Deus, sine cuius laude nec laudari possumus, nec vituperari! Non enim vituperari possumus quia in eo non manemus, nisi quia magnum et summum et primum nostrum bonum est manere in illo: unde autem hoc, nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inveniri potest in nostris peccatis unde ille vituperetur, quando vituperatio peccatorum nostrorum nulla est, nisi ille laudetur? ... vituperatur natura suo corrupta vitio.

38. Quid, quod etiam in ipsis rebus quae vituperantur, nullius vituperatur nisi vitium? Nullius autem vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur. Aut enim secundum naturam est quod vituperas; et non est vitium, tuque magis emendandus es, ut recte vituperare noveris, quam illud quod non recte vituperas; aut si vitium est, ut recte vituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est. Omne quippe vitium, eo ipso quo vitium est, contra naturam est. Si enim naturae non nocet, nec vitium est; si autem quia nocet ideo vitium est, ideo vitium est quia contra naturam est. Quod si non suo, sed alieno vitio aliqua natura corrumpitur, iniuste vituperatur, et quaerendum est utrum illa natura non corrumpatur vitio suo, cuius vitio potuit alia natura corrumpi. Sed quid est aliud vitiari, nisi vitio corrumpi? Porro natura quae non vitiatur, caret vitio: cuius autem vitio aliena natura corrumpitur, habet utique vitium. Prior ergo vitiosa est, et prior corrumpitur vitio suo, cuius vitio alia quoque corrumpi potest. Ex quo colligitur, contra naturam esse omne vitium, etiam eius rei cuius est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam eius rei est cuius est vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur. Non enim tibi recte in vitio displicet, nisi quia vitiat quod in natura placet. Non corrumpitur natura vitio alterius.

39. Videndum est etiam illud, utrum vere dicatur aliquam naturam naturae alterius vitio corrumpi, nullo adiuncto vitio suo. Si enim natura quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile aliquid invenit, non eam corrumpit. Si autem invenit, adiuncto eius vitio corruptionem eius operatur. Potentior enim ab infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem velit, prius incipit suo vitio corrumpi quam alieno. Aequalis autem ab aequali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura cum vitio ad eam quae sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non accedit aequalis, sed infirmior vitio suo. Si vero potentior invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si utriusque prava cupiditate fit; aut vitio potentioris, si naturae tanta praestantia est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. Quis enim recte vituperaverit fructus terrae, quod homines eis non utantur bene, corruptique vitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam vitiosam, quam non vitiosas quasque fruges? Quaedam est corruptio quae vitio non debetur.

40. Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura corrumpat, et hoc nullius earum vitio fiat: siquidem vitium dicimus, quod vituperatione dignum est. Quis autem vel frugalem hominem nihil aliud de frugibus, quam supplementa naturae quaeritantem vituperare audeat, aut easdem fruges quod usu ciborum eius corrumpuntur? Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen solet esse corruptio. Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior inferiorem corrumpit, vel iustitiae ordine dum vindicat culpam; ex qua regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit, corrumpit illum Deus 6: vel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro valentia cuiusque partis universitatis datas. Neque enim si cuiusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis invalidos sol fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui luminis eos commutare putandus est, aut id facere ullo vitio suo; aut saltem ipsi oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur. Omnium igitur corruptionum sola quae vitiosa est corruptio recte vituperatur: caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt, aut certe quia vitiosae non sunt, dignae vituperatione esse non possunt. Nam et ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur. Laudatur natura vituperatur vitium.

41. Vitium autem, ut dicere coeperam, non aliunde malum est, nisi quia naturae adversatur eius ipsius rei cuius est vitium. Unde manifestum est hanc eamdem rem cuius vitium vituperatur, natura esse laudabilem; ita ut omnino hanc ipsam vituperationem vitiorum, naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum vitia vituperantur. Quia enim vitium naturae adversatur, tantum additur malitiae vitiorum, quantum naturarum integritati minuitur. Cum ergo vituperas vitium, id profecto laudas cuius integritatem desideras: cuius autem, nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta, non solum nulla vituperatione, sed etiam laude in suo genere digna est. Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id vocas vitium, satis tibi eam placere contestans, quam vituperatione imperfectionis eius velles esse perfectam. Ex voluntate bonum et malum (15, 42 - 22, 65)

Temporalia deficiant oportet.

42. Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum vitiosae sint, in quantum ab eius qua factae sunt arte discedunt, et in tantum recte vituperentur, in quantum earum vituperator artem qua factae sunt videt, ut hoc in eis vituperet, quod ibi non videt! Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis Sapientia Dei, vere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset vituperatione dignus, nisi esset voluntarius. Attende enim, quaeso, utrum recte vituperes quod ita est sicuti esse debuit: non opinor; sed utique quod non ita est ut debuit. Nemo autem debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntur tralegando, ei redduntur qui translegaverat. Et quod creditorum iustis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti iure succedunt. Aliter non redditio, sed cessio vel amissio, vel si quid aliud huiusmodi nominanda est. Quapropter omnia temporalia, quae in hoc rerum ordine ita locata sunt, ut nisi deficiant, non possint praeteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere deficere. Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum certe ipsum quo ista conqueritur, si iustum et a prudentia profectum esse arbitratur; cuius sermonis quod ad sonum eius attinet, si quis unam particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus ille sermo contexitur, mirabilis dementiae iudicabitur. Debitum restituatur oportet...

43. In iis igitur rebus quae ideo deficiunt, quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte vituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset. In creaturis autem rationalibus, quibus sive peccantibus sive non peccantibus, universalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere peccat enim saltem, qui vel damnat quasi peccata quae nulla sunt: aut non sunt vituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae mentis intentio, vitamque subvertet: aut vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, vel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit verissima ratio, sicuti cogit, ut et vituperentur peccata, et quidquid recte vituperatur ideo vituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debeat, et invenies Deum. A quo enim accepit posse recte facere cum velit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, et beata si fecerit. ... aut reddendo aut patiendo quod non debemus.

44. Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo iustitiam, reddet patiendo miseriam; quia in utroque verbum illud debiti sonat. Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est: Si non reddet faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae. Sed in futurum iudicium servatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime vindicatur. Sicut enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine intervallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo iustitiae, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod si vellent, esse acceperunt; et quia bonum est, reatus est si nolint. Deus nihil debet...

45. Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Et si quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei debebatur. Non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est converti ad eum ex quo es, ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis? Quid ergo ei praerogas, ut tamquam debitum poscas; quando si nolles ad eum converti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi convertendo te ad illum, reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris? Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum naturae sunt: deinde quidquid melius possunt esse si velint, quaecumque acceperunt ut velint; et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est: ex eo vero quod non facit quod debet, iuste reus est. Debet autem, si accepit et voluntatem liberam, et sufficientissimam facultatem. ... nos quidquid sumus praeter peccatum.

46. Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod vituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet. Si enim tu laudaris videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet. Sed nec aliena. Non enim quisque dum id quod non vult patitur, peccat. Nam si iuste patitur, non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod ita fecit volens, ut quod nollet iure pateretur. Si autem iniuste patitur, quomodo peccat? Non enim iniuste aliquid pati, sed iniuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque sua neque aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria voluntate peccetur. Quod si tribuere volueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur, non peccavit: non est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem, si potest defendi peccator; laudemus, si non potest. Si enim iuste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem. Si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum se a Creatore avertit: lauda ergo Creatorem. Omnino igitur non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab eius veritate receditur. Ev. - Accipio ista libentissime ac probo; et omnino verum esse consentio, nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur.

Obicienti ex Dei praescientia nos peccare...

47. Sed tamen scire vellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam praescivit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo peccatura praevisa est. Non enim iam puto, ipsa Dei praescientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi. Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum convertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeatur, Voluntas: ego enim causam quaero ipsius voluntatis. Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non vult, quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum eiusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi videre videor, non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit, nescio. ... respondet radicem peccatorum...

48. Aug. - Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius voluntatis inquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam eius causae quae inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus, quis finis percunctandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat? Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse avaritiam 7, hoc est, plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere conservandae modus. Avaritia enim, quae graece dicitur, non in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant: sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intellegenda est, ubicumque omnino plus vult quisque quam sat est. Haec autem avaritia cupiditas est; cupiditas porro improba voluntas est. Ergo improba voluntas, malorum omnium causa est. Quae si secundum naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare naturas. Tu autem si huius radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum? Illa enim erit quae causa huius est, quam cum inveneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum. ... ipsam esse voluntatem...

49. Sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non recedetur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non est ergo cui recte imputetur nisi volenti: sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est voluntatis, aut iusta profecto est, aut iniusta. Si iusta, quisquis ei obtemperaverit non peccabit: si iniusta, non ei obtemperet, et non peccabit. ... igitur possumus non peccare.

50. An forte violenta est et cogit invitum? Num eadem toties replicaturi sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de peccato et voluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae, hoc brevissimum tene. Quaecumque ista causa est voluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest. Per damnationem peccati...

51. Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci 8; ait et propheta, Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris 9. Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest: nam unde sunt illae voces, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago 10; et illud, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 11; et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis 12? Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione venientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse, qualem debere esse se videt: poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena si iusta est, peccati poena est, et supplicium nominatur: si autem iniusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator aut surripere hominem potuit, velut ignoranti Deo; aut extorquere invito, tamquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec iusta poena de damnatione hominis veniat. ... ignorantiae et difficultati subicimur...

52. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quod bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere, cum posset, noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur. ... quas gratia Dei vincimus...

53. Hic occurrit illa quaestio, quam inter se murmurantes homines rodere consuerunt, qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare parati sunt. Dicunt enim: Si Adam et Eva peccaverunt, quid nos miseri fecimus, ut cum ignorantiae caecitate, et difficultatis cruciatibus nasceremur, et primo erraremus nescientes quid nobis esset faciendum; deinde ubi nobis inciperent aperiri praecepta iustitiae, vellemus ea facere, et retinente carnalis concupiscentiae nescio qua necessitate non valeremus? Quibus breviter respondetur ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret: cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adiuvet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis: ista tua propria peccata sunt. Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod inutiliter ignoratur, et humiliter confitendam esse imbecillitatem, ut quaerenti et confitenti ille subveniat, qui nec errat dum subvenit, nec laborat. ... cum peccati sint poena...

54. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, et quod recte volens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo liberae voluntatis originem ducunt: illud enim praecedens meruit ista sequentia. Nam sicut linguam dicimus non solum membrum quod movemus in ore dum loquimur, sed etiam illud quod huius membri motum consequitur, id est formam tenoremque verborum, secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: sic non solum peccatum illud dicimus, quod proprie vocatur peccatum, libera enim voluntate et ab sciente committitur; sed etiam illud quod iam de huius supplicio consequatur necesse est. Sic etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena, et mortales et ignari et carni subditi nascimur; iuxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri 13. ... quae de primo coniugio procedit...

55. Ut autem de illo primo coniugio, et cum ignorantia, et cum difficultate, et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccavissent, et in errorem, et in aerumnam, et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori summo Deo iustissime placuit; ut et in ortu hominis originaliter appareret iustitia punientis, et in provectu misericordia liberantis. Non enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo, ut etiam fecunditas adimeretur. Poterat enim et de prole eius, quamvis carnali et mortali, aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. Iamvero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat aequitatis: sed ex conversione ad Deum, ut vinceret quisque supplicium quod origo eius ex aversione meruerat, non solum volentem non prohiberi, sed etiam adiuvari oportebat; etiam sic enim rerum Creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si voluisset, retinere quod factus est, cum proles eius potuit etiam superare quod nata est. ... sive una sive singulae animae creatae sint...

56. Deinde, si una anima facta est, ex qua omnium hominum animae trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille peccavit? Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non est perversum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura sequentis sit; et bonum meritum sequentis, natura prioris sit. Quid enim indignum, si etiam sic voluit Creator ostendere, usque adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est occasus? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque pervenerit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit, non solum ante peccatum, sed ante omnem vitam suam, qualis alia post vitam culpabilem facta est, non parvum bonum habet, unde Conditori suo gratias agat; quia ipse ortus eius et inchoatio quovis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima est, qua natura iam omne corpus praecedit; sed etiam quod facultatem habet, ut adiuvante Creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et capere virtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia caecante liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio, et perfectionis exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale iudicium, quo sapientiam praeponat errori, et quietem difficultati, ut ad haec non nascendo, sed studendo perveniat. Quod si agere noluerit, peccati rea iure tenebitur, tamquam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit. Quamquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et dilectus ipse perficiat; qui et non existentibus praestat ut sint, et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint. ... sive iam existant et in corpora mittantur...

57. Si vero in Dei aliquo secreto iam existentes animae mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando per virtutes, et ordinatissimae atque legitimae servituti subiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis locum. Quae cum introeunt in hanc vitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitae prioris, et praesentis laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequetur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam; in istis autem ianua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tamquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et viam fidei in oblivionis caecitate; iudicium illud vel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in officiosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adiuvet; qui vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse praecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit victum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide. Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem suscepto supplicio, quo se ille hominem victum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto iuste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in eius partibus ordinatus, cuius turpe stipendium ut castra sua desereret, adamavit. ... sive sua sponte veniant.

58. Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora veniunt; facile est iam hoc videre, quidquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam voluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et benevolis evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine obiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, iusto supplicio vindicaret. Caute de anima et de Deo loquendum.

59. Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine veniant, an in singulis quibusque nascentibus novae fiant, an in corpora nascentium iam alicubi existentes vel mittantur divinitus, vel sua sponte labantur, nullam temere affirmare oportebit. Aut enim nondum ista quaestio a divinorum Librorum catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis et perplexitatis evoluta atque illustrata est; aut si iam factum est, nondum in manus nostras huiuscemodi litterae pervenerunt. Tantum adsit fides nihil de substantia Creatoris falsum indignumque sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliud de illo senserimus quam est, intentio nostra non in beatitatem, sed in vanitatem nos ire compellet. De creatura vero si quid aliter quam sese habet senserimus, dummodo non id pro cognito perceptoque teneamus, nullum periculum est. Non enim ad creaturam iubemur tendere ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem: de quo si aliud quam oportet ac sese res habet, nobis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo, quod aut non est, aut, si est, non facit beatos, ad beatam vitam nullus pervenire potest. Ratione fides suppetit...

60. Sed ad contemplandam veritatis aeternitatem, ut ea perfrui eique inhaerere valeamus, infirmitati nostrae via de temporalibus procurata est, ut quantum itineri sufficit ad aeterna tendentium, praeterita et futura credamus. Quae fidei disciplina, ut auctoritate praepolleat, divina misericordia gubernatur. Praesentia vero, quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mobilitate et mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid non experimur, cognitione qualicumque tenere non possumus. Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis vel praeterita vel futura divina auctoritate credenda narrantur, quamvis partim priusquam ea sentire potuerimus praeterierint, partim nondum in nostros sensus pervenerint; tamen quia plurimum valent ad roborandam spem nostram, et exhortandam dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum quam non negligat liberationem nostram Deus, sine ulla dubitatione credenda sunt. Sed quisquis error personam sibi divinae auctoritatis assumit, ea maxime ratione refellitur, si aut aliquam vel mutabilem speciem praeter creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in substantia Dei credere aut affirmare convincitur, eamque substantiam Dei vel plus vel minus quam Trinitatem esse contendit: cui Trinitati pie sobrieque intellegendae omnis excubat vigilantia christiana, et omnis eius provectus intenditur. De cuius Trinitatis unitate et aequalitate, et singularum in ea personarum quadam proprietate, non hic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de Domino Deo auctore et formatore et ordinatore rerum omnium, quae ad saluberrimam fidem pertineant, et quibus lactens atque a terrenis in coelestia sese attollere incipiens, utiliter adminiculetur intentio, et factu facillimum et a plerisque iam factitatum est: pertractare autem istam totam, atque ita versare quaestionem, ut perspicuae rationi, quantum in hac vita datur, omnis humana intellegentia subiugetur, non modo eloquio, sed ne cogitatione quidem vel cuiquam hominum, vel certe nobis satis expeditum et facile aggrediendum videri potest. Nunc ergo ut quod instituimus, quantum adiuvamur, et quantum sinimur peragamus: quaecumque nobis, quantum ad creaturam pertinet, vel narrantur praeterita, vel praenuntiantur futura, quae ad commendandam valeant integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem Dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt: adversus incredulos autem hactenus defendenda, ut vel mole auctoritatis infidelitas eorum obteratur, vel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verumtamen falsam doctrinam non tam de praeteritis et futuris, quam de praesentibus et maxime de incommutabilibus oportet refellere, et quantum datur, perspicua ratione convincere. ... futuris et praeteritis cognoscendis...

61. Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in divinis Libris ea quae praeterita narrantur, vel praefigurationem futurorum, vel pollicitationem, vel testificationem prae se gerunt. Et revera in iis etiam, quae ad hanc vitam pertinent, prosperis adversisque rebus, quid quisque fuerit non satis curat: in id vero quod futurum speratur, sese omnis curarum aestus agglomerat. Nescio quo quippe intimo naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi nunquam accidissent. Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim nescio, cum esse me noverim, nec futurum esse desperem? Non enim in praeterita me attendo, ut tamquam errorem perniciosissimum verear, si aliter de iis sensero quam fuerunt: sed in id quod futurus sum, cursum dirigo duce misericordia Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus sum, et de illo apud quem futurus sum, si aliter quam veritas sese habet credidero aut sensero, vehementer cavendus est error; ne mihi aut necessaria non praeparem, aut ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi videtur, pervenire non possim. Quamobrem, sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si praeteritae hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem: ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid forte pertulerit, si modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. Et sicut, verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si excidisset animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse littoris unde iter exorsus sit, si de Romano portu falsum aliquid existimans, in saxa incidisset: ita neque si non tenuero initium temporis vitae meae, quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam; nec prodesset aliquid illa sive memoria sive coniectura inchoatae vitae, si de ipso Deo, qui unus laborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos erroris irruerem. ... quia ratio deficit.

62. Nec iste sermo ad id valuerit, ut quisquam nos prohibere arbitretur ut quaerant qui poterunt secundum Scripturas divinitus inspiratas, utrum anima de anima propagetur, an suo cuique animanti singulae in ipso fiant, an ad regendum animandumque corpus divino nutu alicunde mittantur, vel propria voluntate se insinuent; si vel alicuius expediendae necessariae quaestionis ratio flagitat ista considerare atque discutere, vel a rebus magis necessariis otium ad haec quaerenda et disserenda conceditur. Verum ad id potius ista dixerim, ne quis in re tali vel temere succenseat ei qui suae opinioni humaniore fortasse dubitatione non cedit: aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi comprehenderit, ideo putet alium spem perdidisse futurorum, quia praeterita exorsa non recolit. Peccatum iuste puniendum...

63. Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, sive nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, quominus appareat integerrima et iustissima et inconcussa atque incommutabili maiestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum animas luere: quae peccata, ut iam diu disserimus, nonnisi propriae voluntati earum tribuenda sunt, nec ulla ulterior peccatorum causa quaerenda. ... quomodocumque sint ignorantia et difficultas.

64. Ignorantia vero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur vita beata, promoveri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria voluntate neglexerit, iuste in graviorem, quae iam poenalis est, ignorantiam difficultatemque praecipitatur, decentissimo et convenientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata. Non enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc animae deputatur in reatum; sed quod scire non studuit, et quod dignam facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atque non posse, infanti naturale est: quae ignorantia difficultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda et grata est; non enim ullo vitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit. Itaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peccatur in linguae sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus vitae; nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea esset exorsus ad consequendam eloquentiam: sed plane merito damnaretur, si suae voluntatis perversitate vel ad eam recidisset, vel in ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi voluerit, iure meritoque poenas luet. Deus laudatur qui creat et salvat.

65. Creator vero eius ubique laudatur, vel quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod eius profectum adiuvet, vel quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut iam ex profectu aliquo relabentem, iustissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit; cum eius exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse iudicat, quisquis de rebus sanissime iudicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si volet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quaedam pars eius sublimior ad sentiendum recte facti bonum: sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur; ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adiutorem perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat carior, dum non suis viribus, sed cuius bonitate habet ut sit, eius misericordia sublevatur ut beata sit. Quanto autem carior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate eius perfruitur. Si enim arboris novellum et rude virgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aestates sine fructibus traiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae iustitiaeque perveniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in eius etiam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere? Obicientibus respondet (23, 66 - 66, 77)

Obiciuntur mors et cruciatus parvulorum.

66. Huic autem disputationi obici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos saepe videmus affligi. Dicunt enim: Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita? aut qualis in futuro iudicio deputabitur, cui neque inter iustos locus est, quoniam nihil recte fecit; neque inter malos, quoniam nihil peccavit? Quibus respondetur: ad universitatis complexum, et totius creaturae vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse superfluum creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo crearetur; sed sane superfluo quaeri de meritis eius qui nihil meruerit. Non enim metuendum est ne vita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum, et sententia iudicis media esse non possit inter praemium atque supplicium. Parvulis baptismus dandus.

67. Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, cum eo accepto plerumque moriuntur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re satis pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidem a quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficium, qui propriam nondum habent, potest aliena commodari. Quid enim filio viduae profuit fides sua, quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret 14? Quanto ergo potius fides aliena potest consulere parvulo, cui sua perfidia non potest imputari? Eorum cruciatibus maiores emendantur.

68. De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur: Quid mali fecerunt ut ista paterentur? Quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione maiorum, cum parvulorum suorum qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur; cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si vitae huius angoribus ad aeternam vitam desiderium convertere noluerunt? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur; quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus, quoniam quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt 15, in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia. Quod etiam bestiae cruciantur...

69. Quamquam isti calumniosi, et talium quaestionum non studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, etiam de pecorum doloribus et laboribus solent minus eruditorum sollicitare fidem, cum dicunt: Quid etiam pecora vel meruerunt mali, ut tanta patiantur incommoda, vel sperant boni, quia tantis exercentur incommodis? Sed haec dicunt vel sentiunt, quia iniquissime de rebus existimant, qui cum summum bonum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum: praeter enim summa corpora quae coelestia sunt, minusque corruptioni subiacent, summum bonum cogitare non possunt; ideoque inordinatissime flagitant, ut nec mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima; aut ideo mala sint, quia sunt coelestia meliora. Dolor autem quem bestiae sentiunt, animarum etiam bestialium vim quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus, quam sint appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis vel corruptionis impatiens? Unde luce clarius apparet quam sit illa anima in sui corporis universitate avida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec indifferenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam passionem corporis sui, qua eius unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum. Quod si non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta. ... officium est naturae.

70. Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam varietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse Creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec voluptatem sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequitur, vel omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est earum quae vel doloris molestias, vel blanditias sentiunt voluptatis, quae non eo ipso quo dolorem fugiunt, voluptatemque appetunt, diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fatentur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem? Ex quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum delectant vel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam vitam necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptae sint, aut irrogatae supplicio. De quibus iam satis esse arbitror disputatum. An quid medii sit inter stultitiam et sapientiam.

71. Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum est, quam quomodo eius posteritas propagata sit. Multum enim sibi videntur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est? si autem stultus factus est, quomodo non est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium? Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum horum necessario appelletur, cum iam posset, nisi negligeret, habere sapientiam, ut vitiosae stultitiae sit voluntas rea. Non enim quisquam ita desipit, ut stultum appellet infantem, quamvis sit absurdior si velit appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest, quamvis iam homo sit; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte vocaveris: ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non vitio, sed natura talem videret. Est enim stultitia, rerum appetendarum et vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantia. Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie. Nam et caecitas cum maximum vitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus vitium est, nec proprie caecitas dici potest. Primus homo capax fuit praecepti.

72. Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset, praeceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec illud iam mirum est, quod seduci potuit; nec illud iniustum, quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec Creator eius auctor vitiorum est, quia non habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut habere posset, acceperat. Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem. Ratione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur, faciat. Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti observatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est voluntas ad observandum. Et sicut rationalis natura tamquam meritum est praecepti accipiendi, sic praecepti observatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non observet. Sapiens autem peccat, si se averterit a sapientia. Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui praecipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax. Et hoc melius, cum praeceptum iam cepit. Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius, cum aeterno lumine sapientiae beatus est. Peccatum autem malum est in negligentia vel ad capiendum praeceptum, vel ad observandum, vel ad custodiendam contemplationem sapientiae. Ex quo intellegitur, etiamsi sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, iustam, divina lege, poena consecutam. Ita dicit etiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt 16. Superbia enim avertit a sapientia: aversionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: Et obscuratum est insipiens cor eorum 17. Unde autem haec obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae? unde autem haec aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea 18: et, Gustate, et eritis sicut dii 19. Nec stultus nec sapiens fuit primus homo.

73. Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitiane primus homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit. Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccavit: si stulte, iam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac vita constitutis non nisi ex contrario datur intellegi. Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, iam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est; ex quo intellegitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit. Velut in somno et vigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere, neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Verum hoc interest, quod sine voluntate plerumque ista fiunt: illa autem nunquam nisi per voluntatem; unde iustissimae retributiones consequuntur. Elegit inter praeceptum et suggestionem.

74. Sed quia voluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi aliquod visum; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in potestate, sed quo viso tangatur, nulla potestas est: fatendum est et ex superioribus et ex inferioribus visis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat quod voluerit, et ex merito sumendi vel miseria vel beatitas subsequatur. Velut in paradiso visum ex superioribus, praeceptum Dei; visum ex inferioribus, suggestio serpentis. Nam neque quid sibi praeciperetur a Domino, neque quid a serpente suggereretur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis vinculis expeditum, in ipsa sapientiae sanitate constituto, non cedere visis inferioris illecebrae, vel hinc intellegi potest, quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine. Diabolus elegit ex intentione animi.

75. Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex utraque parte visa, unum ex praecepto Dei, alterum ex suggestione serpentis; unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilium, quo de sublimibus sedibus laberetur. Si enim nullo viso tangeretur, non eligeret facere quod fecit: nam si non ei aliquid venisset in mentem, nullo modo intentionem convertisset in nefas. Unde igitur venit in mentem, quidquid illud est quod venit in mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim vult, profecto aliquid vult: quod nisi aut extrinsecus per sensum corporis admoneatur, aut occultis modis in mentem veniat, velle non potest. Discernenda igitur sunt genera visorum, quorum unum est quod proficiscitur a voluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo consentiendo peccavit; alterum a subiacentibus rebus vel intentioni animi, vel sensibus corporis. Intentioni animi subiacet, excepta incommutabilitate Trinitatis, quae quidem non subiacet, sed eminet potius; subiacet ergo intentioni animi prius ipse animus, unde nos etiam vivere sentimus: deinde corpus quod administrat; unde ad quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum opus est movet. Subiacent autem sensibus corporis quaecumque corporea. Poena hominis in Christo emendatoria...

76. Ut autem in contemplatione summae sapientiae (quae utique animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliviscitur sui prae caritate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tamquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor, quanto se cupit esse maiorem. Et hoc est, Initium omnis peccati superbia 20; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo 21. Superbiae autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam sentiebat se esse damnatum. Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna vita promittitur: ut praerogato nobis Christi sanguine, post labores miseriasque ineffabiles tanta caritate liberatori nostro adhaereamus, et tanta eius in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus a conspectu superiore detorqueant; quamquam et si aliquid huic intentioni nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque revocarent. ... ut ad patriam redeat.

77. Tanta est autem pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis aeternae, hoc est incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia 22. Quamquam et alio sensu possit intellegi, ut millia dierum in temporis mutabilitate intellegantur; unius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis vocetur. Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra responsione, quantum Dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit: quamquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos iam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.