Jump to content

De Lingua Latina (Varro, Schoppe)/Liber septimus

Checked
E Wikisource

Nova editio.
Gaspar Scioppius recensuit (1605)
44 a.C.n.
 Liber sextus Liber octavus 

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER SEPTIMVS.
Q
Q
Vom oratio nostra tripartita sit, vt superioribus libris ostẽdi, cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent imposita, secunda quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, vt ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant: prima parte exposita, de secunda incipiam hinc. Vt propago omnis natura secunda, quòd prius, illud rectum, vnde ea sit declinata. Itaque declinatur in verbis rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum à recto. De huiusce multiplici natura discriminum oræ sunt hæ: cur, & in quo, & quemadmodũ in loquendo declinata sunt verba. De quibus duo prima duabus causis percurram breuiter: quòd & tum, cùm de copia verborum scribam, erit retractandum, & quod de tribus tertium quod est, habet suas permultas, ac magnas parteis. Declinatio inducta in sermone non solùm Latino, sed omnium hominum vtili, & necessaria de causa. Nisi enim ita esset factũ, neque dicere tantum numerum verborum possemus: infinitæ enim sunt naturæ, in quas ea declinantur: neque quæ didicissemus, ex his, quæ inter se rerum agnatio esset, appareret. At nunc ideo videmus, quod simile est, quod propagatum, legi, vt declinatum est à lego duo simul apparent quodammodo, eadem dici, & non eodem tempore factum. Vt si verbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum Hecuba, nullam vnitatem adsignificaret, quæ apparet in lego, & legi, & in Priamus, Priami. Vt in hominibus quædam sunt cognationes, & gentilitates, sic in verbis. Vt enim ab Aimilio homines orti Aimilij, ac gentiles, sic ab Aimilij nomine declinatæ voces in gentilitate nominati. Ab eo enim, quod est impositum recto casu Aimilius, orta Aimilij, Aimilium, Aimilios, Aimiliorum, & sic reliqua, eiusdem quæ sunt stirpis. Duo igitur omnino verborum principia impositiciorum & declinatorum: alterum vt fons, alterum vt riuus. Impositicia nomina esse voluerunt quàm paucissima, quò citius ediscere possent: declinata quam plurima, quo faciliùs omnes, quibus ad vsum opus essent, dicerent. Ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi descendendo enim aliter id non peruenit ad nos: ad reliquum genus, quod posterius, ars, ad quam opus est paucis præceptis, quæ sunt breuia. Qua enim ratione in vno vocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum vti possis. Itaque nouis nominibus adlatis in consuetudinem, sine dubitatione eorum declinatus statim omnis discit populus. Etiam nouicij serui in magna familia, cito omnium conseruorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant. Qui si nonnunquam offendunt, non est mirum: etenim illi, qui primi nomina imposuerunt rebus, forsitan in quibusdam sunt lapsi. Voluisse enim putant singulares res notare, vt ex iis in multitudine declinarentur, vt est ab homine homines, sic mares liberos; vt ex his feminæ declinarentur, vt est à Terentio Terentia: sic in recto casu quas imponerent voces, vt illinc essent futuræ, quæ declinarentur: sed hæc in omnibus tenere nequisse: quod & vna dicuntur scopæ, & mas, & femina aquila, & recto, & obliquo vocabulo vis. Cur hæc non tam sint in culpa, quàm putant plerique, soluere non difficile, sed nunc non necesse. Non enim quid nõ potuerint adsequi, sed quid voluerint, ad hoc quod propositum, refert. Quod nihilo minus declinari potest ab eo, quod imposuerunt scopæ, scopa, quàm si imposuissent scopa, ab eo scopæ: sic alia. Causa inquam cur ab impositis nominibus declinarint, ostendi. Sequitur, in queis voluerint declinare, aut noluerint, generatim, ac summatim, item in formis. Duo enim genera verborum: vnum fecundum, quod declinando multas ex se parit disparileis formas, vt est lego, legis, legam, sic alia: alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, vt est etiam, vix, magis, cras, cur. Quarum rerum vsus erat simplex, simplex ibi etiam vocabuli declinatus: vt in qua domo vnus feruus, vno solùm opust nomine; in qua multi, pluribus. Igitur & in his rebus, quarum sunt nomina, quò discrimina vocis plura, propagines plures. In his rebus, quæ copulæ sunt, [1]ac his iunguntur verba, quòd non opus fuit declinari in plura, ferè singula sunt. Vno enim loro colligare possis vel hominẽ, vel equum, vel aliud quod, quidquid est, quod cum altero potest colligari. Sic quod dicimus in loquẽdo: Consul fuit Tullius, & Antonius: eodem illo, &, omneis consules colligare possumus, vel dicam amplius, omnia nomina; atque adeò etiam omnia verba; cùm fiat, vt ex vna syllaba Et, maneant vnum. Quare duce natura, si quæ imposita essent vocabula rebus: *Mvlta desunt.*

Ne ab omnibus his declinatus putarent, quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis sunt duæ, si item vt Dion, in treis diuiserimus partes res, quæ verbis adsignificantur: vna, quæ adfignificat casus: altera, quæ tempora: tertia, quæ neutrum. De his Aristoteles duas partes orationis esse dicit, vocabula, & verba, vt homo & equus, & legit & currit. Vtriusque generis & vocabuli, & verbi, quædam priora, quædam posteriora: priora, vt homo scribit: posteriora, vt doctus, & doctè: dicitur enim homo doctus, & scribit doctè. Hæc sequitur & locus, & tempus, quod neque homo, neque scribit, potest sine loco, & tempore esse: ita vt magis sit locus homini coniunctus, tempus scriptioni, cùm de his nomen sit primum. Prius enim nomen est, quàm verbum temporale, & reliqua posterius, quàm nomen & verbum.

Prima igitur nomina. Quare de eorum declinatione, quàm de verborum antè dicam. Nomina declinantur, aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, vt à Terentius Terentij: aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina nõ sunt, vt ab equo, equile. In sua discrimina declinantur, aut propter ipsius rei naturã, de qua dicuntur, aut propter illius, qui dicit. Propter ipsius rei discrimina, aut à toto, aut à parte. A toto, vt ab homine homunculus, à capite capitulum: propter multitudinem, vt ab homine homines, ab eo, quod alij dicunt ceruix, & id Hortensius in poëmatis ceruices. Quæ à parte declinata, aut à corpore, vt à mamma mammosa, à manu manubiæ: alia ab animo, vt à prudentia prudens, ab ingenio ingeniosus: hæc sine agitationibus: aut vbi motus maiores, item ab animo, vt ab strenuitate, & nobilitate, strenui & nobiles. Sic à pugnando, & currendo, pugiles, & cursores. Vt aliæ declinationes ab animo, aliæ à corpore: sic aliæ quaæ extra hominem, vt pecuniosi, agrosi, quòd foris pecunia & ager eorum, propter quæ dicuntur. Sunt declinati casus, vt is, qui de altero diceret, distinguere posset, cùm vocaret, cùm daret, cùm accusaret: sic alia quidem discrimina, quæ nos, & Græcos ad declinandum induxerunt. Sine controuersia sunt hi quinque, quis vocetur, vt Hercules: quemadmodum vocetur, vt Hercule: quò vocetur, vt ad Herculem: cui vocetur, vt Herculi: cuius vocetur, vt Herculis.

Præterea verba, quæ erant proinde ac cognomina, vt prudens, cãdidus, strenuus, quod in his sunt discrimina propter incrementum, quod maius, vel minus in his esse potest, adcessit declinationum genus, vt à candido, candidius, candidissimum: sic à longo, diuite, id genus aliis, vt fieret. Quæ in eas res, quæ extrinsecus declinãtur, sunt ab equo equile, ab ouibus ouile, sic alia. Hæc contraria illis, quæ suprà dicta, vt à pecunia, pecuniosus, ab vrbe vrbanus, ab atro atratus. Vt nonnumquam ab homine locus, ab eo homo: vt à Romulo Roma, a Roma Romanus. Aliquot modis declinata ea, quæ foris: nam aliter qui à maioribus suis Latonius, & Priamides: aliter quæ facto, vt à prædando præda, à merendo merces. Sic alia sunt, quæ circum ire non difficile: sed genus iam videtur, & alia vrguent, omitto. In verborũ genere, quæ tempora adsignificant, quòd ea erant tria, præteritum, præsens, futurum, declinatio facienda fuit triplex, vt saluto, salutabam, salutabo. Cùm item personarum natura triplex esset, qui loqueretur, de quo, ad quem, hæc ab eodem verbo declinata, quæ in copia verborum explicabuntur.

Quoniam dictum de duabus declinationibus cur, & in qua sint forma, tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. Declinationum genera sunt duo, voluntarium, & naturale: voluntarium est, quò, vt cuiusque tulit voluntas, declinauit. Sic tres cùm emerint Ephesi singulos seruos: nonnumquam alius declinat nomen ab eo, quod vendidit Artemidorus, atque Artemam appellat: alius aut ab regione, Ioni Ionẽ, aut ab vrbe Epheso Ephesium: sic alius ab aliqua alia re, vt visum est. Contra naturalem declinationem dico, que nõ à singulorum oritur voluntate, sed à communi consensu. Itaq; omnes impositis nominibus, eorum item declinant casus: atq; eodem modo dicunt huius Artemæ, & huius Ionis, & huius Ephesij, sic in aliis casibus. Cùm vtrumque nonnumquam accidat, & vt in voluntaria declinatione animaduertatur natura, & in naturali voluntas: quæ cuiusmodi sint, aperietur infrà. Quod vtraq; declinatione, alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Græci, Latiniq́; libros fecerunt multos, partim cùm alij putarent in loquendo ea verba sequi oportere, quæ à similibus similiter essent declinata, quas appellarunt ἀναλογίας; alij cùm id neglegendum putarent, ac potius sequendam συνήθειαν, dissimilitudinemq́ue, quæ in consuetudine est, quam etiam vocant ἀνωμαλίαν: cum, vt ego arbitror, vtrumq; sit nobis sequendum: quòd in declinatione voluntaria sit ἀνωμαλία: in naturali magis analogia. De quibus vtriusq; generis declinationibus libros faciam bis ternos: priores treis de earum declinationum disciplina: posteriores de eius disciplinæ propaginibus. De prioribus primus erit hic: quæ cõtra similitudinem declinationum dicãtur. Secundus, quæ contra dissimilitudinem. Tertius de similitudinũ forma. De quibus quæ expedierim, singulis tribus, tũ de alteris totidẽ scribere, ac diuidere incipiemus.

Incipiam, quod huiusce libri est, dicere contra eos, qui similitudinẽ sequũtur, quę est, vt in ætate puer ad senẽ, puella ad anũ: sic in verbis, vt est scribo scribã, dico dicã: Dicã prius cõtra vniuersam analogiam, dein tũ de singulis partibus à natura sermonis incipiam. Omnis oratio cùm debeat dirigi ad vtilitatem, ad quam tum denique peruenit, si est aperta, & breuis, quippe, quòd obscurus, & longus orator est odio, & cùm efficiat, aperta, vt intelligatur; breuis, vt citò intellegatur; & apertum cõsuetudo, breuem temperantia loquentis: & vtrumque fieri possit sine analogia: nihil ea opus est. Neque enim vtrum Herculi, an Herculis clauam dici oporteat, si doceat analogia, cum vtrumque sit in consuetudine, nõ neglegendum, quòd æquè sunt, & breuia, & aperta. Prætereà quom vtilitatis causa quæque res sit inuenta, si quis id sit cõsecutus, amplius eam scrutari non debet, cùm sit nimium otiosi. Et cùm vtilitatis causa verba ideò sint imposita rebus, vt eas significent, si id consequimur vna consuetudine, nihil prodest analogia. Accedit, quod quæcumque vsus causa ad vitã sint adsumpta, in his vtilitatem quærimus, non similitudinem. Itaque in vestitu, cùm dissimilima sit virilis toga tunicæ muliebri, stola pallio, tamen inæqualitatem hanc sequimur nihilominus. In ædificiis, quid? non videmus habere atrium περιστύλου similitudinem, & cubiculum ad æquale? cùm tamen propter vtilitatem in his dissimilitudines potius, quàm similitudines sequamur: itaq; & hiberna triclinia, vt æstiua, non item valuata, & fenestrata facimus. Quare cùm in vestitu, ædificiis, sic in supellectile, cibo, cæteris omnibus, quæ vsu ad vitam sunt adsumpta, dominetur in æqualitas: in sermone quoque, qui est vsus causa constitutus, ea non repudianda. Quod si quis duplicem putat esse summã, ad quas metas naturæ sit perueniendum in vsu, vtilitatis & elegantiæ: quod non solùm vestiti esse volumus, vt vitemus frigus, sed etiam vt induamur honestè: non domum habere, vt simus in tecto, & tuto solum, quò necessitas contruserit, sed etiam vbi voluptas retineri possit: non solùm vasa ad victum habilia, sed & à figura bella, atque ab artifice, quòd aliud homini, aliud humanitati satis est: quoduis sitienti poculum homini idoneum, humanitati, nisi bellum parum. Sed cùm discessum est ab vtilitate ad voluptatem, tamen in eo ex dissimilitudine plus voluptatis, quam ex similitudine sæpe capitur. Quo nomine & gemina conclauia dissimiliter pollent, & lectos non omnes pares magnitudine, ac figura faciũt. Quòd si esset analogia sequenda in supellectile, omnes lectos haberemus domi ad vnam formam, & aut cum fulcro, aut sine eo, neque tantum ad tricliniarem gradus, non item ad cubicularem: neque potius delectaremur supellectile, distincta quæ esset ex ebore, aliisq́ue rebus, disparibusq́ue figuris, quàm cùm ad similem formam plerumque eadem materia fiat. Quare aut negandum nobis disparia esse iucunda, aut quoniam esse necesse est confiteri, dicendum verborum dissimilitudinem, quæ sit in consuetudine, non esse vitandam.

Quòd si analogia nobis sequẽda est, aut ea nobis obseruanda est, quæ est in consuetudine, aut quæ non est: si ea, quæ est, sequẽda est, præceptis nihil opus est: quòd cùm consuetudinem sequemur, ea nos sequetur. Si, quæ non est in consuetudine, sequemur, vt quisque duo verba in quattuor formis finxerit similiter, quamuis hæc nollemus, tamen erunt sequenda: vt Iuppiter, Marspiter, quas si quis feruet analogias, pro insano sit reprehendẽdus. non ergo est ea sequẽda. Quod si oportet, vt à similibus similiter omnia declinentur verba, sequitur, vt ab his similibus similia debeant fingi, quod non fit: nam & à similibus alia fiũt similia, alia dissimilia: & à dissimilibus partim similia, partim dissimilia. A similibus similia, vt à bono, ac malo, bonum, malum. A similibus dissimilia, vt à lupus, lepus, lupo, lepori. Contra à dissimilibus dissimilia, vt Priamus, Paris, Priamo, Pari. A dissimilibus similia, vt Iuppiter Iouis, & Iouis Iouis. Eo iam magis ἀναλογικῶς dissimilia finguntur, sed etiam ab ilsdem vocabulis dissimilia: neque à dissimilibus similia, sed etiam eadem ab iisdem vocabulis, dissimilia fingi apparet; quòd cùm duæ sint Albæ, ab vna dicuntur Albani, ab altera Albenses. Cùm trinæ fuerint Athenæ, ab vna dicti Athenæi, ab altera Athenienses, a tertia Athenæopolitæ. Sic ex diuersis verbis multa facta, in declinando inueniuntur eadem: vt cùm dico à Saturni luo luam, & à soluendo, abluo abluam. Omnia ferè nostra liberalia & muliebria multitudinis, cum recto casu, fiunt dissimilia, cum dandi casu, dissimilia: vt mares Terentij, feminæ Terentiæ: eadẽ in dandi, viris Terentiis, & mulieribus Terentiis. Dissimilia Plautus, & Plautius: & communia, huius Plauti, & huius Plauti. Denique si est analogia, quæ in multis verbis est similitudo verborum: sequitur, quòd in pluribus est dissimilitudo, vt non sit in sermone analogia. Postremò, si est in oratione, aut in omnibus eius partibus est, aut in aliqua: & in omnibus non est, in aliqua esse parum est: vt albus sit Æthiops, non satis est, quòd habet candidos dentes: non est ergo analogia.

Cùm à fimilibus verbis, quæ similiter declinantur, similia fore pollicentur, qui analogias esse dicunt, & cùm simile tùm denique dicentes se ostendere ex verbo verbum, quod ex eodem sit genere, eadem figura transitum de casu in casum similiter ostendi possit. Qui hæc dicunt, vtrumque ignorant, & in quo loco similitudo debeat esse, & quemadmodum spectari soleat, simile sit, nécne: quæ cùm ignorant, sequitur, vt cùm analogiam dicere non possint, sequi non debeamus. Quæro enim verbum vtrum dicant vocem, quæ ex syllabis est ficta, eam, quam audimus, an quod eam significat, quam intelligemus, an vtrumque? si vox voci esse debet similis, nihil refert, quod significat, mas an femina sit, & vtrum nomẽ, an vocabulum sit, quod illi interesse dicunt. Sin illud quod significatur, debet esse simile, Diona & Theona, quos dicunt esse ipsi pene geminos, inuenientur esse dissimiles, si alter erit puer, alter senex, aut vnus albus, alter Æthiops, item aliqua re alia dissimiles. Sin ex vtraque parte debeat verbum esse simile, non citò inuenietur, quin in alterutra re claudicet: nec Perperna, & Alphena erit simile: quòd alterum nomen virum, alterum mulierem significat. Quare quoniam vbi similitudo esse debeat, nequeunt ostendere, impudentes sunt, qui dicunt esse analogias. Alterum illud, quod dixi, quemadmodum simile spectari oporteret, ignorare apparet ex eorum præcepto, quod dicũt, cùm transierit è nominandi casibus iu eos, quos appellant vocandi, tum denique posse dici rectos esse similes aut dissimiles: esset enim, vt si quis Menæchmos geminos cum videat, dicat se non posse iudicare similésne sint, nisi qui ex his sint nati, considerarit, num discrepent inter se: nihil inquam, quò magis, minúsue sit simile, quod conferas cum altero, ad iudicandum extrinsecus oporter sumi. Quare cùm ignorent, quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. Hæc apertius dixissem, nisi breuius eo nũc mallem , quod infrà sunt planius vsurpanda. Quare quod ad vniuersam verborum naturam attinet, hæc attigisse modò satis est. Quod ad parteis singulas orationis, deinceps dicam: quoius, quoniam sunt diuisiones plures, nũc ponam potissimùm, in quæ diuiditur.

Oratio secanda, vt natura in quattuor parteis: vnam, quæ habet casus: alteram, quæ habet tempora: & tertiam, quæ habet neutrum: & quartam, in qua est vtrumque: has vocant quidam appellandi, dicendi, adminiculandi, iungendi: appellandi dicitur, vt homo, & Nestor: dicendi, vt scribo, & lego: iungendi, vt atque: adminiculandi, vt doctè, & commodè. Appellandi partes sunt quatuor: è queis dicta à quibusdam prouocabula, quæ sunt, vt quis, quæ: vocabula, vt scutum, gladius: nomina, vt Romulus, Remus: pronomina, vt hic, hæc. Duo media dicuntur nomina: prima & extrema, articuli. Primũ genus est infinitum: secundum, vt infinitum: tertiũ, vt finitum: quartum finitum. Hæc sigillatim triplicia esse debent, quo ad sexũ, multitudinem, casum: sexum, vtrum virile, an muliebre, an neutrum sit, vt doctus, docta, doctum: multitudinem, vnum, an plùra significet, vt hic, hi, hæ: casum, vtrum recto sit, vt Marcus, an obliquo, vt Marco, an cõmuni, vr Iouis. His discretis partibus, singulas prospice, quò facilius nusquam esse analogias, quas sequi debeamus, videas: nempe esse oportebat vocis formas ternas, vt in hoc humanus humana humanũ. Sed habẽt quædam binas, vt ceruus, cerua: quædam singulas, vt aper, & sic multa. Non ergo est in huiuscemodi generibus analogia. Et in multitudine, vt vnum significat pater, plures patres: sic omnia debuerũt esse bina. Sed & singularia solum sunt multa, vt cicer, siser: nemo enim dicit cicera, sisera: & multitudinis, vt salinæ, nõ enim ab his singulari specie dicitur salina, & balnea: neq; ab eo, quod dicunt balneum, habet multitudinẽ cõsuetudo: nam quod est, vt prædium, balneum, debuerunt esse plura, vt prædia, balnea, quod non est. Non est ergo in his quoque analogia. Alia casus habent, & rectos, & obliquos, alia rectos solùm, alia modo obliquos: habẽt vtrosque, vt Iuno Iunonis: rectos modo, vt Iuppiter, Marspiter: obliquos solùm, vt Iouis Iouem. Non ergo in his est analogia.

Nunc videamus illa quadripartita. Primùm si esset analogia, vt in his tribus articulis, vt est quis, quem, cuius, sic diceretur, qua, quam, cuius: & vt est quis, cui, sic diceretur, qua, quaenam est proportione simile: vt deæ bonæ, quæ sint: dea bona, qua est: & vt est quem, quis, sic quos, ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques. Præterea vt est ab is, ei, sic ab ea, eæ diceretur, quod nunc dicitur ei: & pronuntiaretur, vt in eis viris, sic eæis mulieribus: & vt est in rectis is, ea, debuit esse in obliquis ibus, eis: sed nunc est eis. Et non modò in virili, sicut in muliebri dicitur eius: sed etiam in neutris articulis, vt eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cùm discriminentur in rectis casibus is, ea, id. De hoc genere parcius tetigi, quòd librarios hæc spinosiora [2]indiligẽtius tralaturos putaui. De nominatiuis, quæ accidunt proximè ad infinitam naturam articulorum, atque appellantur vocabula, vt homo, & equus: eorum, declinationum genera sunt quattuor: vnum nominandi, vt ab equo equile: alterum casuale, vt ab equo equum: tertium augẽdi, vt ab albo albius: quartum minuendi, vt à cista cistula. Primum genus, vt dixi id est, cum aliqua parte orationis declinata sunt recto casu vocabula, vt à balneis balneator. Hoc feré triplices habet radices: quòd & à vocabulo oritur, vt à venatore venabulum: & à nomine, vt à Tibure Tiburs: & à verbo, vt à currendo cursor. In nullo horum analogiam seruari videbis. Primum cum dicatur, vt ab oue & à sue, ouile & suile, à boue dicitur bubile, non bouile: & cum simile sit auis: & ouis, & dicatur ab aue auiarium, ab oue ouile, ab aue auile non est, neque ab oue ouiarium: & cùm debuerit esse, vt à cubatione cubiculum, sic à sessione sediculum non est. Quoniam taberna, vbi venit vinum, à vino vinaria, à creta cretaria, ab vnguento vnguentaria dicitur, άναλογικῶς si essent vocabula, vbi caro venit, carnaria: vbi pelles, pellaria: vbi calcei, calcearia dicerentur: non laniena, pellesuina, sutrina. Et sic, vt est ab vno vni, à tribus trini, à quatuor quatrini, sic à duobus duini, non bini dicerentur: nec non vt quadrigæ, trigæ, sic potius duigæ, quàm bigæ. Permulta sunt huiusce generis, quæ, quoniam admonitus perspicere potest, omitto. Vocabula, quæ à nominibus oriuntur, si à similibus nominibus similia esse debent, dicemus: quoniam gemina sunt Parma, Roma, Parmenses, & Romani fiant: aut quoniam similis est Roma, Nola, Parma, dicemus, vt Romani, Nolani, sic Parmani: & à Pergamo, ac Ilio similiter, vt Pergamenus, sic Ilienus: aut vt Ilius mas, & Ilia femina, sic Pergamus & Pergama: & quoniam similia nomina sunt Asia, Libya, dicemus vt Asiaticos, si Libyaticos homines. Quæ vocabula ducuntur à verbis, fiunt, vt à scribendo scriptor, à legendo lector: hæc quoque, non seruare similitudinem licet videre ex his, cùm similiter dicatur, vt ab amãdo amator, à salutando salutator, à cantando cantator: & cùm dicatur lassus sum metendo, ferendo: ex his vocabula non redduntur proportione: quòd non sit, vt messor, fertor. Multa sunt item in hæc specie, in quibus potius consuetudinem sequimur, quàm rationẽ verborum. Præterea, cùm sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quòd simul habeant casus, & tempora, quæ vocantur participia, & multa sint contraria, vt amor amo, feror fero: ab amo & eiusmodi omnibus verbis oriuntur præsens, & futurum, vt amans, & amaturus: & ab eis verbis tertium, quod debet fingi pręteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor legor, & eiusmodi verbis non est vocabulum eius generis præteriti temporis, sicut amaturus eram, sum, ero: neque præsentis, & futuri ab his sit: non est ergo analogia: præsertim cùm tantus numerus vocabulorum in eo genere interierit: quod dicimus in his verbis, quæ contraria non habent, loquor, venor: tamen dicimus loquens, venans, locuturus, venaturus, quod secundum analogias non est: quoniam dicimus loquor, & venor: vnde illa, quæ erant superiora, minus seruantur. Quod cum ex his, quæ contraria verba habent, alia efficiunt terna, vt ea, quæ dixi alia bina, vt ea quæ dicã, currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim præteriti non sunt: vt cursus sum, ambulatus sum. Neque in his quidem, quæ sæpius quid fieri ostendunt, seruant analogiam: vt est à cantando cantitans, ab amando amitans non est, & sic multa. Vt in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes, seditantes non dicuntur. Quoniam est vocabulorum genus, quod appellant compositum, & negant conferri id oportere cũ simplicibus, de quibus adhuc dixi: de compofitis separatim dicam.

Cùm à tibiis, & canendo tibicen dicitur: quærunt, si analogias sequi oporteat, cur non à cithara, & psalterio, & pandura dicamus citharicen, & sic alia? Si ab æde & tuendo ædituus est, cur ab atrio & tuendo non atrituus sit potius, quàm atriensis? Si ab auibus capiendis auceps dicatur, debuisse aiunt ex piscibus capiendis pisciceps, vt aucupem, sic piscicupem dici: & vbi lauetur æs, ærelavinas, non ærarias nominari: & vbi fodiatur argentu, argentifodinas dici, neque vbi fodiatur ferrum, ferrifodinas: qui lapides eædunt, lapicidas: qui ligna, lignicidas non dici: neque vt aurificem, sic argentificem: non doctum dici indoctum: non falsum insalsum: sic & ab hoc quoque fonte quæ profluant, animaduertere est facile. Relinquitur de casibus, in quo Aristarchi suos intendunt neruos. Primùm si in his esset analogia, dicunt debuisse omnes nominatiuos, & articulos habere totidem casus: nũc alios habere vnũ solum, vt litteras singulas oẽs: alios treis, vt prædium, prædij, prædio: alios quattuor, vt mel, mellis, melli, melle: alios quinque, vt quintus, quinti, quinto, quintum, quinte: alios sex, vt vnus, vnius, vni, vnum, vne, vno. Non esse ergo in casibus analogias. Secundo quod Crates dicebat, cur quæ singulos habent casus, vt litteræ Græcæ, non dicantur alpha alphatos? si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse vocabula nostra, sed penitus barbara: quæram, cur iidem nostra nomina, & Persarum, & ceterorum, quos vocant barbaros, cum casibus dicant? quare, si esset analogia, aut, vt Pœnicorum & Aegyptiorum vocabula, singulis casibus dicerentur, aut pluribus, vt Gallorũ, & ceterorum. Nam dicunt ab alaco alacus, & sic aliàs. In quod scribent, dicent, quod Pœnicum sit, singulis casibus: ideo eas litteras Græcas nominari: sic Græci nostra senis casibus, non quinis dicere debebant: quod cùm non faciunt, non est analogia. Quæ si esset, negant vllum casum duobus modis debuisse dici, quod sit contra. Nam sine reprehensione vulgo alij dicunt in singulari hac oui, & aui: alij hac oue, & aue: in multitudinis, hæ puppeis, resteis, & hæ puppes, restes. Item, quod in patrico casu hoc genus dispariliter dicatur ciuitatum, parentum, ciuitatium, parẽtium: in accusandi hos mõteis, fonteis, hos montes, fontes. Item cùm si sit analogia, debeant à similibus verbis similiter declinatis similia fieri, & id non fieri ostendi possit: despiciendam esse eam rationem. Atqui ostenditur: nam quid potest similius esse, quàm mens, dens, gens? cùm horum casus patricus, & accusandi in multitudine sint dispariles: nam à primo fit gentium, & genteis, vtrobiq; vt sit I: à secundo mentium, & mentes, vt in priore solo sit I: à tertio dentum, & dentes, vt in neutro sit I. Sic item, quoniã simile est recto casu sciurus, lupus, lepus, rogant, cur non dicant proportione item sciuro, lupo, lepo? Si respondent similia non esse, quòd ea vocemus dissimiliter sciure, lupe, lepus: sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti. Nam cùm is scripsisset similia esse Philomedes, Heraclides, Melicertes, dixit non esse similia: in vocandei enim cum E breui dici Philomede, cum E longo Heraclide, & cum A breui Melicerta: in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse, quod quæreretur, cùm sic soluerit. Sic enim, vt quidq; in obliquis casibus discrepauit, dicere potuit, propterea rectos casus nõ esse simileis: cùm quæratur duo inter se similia sint, necne, non debere extrinsecus adsumi, cur similia sunt. Item si esset analogia, similiter vt dicunt aues, ones, sues, dicerent item ouium, auium, suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, dij Consentes? Cùm sit, vt hic reus, ferus, deus, sic hi rei, feri, dei? Item quærunt, si sit analogia, cur appellant omnes ædem deum Consentum, & non deorum Consentium? Item cur dicatur mille denarium, nõ mille denariorum? est enim hoc vocabulum ea figura, vt Vatinius, Manlius, denarius: debet igitur dici, vt Vatiniorum, Manliorum, sic denariorum: & non equum publicũ mille affarium esse, sed mille affariorum, ab vno enim affario multi affarij, ab eo affariorum. Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis dicere Hectorem, Neftorem: est enim vt quæstor, prætor, Nestor, Hector: & non debuit dici quibusdam, sed queisdam: est enim vt hei, quei; heis, queis. Ac sicut quibus ibus, cum dicatur, da patri familias, non debuerunt dicere, da patrifamilias, si analogias sequi vellent: quod est vt Atiniæ, Scatiniæ, familiæ, sic vna Atinia, Scatinia, familia. Itẽ plures patresfamilias dicere non debuerunt, sed, vt Sisenna scribit, patresfamiliarum. Neq; oportebat consuetudinem notare, alios dicere boum greges, alios bouerum: vt struum, sic Iouum, & Iouerum, cùm esset vt Iouis, bouis, struis, Iouem, bouem, struem, Ioui, boui, strui. Nec cùm hæc conuenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis propinquioribus: nunc in cõsuetudine aliter dicere pro Iouis, Iuppiter: pro bouis, & bus, bos: pro struis strues. Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones sunt, vt album albius albissimum, in quo eam analogiam non seruari apparet. Nam cùm sit simile salsum, caldum, & dicatur ab his salsius, caldius, salsissimum, caldissimum debuit dici. Quoniam simile est bonum, malum, ab his bonius & malius, bonissimum & malissimum: nónne dicimus bonũ melius optimum? malum peius pessimum? in aliis verbis nihil deest, vt dulcis dulcior dulcissimus, in aliis primum, vt peius pessimum, in aliis medium, vt cæsius cæsissimus: in aliis bina sunt, quæ sint ab eadem voce declinata & ea ita, vt alias desint secundum & tertium, vt in hoc mane manius manissime: alias vt duo prima absint, vt ab optimo optius optumum: alias vt primum & tertiũ desit, vt à melum, melius melissimũ. Præterea si dicerẽt similiter declinari, cùm similia essent acer, facer, tener, & acerrimus, sacerrimus, tenerrimus, non discreparent in his acrior, & magis sacer, & tenerior, neq; alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent: & si in his dominaretur similitudo, diceremus, vt candidissimus, candidissima, pauperrimus pauperrima: sic cãdidus cãdida, pauper paupera: & dicimus doctus docta, doctissimus doctissima: sic diceremus frugalissimus frugalissima, frugus & fruga. Ea si proportione essent verba, vt vno vocabulo dicimus virũ, & mulierẽ sapientem, & diligentem, & sapientiorem, & diligentiorem: sic diceremus item, cùm perueniremus ad summũ, quod facimus aliter: nam virum dicimus sapientissimum, & diligentissimum, feminam sapientissimam, & diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua: sed eadem, qua dicta, ad iudicandum satis sunt, quòd analogias in collatione verborum sequi non debemus. Magnitudinis vocabula cũ possint esse terna, vt cista cistula cistella, in aliis media non sunt, vt in his macer macriculus macellus, niger nigriculus nigellus. Itẽ minima in quibusdã non sunt, vt auis auicula auicella, caput capitulum capitellum. In hoc genere vocabulorum, quòd multa desunt, dicendum est non esse in eo analogiam, sed potius sequendam consuetudinẽ, quàm rationem. Quod ad vocabulorũ genera quattuor pertinet, vt in hoc potius cõsuetudinem, quàm analogiam dominari facilè animaduerti possit, dictũ est.

Sequitur de nominibus, quæ differunt à vocabulis, ideo quòd sunt infinita, ac res communeis designent, vt vir, mulier: cùm nomina sint finita, ac significent res proprias, vt Paris, Helena: è quibus sunt alia nomina à nominibus, vt Iliũ ab Ilo, & Ilia ab Ilio: alia à vocabulo, vt ab albo albis, & ab atro atrius: in neutris seruata est analogia. Nam & cùm sit à Romulo Roma, proportione non est, quod debuit esse Perperni filia, non Perpernæ, Perperna mulieris nomen esse debuit, & natæ à Perperno, quod est, vt Arbernus, Perpernus, Arberna, Perperna. Quod si Marcus Perperna virile est nomen, analogia sequenda: Lucius Aelia, & Quinctus Mucia virilia nomina esse debebunt. Item quod ab Rhodo, Andro, Rhodius, Andrius; à Cyzico similiter Cyzicius diceretur, nunc est Cyzicenus nã quod ab Athenis Athenæus dicitur rhetor nomine; & si non sit Atheniensis, in hoc ipso analogia non est: quòd alij nomina habent ab oppidis, alij aut non habent, aut non, vt debent, habent. Habent pleriq; libertini à municipio manumissi: in quo & societatum & fanorum serui, non seruarunt proportionem. Etenim Romanorum liberti qui manumissi sunt antequam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere cœperunt, debuerunt dici, vt à Fauentia Fauentini, à Reate Reatini, sic à Roma Romani: vt nominantur publici serui Romani. Hinc quoq; illa nomina Lænas, Vsenas, Carinas, Mæcenas: quæ cùm essent à loco, vt Vrbinas, & tamen Vrbinus, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem.

* Deest pagina. *
 Liber sextus Liber octavus 
  1. Faèrnum delebas, ac
  2. q. V. C. indignantius