De Mario

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Mario
44 a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

Citatio ex De divinatione, liber I, LXVII


Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
arboris e trunco, serpentis saucia morsu,
subrigit ipsa, feris transfigens unguibus anguem
semianimum et varia graviter cervice micantem.
Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans
iam satiata animos, iam duros ulta dolores
abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda
seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
conspexit Marius, divini numinis augur,
faustaque signa suae laudis reditusque notavit,
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.