1. Si sala fecerit, reputet tegulas in solido uno numero sexcentos; si in solario, tegulas trecentas per solidum unum vestitum: quia quindecim tegulas viginti pedes lebant.
2. Si vero murum fecerit, qui usque ad pedem unum sit grossus, duplicentur mercedes, et usque ad quinque pedes subquinetur. Et de ipso muro vadant per solidum unum pedes ducenti viginti quinque. Si vero macinam mutaverit, det pedes centum octaginta in solidum unum; usque ad pedes quinque sursum, in longitudinem vero ter quinos per tremisse.
3. Similiter, si murum dealbaverit, sexcenti pedes vadat per solidum unum. Et si cum axibus clauserit et opera gallica fecerit, mille quingenti pedes in solido vestito vadant. Et si arcum volserit, pedes duodecim vadant in solidum unum.
4. Si vero materias cappelaverit maiores minores, capita viginti per tremisse vadant; cum armaturas vero et brachiolas quinque ponantur pro uno materio.
5. De annona commacinorum. Tollant magistri annonam per tremisse uno segale modia tria, lardo libras decem, vinum urna una, legumen sextaria quattuor, sale sextario uno et in mercedes suas repotent.
5a. De opera. Similiter romanense si fecerit, sic repotet, sicut gallica opera, mille quingentos pedes in solido uno. Et scias quia, ubi una tegula ponitur, quindecim scindolas lebant; quia centum quinquaginta tegulas duo milia quingentas scindolas levant. Et si massa fundederit, sexcenti pedes per solido uno.
6. De caminata. Si quis magistri caminatam fecerit, tollant per unam tremissem unum. Et si abietarii cancellas fecerit, per solidos uno vadant pedes duodecim. Si vero peuma fecerint: quantos pedes habent, tantas siliquas lebant. Et si carolas fecerit cum gipso, det per tremisse carolas quattuor: annonas ei non repotetur.
7. De marmorarios. Si quis axes marmoreas fecerit, det per solido uno pedes XV. Et si columnas fecerit de pedes quaternos aut quinos, det per tremisse columnas tres: annonas ei non reputetur.
7a. De furnum. Si vero furno in pensile cum caccabos fecerit et postes tres aut quattuor habuerit et cum pineam suam levaverit caccabos ducenti quinquaginta, ita ut pinea ipsa habeat caccabos viginti quinque, exinde tollat tremisse uno; et si quingentos caccabos habuerit, habeat duos tremisses; et si mille fuerint caccabi, tollat exinde mercedes tremisses quattuor.
8. De puteum. Si quis puteum fecerit ad pedes centum, tollat exinde solidos XX; annonas ei non reputetur. Puteus autem de pedes XXXV: solidos quattuor; puteus vero de pedes viginti sex: solidos tres; puteus autem de pedes duodecim: solidum unum; annonas ei non reputetur.
Noditia, qualiter iubit domnus rex ad omnis actores suos, qui curtis eius comissas habent, id est:
1. In primis de illo, quod iam nostrum tempore inpuplicatum est: ut iurent unusquisque actor et dicat per evangelium: "Quia quodcumque cognovero, quod, contra rationem alequid tultum est, facio exinde noditiam domno regi, ut relaxetur"; sic tamen, ut dicat in ipso sacramentum, quod non consentiendum ad amicum, non ad parentem, non ad premium corruptus, nisi quod certo sciat, quod contra rationem tultum erit: et cum nobis paruerit, recensitum per nostram iussionem relaxetur.
2. Item unde antea iussemus per sexagenta annûs inquirire possessio de pigunia puplicam, pro eo quod peccatis inminentibus de sexagenta annis aliquis non memorat, et pauci inveniuntur, qui tantûs annûs habeat: ita statuimus, ut excepto quod iam per notitiam inpubligatum est, ut actor, qui bene certus est, quod intra XXX annos aliqua invasatio aut fraus in pecuniam puplica peractum est, ipsum requirat et adducat ad nostram noditiam; sic tamen ut antea non presumat wifare aut pignerare, quia nos volumus ista causa per nosmed ipsûs audire et secundum deum ordinare; quia apparuit nobis, quod si nos ipsa causa audierimus, deo fabentem sine peccatum eam inquirere habemus et sic ordinare, ut mercedem habeamus; quia iudices nostri neque arimannos nec actoris nostri possunt sic disciplina distringere, sicut nos. Quod autem provatum est, qui per triginta annos aut super cuiuscumque possessionem fuit, et amodo habeat, ut nullus actor eo presumat nec wifare nec molestare; et qui presumpserit, conponat ipse actor widrigild suum; excepto unde preceptum falsum inveniatur, quod aperta causa est ad requirendum.
4. Propter deum et eius misericordia precipimus atque statuimus sola pietatis causa, ut si aldius noster occisus fuerit, medietatem de ipsa conpositionem tollat curte nostra et medietatem parentes ipsius defuncti, si vivo patrem habuerit aldione nostro sibe matrem sibe fratres sibe filii.
3. Si quis servus noster occisus fuerit, duas partis de ipsa conpositionem tollat curtis nostra et tertiam pars parentis ipsius servi nostri defuncti, sicut superius diximus. Hoc autem in diebus nostris et in tempore regni nostri statuimus, quamvis lex nostra non sit: post autem nostrum decessum, qui pro tempore princeps fuerit, faciat, sicut ei deus inspiraverit aut sicut rectum secundum animam suam previderit. Quia non semel, sed multotiens cognovimus, ubi talis causam emerserit, quoniam nec in rebus publicis nec nulla rationem palatii profuerit, quod exinde actoris nostri tollerunt; et insuper invenimus et cognovimus multos actores nostros, qui tollebant de singulis unde decem solidos, unde sex, unde amplius; et dabant talem spatium atque tranquillum, donec ipse, qui homicidium faciebat, obsegrare potuisset, ut exinde nihil daret. Proindeque previdimus statuere: curtis nostra medietatem de aldiones et duas partes de servos, sicut super diximus, habeat et relinqua parte ipsi parentis propinqui, ut, unde habent dolore, habeant in aliquo propter mercedem consolationem.
5. Oc precipimus, ut nullus presumat nec de servo nec de aldione nostro aliquid emere; quia pro cautella et futuris temporibus per omnes curtes nostras brebi facimus de omni territuria de ipsas curtes pertinentes. Unde precipimus, ut, qui amodo inventus fuerit de servo aut de aldionem vel a pertinente de curte nostra aliquid emere, ipsum perdere habet, sicut qui res alienas malo ordinem invadit. Et si actor consenserit aut conscius fuerit, res eius tollere et inpublicare faciat. Quia debet omnis homo considerare propter deum et animam suam, quoniam nos illum relaxavimus a livero eremmanos, quod nobis in curtes nostras secundum antiquo edicto legibus pertine bat; quoniam, qui unam filiam relinquebat, tantum in tertiam pars substantiae patri suo succedebat et duas in publico revertebant, si propinquos parentes non habebat; et si duas filias habebat aliquis aut amplius, in medietatem tanto succedebant patri suo, et publicus in medietatem: et ecce nos modo omnia de talibus causis propter deum et mercedem anime mee relaxavimus. Proinde unicuique debet sufficere sua substantiam et non debet cupiditatem habere contra rationem conparandum da servo aut de aldionem vel a pertinente nostro. Unde, qui hoc facere presumpserit, conponere habet, sicut scriptum est; insuper in periurii reatum nobis conparuit pertinere, eo quod nobis iuratum habet, quod nobis fidelis sit; et qualis fidelitas est, dum ille cum iudicis aut actorem aut aldionem vel servo conludium facit et res nostra contra nostram voluntatem invadit? Quia hoc statutum est in edictum, ut, qui de serbo aut aldionem conparaverit, perdat pretium; et quale legem unus quis langubardus sibi habere vult, talem debet curtem nostram conservare. Et quis modo conparavit aut infiduciabit, perdat pretium suum secundum edicti tinore; qui vero hoc modo facere presumpserit, et pretium perdat et, sicut qui res aliena malo ordine invadit nesciente domino, conponat. Actor vero admittat substantiam suam, qui hoc consenserit, sicut superius legitur. Nam si nos relaxavimus, unusquisque habere debeat, cui preceptum fecimus aut fecerimus.
6. Et hoc enim statuemus: ut nullus iudex neque actor aut qui super furonis erit nuscuntur, non presumat servum aut aldionem alterius conprehindere pro furto aut alia culpa [...]