Jump to content

De Nova Stella

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Nova Stella
1573
editio: incognita
fons: incognitus

TYCHONIS BRAHE DANI

DIE XXIV OCTOBRIS A.D. MDCI DEFUNCTI

OPERUM PRIMITIAS

DE NOVA STELLA

SUMMI CIVIS MEMOR

DENUO EDIDIT

REGIA SOCIETAS SCIENTIARUM DANICA

INSUNT EFFIGIES ET MANU SPECIMEN TCHONIS

HAUNIÆ

DIE XXIV OCTOBRIS A.D. MDCCCCI

PROOEMIUM

[recensere]

Die XXIV Octobris hujus anni MDCCCCI trecenti anni elapsi sunt post mortem summi astronomi Dani Tychonis Brahe, quem Pragae in urbe Bohemiae die XXIV Octobris stili novi anni MDCI obiisse notum est.

Ad memoriam ejus diei celebrandam Regia Societas Scientiarum Danica librum ejus, qui vulgo De Nova Stella appellatur, denuo edere constituit.

Ille liber enim, qui anno MDLXXIII typis Laurentii Benedicti impressus Hauniae prodiit, hodie rarissimus est. Ipse Tycho in Progymnasmatis dicit pauca ejus edita esse exemplaria et multo pauciora ad exteros pervenisse. Exstant in bibliothecis Hauniensibus tria exemplaria. Perpaucorum, quae in exteris adhuc exstant, nota nobis sunt: unum in specula Pulcoviensi, unum in specula Edinburgensi.

Et liber ille ideo quoque magni est pretii, quod primum eum studiorum fructum in publicum

VIII

[recensere]

emisit Tycho etiamtum juvenis; natus enim erat die XIV Decembris veteris stili anni MDXLVI. Itaque in eo lector peritus ipsius verbis Tychonis prima quasi germina magnae astronomiae instaurationis ab eo postea fundatae agnoscit edoctus, quanta ingenii maturitate ille jam tunc problemata astronomica aggressus sit, omnia observationibus tribuens et »caecos coeli spectatores« eaque quae »non satis suis numeris constare« arbitraretur aspematus, in iis quoque quae tunc temporis a siderum aspectibus dependere putabantur, meteorologicis scilicet et astrologicis, quod nonnisi per »experientiam« continuis observationibus acquisitam sciri posset, »quomodo superiora astra cum inferioribus consentirent«. Apparet, quam caute de iis quae nondum suis observationibus comprobaverit sententiam proferat, velut de distantia cometarum; »Deo dante«, inquit, »aliquando, si nostra aetate aliquis extiterit cometa, ejus rei certitudinem inquiremus.« Apparet quam fervido amore Uraniae commotus fuerit, ita ut nec »natale solum« nee »dulces amici« eum retinere possent, si quando apud exteros majorem eam colendi facultatem inventurus esset.

Nondum enim Tycho a Friderico II Daniae rege feudo insulae Hven dotatus erat, ubi postea

per XXI annos (ab anno MDLXXVI ad annum MDLXXXXVII), aliis quoque subsidiis ab illo rege et Maecenate suo large instructus, observatorio preclaro Uraniburgo cum adjecto Stelloburgo constructo et instrumentis a se excogitatis munito plurimos illos labores ad astronomiam instaurandam perfecit.

At de vita et laboribus Tychonis disserere hie nihil attinet. De vita ejus imprimis abunde scripserunt latine Gassendi Parisiis 1654 et Hagae 1655, danice F.R. Friis Hauniae 1871, anglice J.L.E. Dreyer, societatis nostrae sodalis, Edinburgi 1890, cujus opus etiam germanice interpretata est Maria Bruhns Caroliruhae 1894. Praeterea de operibus Tychonis accurate scripsit inter multos alios Delambre (Histoire de l'astronomie moderne I pag. 148—261) Parisiis 1821. Opus Dreyeri quod supra citavimus praeter disquisitionem ceterorum operum Tychonis etiam commentarium satis amplum libri De Nova Stella continet. De quo libro et de hac nostra ejus editione hoc loco quaedam subjungere satis est.

Est igitur is liber, cujus Tycho in Astronomice Instauratae Progymnasmatis fol. Cccc ult.—Ffff 2 (pag. 578—597) mentionem facit. Titulus ejus plenus longus est. Continet enim praeter tractatum de

nova stella alia multa. Non ab ipso Tychone editus est, sed cura amici ejus Johannis Pratensis, professoris medicinae Hauniensis, e manuscripto, quod Tycho ad eum miserat. Quod manuscriptum diarium quoddam erat anni MDLXXIII jam ineunte anno a Tychone absolutum, cui diario tractatus De Nova Stella paullo ante initium anni illius primo visa praefixus erat.

Exstat exemplar manuscriptum ejus diarii in bibliotheca imperiali Vindobonensi numero 10932 signatum, quo exemplari liberalitate praesidum bibliothecae Vindobonensis Hauniae uti licuit. Titulus ejus est: »Diarium astrologicum et metheorologicum anni a nato Christo 1573 ad loci longitudinem graduum 35, latitudinem graduum 56. Accessit tractatus de nova quadam et inusitata stella quae juxta finem anni praecedentis nulli aevo prius conspecta apparere caepit«. Continet:

Fol. 2 .. . Praefationem diarii: »Inclytis utriusque....«, quae in libro impresso post tractatum de nova stella posita est; fol. 10... Tractatum de nova Stella, qui in libro impresso praefationem illam praecedit; fol. 24 ... Ipsum diarium, quod in libro impresso omissum est (v. libri fol. G. ult.), sed cujus summa in praefatione exponitur; fol. 52 ...

Tractatum de eclipsi lunae die 8. Decembris 1573 futura, qui in libro impresso a fol. H incipit; fol. 68 ... In Uraniam Elegiam auctoris, quae in libro impresso a fol. L incipit.

Fol. 52 ad finem manu Tychonis scripta sunt. Figurarum ipsius diarii constructio in praefatione explicatur. Octogonicarum zyzygiarum caeli figurae pro singulis mensibus, quae octo tantum domos Tychonicas continent, quadrati formam exhibent; figurae vero ad quartarum anni statum pertinentes, quae duodecim domos Tychonicas continent, circularem formam exhibent, et omnino similes sunt figurae libri fol. E. In hac figura gradus et minuti circumferentiae circuli adscripti limites domorum duodenarum in aequatore denotant, signa autem et gradus juxta lineas rectas scripta ad limites domorum tam duodenarum quam octogenarum in eclíptica pertinent.

In exemplari manuscripto diarii, quod Tycho mense Majo MDLXXIII ad Johannem Pratensem Hauniam imprimendum misit, quaedam mutaverat et adjunxerat, maxime ex observationibus novae stellae ab ineunte anno usque ad mensem Majum deprompta. Unde factum est, ut über impressus

quibusdam locis non prorsus cum manuscripto Vindobonensi congruat.

In libro impresso praeterea Johannes Pratensis adjunxit: in initio libri poema Tychoni dedicatum a Johanne Francisco Bipensi (danice Hans Frandsen), professore medicinae Hauniensi ex oppido Ribe, et praeterea litteras a Johanne Pratensi ad Tychonem et ad ilium a Tychone scriptas; in fine libri poema Andrea Velleji (danice Anders Sorensen Vedel), illustris historiographi Dani et antea praeceptoris domestici Tychonis.

Ut intelligantur, quae in his poematis et in Tychonis elegia in Uraniam de personis et locis parum notis dicuntur, haec monenda sunt: Tychonis, cujus nomen patria lingua erat Tyge Ottesen (filius Ottonis) Brake, pater erat Otto Brahe dominus de Knudstrup. Avunculus ejus erat Sten Bille (Bilde), qui monasterium Cisterciense Herrisvad feudum habuit. Haec duo castella, non multum inter se distantia, in Scania (Skaane) sita erant. Scania autem cum adjecta insula Hven a vetusta antiquitate etiamtunc Daniae erat, non solum jure imperii, sed etiam lingua et moribus incolarum. Herrisvad, ubi Tycho die XI Novembris MDLXXII

XIII

[recensere]

novam stellam animadvertit, a Byna amne (RonneAa) percurritur.

Tractatus de eclipsi lunae et Elegía in Uraniam etiam in alio codice manuscripto bibliothecae Vindobonensis exstant numero 1068617 signato, quem ipsum quoque Hauniae consulere potuimus. In eo quaedam mutata et adjuncta sunt, et longitudo loci a Regiomonte Borussiae assumitur 3/4° major quam in libro impresso et in codice manuscripto 10932. Codex 1068617 manu Tychonis scriptus non est, sed notas aliquot manu Tychonis neglegenter scriptas habet. Ex signis in margine positis notisque quibusdam ad typographum pertinentibus constare videtur codicem ilium typis destinatum fuisse.

In Astronomies Instauratae Progymnasmatis loco jam citato Tycho ipse juvenilem suum de nova stella librum critico judicio subjicit. » Diffiteri non possum«, inquit, »quod aliquoties me istius publicationis paenituerit, non quod ea quae continebantur praecipua ex parte rite constare incertus essem, sed quod pro rei quam tractabat magnificentia non omnibus suis partibus satis luculenter atque solide elaboratum esset; praesertim vero, quoniam quaedam non magni momenti ex eodem Diario farragines adjungebantur.« Repetit ibidem ad ver-

bum eam partem libri (fol. A—D 2), quae est de nova stella, omissis tamen astrologicis (»Caetera quae praedictionem astrologicam continebant volens relinquo«) et correctis quibusdam numeris minus accurate computatis (....» non ubique satis scrupulosam adhibueram diligentiam, unde factum est quod latera et anguli nonnunquam paullo aliter se habuerint, quam illic assignabantur; quibusdam etiam vitio typographi depravatis, quae tamen omnia praemissa scripti repetitione in integrum restituimus«). Has correctiones, quae etiam in codice Vindobonensi 10932 aut in margine aut inter lineas manu posteriore additae sunt, in hac nostra editione in folio ipsum librum sequenti collocavimus simul cum aliis correctionibus, quas aut collatio codicis 10932 aut rei ratio accurate examinata obtulit, omissis tamen erroribus typographicis parvi momenti et qui statim appareant et iis qui jam in ultima pagina ipsius libri indicantur.

Liber De Nova Stella in hac nostra editione ope artis photographicae repraesentatus et impressus est, ita ut archetypo prorsus similis sit, nisi quod color atramenti fortasse paullulum differt.

Adjunximus huic editioni praeter hoc ipsum prooemium, quod concepit C.F. Pechüle sodalis:

1) Exemplar effigiei Tychonis in collectione imaginum aere excusarum Hauniensi conservatæ. Hæc effigies, quæ calamo delineata est et rara linearum suavitate excellit, a quisbusdam Goltzio Batavo tribuitur, ab aliis autem Gemperlino, pictori Augustano, quem Tycho in Daniam adduxerat.

2) Indicem eorum, quæ corrigenda sunt, ut supra explicavimus. Ordo foliorum libri est: ((:)) — (:) 2 — (:) 3 — ((:) ultimum) — (::) — (::) 2 (in libro errore (::)) — (::) 3 — ((::) ult.) — A — A2 — A3 — (A ult.) — B — B2 — B3 — (B ult.) etc.; secunda pagina singulorum foliorum notatur: facie 2.

3) Til Danske Læsere, epilogum lingua Danica scriptum, in quo historia libri ejusque summa ad popularem intelligentiam accommodate exponuntur (concepit C.F. Pechule).

4) Specimen manus Tychonis e manuscripto Vindobonensi 10932 ope artis photographicæ repræsentatum (v. fol. H 2 fac. 2—H 3).

Gratias quam maximas agimus præfectis bibliothecæ imperialis Vindobonensis ob liberalitatem benevolentiamque singularem, qua codices supra commemoratos nostrum in usum Hauniam transmiserunt, item præfectis bibliothecæ Regiæ et bibliothecæ Universitatis Hauniensium, quod usum

rarissimorum exemplarium libri impressi nobis concesserunt, praeterea Friderico R. Friis, viro doctissimo, qui in rebus litterariis auxilium peritum promptumque nobis praestitit.

His praemissis in memoriam summi astronomi Dani sollemnibus anniversariis trecentesimis mortis ejus banc editionem primi operis

Patriae Offert

Die Xxiv Octobris Anni MDCCCCI

REGIA SOCIETAS SCIENTIARUM DANICA.

TYCHONIS BRAHE DE NOVA STELLA

[recensere]

Title page

[recensere]

TYCHONIS BRAHE, DANI
DE
NOVA ET NVLLIVS
ÆVI MEMORIA PRIVS VISA
Stella, iam pridem Anno à nato CHRI-
STO 1572. mense Nouem-
brj primùm con-
specta,
CONTEMPLATIO MATHEMATICA.

Cui, præter exactam ECLIPSIS LVNARIS, huius Anni,
pragmatian, Et elegantem in VRANIAM elegiam, EPISTO-
LA quoq, DECICATORIA accessit: in qua, noua & erudita
conscribendi DIARIA METHEOROLOGICA methodus,
vtrius q, Astrologiæ Studiosis, eodem Autore, proponitur: Cuius, ad
hunc labentem annum, Exemplar, singulari industria elaboratum con-
scripsit, quod tamem, multiplicium Schematum exprimendorum,
quo totum fermè constat, difficultate, edi,
hac vice, temporis angustia non
patiebatur.

Hafniæ
Impressit Lavrentivs
Benedictj.
1573.

Figure 1

[recensere]
A caput Caßiopeæ
B pectus Schedir.
C Cingulum
D flexura ad Ilia
E Genu
F Pes
G ſuprema Cathedræ
H media Chatderæ
I Noua stella.

Distantiam verò huius stellæ à fixis aliquibus
in hac Caßiopeiæ consellatione, exquiſito inſtrumento,
& omnium minutorum capacjj, aliquoties obleruaui. In-
ueni autem eam diſtare ab ea, quæ eſt in pectore, Schedir
appellata B, 7. partibus & 55. minutis: à ſuperiori
verò

Woodcuts

[recensere]

CORRIGENDA

[recensere]

TIL DANSKE LAESERE

[recensere]