Liber II
[recensere]- [98]
Sed purum astrificis caelum scandebat habenis Nox reuocans merso fulgentia sidera Phoebo. Ardua tunc senior succendit plaustra Bootes, et spiris toruo nituerunt astra Draconi; auratis etiam flagrans splendebat in armis qui trahit aestifero fulgentem Sirion ortu; hoc quoque Nysiacis quod sparsum floribus ardet multiplici ambitum redimitur lumine sertum. Virginis interea trepidas perlabitur aures Fama, Iouis magno dum complet tecta boatu.
- [99]
Denique ipsa compertis superum decretis adultaque iam nocte Philologia peruigilans multa secum ingenti cura anxia retractabat: ingrediendum primo senatum deum Iouisque subeundos impraemeditata uisione conspectus, exiliendumque sibi in superam caelitumque sortem.
- [100]
Deinde ipsi sociandam esse Cyllenio, quem licet miro semper optarit ardore, tamen uix eum post unctionem palaestricam recurrentem, dum flores ipsa decerperet praelectis quibusdam herbusculis, conspicata. Quid quod utrum sibi haec nuptialis conduceret amplitudo anxia dubitabat? Nam certe mythos, poeticae etiam diuersitatis delicias Milesias historiasque mortalium, postquam supera conscenderit, se penitus amissuram non cassa opinatione formidat.
- [101]
Itaque primo conducatne conubium atque aetherii uerticis pinnata rapiditas apto sibi foedere copuletur ex nuptiali congruentia numero conquirit.
- [102]
Moxque nomen suum Cylleniique uocabulum – sed non quod ei dissonans discrepantia nationum nec diuersi gentium ritus pro locorum causis cultibusque finxere, uerum illud quod nascenti ab ipso Ioue siderea nuncupatione compactum ac per sola Aegyptiorum commenta uulgatum fallax mortalium curiositas asseuerat – in digitos calculumque distribuit. Ex quo finalem utrimque litteram sumit, quae numeri primum perfectumque terminum claudit; dehinc illud quod in fanis omnibus soliditate cybica dominus adoratur. Litteram quoque, quam biuium mortalitatis asserere prudens Samius aestimauit, in locum proximum sumit, ac sic mille ducenti decem et octo numeri refulserunt.
- [103]
Quos per nouenariam regulam minuensque per monadas decadibus subrogatas in tertium numerum perita restrinxit.
- [104]
Suum quoque uocabulum per septingentos uiginti quattuor numeros explicatum in quaternarium duxit, qui uterque numerus congruenti ambobus ratione signatur.
- [105]
Nam et ille, quod ratio principium, medium finemque dispensat, pro certo perfectus est; quippe lineam facit solus et solidorum frontes incunctanter absoluit (nam longitudine, ‹latitudine› profunditateque censentur); dehinc quod numeri triplicatio prima ex imparibus cybon gignit. Tres autem symphonias quis ignorat in musicis? Numerusque impar maribus attributus est. Omne uero tempus tribus uicibus uariatur atque idem numerus seminarium perfectorum, sexti uidelicet atque noni, alterna diuersitate iuncturae. Rite igitur deo attribuitur rationis.
- [106]
Philologia autem, quod etiam ipsa doctissima est, licet femineis numeris aestimetur, absoluta tamen ratione perficitur: nam quaternarius suis partibus complet decadis ipsius potestatem, ideoque perfectus est et habetur quadratus, ut ipse Cyllenius, cui anni tempora, caeli climata mundique elementa conueniunt.
- [107]
An aliud illa senis deieratio, qui μὰ τὴν τετράδα non tacuit, confitetur nisi perfectae rationis numerum? Quippe intra se unum, secundum triademque ipsum bis binum tenet, quis collationibus symphoniae peraguntur. Nam tres ad quattuor epitritus uocitatur arithmetica ratione ac diatessaron perhibetur in musicis. Item intra eum iacent tres ad duo, quae hemiolios forma est, symphoniamque secundam, quae diapente dicitur, reddunt. Tertia symphonia diapason in melicis perhibetur diplasioque conficitur, hoc est uno duobus collato. Igitur quaternarius numerus omnes symphonias suis partibus perfectus absoluit omniaque mela harmonicorum distributione conquirit. Hanc igitur discutiens numeri congruentiam perita uirgo gratulatur.
- [108]
Deinde utrumque consociat, et trias quaternario sociata heptadem facit, qui numerus rationis superae perfectio est, sicut ἑβδομάδων illa docet plenitudo. An aliud fatalis temperamenti cursus siderumque circuli motusque testantur intraque latebras uteri septimo mense absoluta mortalitas? Dehinc quod trias triplicata nouem numeros facit, quaternarius autem per διπλάσιον geminatus octo reddit, nouem uero ad octo epogdoi numeri efficiunt iunctionem :[tantumque pensat in numeris quantum symphonia diapason in melicis], quae tonon facit, qui est consonae unitatis continua modulatio. Ex quo nihil est quod discrepet aut resultet in medio consentaneaque congruit iugitate.
- [109]
Ergo praedictorum nominum numerus concinebat: sic igitur rata inter eos sociatio copulam nuptialem uera ratione constrinxit. Ex quo commodissimum sibi conubium laetabunda, alio mentis fluctum multiuida concitauit. Nam, nihil differens animo, decori formae ac substantiae coepit formidare corporeae; quippe perferendos flammarum caelestium globos et ignes ardentium siderum mortalibus adhuc artubus et macilenta gracilitate siccatis non cassum tremebunda formidat.
- [110]
Sed aduersum illa quoddam Abderitae senis alimma, cui multa lapillis surculisque permixtis herbarum etiam membrorumque congesserat, praeparauit. Colchica etiam in centum uoces continuata fiducia adamantini cacuminis impressione signatur quod, aduersum ignes superos et deorum confinia praeparata, decoris incuriam uenustatis etiam lumine summouebat; denique reuibratu corpori mensis apposito irrorati liquoris allinibat unguentum.
- [111]
Sed cum talia uirgo componit, pedisequa eius Periergia, utrum matre uirginis missa an sua (utpote eius collactea) trepidatione sollicita, quid ageret conspicatur.
- [112]
Quam cum disponentem praedicta rimatim ab ostio speculabunda cognosceret, aliam eius ancillam, cui Agrypnia uocabulum est atque intra cubiculum praebebat excubias, adorta est increpare, quod paululum coniuere seruandi decoris gratia uirginem non siuisset, cum ipsa haec cuncta, si Philologia iniungeret, ualeret implere.
- [113]
Nam iam multa asserit circumisse mancipiaque dotalia quid sollertiae, quid ornatus, quid denique indumentorum sumerent comperisse; non sibi quoque nescitum quid sponsus ipse perageret, quid Iouis palatio gereretur, an Leucothea succenderet facem lumenque purpureum, et an Solis remigia uigilarent sonipesque Phosphori comeretur: id genus innumera, quae curiosis perscrutationibus aspexerat, astruebat.
- [114]
Verum secretum cubiculi repente Phronesis mater irrupit. Quam cum uirgo conspiceret, ad eam accurrens honorandumque pectus exosculans praeparatorum boe‹the›matum consciam fecit. Verum illa exuuias filiae ornatusque detulerat, quis induta deorum sociari coetibus non paueret. Itaque uestem peplumque lactis instar fulgidum dedit, quod uel ex illa herbarum felicium lana qua indusiari perhibent Indicae prudentiae uates accolasque montis umbrati, et, quantum usus eius telluris apportat, ex candentis byssi netibus uidebatur. Dehinc apponit uertici diadema uirginale, quod maxime medialis gemmae lumine praenitebat, ex qua galeata quaedam obtectaque uultum uirgo; instar secreti Troiani penitus incisa, resplenduit.
- [115]
At cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exsoluit et, ne Philologia ipsius Phronesis careret ornatibus, eius pectori quo uerius comeretur apponit; calceos praeterea ex papyro textili subligauit, nequid eius membra pollueret morticinum; acerra autem multo aromate grauidata eademque candenti manus uirginis onerantur.
- [116]
Et iam tunc roseo subtextere sidera peplo coeperat ambrosium promens Aurora pudorem, cum creperum lux alma micat, gemmata decore cum nitet, aurato et cum fit Phosphoros astro. Tunc candens tenero glaciatur rore pruina et matutina greges quatiunt in pascua caulas, languida mordaces cum pulsant pectora curae, et fugit expulsus Lethaea ad litora somnus.
- [117]
Ecce ante fores quidam dulcis sonus multifidis suauitatibus cietur, quem Musarum conuenientium chorus impendens nuptialibus sacramentis modulationis doctae tinnitibus concinebat: nam nec tibiarum mela nec ex fidibus sonitus nec hydraularum harmonica deerat plenitudo, sed in blandum collata cantum ac modificato fine compactum uoci uirginum complementi spatio ratum fecere silentium. Ac tunc ille omnis chorus canoris uocibus dulcique modulatu praeuertit omnes organicas suauitates, et cum sacrae numeris cantilenae haec dicta funduntur:
«Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [118]
Tunc Urania ceteris paulum reticentibus coepit:
«Sidereos coetus et culmina sacra polorum nil iam coniciens numine fisa uide: olim disquirens nexos quid torqueat orbes, nunc praesul causas raptibus ipsa dabis. Quae circos textura liget, quae nexio claudat, ambiat et quantos orbita curua globos, sidereos cursus quid cogat quidue retardet, quis Lunam flammet uel minuat radius, qui caelum stellet fomes et quanta reuoluat, quae sit cura deis uel modus aspicies». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [119]
Tunc Calliope:
«Semper complacitis amica Musis, cui Permessia poculum fluenta et fons Gorgonei tulit caballi, uertex Aonidum uirens corollis cui frondet uiolas parante Cirra; tu uatum mela dulcibus Camenis et scis Pindaream chelyn referre; te dictante fides sacrumque plectrum mouit Threicium sonare carmen. O lux nostra, sacros probare cantus suesce atque organicis beare circis». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto, foedere: te socer subire celsa poscit astra luppiter».
- [120]
Ac sic Polymnia:
«Tandem laboris fructus, aethram fulgidam diuumque sedes ac louis consortia, Tandem laboris fructus, aethram fulgidam diuumque sedes ac louis consortia, prouecta carpis inditoque numine, cruenta dudum quae iugare rhythmica ac dissipare mixta sueta regula, mox quid iacente, quid iugata linea trigonus recuruet circulusque torqueat, melos probare ac tonos et crusmata artisque cunctas solita, quaeque caelitum possunt parare mente adacta culmina». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [121]
Tunc Melpomene:
«Sueta cothurnatos scenis depromere cantus soccumque ferre comicum et reboare tua tulimus quae carmina cura melo fauente rhythmico, nunc tibi, uirgo, cano, spes atque assertio nostri tenore uersa carminis. Nam thalamum redimire iuuat, tu serta probato tuis placere ritibus. Digna maritali semper uidearis Olympo decentiorque caelitum». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [122]
Ac sic Clio:
«Tu quae rhetorico clangere syrmate atque reum rabido absoluere pectore, quae nunc sensa ligans horrida nexibus soritas cumuli accessibus aggerans – numquid grammatica stringere regula quid fandi ambiguis conterat ordinem, sollers docticanis ludere censibus: nunc stellata poli conspice limina et candore sacro aetheris utere, quem uero pretium est noscere lumine». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [123]
Mox Erato:
«Caput artibus, inclita uirgo, cui panditur aula Tonantis, merito tibi subditur orbis rationibus ante repertus. Sacra fulgora cur rutilescant, fragor intonet unde resultans, quid agat per aperta madorem modo nubibus imbrificatis, quid euntibus agmine nimbis reuocet nitidissima uerna et rotet omnia circulus anni properantia claudere saecla, quid habent rationis operta canimus, tibi cognita soli». «Scande caeli tempia, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [124]
Ac tunc Terpsichore:
«Laetor: honoris meritis conspicis astra, uirgo! Hoc tibi sollers peperit ingenium labosque; ista peritis tribuit cura uigil lucernis. Perdia pernoxque sacris namque operata chartis quidquid agentes Stoici praescia dant futuri:[s], semper anhelis dociles fomitibus tulisti. Nam Sabaeorum rapidis quid uapor edat aris, fumida quid turicremis aura paret fauillis, omina uel certa ferant uocibus auguratis, intrepidis nec dubitans fatibus anteuortis». «Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [125]
Dehinc Euterpe:
«Virgo perite praeuia sortis, quae potuisti scandere caelum sacraque castis dogmata ferre, noscere semet quis ualuere, quisque, uidentes lumine claro, numina fati et Geniorum cernere uultus, quaeque Platoni:[s] Pythagoraeque esse dedisti sidera mentes, tuque caducis mortalibusque nube remota cernere iusti numina caeli: iure senatum scande Tonantis, quam decet unam Mercuriali foedene iungi». «Scande caeli tempia, uirgo, digna tanto foedere: te socer subire celsa poscit astra Iuppiter».
- [126]
Deinde Thalia:
«Beata uirgo, tantis quae siderum choreis thalamum capis iugalem ac sic fauente mundo nurus adderis Tonanti. A cuius esse diui tibi contigit maritam! Eius, meante pinna qui solus astra mundi praeteruolans perexit rapidis uigil procellis; qui cum superna tranat freta, Tartarum recurrit; qui solus ante currum et candidos iugales alti potens parentis memorem ciere uirgam; qui fata succidentis separat libens Osiris: sationibus grauari genitalibus repertis quem scit pater deorum; cui lacteam papillam gaudens dedit nouerca, cuius uigente uirga dirum stupet uenenum; cui uirus omne fanti orbem facit gemellum. Est doctus ille diuum, sed doctior puella. Nunc nunc beantur Artes, quas sic sacratis ambo, ut dent meare caelo, reserent caducis astra ac lucidam usque ad aethram pia subuolare uota. Per uos uigil decensque nus mentis ima complet, per uos probata lingua fert glorias per aeuum. Vos Disciplinas omnes ac nos sacrate Musas».
- [127]
Dum haec igitur Musae nunc solicanae, nunc concinentes interserunt uicissimque mela dulcia geminantur, ecce quaedam matronae sobrio decore laudabiles nec conquisitis figmentis circa faciem uultuosae, uerum simplici quadam comitate praenitentes, in penates uirginis thalamumque conueniunt (quarum una intenta circumspectione cautissima et omnia rerum uigili distinctione discriminans, dicebatur Prudentia uocitari;
- [128]
huius germana, sua cunctis attribuens nullumque eo quo non merebatur afficiens, Iustitiae ferebatur sortita uocabulum;
- [129]
uerum tertia, contemptis muneribus atque abstinentia praedicanda, ex morum temperantia nomen acceperat;
- [130]
quae supererat, fortissima ac tolerandis omnibus aduersis semper infracta, subeundis etiam laboribus robore quoque corporis praeparata, uirium uocabulum possidebat. In amplexum eius osculumque deferuntur atque eam, cum intra cubiculum conspicerent per omnia trepidantem et uelut lucifugam haesitationibus torpentem, pectus eius faciemque tractantes in conspectum omnium et publicam uenire faciem compulerunt.
- [131]
Post has ingressa quaedam grauis crinitaque femina et ex eo, quod per ipsam Iuppiter ascensum cunctis in supera tribuerit, admodum gloriosa. Quam cum uirgo conspiceret, ad eam omni studio affectuque cucurrit, quippe quadam fiducia compertorum ipsa eidem scandendum caelum fuerat augurata et nunc ad eam in nuptias corrogandam ab ipso transmissa Maiugena.
- [132]
Praeterea tres puellae uultu decoreque parili ac uenustate luculentae, sertis religatae inuicem manus rosarumque spiculis redimitae, ad uirginem conuenere: quarum una deosculata Philologiae frontem illic ubi pubem ciliorum discriminat glabella medietas, alias os eius, tertia pectus apprehendit, uidelicet prima, ut «laetos oculis afflaret honores», secunda gratiam linguae inspirabat, animo tertia comitatem. Quippe illae Charites dicebantur et quicquid apprehenderant uenustabant: quae quidem uirginem postquam lumine repleuere, Musis admixtae etiam gesticulationes consonas atque hymeneia dedere tripudia.
- [133]
Sed ecce magno tympani crepitu crotalorumque tinnitu uniuersa dissultant eo usque, ut Musarum cantus aliquanto bombis tympani obtusior redderetur, et cum sonitu introfertur lectica interstincta sideribus, cui ritu mystico crepitus praecinebant, qua mos fuerat nubentes deas in caelestis thalami peruenire consortia.
- [134]
Ante hanc quaedam augustioris uultus femina ac sacro lumine aethereque resplendens uenerabili antistitio praeminebat: quam cum omnes qui affuere conspicerent, reueriti inclitam maiestatem ut deorum omnium mundique custodem: huic Athanasiae nomen fuit. Et «Heus – inquit – uirgo, praecepit deorum pater hac regali lectica in caeli palatia subueharis, quam quidem nulli fas attrectare terrigenae, sed ne tibi quidem, si ante nostrum poculum, licet».
- [135]
Et cum dicto leniter dextra cordis eius pulsum pectusque pertractat ac nescio qua intima plenitudine distentum magno cum turgore respiciens «ni haec – inquit – quibus plenum pectus geris, coactissima egestione uomueris forasque diffuderis, immortalitatis sedem nullatenus obtinebis». At illa omni nisu magnaque ui quicquid intra pectus semper senserat euomebat
- [136]
Tunc uero illa nausea ac uomitio laborata in omnigenum copias conuertitur litterarum. Cernere erat qui libri quantaque uolumina quot linguarum opera ex ore uirginis diffluebant. Alia ex papyro, quae cedro perlita fuerat, uidebantur, alii carbasinis uoluminibus implicati libri ex ouillis multi quoque tergoribus, rari uero in philyrae cortice subnotati.
- [137]
Erantque quidam sacra nigredine colorati, quorum litterae animantum credebantur effigies, quasque librorum notas Athanasia conspiciens quibusdam eminentibus saxis iussit adscribi atque intra specum per Aegyptiorum adyta collocari, eademque saxa stelas appellans deorum stemmata praecepit continere.
- [138]
Sed tum talia uirgo undanter euomeret, puellae quamplures, quarum Artes aliae, alterae dictae sunt Disciplinae, subinde, quae ex ore uirgo effuderat colligebant in suum unaquaeque illarum necessarium usum facultatemque corripiens. Ipsae etiam Musae, praesertirm Uranie Calliopeque, innumera gremio congessere uolumina. In aliis quippe distinctae ad tonum ac deductae paginae, in aliis circuli lineaeque hemisphaeriaque cum trigonis et quadratis multiangulaeque formae pro theorematum uel elementorum diuersitate formatae; dehinc pictura animalium membra multigenum in unam speciem complicabat. Erant etiam libri qui sonorum mela signaque numerorum et cantandi quaedam opera praeferebant.
- [139]
Postquam igitur illam bibliothecalem copiam nixa imi:[ta]tus uirgo diffudit, exhausto pallore confecta Athanasiae opem, quae tanti laboris conscia fuerat, postulauit. Tum illa: «Ut refectior caelum sublimisque conscendas, hoc tibi accipe sorbillandum».
- [140]
Ac tunc matri Apotheosi, quae cum illa forte conuenerat et iam pridem libros, qui ex Philologiae ore defluxerant, manu contingens ac dinumerans consecrabat, auferens quandam globosam animatamque rotunditatem sumit ac uirgini porrigit hauriendam. Verum ipsa species oui interioris crocino circumlita exterius rutilabat ac dehinc perlucida inanitate albidoque humore, interiore tamen medio solidior apparebat. Quam cum Philologia susciperet, quoniam post tanti laboris afflictationes aestusque mentis plurimum sitiebat, reseratis eius rotunditatis arcanis, postquam rem dulcissimam comperit, totam incunctanter exhausit:
continuoque nouo solidantur membra uigore, et gracilenta perit macies, uis terrea cedit aethereumque uenit sine mortis legibus aeuum. :[141] Verum diua cum immortalitatis eam poculum cerneret ebibisse, quo e terris illam caelum pergere immortalemque factam uelut aenigmate redimiculi perdoceret, ex herba quadam rurestri, cui ἀείζως uocabulum est, uirginem coronauit praecipiens omnia, quae adhuc mortalis aduersum uim superam in praesidium coaptarat, expelleret, quippe caducae mortalisque substantiae istaec esse minima memorabat. Quae quidem omnia eidem mater abstraxit, postquam eam mundana transcendisse studia recognouit.
- [142]
Tunc Philologia ex aromate praeparato acerraque propria Athanasiae primitus supplicauit matrique eius gratiam multa litatione persoluit, quod nec Vedium cum uxore conspexerit, sicut suadebat Etruria, nec Eumenidas, ut Chaldaea miracula, formidarit, nec igne usserit, nec lympha subluerit, nec animae simulacrum Syri cuiusdam dogmate uerberarit, nec Phasi senis ritu Charontis manibus inuolutam immortalitatem mortis auspicio consecrarit.
- [143]
Interea conscendere iussa lecticam, quae in suggestu maximo quoniam uidebatur, difficile admodum sibi, ne dicam impossibile, deputabat: in quam rem consequenter implendam alumnum suum dilectum prae ceteris conuocauit, quo innixa omnem difficultatem superae conscensionis euicit; uerum idem, qui Labor ab eadem uocabatur, non solum in lecticae culmen eam sustulit, uerum caelum cum domina impiger permeauit.
- [144]
Quippe consociato sibi quodam puero renidenti, qui nec uoluptariae Veneris filius erat, et tamen Amor a sapientibus ferebatur, a fronte lecticam subuehere moliuntur:
- [145]
nam postica Epimelia et Agrypnia dilecta uirgini sustulere mancipia; sic enim Athanasia praeceperat, ut uterque sexus cum Philologia caelum posset ascendere. Praecedit ilico conscendentem Musarum concinentium pompa et praedictarum comitum uenerabilis multitudo;
- [146]
Periergia uero aliis comitata pedisequis dotalibusque mancipiis curiose uniuersa perscrutans atque interrogans sequebatur: uerum ad culmina arcis aeriae comitatus ille cum uirgine propinquabat.
- [147]
Et ecce aduenire subito deorum pronuba nuntiatur, ante quam Concordia, Fides Pudicitiaque praecurrunt:
- [148]
nam Cupido, corporeae uoluptatis illex, licet eam semper anteuolet, Philologiae occursibus non ausus est interesse.
- [149]
At ubi in conspectum nubentis diua peruenit atque, ut mos uirginis erat, litauit aromatis, deam talibus deprecatur: «Iuno pulchra, licet aliud nomen tibi consortium caeleste tribuerit et nos a iuuando Iunonem, unde et Iouem dicimus, nominemus, siue te Lucinam, quod lucem nascentibus tribuas, ac Lucetiam conuenit nuncupare – nam Fluoniam Februalemque ac Februam mihi poscere non necesse est cum nihil contagionis corporeae sexu intemerata pertulerim, Iterducam et Domiducam, Vnxiam, Cinctiam mortales puellae debent in nuptias conuocare, ut earum et itinera protegas et in optatas domos ducas et, cum postes unguent, faustum omen affigas et cingulum ponentes in thalamis non relinquas, Opigenam te, quas uel in partus discrimine uel in bello protexeris, precabuntur, Poplonam plebes, Curitim debent memorare bellantes – hic ego te Heram potius ab aeris regno nuncupatam uoco: da nosse poscenti, quid haec aeria latitudo atque atomis perlucentes concurrentibus campi animantum gerant, quidue hic dicatur numinum subuolare; non enim de humilitate aeris illius quaero, qui uolucribus permeatur, quem Olympi montis cacumen excedit, qui uix decem stadiorum altitudine sublimatur sed elata disquiro. At iam fas puto quicquid περὶ δαιμόνων lectitans intellexeram conspicari».
- [150]
Hic Iuno conscendentis precibus non repugnans, eam secum in arces ducit aerias atque exhinc multarum diuersitates edocet potestatum. «Illi – inquit – quos ignitae substantiae flammantisque suspicimus, ab ipso aethere sphaeraeque superioris ambitu usque solarem circulum demeantes ipsi dicuntur dii, et caelites alias perhibentur causarumque latentium arcana componunt: sunt enim puriores nec admodum eos mortalium curarum uota sollicitant, ἀπαθεῖςque perhibentur. Illic Iouem regnare certissimum est.
- [151]
At infra Solis meatum usque lunarem globum secundae beatitatis numina subparisque potentiae, per quae tamen uaticinia somniaque ac prodigia componuntur: haec haruspicio exta fissiculant admonentia quaedam uocesque transmittunt auguratisque loquuntur ominibus; plerumque enim quaerentes admonent uel sideris cursu uel fulminis iaculo uel ostentaria nouitate.
- [152]
Sed quoniam unicuique superiorum deorum singuli quique deseruiunt, ex illorum arbitrio istorumque comitatu et generalis omnium praesul et specialis singulis mortalibus genius ammouetur, quem etiam Praestitem, quod praesit gerundis omnibus, uocauerunt: nam et populi Genio, cum generalis poscitur, supplicatur, et unusquisque gubernatori proprio dependit obsequium ideoque dicitur Genius quoniam, cum quis hominum genitus fuerit, mox eidem copulatur. Hic tutelator fidissimusque germanus animos omnium mentesque custodit
- [153]
et quoniam cogitationum arcana superae annuntiat potestati, etiam Angelus poterit nuncupari.
- [154]
Hos omnes Graeci daemonas dicunt ἀπὸ τοῦ δαιομένοῦ, latine Medioximos uocitarunt. Qui quidem omnes minus lucidae splendentisque naturae quam illi caelestes, sicut conspicis, approbantur, nec tamen ita sunt corpulenti ut hominum capiantur obtutu.
- [155]
Hic igitur Lares, hic post membrorum nexum degunt animae puriores, quae plerumque, si meritorum excellentia subuehantur, etiam circulum solis ac flammantia saepta transiliunt.
- [156]
Dehinc a lunari circulo usque in terram quicquid interpatet interstitii proprii partitione discernitur, et ab orbe lunari interfusa medietas disparatur. Sed superior portio eos, sicut conspicis, claudit, quos hemitheos dicunt, quosque latine Semones aut Semideos conuenit memorare. Hi animas caelestes gerunt sacrasque mentes atque sub humana effigie in totius mundi commoda procreantur:
- [157]
qui quidem plerumque sui miraculo fidem fecere caelestium, ut in ortu Herculis geminatae noctis obsequium serpentesque idem paruus oblidens uim numinis approbauit, Tages sulcis emicuit et ritum statim genti extispiciumque monstrauit, Hammon apparuit cum cornibus arietinis et uestimentum lanitio ac sitientibus undam fontis exhibuit.
- [158]
Quid loquar eos, qui primi mortalibus usum rerum maioraque commoda praestiterunt, ut uitem Dionysus apud Thebas, Osiris apud Aegyptios haustum uini usumque comperiens? Frumentum Isis in Aegypto, Triptolemus apud Atticos docuere eademque Isis lini usum sementemque monstrauit: comminuendae frugis farrisque fragmenta Pilumno signat Italia, adscribit Asclepio Graecia medicinam.
- [159]
Alii quoque huius generis homines in diuinandi usum et praescientiam procreati, ut Carmentis in Arcadia ab effuso per uaticinia carmine memorata, Sibylla, uel Erythraea quaeque Cym‹a›ea est, uel Phrygia, quas non decem, ut asserunt, sed duas fuisse non nescis, id est Herophilam Troianam Marmensi filiam et Symmachiam Hippotensis filiam, quae Erythra progenita etiam Cumis est uaticinata. Ex hac diuinandi possibilitate Amphiaraus Mopsusque celebrati.
- [160]
A medietate uero aeris usque in montium terraeque confinia Hemithei Heroesque uersantur, qui ex eo quod Heram terram ueteres edixere, Heroes nuncupati, ibique Manes, id est corpori humano praesules attributi, qui parentum seminibus manauerunt.
- [161]
Denique haec omnis aeris a luna diffusio sub Plutonis potestate consistit, qui etiam Summanus dicitur quasi summus Manium. Hic Luna, quae huic aeri praeest, Proserpina memoratur.
- [162]
Verum illi Manes, quoniam corporibus illo tempore tribuuntur, quo fit prima conceptio, etiam post uitam isdem corporibus delectantur atque cum his manentes appellati Lemures; qui si uitae prioris adiuti fuerint honestate, in Lares domorum urbiumque uertuntur,
- [163]
si autem deprauantur ex corpore, Laruae perhibentur ac Maniae. Manes igitur hic tam boni quam truces sunt constituti, quos ἀγαθούς et κακοὺς δαίμονας memorat Graia discretio.
- [164]
In his etiam locis Summanes eorumque praestites Mana atque Mantuona, dii etiam, quos aquilos dicunt, item Fura Furinnaque et mater Mania Intemperiaeque et alii triptes diuorum degunt.
- [165]
Circa ipsum uero terrae circulum aer, ex calore supero atque exhalatu madoreque infero turbidatus, egredientes corporibus animas quodam fluenti aestu collidens non facile patitur euolare
- [166]
hincque tractum Pyrphlegethonta sollertia poeticae adumbrationis allusit, atque in eo perenni strepitu uolutata colliditur animarum, quas Uedius adiudicarit, impietas, id est Pluton, quem etiam Ditem Ueiouemque dixere.
- [167]
Ipsam quoque terram, qua hominibus inuia est, referciunt longaeuorum chori qui habitant siluas, nemora, lucos, lacus, fontes ac fluuios, appellanturque Panes, Fauni, †Fones, Satyri, Siluani, Nymphae, Fatui Fatuaeque uel Fantuae uel etiam Fanae, a quibus fana dicta quod soleant diuinare. Hi omnes post prolixum aeuum moriuntur, ut homines, sed tamen et praesciendi et incursandi et nocendi habent praesentissimam potestatem.
- [168]
Inter priores igitur Genios tua adhuc mortalis uirginis diua consistet: nam eccam tibi aetheria Iuno, seu Vesta est, ut iam immortali diuaeque praecipit dicens: «iam sede in concilio Iouis directa» demumque de acerra uirginis partem sumit.
- [169]
Tunc portitores diuae correpta lectica magno eam molimine subuexere, sed postquam centum uiginti sex milia stadiorum aeria subuecti leuitate conscenderant ac tonum primum ex pthongis compleuere caelestibus, lunarem ingressa circulum uirgo, diuae congruis nidoribus supplicando, de proximo conspicatur globosum quoddam tenerumque corpus, e superni roris leuitate compactum, instar speculi praenitentis adiaculati fulgoris radios reuibrare.
- [170]
In eo sistra Niliaca Eleusinaque lampas arcusque Dictynnae tympanaque Cybeleia uidebantur; triformis etiam discolorque uertigo terribili quadam maiestate rutilabat: quae licet cornigera et aspera crederetur, egestionibus opportuna tamen et felem et ceruam et conuersiones bis binas uultibus praeferebat.
- [171]
Exhinc medio quam ad lunam conscenderat, ad Cyllenii circulum uenit, quo hemitonio permeato multiplex ei, utpote nubenti dominae, ministrorum populus laetabundus occurrit;
- [172]
inter quos splendentis formae habitusque femina ac promptae ubertatis ornatibus opulenta uirgini salutata usque in eius osculum confisa peruenit: sed mirabatur illa obsequentium multitudo, quae, sicut Syrus quidam astruit, in numero duorum milium fuerat constituta, quod femina, quam Etrusci dicebant ipsi denuptam fuisse Cyllenio, nulla prorsus inuidia titillata uirginem complexa constrinxerat.
- [173]
Haec autem Facundia, nam hoc illi uocabulum, in Philologiae penatibus se ortam educatamque memorabat, nec indignum esse quod sibi alumna praelata est, quae et sibi semper ornatum et pabulum multis praebuerit Disciplinis.
- [174]
Venit etiam quaedam decens ac pudicissima puellarum, quae praesul domus custosque Cylleniae, uerum Themis aut Astraea aut Erigone dicebatur; spicas manu caelatumque ex hebeno pinacem argumentis talibus afferebat:
- [175]
erat in medio auis Aegyptia, quae ibis memoratur ab incolis,
- [176]
sed cum petaso uertex atque os pulcherrimum uidebatur, quod quidem serpentis gemini lambebat implexio; subter quaedam praenitens uirga, cuius caput auratum, media glauca, piceus finis exstabat; sub dextra testudo minitansque nepa, a laeua caprea,
- [177]
sed dilophon alitem, quae sit oscinum ‹im›mitior, in certaminis temptamenta pulsabat.
- [178]
Ipsa uero ibis praenotatum gerit nomen mensis cuiusdam Memphitici.
- [179]
Hanc tabellam cum ingestam sibi cognosceret uirgo uenerata, licet sponsi cognosceret argumentum, tamen non ausa est sine supplicatione transire.
- [180]
Tunc etiam candidior Atlantidum, Iouis congressu pignorisque culmine prouecta, superuenit, quae quidem ne in nurus officio sine bilance libra apparere dignata est. Quam uirgo uenerata, quoniam satis sociam filio recognouit, duabus cum lucrorum potente dicatis coepit honorare pecudibus.
- [181]
Hinc festinatur ascensus et usque in Veneris circulum hemitonio transuolatur ipsaque Venere, quae nuptiis allubescebat, quantum decebat orata hoc in ea perhibetur intuita, quod admodum pulchra, tamen antias draconibus circumflexa crebroque capillitio uulsa, ambifarium genitale secum congressum mitificat.
- [182]
Mox studium in solarem laborare circum, quippe sescuplo fatigabat ascensum, qui tonos ac dimidius habebatur:
- [183]
ibi quandam nauem totius naturae cursibus diuersa cupiditate moderantem cunctaque flammarum congestione plenissimam beatis circumactam mercibus conspicatur, cui nautae septem, germani tamen suique consimiles, praesidebant. In prora felis forma depicta, leonis in arbore, crocodilli in extimo uidebatur.
- [184]
In eadem uero rate fons quidam lucis aetheriae arcanisque fluoribus manans in totius mundi lumina fundebatur. Quo uiso Philologia, consurgens totaque ueneratione supplicans ac paululum coniuens oculis, deum talibus deprecatur:
- [185]
«Ignoti uis celsa patris uel prima propago, fomes sensificus, mentis fons, lucis origo, regnum naturae, decus atque assertio diuum mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi, ultramundanum fas est cui cernere patrem et magnum spectare deum, cui circulus aethrae paret, et immensis moderaris raptibus orbis: :[186] nam medium tu curris iter dans solus amicam temperiem superis, compellens atque coercens sidera sacra deum, cum legem cursibus addis; :[187] hinc est quod quarto ius est te currere circo ut tibi perfecta numerus ratione probetur: nonne hac principio geminum tu das tetrachordon? :[188] Solem te Latium uocitat quod solus honore post patrem sis lucis apex radiisque sacratum bis senis perhibent caput aurea lumina ferre, quod totidem menses, totidem quod conficis horas. :[189] Quattuor alipedes dicunt te flectere habenis, quod solus domites quam dant elementa quadrigam: :[190] nam tenebras prohibens retegis quod caerula lucet; hinc Phoebum perhibent, prodentem occulta futuri, :[191] >uel, quia dissoluis nocturna admissa, Lyaeum. Te Serapin Nilus, Memphis ueneratur Osirim, dissona sacra Mithram Ditemque Horumque Typhonem; :[192] Attis pulcher item, curui et puer almus aratri, Hammon et arentis Libyes ac Byblius Adon: sic uario cunctus te nomine conuocat orbis. :[193] Salue, uera deum facies uultusque paterne, octo et secentis numeris, cui littera trina conformat sacrum Mentis cognomen et omen. Da, pater, aetherios menti conscendere coetus astrigerumque sacro sub nomine noscere caelum». :[194] His audita deorum sede iussa est permeare: uerum hemitonio subleuatam Pyrois circulus immoratur in quo Iouis fuerat maximus filiorum;
- [195]
ex quo circulo uisus Pyrphlegethon amnis ad infera demeare.
- [196]
Quo transgresso, neque enim labor fuerat hemitonii interiecta transcurrere, in Iouialis sideris peruenere fulgores, cuius circulus ‹Phrygio› pthongo personabat: illic sidus erat temperamenti uiuifici ac salubris, effulgentia blandisque uibratum candoribus, cuius quidem lucis natura, ex calidis humidisque commixtionibus candens, quadam prosperitatis tranquillitate rutilabat. Verum ibi sidus Iouis: nam ipse totius mundi membra collustrans ad deorum dicebatur imperium et senatum caelitem commeasse.
- [197]
Hunc etiam praetergressa circum ac parili interiectione sublimis deorum rigidissum creatorem in algido haerentem pruinisque niualibus conspicata; uerum idem, quem circumire nitebatur, orbis melo Dorio tinniebat. Sed ipsi praesuli nunc draconis facies, nunc rictus leonis, nunc cristae cum aprunis dentibus uidebantur, totoque exitialis saeuiebat horrore, cui tamen potestas pro circi granditate maior ac praelata ceteris habebatur. Denique harpis bombisque perterrita tam intoleranda congressione uirgo diffugit.
- [198]
Inde maximis conatibus sescuplo itineris euehuntur: nam tono ac dimidio ad ipsius caelitis sphaerae globum ac laqueatum stellis ambitum peruenitur.
- [199]
Sicque :[s]ex tonorum conscensionibus stadiorum‹que› defecta lassitudine fatigati, cum diapason symphoniam quicquid emensi erant aduerterent consonare perfectione absolutae modulationis, post labores maximos recreati paululum conquierunt.
- [200]
Ipsa quippe Philologia, lectica desiliens, cum immensos luminis campos aetheriaeque tranquillitatis uerna conspiceret ac nunc tot diuersitates cerneret formasque decanorum, tunc octoginta quattuor liturgos caelo miraretur adstare, uideretque praeterea fulgentes crebrorum siderum globos et circulorum alterna illigatione texturas, ipsam uero,
- [201]
quae ambitum coercet ultimum, sphaeram miris raptibus incitatam, polosque et axem ex caeli summitate uibratum profundam transmeare terram atque ab ipso totam caeli molem machinamque torqueri,
- [202]
tanti operis tantaeque rationis patrem deumque non ‹ne›sciens ab ipsa etiam deorum notitia secessisse, quoniam extramundanas beatitudines eum transcendisse cognouerat, empyrio quodam intellectualique mundo gaudentem, iuxta ipsum extimi ambitus murum, annixa genibus ac tota mentis acie coartata,
- [203]
diu silentio deprecatur ueterumque ritu uocabula quaedam uoce mentis inclamans secundum dissonas nationes numeris uaria, sono ignota, iugatis alternatisque litteris inspirata, ueneraturque uerbis intellectualis mundi praesules deos eorumque ministros sensibilis sphaerae potestatibus uenerandos
- [204]
uniuersumque totum infinibilis patris profunditate coercitum, poscitque quosdam tres deos aliosque diei noctisque septimo radiatos;
- [205]
quandam etiam fontanam uirginem deprecatur, secundum Platonis quoque mysteria ἅπαξ καὶ δὶς ἐπέκεινα potestates.
- [206]
His diutissime florem ignis atque illam existentem ex non existentibus ueritatem toto pectore deprecata, tum uisa se cernere apotheosin sacraque meruisse,
- [207]
quippe quidam candores lactei fluminis tractim stellis efflammantibus defluebant:
- [208]
laetabunda igitur gratesque testata iter in Galaxium flectit, ubi senatum deum a Ioue nouerat congregatum. Erat autem ibi Iouialis domus, quae etiam granditate mira mundanum ambitum possideret et decore conspicuo fulgorem siderum uinceret et nouitate situs signiferum circulum decusaret; praeterea tanto splendore renidebat ut argenti crederetur fabricata materia. Ibi septa candentia culmenque sectatum limbis niualibus albicabant,
- [209]
ubi iam Iuppiter cum Iunone omnibusque diuis in suggestu maximo ac subselliis lacteis residens sponsales praestolatur aduentus: qui simul Musarum uoces ac dissonis mela dulcia cantilenis uirgine adueniente percepit, priore loco praecepit uenire Cyllenium,
- [210]
quo Liber et Delius, fidi amantissimique germani, Hercules etiam, uterque Castorum Gradiuusque, et quicquid deorum de Ioue progenitum est, Cyllenii adhaerebat officio;
- [211]
elementorum quoque praesides angelicique populi pulcherrima multitudo animaeque praeterea beatorum ueterum, quae iam caeli templa meruerant, gressus Maiugenae sequebantur.
- [212]
Linum, Homerum Mantuanumque uatem redimitos canentesque conspiceres, Orpheum atque Aristoxenum fidibus personantes, Platonem Archimedenque sphaeras aureas deuoluentes;
- [213]
ardebat Heraclitus, udus Thales, circumfusus atomis Democritus uidebatur; Samius Pythagoras caelestes quosdam numeros replicabat, Aristoteles per caeli quoque culmina endelechiam scrupulosius requirebat, Epicurus uero mixtas uiolis rosas et totas apportabat illecebras uoluptatum. Zeno ducebat feminam prouidentem, Arcesilas collum intuens columbinum, multusque praeterea palliatorum populus studiis discrepantibus dissonabat, qui quidem omnes inter Musarum carmina concinentium audiri, licet perstreperent, nullo potuere rabulatu.
- [214]
Veniente igitur introgressoque Cyllenio omnis ille deorum senatus, ueneratus uerticem ingredientis, exsurgit: ipse Iuppiter eum propter suum consessum, Pallade a dextra sociata, medium collocauit.
- [215]
Nec longo interiectu ipsa quoque Philologia ambita Musis ac matre praeambula corrogatur. Qua ingrediente ac Vestae, deum nutrici eidemque pedisequae, acerram illam olacem aromatis refundente, omnis ille ordo caelicolum, portiones sibi competentes attribuens, Arabicis laetabatur halatibus.
- [216]
Verum uirgo, ut est per omnia uerecunda, licet a Ioue eius assidere confinio iuberetur, tamen ibi potius uoluit, ubi Musas conspexerat, amota Palladis consortione, residere.
- [217]
Tunc exsurgens uirginis mater poscit de Ioue superisque cunctis uti sub conspectu omnium quicquid sponsalium nomine praeparauerat Maiugena traderetur, ac demum dos a uirgine non deesset, tuncque tabulas ac Papiam Poppaeamque legem sinerent recitari.
- [218]
Cuius petitioni iustissimae deorum senatus attribuit ut in consessu caelitum offerenda probarentur. Hic Phoebus exsurgit, fratris officium non detrectans, ac singulas ex famulitio delectuque Cyllenio incipit admouere, quae tam pulchrae cunctis quam ornatissimae refulsere.
- [219] Transcursa, lector, parte magna fabula, quae tam morosis implicata ductibus tenui lucernam palpitare lumine coegit. Instans innitens crepusculum ac ni rosetis purpuraret culmina Aurora, primo et conuenustans halitu surgens fenestras dissecaret lumine, adhuc iugata compararet pagina quocumque ducta largiorem circulum. :[220] Nunc ergo mythos terminatur, infiunt artes libelli qui sequentes asserent: nam fruge uera omne fictum dimouent et disciplinas annotabunt sobrias pro parte multa, nec uetabunt ludicra. Habes quid instet, si potestas caelitum faueantque Musae et chelys Latoia.