Jump to content

De Nuptiis Philologiae et Mercurii/III

Checked
E Wikisource

Liber III

[recensere]

De arte grammatica

[221]

Rursum Camena paruo phaleras parat libello et uult amicta fictis commenta ferre primum, memorans frigente uero nil posse comere usum, uitioque dat poetae infracta ferre certa, lasciua dans lepori et paginam uenustans, multo illitam colore.

[222]

«Atquin prioris ille titulus monet libelli mythos ab ore pulsos Artesque uera fantes uoluminum sequentum praecepta comparare.» At haec iocante rictu «nil mentiamur» inquit «et uestiantur Artes. An tu gregem sororum nudum dabis iugandis, et sic petent Tonantis et caelitum senatum? Aut si tacere cultum placet, ordo quis probatur?» «Certe loquentur illae quicquid fuat docendum, habitusque consequentur asomato in profatu.» «Haec nempe ficta uox est, et deuius promissi es; cur ergo non fateris ni figminis figura nil posse comparaci?» His me Camena uicit. Fugis iugabo ludum.

[223]

Admouerat igitur Letoides unam priore loco Mercurialium ministrarum aetate quidem longaeuam, sed comitate blandissimam, quae se in Memphide ortam rege adhuc Osire memorabat, diuque obtectam latibulis ab ipso repertam edueatamque Cyllenio. quae femina, licet in Attica, ubi malore aeui parte floruerat, se assereret incedere palliatam, tamen ritu Romuleo propter Latiare numen et Oli caput propterque Martiam gentem Venerisque propaginem senatum deum ingressa est paenulata. Gestabat haec autem teres quoddam ex compactis annexionibus ferculum, quod leui exterius elephanto praenitebat, unde uelut medendi sollers magistra curandorum uulnerum insignia proferebat.

[224]

Nam ex eodem scalprum primo uibranti demonstrabat acumine, quo dicebat circumcidi infantibus uitia posse linguarum, dehincque nigello quodam puluere, qui ex fauilla confectus uel sepia putaretur, illato per cannulas eadem resanari. Tunc etiam quoddam medicamen acerrimum, quod ex ferulae flore caprigenique tergoris resectione confecerat, rubri admodum coloris exprompsit, quod monebat faucibus adhibendum, cum indocta rusticitate uexatae fetidos ructus uitiosi oris exhalant. Demonstrabat etiam quendam gratissimum gustum uespere multo oliuoque laboratum, quo depulsa uocis insuauissimae diritate canoros etiam fieri posse memorabat.

[225]

Arterias etiam pectusque cuiusdam medicaminis adhibitione purgabat, in quo et cera fago illita et gallarum gummeosque commixtio et Niloticae fruticis collemata notabantur. Quae uis epithematis licet memoriam intentionemque procuraret, tamen natura sui etiam uigilias inferebat.

[226]

Protulit quoque limam quandam artificialiter expolitam, quae octo partibus auratis uelut diuersis nexionibus interstincta uibrabat, ex qua scabros dentes uituliginesque linguarum et sordes, quas in Soloe quadam ciuitate contraxerant, leui sensim attritione purgabat.

[227]

Haec abstrusa nosse carmina numerosque multifidos crebrae supputationis opere putabatur. Denique quoties curandos acceperat, mos eius erat de nomine primo tractare; casus etiam non tacebat, quanti uel uitia creare possent uel prudentissime declinari tunc genera rerum, uerba etiam curandorum cum ratione captabat, ne, ut fieri ab aegrotantibus moris est, nomen pro nomine commutarent. Tum uerborum modos, tempora figurasque :[schemata] requirebat, iubebatque alios, quis plenitudo obtunsior atque immobilis torpor insederat, gradus percurrere scandereque quam plurimum operum, praepositionibus aut coniunctionibus ‹aut› participatis insistere totaque eurandos arte fatigari.

[228]

Hanc igitur feminam tali multorum curatione callentem cum deorum nonnulli Iatricen, alii Genethliacen diuersis rerum operibus aestimarent, addereturque fidei medendi sollertia, quod eam opitulari posse oris uitiis nec Pallas denegaret nec ipse Maiugena, inconsentaneum tamen uidebatur incedere medicam paenulatam. Idcircoque ab ea et nomen et officium suum ac totius expositio artis exquiritur.

[229]

Tunc illa, ut familiare habebat exponere percunctata ac docere facile, quae ab eadem quaerebantur, paenula a dextra cum modestia uerecundiaque releuata, sic coepit: «Γραμματική» dicor in Graecia, quod γραμμή linea et γράμματα litterae nuncupentur, mihique sit attributum litterarum formas propriis ductibus lineare. Hincque mihi Romulus Litteraturae nomen ascripsit, quamuis infantem me Litterationem uoluerit nuncupare, sicut apud Graecos Γραμματιστική primitus uocitabar, tunc et antistitem dedit et sectatores impuberes aggregauit. Ita, quod assertor nostri nunc litteratus dicitur, litterator antea uocabatur. Hoc etiam Catullus quidam, non insuauis poeta, commemorat dicens «munus dat tibi Sylla litterator». Idem apud Graecos γραμματοδιδάσκαλος uocitatur.

[230]

Officium uero meum tunc fuerat docte scribere legereque; nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque, quae duo mihi uel cum philosophis criticisque uidentur esse communia. Ergo istorum quattuor duo actiua dicenda sunt, duo spectatiua siquidem impendimus actionem, cum quid conseribimus legimusue, sequentum uero spectaculo detinemur, cum scripta intellegimus aut probamus, :[et] licet inter se quadam cognatione coniuncta sint, sicut ceteris artibus comprobatur. Nam et actor cognoscit primo, quae ualeat actitare, et astronomus quaedam facit, ut per ea cognoscat, quae debeat comprobare. Miscet etiam utrumque geometres quippe formar theorematum cum rationibus certis efficit et cognoscit.

[231]

Partes autem meae sunt quattuor : litterae, litteratura, litteratus, litterate. Litterae sunt, quas doceo; litteratura ipsa, quae doceo; litteratus, quem docuero; litterate, quod perite tractauerit quem informo. Profiteor autem de orationis natura usuque tractare. Natura est ex quibus formetur oratio; usus cum eadem utimur appellatur. His etiam materies admouetur, ut de qua re dicendum sit aestimemus. Oratio ipsa uero tribus gradibus eruditur, id est ex litteris, syllabis et ex uerbis.

[232]

Verum in litteris gemine quaestio diuersatur. Namque aut naturales sunt aut effictae. Natura enim insinuante earum nomina in loquendi substantiam procreata; artificiosa uero formatio earum lineas quas scribimus designauit ad hoc, ut praesentes una uti, absentes alia, potuissent. Atque ita ex hac parte, qua scribitur, mutae, ex illa, qua legitur, uoces sunt appellatae, siquidem haec auribus tantum, illa solis oculis ualeat comprehendi.

[233]

Litterae igitur aliae sunt, quae per se efficere totum ualeant, aliae quae nihil. Nam uocales, quas Graeci septem, Romulus sex, usus posterior quinque commemorat, y uelut graeca reietta. Hae tamen in Latio nunc produci, nunc contrahi, nunc acui, nunc grauari uel etiam circumflecti, nunc aggregari, nunc distrahi sine iactura sui nominis possunt. Modo solae syllabas formant, nunc consonantes utrimque suscipiunt uocalesque nonnullas, modo se inuicem mutant, nuper sibi cum decore succedunt. Quippe a plerumque in e transuertitur, nam capio cepi facit ; nunc in i, ut sacro insilio, nunc in o, ut plaudo plostrum; uel in u, ut arca arcula. Item e littera primum in a reformatur, ut sero satum, uel in i, ut moneo monitus, uel in o, ut a tegendo toga, uel in u, ut a tego tugurium. Similiter i quoque uocalis in a conuertitur, ut siquis siqua, in e, ut fortis forte, in o, ut qui quo, in u, ut ibi ubi. Non aliter o littera in a transit, ut creo creaui, uel in e, ut tutor tutela, uel in i, ut uirgo uirginis, uel in u, ut uolo uolui. Item u simili ratione conuertitur in a, ut magnus magna, in i, ut telum teli, in o, ut lepus leporis, in e, ut sidus sideris. Sic igitur transformatae nunc utrimque poterunt copulari, nunc ex altero, nunc ex neutro, nunc aliquas partes orationis terminant nuncque nullas.

[234]

Nam a primum utrimque sibi associat u et i litteras, nam et aurum et uarus dicitur et Ianus et Aiax. ex uno autem latere suscipit e, ut Aeneas, ex neutro uero o. Finit nomina feminina, ut dea, masculina, ut Iugurtha, neutra in singolari numero tantum graeca, ut toreuma, peripetasma, in plurali autem latina, ut monilia; in uerbis imperandi modum, ut canta, salta.

[235]

E autem uocalis duarum graecarum litterarum uim possidet; nam cum corripitur ε graecum est, ut ab hoc hoste, cum producitur η est, ut ab hac die, ac maxime tunc circumflexum aceentum tenet. Haec duas uocales, id est i et u, ex latere utroque complectitur, ut in Euro, Ueientano et in. Eia, iecore. Finit uero nomina neutra, ut monile, feminina etiam, sed graeca, ut Calliope, pronomina, ut ille, iste; numerum etiam totius generis, ut quinque, licet aptoton sit; item uerba imperatiui modi, ut sede, curre, modi infiniti, scribere, scripsisse.

[236]

I uero littera cunctis utrimque uocalibus sociatur; nam a complectitur cum dicimus Ianuariae et Aiax, e autem ut teneat docuerunt exempla superius demonstrata; o autem litterae copulatur in nomine Iouis et Oinone :[oisus etiam dicitur; sic enim ueteres usum dixere], u autem ut in iuuando et uita. Haec aliquando uocalis geminam syllabam facit, finitque omnium generum nomen, ut frugi, numerum itidem omnium generum, ut uiginti, item uerba modi indicatiui, ut noui, memini, imperatiui sali, ueni, infiniti iaculari, luctari.

[237]

O uero littera quibus uocalibus quaue ex parte cohaereat, superius memoratum. Finit autem nomina masculina, ut Cato, feminina, ut Iuno, numerum omnium generum, ut octo, item uerba actiua, ut canto, laudo, modo imperatiuo tantummodo unum finit, ut cedo, aduerbium, ut subito, praepositionem, ut pro.

[238]

U autem littera uocalibus omnibus utrimque coit praeter o antelatum. Sola etiam u sui generis litteram non geminat, sed coniungit, ut uulgus, Vulcanus. Finit articulos, ut tu, nomina neutra, ut genu, cornu, nullum autem uerbum claudit.

[239]

Hactenus de uocalibus. Non enim uocales astruere, sed omnes litteras sum iussa monstrare. Verum reliquas quae secuntur consonantes esse non dubium est, quae item discernuntur in semiuocales et mutas, quarum exsequar rationem.

[240]

Quippe f littera, quae est semiuocalium prima, duas tantummodo consonantes praelata complectitur l et r, ut dicimus flauus et frugi. Vocales uero complectitur ita ut i et u uocales sibi praeferri prohibeat, nullum autem claudit finitiua sermonem.

[241]

L uero littera tripliciter sonat. Nam exilem sonum reddit cum geminatur, ut sollers, Sallustius, medium autem cum terminat nomina, ut sol sal, item leniter sonat cum uocale anteuenit, ut lapis, lepus, liber, locus, lucena; plenum uero sonum habet, cum ei praeferentur litterae p g c f, ut in Plauto, glebis Claudio, Flauo. L autem numquam ulli semiuocali uel mutae praeponitur, quae pro d in praepositione accipitur, cum ei a praefertur, ut allidit, alligat. Haec etiam ‹in› praelata praepositione seruatur, ut illepidus, illotus. Vtrimque autem uocales amplectitur, et nomina nonnulla determinat: in masculino sol, in feminino Tanaquil, in neutro a e i praecedentibus, ut bidental, mel, sil. Aduerbia etiam claudit, ut semel.

[242]

M uero littera tam in sermonis initio quam in medio esse et in ultimis potest, ut mores, umbra,triticum. Ex consonantibus solam praecedit n, ut Mnemon, subsequitur solam s, ut Sminthius, mutarque in n nonnumquam, ut cum dicimus nunquis, terminatque neutra, ut aurum et argentum, item monoptota, ut nequam, in genere masculino accusatiuum simplicem et duplicem genetiuum, ‹ut hominem, hominum›, item participia et uerba et aduerbia, ut tractum, legam, cursim, numerum etiam omnium generum, ut nouem, decem.

[243]

N autem littera plenior apparet in primis et ultimis, ut Nestor, tibicen, in mediis exilior, ut mane, damnum. Ex consonantibus sequitur m litteram, ut Memnon, s autem praecedet, ut fons, mons. Conuertitur etiam in m, cum eam secuntur b p m, ut dicimus imbuit, impulit, imminet. Eadem nomina terminantur masculinum, ut tibicen, femininum graecum, ut Siren, neutrum, ut culmen.

[244]

R uero uocales utrimque complectitur. De consonantibus s soli praeponitur, ut sors, fora, et x duplici nonnumquam, ut arx. Conuertitur in l et n et s, ut niger nigellus, femur feminis, gero gessi. Finit nomina mascolina post omnes uocales, ut par, pater, uir, nitor, fur; feminina post e et o, ut mulier, soror; neutra post omnes praeter i, ut calcar, piper, marmor, sulphur. Finit uerba et aduerbia, ut uenor, quater.

[245]

S nonnulli litteram non putarunt; nam Messala quendam sibilum dixit. Quae tamen utrimque p litterae copulatur, ut spado, psittacus, et c q t sequentes amplectitur, ut Scaurus, squama, stella. In plures etiam transitum facit, ut in 1, dicimus enim modus modulus; in n, sanguis sanguinis; in r, flos floris; in d, custos custodis; in t, nepos nepotis. Terminat et masculina et feminina post omnes uocales, neutra post a o u, ut uas, os, nemus. Huic litterae diuus Claudius p adiecit aut c propter ψ et ξ graecas, ut psalterium, saxa.

[246]

X autem nemo litteram putat, quoniam duplex est; constat enim ex g et s, ut rex regis, aut ex c et s, ut nux nucis. In u aliquando transuertitur, ut nix niuis, et c, ut pix picis. Haec in Latinis numquam ponitur prima, apud Graecos autem ponitur, ut Xantho. Et ‹in› masculino :[et feminino] omnibus uocalibus sociatur, ut Aiax, frutex, calix, uelox, Pollux, et feminino, ut fax, lex, lodix, celox, lux; neutrum nullum claudit.

[247]

Transactis semiuocalibus mutae sunt perquirendae, quae ideo hoc nomine nuncupantur, quoniam nisi illis uocales associatae succurrerint, intra oris sonitum ante auspicia moriuntur.

[248]

B prima omnibus uocalibus utrimque conectitur; praefertur consonantibus l et r, ut blaesus et breuis. Transit in c, ut succurrit; in f,ut sufficit; in m, ut summittit; in p, ut supponit; in s, ut sustulit.

[249]

Finit nihil nisi tres praepositiones ab, ob, sub. C uocales utrimque collaterat, consonantes quasdam praecedit l t r m n, ut clarus, tectum, crus, Acmon, Cnidus. Finit articulos, quos pronomina uocant, hic haec, hoc, et aduerbia, ut sic, huc, hic. Sola mutarum antecedentem uocalem producit et pro duplici habetur, ut hic hoc :[haec].

[250]

D utrimque uocales tenet. Praeponitur r litterae in Druso. M litterae numquam praefertur in Latinis, in Graecis autem aliquando, ut Dmois; sic et n, ut Ariadne. Transit in c, ut accidit ; in g, ut aggerit, in l, ut allegat, in p, ut apponit in r, ut, arripit; in s, ut assidet; in t, ut attinet. Finit articulos neutralis generis, ut istud, illud, et praepositionem, ut apud.

[251]

G omnibus uocalibus praefertur. Sequitur a litteram, ut in aggere, quae quotiens geminatur adiungitur. Praefertur r litterae, ut graue; 1, ut gladius; n, ut ignis. In c quoque conuertitur, ut rego rector. Nihil :[quoque] concludit.

[252]

H aspirationis notam esse certissimum est. Quandoque uocalibus accedit, ut hospes et heres. Transit in x, ut traho traxi. Hanc Graeci diuiserunt; nam pars eius dexterior aspirationis nota est, sinistra contrariati significationis.

[253]

K uero nunc nota putatur esse, nunc littera; nam eius effectus c integrare non dubium est absque his: kapita, kalendae, kalumniae.

[254]

P autem conuenit utrimque uocalibus; r litterae praeponitur, ut prandere; l, ut placere; t, Ptolomaeus; s, psittacus; n ut in sympnum; terminat uero nihil.

[255]

Q quidam litteram non putabant, et uincerent, nisi in equo et equitatu appareret expresse. Haec numquam sine duabus uocalibus ponitur, quarum prior erit u et sic ceterae consequentur, ut quartus, questus, Quirites, quotus, equus. Constat autem ex c et u, ideoque duplex et composita dicitur nec geminatur. Nullam singularem litteram comprehendit, finit nihil.

[256]

T uocales ex utroque concludit, ut in coniunetionibus et praepositionibus. Praecedit l in Tlepolemo, m in Tmolo, n in potnia, r in Troia. Finit neutra caput, sinciput, lact. Articulos terminat, ut quot, tot; uerba, ut legunt, aduerbium et interiectionem, ut ut, attat.

[257]

Z a Graecis uenit, licet etiam ipsi primo σ Graeca utebantur; nam. Sethum dicebant, quem nunc Zethum dicunt. Tamen haec gemina etiam ab ipsis habetur. Nam a τ et σ componitur, quam ut aduertas duplicem, numquarn poterit geminari. Haec praeponitur m litterae, ut Zmyrna.

[258]

Ex his igitur uniuersis XUIII litterae necessitatem cunctae conscriptionis absoluunt; placet enim mihi y in uocalium numerum congregari, neque sine hoc Hyacinthus aut Cyllenius poterit annotari. Sic igitur erit, ut senae fiant uocales, semiuocales et mutae.

[259]

Si enim h aspirationi dabitur superuacuaeque erunt q et k, x autem ut duplex in elementorum ordine non probatur, z uero a Latinis excluditur, decem et octo numero, sicut dictum est, supersidunt.

[260]

Quae tamen cum superuacuis reiectisque cunctis ex unius uocis sonitu conformatae diuersas naturalis harmoniae causas sub oris concinentia reppererunt.

[261]

Namque A sub hiatu oris congruo solo spiritu memoramus; B labris per spiritus impetum reclusis edicimus; C molaribus super linguae extrema appulsis exprimitur; D appulsu linguae circa superiores dentes innascitur; E spiritus facit lingua paululum pressiore, F dentes labrum inferius deprimentes, G spiritus cum palato; H contractis paululum faucibus uentus exhalat, I spiritus prope dentibus pressis. K faucibus palatoque formatur. L lingua palatoque dulcescit. M labris imprimitur. N lingua dentibus appulsa collidit. O rotundi oris spiritu comparatur. P labris spiritus erumpit, Q appulsu palati ore restricto. R spiritum lingua crispante corraditur. S sibilum facit dentibus uerberatis. T appulsu linguae dentibusque impulsis extunditur. V ore constricto labrisque prominulis exhibetur. X quicquid C atque S formauit exsibilat. Y appressis labris spirituque procedit. Z uero idcirco Appius Claudius detestatur, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitatur.

[262]

Perstricta est cursim rationis regula primae, quae multis tendi sueta uoluminibus, in qua iuncturis quid nectat littera utrisque, quo admittat socium uel faciat latere, quae quo transiliat conuersis legibus usu et transformatum nomen habere uelit, quas oris sonitus uel quas modulatio linguae gignant et pulsu rupta labella suo. Nunc iam compactis cursanda est syllaba formis, ut fastigetur longa breuisque fuat. Haec duo percurram; iuncturas littera quippe praeueniens docuit sub ratione pari. Hoc igitur subdens nectendum concipit orlo, si uestrum, superi, comprobat arbitrium. :[263] Haec cum Grammatice diceret eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas «de iunctura syllabarum» inquit «dum haec Litteratura deproperat, partem historicam praetermisit.» Quo uirginia obiectu perterrita, «scio» inquit «mihi plurima transeunda, ne minutiora nectendo fastidium superae beatitatis incurram. Proposito igitur per eompendiosos calles festina perfungar, ne densis obumbrata ramalibus uelut senticosae copiae densitate siluescam.

[264]

Syllaba igitur dicta est, quod iunctis litteris sonitum simul accipientibus informetur. Cuius, ut dixi, tres partes esse non dubium est: de iunctura, de fastigio aut de longitudinibus.

[265]

Iuncturae sunt genera quattuor, duo naturalia, duo historica. Naturalia sunt, cum quaeritur unaquaeque syllaba utrum ex una, an gemina, an neutra parte iungatur, et utrum litterae, quae inter se copulari non possunt, adiecta alia littera socientur, ut m et n, dum non coeant, uocali accedente sociantur, ut in amni et somno; quae iuncturarum genera ex hoc, quod in. Litteris memorata sunt, transeantur.

[266]

Historica uero illa coniunctio est, cum ex litteris, quae inter se poterunt copulari, diuersitas fandi non easdem nec pares numero sociarit. Scribimus nos enim Musarum primam syllabam duabus litteris, Graeci tribus. Lucilius in datiuo casu a et e coniungit dicens huic Terentiae, Orbiliae, Licinius a et i et Lucretius crebro et noster Maro aulai, pictai.

[267]

Item duae iuncturae sunt cum sociamus syllabas propter pedem uel uersum, ut duae in una repente depereant, ut in synaliphe, uel cum litterae exeluduntur e uerbo, ut in ecthlipsi.

[268]

Hactenus de iuncturis; nunc de fastigio uideamus, qui locus apud Graecos περὶ προσῳδιῶν, appellatur. Hic in tria discernitur: una quaeque enim syllaba aut grauis est aut acuta aut circumflexa; et ut nulla uox sine uocali est, ita sine accentu nulla. Et est accentus, ut quidam putauerunt, anima uocis et seminarium musices, quod omnis modulatio ex fastigiis uocum grauitateque componitur, ideoque accentus quasi adcantus dictus est.

[269]

Omnis igitur uox Latina simplex siue composita habet unum sonum aut acutum aut circumflexum duos autem acutos aut inflexos habere numquam potest, graues uero saepe. Acutum habet in prima syllaba, si dicas Caelius, in secunda Sallustius, in tertia Curiatius; inflexum item in prima, si dicas caelum; syllaba autem paenultima numquam acuitur natura ipsa, sed praecedens eius, id est ab ultima tertia, siue breuis siue longa sit, ut Cicero, Caelius. Flexus autem sonus in ea tantummodo syllaba consistit, quae praecedit ultimam, nec aliter quam ut ipsa natura longa sit et ultima tamen breuis, ut Galenus. At si longa, aut si paenultima positione longa, licet ultima breuis, acutus tamen sonus fiet, Galeni, Camille. Inflexi proprium hoc est, ut nisi longis natura syllabis non adhaereat, acutus autem et in longis et in breuibus inuenitur. Omnis autem uox aut acutum aut circumflexum sonum habeat necesse est, etiam si monosyllaba sit; monosyllabae autem graui carent. Omnis uox monosyllaba, cum aliquid significat, siue breuis est siue positione longa, acuetur, ut dicimus far, ars; si autem natura longa, flectetur, ut lux, mos. Disyllabae uero priorem acuunt, uel cum breuis est utraque, ut citus, uel cum positione longa est utraque, ut sollers, uel alterutra, positione longa, ut ‹contus›, cohors. Si uero prior syllaba natura longa est et sequens breuis, flectetur prior, ut luna; si posterior longa erit positione uel natura, prior acuetur, ut codex, dotte. Nulla enim :[longa] inuenietur grauis in disyllabo prior. In trisyllabis si media breuis fuerit, quam paene ultimam dicimus, non dubie graui accentu pronuntiatur, ac statim prima eius, hoc est teria ab ultima, acuetur, ut in Catulo; si uero eadem longa est, interest quemadmodum sit longa. Si enim natura longa est breuisque ultima, media flectetur, ut Cethegus, Mancinus; si uero media longa erit natura et extrema longa, inedia acuetur, ut Catoni, Ciceroni, uel si positione longa erit media, acuta durabit, qualiscumque nouissima fuerit, ut Catullus Catullo, Metellus Metello.

[270]

Pronomina autem quae duplici modo declinantur, id est aut corripiunt aut producunt mediam syllabam in genetiuo casu acuunt, ipsius, illius. Horum si secundae breues fiant, primae acutae erunt, ut ípsius, íllius. Si uero longae erunt mediae, primae graues, secundae inflexae erunt, ut óccidit sol et occídit hominem. Ergo primae acutae sunt, cum mediae breues; cum uero mediae ‹:[...]› uel inflexae acutae, cum longae ultimae; ut tenebrae, latebrae, manipli.

[271]

Haec a superioribus, quae sunt talia ut Catullus, Sallustius, hoc differunt, quod illa consonantes diseretas habent, haec, quamuis et ipsa paene ultimam positione habent longam, nullam tamen in secunda syllaba ex consonantibus sibi retinent, sed in tertia sunt duae. Ideoque factum est, ut media haec nomina ténebras et látebras acuto accentu prima syllaba proferret, at manipolos et fenéstras paene ultima syllaba acuta diceretur; quod quidam illud genus syllabae paene ultimae omnino breue putauerunt, quia non terminaretur consonanti quidam ‹longum›, quia, licet non terminaretur consonanti, proxima syllaba a duabus inciperet consonantibus, et quod natura litterarum l et r, quae mollis est, nunc longam, nunc breuem syllabam efficiat. Nulla autem uox Romana duarum uel plurium syllabarum acuto sono terminatur, inflexum autem non alias postremum habet, nisi cuius posterior pars in syllabam natura longam excurrit, ut ergo et pone.

[272]

Contextus orationis plerumque adimit aut mutat proprios sonos singulis uocibus. Adimit iis, quae referuntur ad aliquid sequens, ut praepositionibus ante urbem; nam hic ante perdidit acutum sonum prioris syllabae; item post muros. Mutant accentus adiunctis uocibus que, ue, ne, cum tamen complexiua coniunctio est que, ue :[cum] expletiua, ut Latiumque augescere uultis et stimuloue meum cor apud Accium in Pelopidis. Numquam migrabit acutus sonus de primis syllabis in postremas praeter particulas coniunctas, quarum hoc proprium est acuere partes extremas uocum, quibus adiunguntur. Graeca nomina cum in Latinum uertuntur, nostra regula pronuntiantur, nisi manent Graeca. Olympus igitur et Caucasus si ut Latina proferuntur, quam acuere uel flectere debeant, secundum rationem supra scriptam apparet. Sed si manent Graeca (et huic regulae in peregrinis uocibus accedimus) necesse est tamen in obliquis casibus acutos sonos in mediis syllabis seruent,quoniam apud Graecos quoque non allo accentu haec enuntiari audimus.

[273]

Acutus accentus notatur uirgula a sinistra parte in dexteram ascendente, grauis autem a sinistra parte ad dexteram descendens, inflexi signum est sigma super ipsas litteras deuexum. Accentus partim fastigia uocamus, quod litterarum capitibus apponantur, partim cacumina, tonos uel sonos, Graeci prosodias. Sciendum etiam uni uocabulo accidere omnes tres accentus posse, ut est Argiletum.

[274]

Memoratum arbitror competenter, quae sint et quemadmodum uertantur fastigia syllabarum; nunc earum longitudines intimabo. Vnaquaeque enim syllaba aut breuis est aut longa aut communis. Breuis est, cum uocalis corripitur ac nullis consonantibus adiuuatur, aut cum correpta forma uel littera terminatur.

[275]

Longa autem duobus modis efficitur, natura et positione: natura, cum uocalis producitur, aut cum syllaba circumflexum accentum tenet, uel acutum in paene ultima, aut cum monosyllaba unaquaeque uocalis est, aut cum dipthonga reperitur, uel cum prima syllaba sub alia forma cuiuscumque uerbi composita nec uocalem nec acumen mutat; positione, eum breuem uocalem aut duae consonantes secuntur, siue in eadem syllaba siue seguente siue per ambas diuisae aut aut alterutra duplex una.

[276]

Duplices autem sunt x et z; aliquando i et c fieri possunt, ut si i inter uoeales sit, ut aio, Troia; item c ut hoc erat, alma parens. Hae autem consonantum uel duplicium, quae breues adiuuant, formae tunc possunt, si in eodem sermone claudantur ceterum proximi sermonis consonantes nil adiuuant praecedentem, licet Uergilius refragetur, dicens arma uirumque cano Troiae, et item fontesque fluuiosque uoco.

[277]

Dipthongae autem sunt ae oe eu au ei; absque his :[syllabis] nulla dipthongos memoratur.

[278]

Communium autem syllabarum modi sunt octo. Nam primus est, cum correptam uocalem sequitur subiecta eonsonantibus liquida; est enim longa, ut uasto Cyclopis in antro, breuis, ut uastosque ab rupe Cyclopas. Secundus modus, cum correpta uocalis in unam desinit consonantem seguente h; est enim longa, ut terga fatigamus hasta, breuis, quisquis honos tumuli. Tertius, cum correptam uocalem duae consonantes secuntur, quarum s prima littera sit; est enim longa, unde spissa coma, breuis, ponite spes sibi quisque. Quartus locus, cum breuis syllabapartem terminat orationis; est enim longa in commate, ut est nam tibi, Thymbre, caput Euandrius, breuis, hoc caput, o ciues. Item alter locus ex dipthonga fit Communis: longa, ut Musae Aonides, breuis, insulae Ionio in magno. Cum uocalis enim sequitur, potest dipthonga breuis fieri, ut sudibusue praeustis. Alius locus, cum longam uocalem alia uocalis sequitur; est enim longa o ego infelix, quem fugis, breuis sub Ilio alto. Alius locus, cum pronomen c littera terminatur uocali sequente; est enim longa hoc erat alma parens, breuis solus hic inflexit sensus. Alius locus, cum correptam uocalem subsequitur z; est enim longa Mezenti ducis exuuias, breuis nemorosa Zacynthos. Dicta natura in tribus generibus syllabarum superest ut finales dicantur, in quibus artis auctoritas et canonica forma consistit. Ac prius de nomine retractandum.

[279]

Nominatiuus casus singularis a littera terminatus breuis est, ut Catilina, Iulia, e littera finitus in ‹Latinis breuis est, ut sedile, in› Graecis longus est, ut Euterpe, i autem terminatus longus est, ut frugi, o finitus breuis est in Latinis, ut Cato, ‹in Graecis longus est, licet auctoritas uariet; quippe Uergilius posuit et te, magne Cato›; u terminatus breuis est, ut cornu. Al finitus breuis est, ut tribunal, el breuis, ut mel, il breuis, ut uigil, excepto uno Etrusco Tanaquil, ol longus est, ut sol, ul breuis, ut consul. M terminatus breuis est, ut tectum, licet huius raro occurrat exemplum, quia inter uocales m deprehensum uelut mytacismi asperitate subtrahitur. N finitus producitur, ut Titan; en in neutris breuis est, ut carmen, in aliis generibus longus, ut lien, Siren; on terminatus longus est, ut Memnon. Ar terminatus in monosyllabis tantum longus, ut Nar, far; er finitus in Latinis breuis est, ut puer, excepto uno monosyllabo uer, in Graecis producitur, ut aer; ir terminatus corripitur, ut uir; or terminatus breuis est, ut auctor; ur terminatus corripitur, ut mur-mur, excepto uno monosyllabo :[ut] fur. As finitus in Latinis nominibus producitur, ut facultas, paupertas; in Graeeis tunc tantum breuis est, cum genetiuus dos fuerit terminatus, ut Arcas Arcados. Es terminatus in Graecis nominibus longus est, ut Anchise s; in Latinis, si quintae declinationis fuerit, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longus est, cum geneatiuus singularis non crescit syllaba, ut labes ‹labis›, uel ‹cum› crescens e productam ante ultimam syllabam retinet, ut quies quietis; nam si eam in i mutauerit, ut miles militis, aut corripuerit, ut seges segetis, corripitur exceptis his Ceres pes atque his similibus. Is finitus breuis est, ut agilis ‹exceptis tribus monosyllabis glis uis lis›. os terminatus tunc est in Latinis breuis, cum genetiuus ante ultimam syllabam non habet naturaliter longam, ut os ossis, in Graecis tunc corripitur, cum genetiuus dipthongo terminatur, ut Delos τοῦ Δήλου. Vs finitus breuis est, ut doctus, sed longus fit si genetiuus syllaba creuerit et ante ultimam :[i aut] u productam habuerit, ut uirtus, et in uno inflexibili :[ut] pus. T terminatus corripitur, ut caput. C finitus duo nomina tantum facit, ut allec, quod producitur, et lac, de cuius declinatione dubitatur.

[280]

Genetiuus singularis tunc producitur, cum aut nominatiuo similis est, ut senatus, aut dipthongam habet, ut Iuliae, aut i terminatur, ut docti ; in ceteris corripitur. Datiuus singularis ‹in Latinis› producitur, ut Pompeio, in Graecis corripitur si i littera finiatur, ut Palladi. Accusatiuus singularis in Graeeis tunc tantum corripitur, cum a uel on terminatur, ut Thesea, Delon; in Latinis uero breuis est, ut doctum. Vocatiuus singularis a littera, terminatus in Latinis omnibus uel in Graecis femininis corripitur, ut tabula, Musa; in masculinis longus est, ut Aenea. E terminatus in Latinis breuis est, ut docte; in Graecis producitur, ut Tydide, exceptis his quae nominatiuus Graecus os terminat, ut Phoebos Phoebe. I terminatus in Latinis longus est, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Nai. O terminatus in Latinis breuis est, ut, Cato, licet Uergilius contra sentiat; in Graecis producitur, ut Dido. V terminatus corripitur, ut cornu; in consonantes uero desinens nominatiui sequitur regulam, exceptis Graecis nominibus, quae saepe mutantur uarietate linguarum, ut Diomedes. Ablatiuus singularis semper producitur absque cum e terminatur, in his dumtaxat nominibus, quae tertiae fuerint declinationis, ut a pariete.

[281]

Nominatiuus et uocatiuus plurales in masculino et feminino genere producuntur, ut fluctus, terrae; in neutris breues sunt, ut fata, in Graecis uero, cum s uel a terminati fuerint, ut rhetores, poemata, in aliis uero longi sunt, ut Musae. Genetiuus pluralis breuis est, ut doctorum, in Graecis longus, sed Graeca declinatione, ut Philaenon. Datiuus pluralis et ablatiuus, si is fuerint terminati, producuntur, ut doctis; si bus, corripiuntur, ut hominibus, at si Graeca sit declinatio, in terminatus datiuus corripitur, ut Arcasin; alias longus est. Accusatiuus pluralis in nominibus masculinis uel femininis producitur, ut doctos, Iulias; in neutris corripitur, ut moenia. In Graecis uero, si as fuerit terminatus et ueniat a genetiuo os finito, corripitur, ut Arcadas; alias producitur, ut Musas.

[282]

In omnibus pronominibus singularis nominatiuus correptus inuenitur, exceptis duobus monosyllabis tu et qui. Genetiuus singularis i uel ae prolatus longus est, ut mei meae, alias breuis, ut illius. Datiuus singularis semper productus est, ut nostro, exceptis mihi,tibi, sibi, quae indifferenter accipiuntur. Accusatiuus singularis corripitur, ut illum, exceptis me, te, se. Vocatiuus singularis a nominatiuo suo non dissentit. Ablatiuus singularis longus est, ut ab illo. Nominatiuus et accusatiuus plurales tunc tantum corripiuntur, cum a fuerint terminati, ut nostra. Genetiuus pluralis numquam producitur, ut illorum. Datiuus et ablatiuus plurales is terminati producuntur, bus finiti corripiuntur.

[283]

In omnibus uerbis, modis, temporibus, numeris, personis, coniugationibus haec uniformis est ratio: quaecumque persona a fuerit terminata producitur, ut canta. E finita breuis est, ut lege, nisi a secunda coniugatione ueniat, ut doce; tunc enim longa est. I terminata persona semper producitur, ut nutri. Oquae finitur correpta est, ut audio, licet auctoritas et in his discrepet; nam primae coniugationis primam personam Vergilius longam facit, ut canto quae solitus et terra, tibi mando. Tamen monosyllaba etiam producenda sunt, ut do, sto, flo. Vterminata persona producitur ‹:[...]›. Am quae finitur breuis est, ut legebam. Or finita corripitur, ut legor. S littera terminata uerba producuntur, si piene ultima littera a uel e fuerit, ut amas, doces, excepto monosyllabo es et his quae ex eo fiunt, ut ades; si uero i ante s habuerit, corripitur, ut legis, legitis, excepta secunda persona indicatiui modi temporis praesentis numeri singularis a tertia coniugatione producta, ut nutris, audis, et a uerbo uolo uis; si uero u ante s habuerit, correpta erit, ut nutrimus. T littera terminata correpta sunt, ut legit. C finita producuntur, ut produc. Participia licet per casus flectantur, a nominibus omni tamen catione dissentiunt.

[284]

Aduerbia monosyllaba, ut huc, uel quae ex his fiunt, ut illuc, omnia producuntur, exceptis bis et ter; quae uero a finiuntur, longa sunt, ut una; quae in e desinunt, producuntur, ut docte, pulchre, exceptis quae aut non comparantur, ut rite, aut in comparatione deficiunt, ut bene ‹:[...]› impune; quae i finiuntur, longa sunt, ut heri, praeter ibi et ubi et quae componuntur ex ipsis; ut sicubi, item quasi ; quae o finiuntur a se uenientia, breuia sunt ‹:[...]›, ab aliis ducta producuntur, ut falso, licet auctoritas uariet; quae u finiuntur, longa sunt, ut noctu. Quae l terminantur, corripi debent, ut semel; quae m n r finiuntur, breuia sunt, ut cursim, forsan, fortiter; quae s terminantur, tunc tantum producta sunt, cum ante eam a habuerint, ‹ut alias;› quae c finiuntur, producta sunt, ut illuc.

[285]

Ominium participiorum temporis futuri nominatiuus singularis breuis est, ut lecturus genetiuus et datiuus singularis producitur, ut lecturi lecturo, excepto praesentis temporis participio, quod genetiuum corripit, ut amantis. Accusatiuum et uocatiuum breues esse constat, ut lecturum, lecture; ablatiuus singularis tantum corripitur, ut amante, legente. Nominatiuus et accusatiuus plurales in masculini uel feminini generis participiis producuntur, ut lecturi, lecturos, lecturae, lecturas; in neutris corripiuntur, ut lectura. Genetiuus pluralis breuis est, ut lecturorum. Datiuus et ablatiuus plurales is terminati producti sunt, bus finiti breuiantur.

[286]

Copulatiuae ut disiunctiuae et expletiuae coniunctiones breues sunt, nisi positio fecerit longas. De causalibus uero et rationalibus, quae a terminatur, exceptis ita et quia, productae sunt, ut propterea, interea; quae i terminantur, excepta una nisi, producuntur, ut si; quae in n desinunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin alias breues sunt. Ceteras uero omnes correptas esse constat.

[287]

Praepositiones quae in a exeunt solae productione laetantur, ut contra, extra et una monosyllaba a. Ablatiuae praepositiones omnes corripiuntur exceptis monosyllabis, quae uel ex uocalibus constant uel uocalibus terminantur, ut e et de. Vtriusque casus praepositiones correptas esse non dubium est.

[288]

Interiectiones longae sunt, si monosyllabae fuerint, ut heus; si uero disyllabae uel trisyllabae erunt, quoniam speciem retinent partium orationis, exemplo earum, quarum similes erunt, iudicandae sunt, ut papae. Haec ita, ut dixi, per omnes partes orationis in ultimis syllabis obseruanda sunt, exceptis positione longis et dipthongis.

[289]

Expleta cursim,syllabarum pagina est; iuganda demum uerba. Nam probabilis hic ordo rebus, quique disgregabitur in bina demum. Prima nam proportio dicenda, Grai analogiam quam uocant, ac mox repulsa quae nouantur regula uulgoque docti quae anomala nominant, bis quarta fandi quis paratur portio uel uulneratur ductus oris integer, quantumque solo inditum libellulo potest probare serium fastidium. :[290] Analogia est igitur, quae latine proportio dicitur, obseruatio similium inter se loquelarum. Nam primum omnia nomina Latina duodecim litteris terminantur: uocalibus quinque et semiuocalibus sex atque una muta t, ut caput. A igitur uocalium prima terminat masculina, ut Catilina, Iugurtha, feminina ut ‹Musa, communia ut› aduena, feminina etiam Graeca ut Helena, Andromacha, pronomina quoque, ut altera, sola, illa. Quibus si detrahas a et ius addas, genetiuum singularem feceris, ut dicimus alterius, solius , illius; si uero i, datiuum, ut alteri, soli, illi. Illa uero quae sunt Graeca neutra, ut poema, toreuma, tres casus in utroque numero similes habent; in genetiuo singolari tis assumunt, in datiuo s amittunt et in e correptam ablatiuum finiunt, atque in plurali datiuo et ablatiuo genetiui singularis formam seruant, licet et bus possint assumere.

[291]

E correpta nomina terminata, quae Latina sunt, neutra sunt, ut monile, sedile. Haec praeter casus, quos similes habent, datiuum cura ablatiuo confundunt, ut huic et ab hoc monili, sedili; quoniam ablatiuus, si in e exierit, quattuor casus similes faciet, quod neutrorum nominum declinatio non admittit. Nam quae e producta in nominatiuo finiuntur, Graeca sunt generis feminini, ut Agaue, Autonoe, ‹et› Graecorum more sunt declinanda, ut nominatiuus, datiuus, uocatiuus et ablatiuus pares sint, genetiuus s, accusatiuus n finiantur. Quae autem nomina e in a conuertunt, ut Andromache, Andromacha, sic declinantur ut Latina in a exeuntia. I littera terminata Latina nomina totius generis sunt ac monoptota, ut frugi, nihili. Gummi autem et sinapi peregrina sunt neutri generis et tantum numeri singularis, sed casus eodem modo deeurrunt excepto genetiuo, qui s recipit, ut sinapis, gummis, quamuis recte dicatur haec gummis.

[292]

O littera nullum nomen in neutro fint; nam aut masculina sunt, ut Cicero, aut feminina, ut Iuno, hirundo, aut utrique generi communia, ut homo. Quorum declinationes in duas species exeunt; nam aut o litteram in obliquis casibus retinent, ut unio, unionis, aut in i conuertunt, ut cupido, crepido, cupidinis, crepidinis. Vtraque autem syllaba crescunt in obliquis casibus praeter uocatiuum singularem. Caro autem praeter hanc analogiam ut declinetur, consuetudo obtinuit, item Anio, quae in sua declinatione unica sunt et sine exemplis similium declinantur; faciunt enim huius carnis, Anienis. Duo et ambo, cum sint semper pluralia, non sunt adnumeranda his, quae supra dixi sua enim consuetudine declinantur. Graeca nomina, quae o littera finiuntur, ea, quae a prima positione in nostram formam transierunt, ut leo, draco, sic declinantur ut Cicero, Milo; ea uero, quae primam sui positionem integram seruant, ut Io, Ino, Graeco more declinantur, ut faciant in genetiuo Ius, Inus, accusatiuo Iun, Inun, et ceteris easibus similiter, quamquam consuetudo hanc Io dicat. Turbo, si nomen est proprium, ut Cicero declinatur; si autem uim uenti significes aut puerilis ludi instrumentum, ut cupido declinatur.

[293]

U littera tantum neutra finiuntur, ut cornu, ueru, quod in plurali facit uerua. Apud ueteres etiam specua dicebantur. Horum nominum plurales declinationes carent dubitatione; nam tres casus, ut in omnibus neutris, similes sunt, item datiuus et ablatiuus in bus syllabam exeunt, genetiuus :[et] ablatiuo singulari um syllabam iungit. Quaeritur autem de genetiuo singulari, quem alii in us, alii in i litteram egerunt, necnon ‹de› datiuo, quem alii in i agunt, ut genui, cornui; qui ueteres secuti, ablatiuo similem faciunt, huic genu, cornu, quoniam pluraliter genubus et cornubus ‹dicimus›, amissaque ultima syllaba relinquitur datiuus singularis, sicut fit in ciuibus et suauibus. Et quod modo genibus et cornibus dicimus, i littera in locum u litterae transiit, sicut, optimum et maximum item dicimus, cum optumus et maxumus diceretur. Sunt aliqui, qui genetiuo casu genuis et cornuis dicant; sed non debet genetiuus plures habere syllabas quam datiuus et ablatiuus. Quamuis ergo dissimilia sint senatus et exercitus, tamen sic genus et cornus genetiuo dicendum est, quemadmodum senatus et exercitus. Praeterea quaecumque nomina uel participia genetiuo singulati in is exeunt, datiuo plurali syllaba crescunt, ut Catonis, Catonibus; secundum quam rationem si esset genuis, cornuis, genuibus fecisset, ut syllaba cresceret.

[294]

L littera nomina finita duplicem formam habent. Prima, est, in qua masculina sunt, ut Hannibal, Hasdrubal, neque alia fere propria quam Punica, excepto Solis nomine; item feminina, ut Tanaquil nomen Etruscum, et communia, ut uigil, pugil; quae omnia easdem declinationes habent. Altera species neutrorum, ut mel, fel; quae hoc differunt a superiore declinatione, quod monosyllaba sunt et l litteram per obliquos casus geminant. Nam :[de] proconsule in nominatiuo qui e littera finiunt, naturam pro praepositionis intuentes (pro quippe ablatiuo tantum praefertur), non respiciunt, cum proconsul dicitur, non duabus uocibus, sed composito nomine dici, ut procurator, propugnator, nec quicquam obesse exemplo, quod haec nomina possunt uerba ex se facere, ut procuro, propugno, nam praepositio perit. ‹Proconsul› proconsulo autem non facit, licet ‹consul› consulo faciat. Tamen si proconsule dicatur in casu nominatiuo, monoptoton erit sed propter consuetudinem proconsul dicatur, ut declinari possit, quemadmodum illa, quae l littera terminantur, ut uigil, mugil, pugil, quoniam in plurali genetiuo mugilum dicimus et pugilum; nam si mugilis esset nominatiuus ut agilis, mugilium faceret ut agilium.

[295]

M littera etiam neutra finiuntur, ut telum, scamnum. Sed hoc animaduertamus, quoniam, quae nominatiuo i ante ultimam syllabam habent, genetiuo singulari, item datiuo et ablatiuo pluralibus, eandem geminare debent, ut lilium, folium, quoniam genetiuus aut pares syllabas nominatiuo habet, ut scamnum, scamni, aut plures, ut caput, capitis, pauciores numquam. Praeterea datiuus o littera, finitus in i eam conuertit, ut scamno, scamni; sed consuetudo et auctoritas ueterum ingeni et consili et imperi per tres syllabas maluit dicere. Vasum, an uas dici debeat quaeritur, quoniam quaecumque neutra non m littera nominatiuo finiuntur, si pluralem recipiant, datiuo et ablatiuo in bus cadunt. Itaque monile monilibus, genu genibus, pecus pecoribus, nomen nominibus, marmor marmoribus; secundum quae uas uasibus facere debuit et in genetiuo horum uasum, quoniam quaecumque neutra singularia ablatiuo e littera, finiuntur, genetiuum pluralem totidem syllabarum habent quot ablatiuum singularem, ut a nemore nemorum, capite capitum; sed hoc nomen per anomaliam declinatur, et erit singulari nominatiuo uas, genetiuo uasis, datiuo uasi, ablatiuo a uasi; plurali autem numero sic declinabitur ut scamna. Lucretius tamen genetiuo uasi, ut rarique facit lateramina uasi.

[296]

N littera terminantur masculina, ut flamen, pecten; communia duobus generibus, ut tibicen, fidicen, quod frequentissimi auctores non probant, nam et tibicinam et fidicinam dicunt; item neutra, ut omen, flumen, quae omnia manifesta declinatione uno modo declinantur. Gluten quoque his simile est, licei Sallustius glutinum dixerit. Item femina quasi similia uidentur. Altera species est generis masculini, quae e litteram ante extremam n seruat, ut lien, rien, quae tamen ipsa quoque in ceteris ut superiora declinantur. Nam reoreo singularis nominatiuus, nec ullus alius ablatiuo excepto in usu est. Graeca, quae n finiuntur, praecedentes habent litteras a e i o, ut Alcman, Cephen, delphin, Phaethon, ex quibus quae an en in terminantur, exemplo superiorum declinantur, ut fulmen, numen, fidicen, quae uero on finiuntur, si producta o ut Graeca declinantur, ut Cleon, eandem litteram et apud nos producunt, ut Cicero, Scipio. Ea autem, quae ex productione nominatiui casus corripiuntur in reliquis figurationibus, ut Amphion, Creon, Agamemnon, amittunt apud nos n litteram in nominatiuo, et comparabuntur his Latinis, quae conuersis casibus correpta efferuntur, ut uirgo, turbo. Quae apud Graecos recipiunt t litteram, apud nos quoque eandem habebunt, ut Phaethon, Phaethontos.

[297]

R littera praecedente a terminatorum, ut Caesar, lar, far, par, impar, una forma est, nisi quod neutrum in reliquis casibus r litteram geminat, ut far, farris. Poetarum uero licentia haec nomina pluraliter dixit, cum omnia, nomina, quae pondere aut mensura aestimamus, pluralem numerum non admittunt, ut aurum, plumbum, triticum, oleum. ‹:[...]› Errant ergo qui parium dicunt, quoniam haec in plurali triptota sunt, ut hi Caesares, hos Caesares, o Caesares; nec potest accusatiuus i habere ante s, si genetiuus ante u r habeat. Uidentur tamen qui parium dicunt nominatiuum pluralem generis neutri intueri et, quoniam paria dicuntur ut suauia, facere parium ut suauium.

[298]

R littera praecedente e terminatorum species sunt sex: prima, quae genetiuo casu nullum incrementum admittit et in i litteram terminatur, ut aper, niger, macer, apri, nigri, macri. Secunda, ut tener, lacer, puer, teneri, laceri, pueri. Tertia, ut imber, uter, quae a superioribus hoc differt, quod haec in genetiuo s litteram accipit et datiuo i finitur et non crescit ut secunda species et in genetiuo plurali ium litteris finitur. Quarta, ut mater, pater, frater, quae datiuis pluralibus non ut prima species apris, sed fratribus facit, nec ‹ut› secunda syllaba crescit et in genetiuo plurali una syllabam habet; dicimus enim patrum, fratrum, non ut tertia utrium, imbrium. Praeterea tres casus similiter habet : hi patres, hos patres, o patres, cum imber et uter hos imbris et utris faciat. Quinta species est ut passer, anser, later, mulier, quae a secunda specie hoc differunt, quod illa cum incremento syllabae i littera finiuntur, ut gener, generi, haec in s exeunt, ut passer, passeris, et in ceteris discrepant. Piper namque et cicer neutra in quinta specie habentur; nam ut passer ita declinantur in numero singolari, quem numquam egrediuntur. Sexta species, ut neuter, uter; neutrius enim et utrius facit, et declinantur ut cetera pronomina, quae in ius litteras genetiuos et in i datiuos agunt; praeterea eos genetiuos et datiuos communes habent cum reliquis generibus, id est feminino neutroque. R littera praecedente i una tantum species est uir. R littera, praecedente o terminatorum species sunt duae: alia,quae per obliquos casus producuntur, ut sopor soporis, color coloris; alia corripiuntur, ut arbor arboris, sed uno modo cleclinantur. Castoris et Hectoris genetiuos ueteres produxerunt, sed nos corripimus, quoniam Graeci horum nominum genetiuos corripiunt. R littera praecedente u terminatorurn species sunt duae: prima, ut satur, quae genetiuo i finitur, ut saturi; secunda, quorum genetiuus in is litteras uenit, ut sulphur sulphuris, augur auguris. Neutra autem, quae ur litteris finiuntur, alia retinent u litteram, ut sulphur sulphuris, alia immutant, ut ebur eboris.

[299]

S littera finitorum nominum formae sunt octo ; nam aut a littera praeponitur, ut Maecenas, ciuitas, aut e, ut uerres, moles, aut i, ut panis, aut o, ut custos, nepos, alias u, ut uetus, Ligus, alias r, ut iners, alias n, ut serpens, alias p, ut praeceps. S autem littera praecedente a species sunt duae: prima, ut Maecenas, Laenas, secunda, ut nostras, Priuernas; quae a superioribus hoc differunt, quod communia sunt omnibus generibus et assumere debent i litteram in genetiuo plurali, quae neutralibus in plurali nominatiuo, accusatiuo, uocatiuo familiaris est. Igitur nostratium, Priuernatium dicimus, quia sunt haec nostratia, Priuernatia, sed et praegnatium et optimatium dicimus, quia accusatiuus pluralis i litteram habet, ut hos et has optimatis et has praegnatis , quamuis ueteres praegnatum et optimatum dixerunt: praegnas autem feminini et neutri generis est. As et mas, cum sint monosyllaba, analogia non tenentur, sed propria quadam declinatione assis et maris faciunt et in plurali assium et marium. Fas et nefas aptota sunt.

[300]

Graeca nomina,quae apud nos in as exeunt, tres species habent. Prima est. Ut Olympias, Pythias, nam Olympiadis et Pythiadis facit; secunda, ut Pallas, Thoas, Atlas, nam Pallantis, Thoantis, Atlantis facit; tertia, ut Aeneas, Pythagoras, Lichas, nam Aeneae, Pythagorae, Lichae ‹facit›, quomodo nostra ratione nomina quae genetiuo in ae, exeunt, nominatiuo ‹in› a, ut Catilinae Catilina. Sed haec Graeca sunt; ideo in nominatiuo s litteram retinent. Quaedam tamen perdunt s litteram in nominatiuo, ut Nicia, Mela; ergo in his nominatiuis consuetudo seruanda est.

[301]

S littera praecedente e terminatorum species sunt quinque: prima, quorum nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus plurales similes sunt, genetiuus pluralis in um exit, ut Hercules, proles, Herculum, prolum. Secunda species est, quae a superiore hoc differt, quod genetiuum pluralem in ium compellit, accusatiuum in is, ut nubes, rupes, cautes, in qua forma masculina non habentur. Tertia,quae etiamsi aliquam inter se habent differentiam in declinatione, tamen, quoniam incremento syllabarum pares sunt in obliquis casibus, in unam speciem rediguntur, ut Ceres, bipes, merces; masculini autem exempla non sunt nisi Graeca, ut Chremes, Laches. Quarta species hoc differt a praecedente, quod per obliquos casus e in i compellit, cum superior e litteram seruat, uidelicet quoniam in nominatiuo non ut superiora e producunt, sed contrahunt, ut hospes, antistes, ales, comes. Quinta species a superiore hoc differt, quod genetiuo aucta syllaba i littera finitur, qui etiam datiuus habebitur, accusatiuo in em exit, ablatiuo in e produetam, cui adiecta rum syllaba genetiuum pluralem facit. Cuius numeri nominatiuum cum prima positione et uocatiuo singulari confundit, datiuum et ablatiuum bus syllaba finit, ut facies, dies, spes, acies. Sed consuetudo rei et spei corripuit. Fortasse quod monosyllaba sunt.

[302]

S littera praecurrente i terminatorum alia crescit per obliquos casus, alia intra modum positionis continetur, dumtaxat in numero singulari. Eorum igitur, quae non crescunt, species sunt duae: prima generis masculini, ut scrobis, mensis, licet Lucanus exiguam scrobem dixerit, feminini ‹:[...]› et communis, ut canis , iuuenis, quorum declinatio liquet. Secunda species hoc a superiore differt, quod ablatiuum in i litteram finit, accusatiuum in im, ut duo sola maseulina Ligeris,Tiberis, feminina clauis, peluis, turris, sitis, tussis. Hanc rationem declinandi manifestam diminutio facit, quae i producta in omnibus istis pronuntiatur. Itaque quotiens dubitamus de nominis enuntiatione, diminutionem eius consulemus. Eorum, quae syllaba crescunt, species sunt duae, quarum altera corripit i litteram, in qua forma sunt masculina, sanguis, puluis, lapis, feminina, cuspis, cassis, in quibus nihil interest, quod alia in declinatione i conseruant, alia in e transeunt, item quod alia dis, alia ris syllaba in genetiuo finiuntur. Altera species i litteram produca in nominatiuo, ut glis, lis, Samnis, quam et in obliquis similiter conseruant, et in genetiuo plurali i ante um syllabamdicimus glirium, litium, Samnitium, non ut superiora lapidum, cuspidum, cassidum.

[303]

S littera praecedente o terminatorum cum sit paruum discrimen, una species potest esse. Nam cum omnia in obliquis syllaba crescant, hoc differunt, quod quaedam in genetiuo s litteram in t, quaedam in d, quaedam in r conuertunt, ut nepos nepotis, custos custodis; monosyllaba masculina, ut flos floris, ros roris, item neutrum os oris. In ossibus autem nominatiuum consuetudo facit os contra rationem, quoniam in genetiuo r non habet; sed nec ossum potest dici, quoniam neutra, quae nominatiuo m terminantur, bus syllabam non admittunt numero plurali. Ergo in monosyllabo analogia non tenetur.

[304]

S littera praecurrente u terminatorum species sunt sex. Prima genetiuus i simplici, uocatiuus e terminantur, ut Marcus, Sextus, genetiuus ut Marci, Sexti, uocatiuus ut Marce, Sexte. Secunda species a superiore hoc distat, quod genetiuo i geminat et in uocatiuo i terminatur, ut Antonius, Iulius huius Antonii, Iulii facit et o Antoni, Iuli; in ceteris cura superiore consentiunt. Tertia species nominatiuum cum uocatiuo miscet et genetiuo easdem litteras producte conseruat, datiuo u et i, ablatiuo u, accusatiuo um terminantur, ut senatus, fluctus, exercitus, quae pluraliter nominatiuum cum accusatiuo et uocatiuo in us productum agunt, genetiuum in uum, datiuum et ablatiuum in bus syllabam. Quarta species incrementum syllabae per obliquos casus accipit, ita tamen, ut aliquam uarietatem inter se habeant. Quaedam enim u litteram retinent alias correptam, alias productam, ut Ligus Liguris, palus paludis, uirtus uirtutis. Quaedam eandem u litteram in e mutant, ut uetus ueteris, Venus Veneris, ‹quaedam in o, ut nemus nemoris,› quae tamen uno modo deelinantur. Laus et fraus cum sint monosyllaba et duas uocales habeant iunctas, in eadem specie habentur, quia similiter syllaba crescunt. Quinta species pronominum, quae us terminatur, ut unus, solus, totus, quae hoe modo declinantur: unus, unius, uni, unum, unus, ab uno, uni, unorum, unis, unos, uni, ab unis. Sexta in eus, ut hinnuleus, eculeus, et uocatiuo e littera geminata efferuntur, ut eculee, hinnulee; sed quidam malunt in eu, ut Tydeu, uocatiuo Graece dicere.

[305]

S littera finita praecedente i neutra monoptota sunt, ut tressis, sexis. S littera praecedente u duae species sunt: prima, quae in i genetiuum agit et pluralem non habet, ut uulgus, pelagus (uirus Lucretius uiri dicit, quamquam rectius inflexum maneat) in secunda specie sunt, quae per obliquos casus crescunt et genetiuo singulari in ris litteras exeunt, ut genus, nemus, ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris, quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris. In dubitationem ueniunt fenus et stercus, in e an in o mutent, quoniam, quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant, ut uulnus, genus, funus, et feneratus dicimus. Penus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia, genera ponatur. Item ueteres stercoratos agros dieebant, non sterceratos.

[306]

S littera finita nomina praecurrentibus n uel r omnia sunt unius generis, nisi quae ante s r habent. Interdum d recipiunt, ut socors socordis, interdum t, ut sollers, iners. In plurali quoque excepto genetiuo et accusatiuo omnibus casibus similiter declinantur. Nam quaedam in um genetiuo, accusatiuo in es exeunt, ut Mars, Arruns, quaedam in ium, ut sapiens, patiens, et ob hoc accusatiui eorum in is exeunt. Pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et i litteram, quam habent neutra in nominatiuo plurali, dant etiam genetiuis reliquorum generum cum quibus communia sunt.

[307]

T littera neutra tantum nomina quaedam pauca finiuntur, ut git, quod non declinatur, et caput, sinciput. Quidam, cum lac dicunt, adiciunt t propter quod facit lactis, sed Uergilius : lac mihi non aestate nouum, non frigore defit, quippe cum nulla apud nos nomina in duas mutas exeant, et ideo ueteres lacte in nominatiuo dixerunt.

[308]

X littera terminatorum quaedam in genetiuo plurali, in quibus omnia communia, in ium exeunt, ob hoc accusatiuo in i et s; plurima uero genetiuo in u et m non praecurrente i, et ob hoc in e et s in accusatiuo exeunt. Nam in reliquis consentiunt, utpote cum singulariter omnia nominatiuo habeant x, genetiuum in i et s agant, datiuum i littera, abiatiuum e finiant adiectaque m accusatiuum definiant impleantque, pluraliter uero datiuum ablatiuumque bus syllaba finiunt. Nam de ceteris quibus dissident, ueteres quidem atrocum et ferocum, qua ratione omnium x littera finitorum una species uidebitur. Huic x litterae omnes uocales praeferuntur, ut capax, frutex, pernix, atrox, redux. Ex his nominibus quaedam in nominatiuo producuntur, quaedam corripiuntur, quaedam consentiunt in nominatiuo, in obliquis dissentiunt. Fax enim et rapax, item rex et pumex, item nux et lux primam positionem uariant; at nix et nutrix, item nox et atrox sic in prima positione consentiunt, ut discrepent per obliquos. Et illud animaduertendum est, quaedam ex his x litteram in g, quaedam in c per declinationes compellere. Lex enim legis, grex gregis facit, at pix picis, nux nucis. Nam in his, quae non sunt monosyllaba, numquam non x littera genetiuo in c conuertitur, ut frutex fruticis, ferox ferocis. Supellex autem et senex et nix priuilegio quodam contro rationem declinarttur, quoniam supellex duabus syllabis crescit,quod uetat ratio, et senex, ut in nominatiuo, ita in genetiuo disyllabus manet, cum omnia x littera terminata erescant, et nix nec in c conuertitur ut pix, nec in g ut rex, sed in u, cum consonans in uocalem transire non possit. In plurali autem genetiuo ablatiuus singularis formas uertit; nam in a aut o terminatus in rum exit, e correpta in um, producta in rum, i terminatus in ium, u terminatus in uum. Datiuus et ablatiuus pluralis item aut in is exeunt aut in bus, quae praecepta in scholis sunt tritiora. Sed quoties in is exeunt, longa syllaba terminantur, quotiens in bus, breui.

[309]

Decursis nominum regulis aequum est consequenter adicere canonas :[que] uerborum. Genera uerborum ‹sunt› quinque: actiuum, passiuum, neutrum, commune, deponens. Actiuum est, quod in o exit et agendi significationem habet, ut lego, scribo; passiuum in r et patientis significationem monstrat, ut scribor, caedor; neutrum in o et neque agentis neque patientis plenam significationem habet, ut sudo, dormio; nescias enim, agat quis an patiatur. Commune et deponens in r exit, sed hoc interest, quod in communi duo sunt significatus et agentis et patientis; cum dicimus enim osculor, nescias utrum osculor te an osculor a te. In deponenti autem aut agentis effectus est, ut luctor, aut patientis, ut morior. Est etiam impersonale, ut sudatur, curritur, quod ideo sic uocatur, quod, cum omnes personas contineat, nullam habet certam.

[310]

Uerborum autem modi sunt quinque; sed alii sex, alii septem, alii octo, alii nouem, pauci decem esse dixerunt. Qui uero quinque dicunt, hos aiunt: indicatiuum, imperatiuum, optatiuum, coniunctiuum, infinitum, quem et perpetuum dicimus. Qui sex memorant, addunt promissiuum; qui septem, impersonalem; qui octo, percunctatiuum; qui nouem, subiunctiuum, et a coniunctiuo eum separant; qui decem, etiam hortatiuum ascribunt; sed hos superflue adiectos ratio non admittit.

[311]

Coniugationes autem, quas Graeci συζυγίας appellant, tres esse non dubium est, quae in uerbis actiuis neutralibusque in secunda persona tempore praesenti monstrantur. Nam quotiens finalis syllaba in as exit, prima est; in es, secunda; in is, tertia, ut cantas, uides, audis, si producta sit haec tertia; nam si correpta sit, curris. Harum omnium coniugationum uerba in prima positione ante ultimam litteram tres tantum uocales recipiunt e, i, u, ut sedeo, lanio, irruo, consonantes autem omnes exceptis f, k et q, ut libo, uaco, cado, lego, traho, impello, amo, cano, scalpo, curro, lasso, peto, nexo. His accedunt i et u loco consonsantium positae, ut aio, adiuuo. Sed nec f excludunt, cum dicamus triumfo, quamquam a Graecis ueniat et per p et h potius conscribatur; praeterea ab eo quod dicimus faris et fatur primam uerbi personam uolunt for. Et de q littera dubitatur, nam dicimus eliquo et aequo, et in huiusmodi uerbis u littera neo uocalis locum, ut est irruo, nec consonantis, ut est adiuuo, ualet obtinere.

[312]

Harum omnium coniugationum in declinando formae sunt triginta sex, exceptis defectiuis et impersonalibus et inchoatiuis. Primae coniugationis uerba, quae uel o littera nulla alia praecedente uocali terminantur uel praeeunte uocali qualibet, formar habent quattuor. Secundae coniugationis uerba, formas habent septem. Tertiae coniugationis correptae uerba formas habent uiginti. Sic quaecumque uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, formas habent sex ; quae uo, formas habent duas; quae nulla praecedente uocali o littera terminantur, formas habent duodecim. Tertiae coniugationis productae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, formas habent quinque. Quaecumque autem uerba cuiuscumque coniugationis indicatiuo modo tempore praesenti persona, prima uel nulla praecedente uocali uel qualibet alia praecedente o littera terminantur, eorum declinatio hoc numero formarum continetur, de quibus singulis dicam.

[313]

Primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona prima, aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur, ut amo, canto, aut eo, ut commeo, calceo, aut io, ut lanio, satio, aut uo, ut aestuo, continuo. Primae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam personam a littera producta terminantur, ut amo ama, canto canta; infinitiuo modo ‹adiecta› ad imperatiuum modum re syllaba manente produetione terminantur, ut ama amare, canta cantare. :[Item prima coniugatio] quae indicatiuo modo tempore ‹praesenti persona prima o littera, praecedente uocali terminantur, ea indicatiuo modo tempore› praeterito specie absoluta adiecta ad imperatiuum ui syllaba manente produetione terminantur, ut commeo commea commeaui, lanio lania laniaui, aestuo aestua aestuaui. Eodem modo eodem tempore specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut commea commeabam,lania laniabam, aestua aestuabam. Prima coniugatio eodem modo eodem tempore specie recordatiua adiectis ad imperatiuum modum ueram syllabis interminat partes, ut commea commeaueram, lania laniaueram, aestua, aestuaueram. Prima coniugatione eodem modo tempore futuro adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut commea commeabo, lania laniabo, aestua aestuabo.

[314]

Quae uero indicatiuo modo tempore praesenti ad primam personam o littera nulla, alia praecedente uocali terminantur, ea indicatiuo modo tempore praeterito specie absoluta, et exacta quattuor modis proferuntur. Et est primus, qui similem regulam his habet, quae indicatiuo modo tempore praesenti prima persona paene ultimane uocalem habent, ut amo ama amaui amabam amaueram amabo amare. Secundus est, qui o in i conuertiti et paene ultimam in praeterito perfetto, tertiam ab ultima in plusquamperfecto producit, ut adiuuo adiuui adiuueram; tertius, qui similem quidem regulam habet primi modi, sed detracta a littera, disiungit : seco seca:[ui] secabam secabo secare; facit enim specie absoluta secui et exacta secueram. Quartus est, qui per geminationem syllabae profertur, ut sto sta steti stabam steteram stabo stare; huic simile do da dedi dabam dederam dabo dare correpta littera a contra regulam in eo quod est dabam, dabo, dare profertur.

[315]

Secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona prima eo litteris terminantur, ut uideo uides, moneo mones. Secundae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam personam e littera producta terminantur, ut uideo uide, moneo mone. Secundae coniugationis uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba manente produ ctione terminantur, ut uide uedere, mone monere. Secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta septem modis declinantur; et est primus, qui formam regulae custodit. Nam forma haec est, cum secundae coniugationis uerbum indicatiuo modo tempore praeterito quidem perfecto adiecta ad imperatiuum modum ui syllaba manente productione terminatur, ut deleo dele deleui, plusquamperfecto autem adiectis ad imperatiuum modum ueram syllabis terminatur, ut dele deleueram. Secundus est, cum indicatiui modi primae personae e et o litterae transeunt in i, ut sedeo sedi, et in exacta sederam. Tertius est, cum e et o in u et i mutantur, ut caleo calui, moneo monui, calueram, monueram. Quartus est, cum e et o in i mutant et consonantem quae praecedit in s, ut mulgeo minsi mulseram. Quintus est, cum e et o in i, praecedit uero consonane in x mutatur, ut luceo et lugeo luxi luxeram. Sextus est, qui per duplicationem syllabae profertur, ut spondeo spopondi spoponderam. Septimus est, qui resoluitur in formam passiuorum, ut audeo, ausus sum es est, ausus eram eras erat. Secundae coniugationis uerba indicatiuo modo specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum bam syllaba manente productione terminantur, ut uide uidebam, mone monebam. Secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore futuro adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba manente productione terminantur, ut uide uidebo, mone monebo.

[316]

Tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona prima aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur, ut lego legis, peto petis, aut io, ut rapio rapis, facio facis, aut uo, ut induo, irruo. Tertiae coniugationis correptae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima o littera nulla alla praecedente uocali terminantur, eadem imperatiuo modo tempore praesenti persona secunda e correpta, praecedente consonante primae positionis terminantur, ut lego lege, peto pete; quae u et o, ea imperatiuo modo u et e retinebunt, ut induo indue, irrito irrue. Tertiae coniugationis orrceptae uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba manente correptione terminantur, ut lege legere, pete petere.

[317]

Tertiae coniugationis ‹correptae› uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea praeteritum perfectum et plusquamperfectum sex modis enuntiant. Primus est, qui tertiae coniugationis productae integram regulam sequitur; hic est, qui imperatiui modi regulam in productionem uertit et in absoluta specie assumit ui syllabam et in exacta ueram, ut cupio cupiui cupiueram. Haec eadem tamen interdum sublata u littera in absoluta specie et geminata i, in exacta uero correpta eadem pronuntiantur, ut cupii cupieram. Secundus modus est, qui primae positionis uerbi o litteram deponit et praeeuntem syllabam seu mutata uocali seu perseuerante producit, ut facio feci, fugio fugi: in exacta uero specie i deposita et in e mutata ram syllabam assumit, ut feceram, fugeram. Tertius modus est, cum i et o in u et i conuertuntur, ut elicio elicui elicueram. Quartus depositis io litteris praeeunte consonante per s geminum enuntiatur, ut percutio percussi percusseram; quintus, qui per x, ut aspicio aspexi aspexeram; sextus, qui per geminationem syllabae enuntiatur, ut pario peperi pepereram.

[318]

Tertiae coniugationis correptae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima uo litteris terminantur, ea praeterito et absoluto et exacto duobus modis enuntiantur. Et est primus, cum primae positionis uerbi o in i commutant, ut induo indui indueram; secundus, qui per x pronuntiatur, ut instruo instruxi instruxeram.

[319]

Tertiae coniugationis correptae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima o littera nulla alia uocali praecedente terminantur, ea indicatiuo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta duodecim modis declinantur. Et est primus, qui tertiae coniugationis productae integram formam sequitur, ut supra ostendimus in his uerbis, quae tertiae coniugationis correptae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur; ut enim est cupio cupiui cupiueram, sic peto petiui petiueram. Haec quoque u litteram interdum subtrahunt et i geminant, ut petii petieram. Secundus est, cum o in i conuertitur ‹:[...]tertius est›, qui primae positionis uerbi o litteram in i commutat et praeeuntem syllabam seu mutata uocali seu perseuerante producit, deposita etiam consonante, si fuerit media, in quam prima uocalis desinat, ut ago egi egeram, lego legi legeram. Eorum autem, quae n consonantem deponunt, exempla sunt haec: frango fregi fregeram, fundo fudi fuderam. Quartus est, qui mediam consonantem deponit et praeeuntem uocalem corripit, ut findo fidi fideram, scindo scidi scideram. Quintus o littera deposita u et i assumit, ut molo molui molueram, colo colui colueram. Sextus, qui, deposita o, s et i assumit, ut carpo carpsi carpseram, scribo scripsi scripseram. Septimus, qui o deposita et praeeunte consonante per s geminum pronuntiatur, ut meto messui messueram. Octauus, qui simili correptione per unum s praeeunte uocali producta declinatur, ut trudo trusi truseram. Nonus, qui per x annuntiatur, ut expungo expunxi expunxeram, ungo unxi unxeram. Decimus, qui per geminationem primae syllabae profertur, ut pungo pupugi pupugeram, curro cucurri cucurreram. Undecimus, qui uerborum compositorum ultimam syllabam geminat, ut trado tradidi tradideram, reddo reddidi reddideram. Duodecimus, qui in formam passiuorum resoluitur, ut fido, fisus sum es est, fisus eram eras erat.

[320]

Haec omnia tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba praecedente aut consonante primae positionis aut uocali adiecta productione terminantur, ut lege legebam, pete petebam, exceptis his, quae i ante o habuerint; ea enim adiecta i littera ad imperatiuum et adiecta bam syllaba producta e terminantur, ut rapio rape rapiebam. Tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore futuro sublata e littera et adiecta am syllaba terminantur, ut lege legam, pete petam, indue induam, exceptis his, quae i ante o habuerint in prima positione; ea enim e in i conuertunt et assumpta am syllaba faciunt futurum, ut rapio rape rapiam, facio face faciam.

[321]

Tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona aut eo litteris terminantur, ut adeo adis, prodeo prodis, aut io, ut audio audis, nutrio nutris. Tertiae coniugationis productae uerba imperatiuo modo tempore praesenti in seconda persona i producta terminantur, ut adeo adi, prodeo prodi, audio audi, nutrio nutri. Haec infinito modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba manente productione terminantur, ut adi adire, prodi prodire. Tertiae coniugationis uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima eo litteris terminantur, ea modo indicatiuo tempore praeterito specie absoluta adiecta ad imperatiuum ui syllaba terminantur, ut adeo ‹adi› adiui, exacta, autem ueram, ut adiueram: sed consuetudo saepe breuitatem appetens u litteram subtrahit et absoluta ingeminat i, ut adii, prodii, adieram, prodieram. Inchoatiua quoque specie adiecta, ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut adibam, prodibam.

[322]

Quae uero indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea tempore praeterito absoluta et exacta forma quinque modis enuntiantur. Et est primus similis superiori, ut nutrio nutriui nutriueram, nutrii nutrieram, et audii audieram, ut apud Uergilium audieras, et fama fuit. Specie tantum inchoatiua, distant; omnia enim tertiae coniugationis productae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea eodem modo tempore praeterito specie inchoatiua e productam ante nouissimam syllabam adiciunt :[bam], ut audiebam, ueniebam, operiebam; quamquam haec ueteres sine e littera pronuntiabant, ut Uergilius: nutribat Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta. Secundus modus est, cum o amissa praecedens syllaba producitur, ut uenio ueni ueneram. Tertius, cum i et o in u et i mutantur, ut operio operui operueram. Quartus, qui depositis i et o praecedentem consonantem in s conuertit, ut sarcio sarsi sarseram. Quintus, qui per x enuntiatur, ut uincio uinxi uinxeram.

[323]

Tertiae coniugationis productae uerba, quae indicatiuo modo tempore praesenti eo litteris terminantur, ea tempore futuro eodem modo bo syllaba adiecta ad imperatiuum modum terminantur, ut adeo adi adibo, prodeo prodi prodibo; quae uero io, adiecta ad imperatiuum modum am syllaba terminantur, ut audio audi audiam, nutrio nutri nutriam, quamuis Terentius protulerit per bo. Inde apparet geminam esse pronuntiationem; dixit enim: iam scibo, ubi siet.

[324]

Indicatiuo modo tempore praesenti eorum, quae eo litteris terminantur, sunt uerba, quae a diuerso praesenti praeteritum simile habent, ut luceo et lugeo: luxi enim facit. Item cernit et crescit creuit facit. Sunt alia, quae una uerbi positione duas coniugationes teneant, ut pando et mando; faciunt enim pandas et pandis, mandas et mandis. Verba casibus iunguntur interdum singulis, ita genetiuo, ut misereor tui, datiuo, ut suadeo tibi, accusatiuo, ut moneo te, ablatiuo, ut utor illo; interdum duobus, ut genetiuo et accusa‹tiuo, ut memini tui et memini illud, uel accusatiuo et abla›tiuo, ut fungor hanc rem et illa re. Haec satis ad exempla analogiae dixisse sufficiat. Quae enim his formis conspecta fuerint non teneri, pro certo anomala iudicanda. Quae strictim exigueque memorabo, ut contra rationem etiam usum quaedam usurpasse detegamus aut etiam contra regulam defecisse.

[325]

Cum nominatiuo singulari reus et deus similia sint, quare plurali hi rei dicuntur, et usus dicit hi di contra regulam, cum dei tantum dici deberent, praesertim cum genetiuus nominatiuo suo duabus syllabis non debeat longior inueniri, quod hic eueniet, si dicamus deorum? Cur Thoas et Aeas ‹et Aeneas› cum similia sint, Thoantis et Aeantis faciant, Aeneas non faciat Aeneantis, sed Aeneae? Cur, cum hic biceps et triceps dicamus, genetiuus duabus contra regulam syllabis crescat, ut bicipitis aut tricipitis dicamus, non bicipis aut tricipis? Vnde uenit, ut aliger, frugifer, accipiter habeant omnes casus, Iuppiter duos habeat? Cum sanctus, pius, bonus similia sint, cur dicimus sanctior, et piior non dicimus? Deinde sanctior sanctissimus, bonior bonissimus non dicamus? Cum dicat Uergilius fandi atque nefandi, ‹cur,› cum a nefando dicamus nefarius, a fando farius non dicitur? Quare seiunctus amissa praepositione dicitur iunctus, securus et sedulus eadem perdita non ualeant memorari? Cum dicamus singoli uiri, singulae mulieres, singula scrinia, quare non dicimus singulus uir, singula mulier, singulum scrinium? Cum uenor, piscor, aucupor similia sint, cur uenator et piscator dicitur et aucupator non dicitur, sed auceps? Cur uolo non habet imperatiuum? Cur fare primam uerbi personam non habet? Quare soleo praeteritum perfectum non habet? Cum canta et laua similia sint, cur cantaui faciat et lauaui non faciat? Item corusca et tona coruscaui facit, tonaui non facit? Quid quod ego unum casum recipit? Cum calceatus, armatus, togatus, paenulatus paria uideantur, quare calceo et armo dicimus, togo et paenulo non admittitur? Nominatiuus singularis in us exiens in omnibus positiuis e productam habet in aduerbiis, ut doctus dotte, auarus auare, parcus parce: bonus et malus cur corripit in aduerbio e bene et male? Cum habilis habiliter dicamus, cur facilis faciliter non dicimus? Item cum difficulter dicamus, cur faculter dici non poterit? Cum audax audacter dicatur, cur uerax ueracter non dicimus, sed ueraciter? Cur singulatim dicimus, binatim ternatimque non dicimus? Et alia huius modi, quae possem innumera memorare, ni ad cetera properarem.»

[326]

Haec cum Grammatiee uelut rerum exordium instauratura dixisset, propter superi senatus Iouisque fastidium Minerua talibus interuenit: «ni fallor, octo partes orationis uelut incunabula repetitura intimare disponis, adiciens soloecismorum causas barbarasque formas, tum alia loquendi uitia, quae apud uates inclitos plurimum celebrata; quae nunc tropos, nunc metaplasmos, nunc schemata figuras ex eodemque cuncta uitia uelut decoris fonte manantia, quae attestentur aut nescientis errorem aut affectatam doctioribus uenustatem. Quae si ab scholaribus inchoamentis in senatum caelitem duces, decursae peritiae gratiam deflorabis. Nam si rhythmicum quid metricumque, sicut inter cirratos audes, assumpseris, profecto Musices impetu, cuius praeuertis officium, discerperis. Formam igitur praedictae praeceptionis absolueris, si praecipuis memoratis iam te ab inchoamentorum uulgarium uilitatibus uindicaris.» His germanae uerbis cum sponso Delius annuebant et Grammaticen ad uirginis transita obsequia compulerunt. Ac tunc aliam feminarum pari sponsalium munere conferendam Clarius intromisit.