Migne Patrologia Latina Tomus 101
MONITUM PRAEVIUM.
Libellum quem hic vulgamus, a viro clarissimo ac doctissimo D. Ildephonso Catelinot, bibliothecario monasterii S. Michaelis in Lotharingia dum viveret, accepimus. Illum primo detexit celeberrimus Bernardus Montfauconius, atque in praeclaro suo opere Bibliothecae Bibliothecarum tom II, pag. 1297, inter cod. biblioth. Laudunensis recensuit. D. Catelinot eumdem, ex eodem codice antiquissimo descriptum, obtinuit beneficio domini abbatis de Hedouville canonici Ecclesiae cathedralis Laudunensis, et opera D. Breton professoris abbatiae Praemonstratensis. Codicem, unde hic libellus descriptus fuit, praefatae ecclesiae dono dedit Dido episcopus, prout monstrat inscriptio ad initium codicis exstans, quae talis est: Hunc libellum dedit domnus Dido episcopus Deo et sanctae Mariae Laudunensis ecclesiae. Si quis abstulerit, offensionem Dei et sanctae Mariae incurrat. Dido episcopus praefuit ecclesiae Laudunensi circa finem saec. IX. Mortuus anno 891. Est ergo codex vitae Alcuini pene coaevus. Titulus opusculi, quem etiam Cl. Montfaucon loc. cit. notavit, est: Alcuinus de Processione Spiritus sancti. Quamvis igitur nemo illorum, qui beati Alcuini scripta recensent, hujus opusculi mentionem faciat, et controversia isthaec de processione Spiritus sancti a Patre Filioque primum post Alcuini obitum, nempe anno 809 in concilio Aquisgranensi ferventius agitari coeperit; ipse etiam stylus epistolae ad Carolum Augustum a stylo, quo Alcuinus in aliis ad eumdem epistolis usus fuit, aliquo modo discordet; integrum tamen nobis haud esse judicamus, a fide vetusti codicis et a testimonio Didonis episcopi, Alcuino pene coaevi recedere, et libellum hunc inter dubia vel supposita illius opuscula ablegare. Enimvero levis styli discrepantia tanti non est, ut opus cuidam auctori abjudicetur, si alia argumenta graviora pro illo pugnent: et illa controversia jam ante annum 809 in Galliis mota fuit, nempe anno 767 in concilio Gentiliacensi. Dum igitur vivente Alcuino adhuc glisceret, dubitari vix potest, Carolum Magnum de componendis aut tollendis ab Ecclesia ejusmodi litigiis apprime sollicitum, aulae suae magistrum consuluisse, et illi, ut suam sententiam ediceret, demandasse. Textum ergo hic damus e copia, ut vocant, vidimata, ad nos ab eodem D. Catelinot missa, cujus haec est subscriptio: « Praesens Alcuini de Spiritu sancto tractatus, cum divi Augustini in mysterium sanctissimae Trinitatis explanatione, excerptus est ex veteri manuscripto in membrana exarato, quod D. D. Dido ecclesiae Laudunensis episcopus bibliothecae cathedralis ecclesiae donavit; et quod ex speciali clarissimorum ejusdem cathedralis ecclesiae canonicorum benevolentia ad me transmissum est. Actum Praemonstrati die 13 Martii, anno 1747.--F. BRETON mppria. Canonicus Praemonstr. » Vide quae de hoc opere habent V. V. C. C. D. Rivet, Hist. lit. de France, tom. VIII, Avertis. § 2 p. X, et D. Ceillier, Hist. des Auteurs sacr. tom. XVIII, p. 297. Hunc tractatum etiam alicubi vidit Cl. Sirmondus, cujus titulum nostro per omnia similem sub nomine tamen auctoris incerti recenset tom. II Operum pag. 695, inter notas. Ex eodem etiam citat testimonium sancti Athanasii, prout infra num. 9, notavimus. Opusculum hocce in tres partes divisum est; in prima ostenditur, Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio; in altera, Spiritum sanctum esse Patris et Filii Spiritum; in tertia, Spiritum sanctum missum esse a Patre et Filio. ↑
De processione Spiritus Sancti (Alcuinus), J. P. Migne
1 744 IN NOMINE SANCTAE TRINITATIS INCIPIUNT TESTIMONIA EX SACRIS VOLUMINIBUS COLLECTA IN QUIBUS APERTE OSTENDITUR, QUOD SPIRITUS SANCTUS A PATRE ET FILIO PROCEDIT, ET QUOD RECTE SPIRITUS SANCTUS PATRIS ET FILII VOCATUR SPIRITUS.
Serenissimo Augusto Carolo salus, pax, virtus, (0064D)vita, victoria.
Sacra, serenissime Auguste, Christianorum turba, quae sub gloriosissimo vestrae dominationis imperio est constituta, pro vobis et pro totius regni vestri statu, divinae etiam protectioni vestrum commendans imperium, omnipotenti Domino, qui vestri (0065A)est regni gubernator, vota persolvit; immensas etiam ei agendo gratias pro eo quod in universali Ecclesia, quae sub excellentissimo dominationis vestrae imperio conversatur, universis Dei cultoribus tranquillissima pax est et quies. Non solum enim ab impetu gentilium et omnium Christiani nominis inimicorum, quos favente Domino vestra sublimitas tenet atque prosternit, sunt protecti, sed per vestri imperii et sapientiae excellentiam, adductis ab idolorum cultu innumerabilibus populis, ad fidei catholicae et ad divini cultus agnitionem quotidie in Christo credentium propagatur numerus, et domus Dei in cunctis regni vestri terminis divino cultui et sacris pro vobis orationibus implens vacans exsultat: cernendo etiam per vestrae gubernationis providentiam Christianorum (0065B)turbam immensa quotidie recipere augmenta, et perversa haereticorum dogmata cum perfidis eorum auctoribus esse damnata, Christo etiam, qui vestri est cordis possessor, per vos de ipsis triumphante; quique etiam inter caetera gloriosissima, quae vobis largitus est dona, excellentissimo et incomparabili divinae et humanae scientiae munere vos ditavit, ut non solum hi, quibus liberum vestrum quotidie serenissimum conspicere vultum, purissimo vestrae sapientiae fonte sint refecti, sed etiam qui longe lateque a vestra praesentia sunt remoti, vestris rumigeris moribus et excellentissimo vestrae scientiae lumine radiantur.
Idcirco ex diversis mundi partibus et generationibus vestra etiam, serenissime Auguste, pietate (0065C)vocante innumerabiles ad vos quotidie concurrunt populi, quos vestra regalis benignitas latissimo et gloriosissimo sinu recipiens, in spiritali et liberali erudire non cessat scientia; idcirco vestrae gloriosissimae et tranquillissimae dominationis titulus nulla aetate, nulla etiam vetustate abolente, in universali manebit Ecclesia: quia sub justissimo vestrae dominationis imperio nulla in ea fraus, nulla perversae doctrinae suggestio latere valet; sed omnes orthodoxi vestra luculentissima admonitione instructi, sanctam catholicam et apostolicam sequendo ac defendendo fidem, divino vocantur [ Forte, vacant] cultui. Inter quos ego exiguus vestrorum videlicet famulorum extremus de processione et missione Spiritus sancti a Patre et Filio; et de eo, quod idem Spiritus sanctus (0065D)Patris et Filii in sacris voluminibus vocatur Spiritus: sancti etiam Evangelii et beatorum Patrum auctoritatem secutus parvum, secundum vestrae sublimitatis jussionem, conscripsi libellum.
CAPUT PRIMUM. De eo, quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedit.
In verbis enim sancti Evangelii, et in synodicis beatorum Patrum epistolis, et in multis eruditorum in spiritali scientia virorum libris manifeste declaratur, Spiritus sanctus, qui unius ejusdemque cum (0066A)Patre Filioque substantiae, quod ab utrisque procedit et mittitur.
745 Beatus enim evangelista Lucas Spiritum sanctum ab unigenito Dei Filio, qui est verbum Patris, procedere in XIV capitulo [Nunc, cap. VI, 19] Evangelii sui testatur dicens: Omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat [Ms., exiebat saepius], et sanabat omnes. Spiritum igitur sanctum a Filio procedere in hoc declarat capitulo dicendo: quia virtus de illo exibat; Spiritus enim sanctus est ipsa virtus, quae de Dei Filio in hoc capitulo exire dicitur, sicut tam beatus Augustinus in XV de Trinitate libro affirmat, cujus etiam in subsequentibus de expositione istius capituli verba dicturi sumus.
Sanctus quoque Joannes evangelista in fine Evangelii (0066B)sui, id est, CCXIV capitulo [Nunc, XX, 21 seqq.] refert, Dominum nostrum Jesum Christum eo die quo resurrexerat, id est, die Dominica clausis januis ad suos introisse apostolos, et dixisse eis secundo: Pax vobis, et intulisse: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt. Quod igitur promisit, expletum esse, ut in Actibus declaratur apostolorum, legimus: Repleti sunt enim omnes apostoli Spiritu sancto, et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui eis (Act. II, 4).
Idem quoque beatus Joannes evangelista in sua Epistola [quam] de Dei et proximi dilectione conscripsit, (0066C)XII testatur capitulo [Nunc, I Joan. III, 23, 24], quod unigenitus Dei Filius Spiritum sanctum suis dedit apostolis, quo ipse in eis maneret, et ipsi in eo, sicut idem Joannes apostolus affirmat ita dicens: Hoc est mandatum Dei, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo, et in hoc scimus, quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis.
Leo quoque papa reverendissimus Romanae urbis pontifex Dominum nostrum Jesum Christum, Spiritum sanctum ab eo procedentem flatu suo, ut beatus Joannes in praescripto Evangelii sui refert capitulo, apostolis dedisse, sicut in synodica epistola, (0066D)quam Flaviano archiepiscopo Constantinopolitano scripsit, testatur dicens: « Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam clausis januis ac discipulos suos introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et donato intelligentiae lumine sanctarum Scripturarum occulta pandebat. »
Beatus quoque Gregorius Nazianzenus, vel Nyssenus episcopus eruditissimus divinorum voluminum investigator in homilia, quam de adventu Spiritus sancti super apostolos conscripsit, eodem sensu quo et Leo papa exposuit: praefatum Evangelii exponens capitulum affirmat, quod Salvator noster Spiritum (0067A)sanctum apostolis dedit insufflando in eorum faciem. Hinc ipse Gregorius dicit: Spiritus sanctus discipulis Christi non solum cooperando aderat, verum etiam deitatis potestate atque auctoritate cuncta dispensans. Adfuit igitur etiam his tertio, prout eum capere poterant, temporum quoque distinctione servata: id est, ante passionem Christi, et post resurrectionem ejus iterum, tertio etiam post Ascensionem ad coelos. Et primae quidem ejus praesentiae virtutem indicant gratiae sanitatum, et purgatio atque effugatio daemonum ex hominibus, quam utique non sine sancto Spiritu apostoli procurabant. Tum deinde post resurrectionem manifeste dicit Salvator ad discipulos suos: Accipite Spiritum sanctum, et insufflavit in faciem eorum (Joan. XX, 22). Tertio vero in linguis (0067B)igneis adfuit.
Sanctus quoque Hieronymus egregius divinae legis interpres, et sagax praefati Patris Gregorii discipulus, praescriptum Evangelii secundum Joannem eodem sensu exponens capitulum testatur, quod Salvator noster Spiritum sanctum ab eo etiam procedentem post resurrectionem suam flatu suo apostolis dedit; sicut tam in epistola quam ad Hedibiam de duodecim scripsit quaestionibus, affirmat, octavo ita dicens capitulo: « Quomodo Salvator noster secundum Joannem insufflat Spiritum sanctum in apostolos, et secundum Lucam post ascensionem missurum esse dicit? Hujus quaestionis perfacilis solutio est, si docente apostolo Paulo Spiritus sancti diversas gratias noverimus. Scripsit 746 enim in prima Epistola (0067C)ad Corinthios: Divisiones donorum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad id quod expedit. Alii quidem datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationes sermonum: omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 4 seqq.). Ergo Dominus post resurrectionem suam juxta Lucae Evangelium dixerat: Ego mittam promissionem Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. (0067D)XXIV, 49). Et juxta eumdem in apostolorum Actibus est locutus: Praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum. Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I, 5). Rursum in fine Evangelii secundum Joannem eo die quo resurrexerat, id est, die Dominica clausis januis ad apostolos introisse narratur, et dixisse eis secundo: Pax vobis; et intulisse: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, (0068A)remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX, 21-23). Primo igitur die resurrectionis ejus acceperunt Spiritus sancti gratiam, qua peccata dimitterent, et baptizarent, et filios Dei facerent, et spiritum adoptionis credentibus largirentur ipso Salvatore dicente: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Die autem Pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur Spiritu sancto, et induerentur virtute qua Christi Evangelium cunctis gentibus praedicarent, juxta illud quod in sexagesimo septimo psalmo legimus: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutem multam [Leg. virtute multa ] (Psal. LXXVII, 12), ut haberent operationem virtutum, et gratiam sanitatum, et praedicaturi multis gentibus acciperent genera linguarum. »
(0068B)Beatus quoque et venerabilis episcopus Augustinus, de quo paulo ante praefati, sumus affirmat quod sanctus Joannes in eo capitulo in quo dixit: Insufflavit, et Accipite Spiritum sanctum, processionem Spiritus sancti a Patre et Filio aperte declarat, sicut in expositione Evangelii secundum Joannem testatur dicens: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; hic esse medium ostendit dicendo: Ille me et ego vos. Insufflavit, et ait eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 21). Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed suum [ Aug. sed et suum]. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retinentur. Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus vestris, participum suorum peccata (0068C)dimittit: eorum autem qui non sunt participes, tenet. »
Idem quoque Augustinus in libro quarto de Trinitate, XXI capitulo praescriptum exponens capitulum testatur quod unigenitus Dei Filius Spiritum sanctum a se procedere declarat, insufflando in apostolos et dicendo: Accipite Spiritum sanctum. Hinc sanctus Augustinus dicit: « Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus et a Filio non procedat; neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec video quid aliud significare voluerit, cum sufflans ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit, sed demonstratio per congruam significationem, non tantum a Patre, sed et a Filio (0068D)procedere Spiritum sanctum, certa est. Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse Spiritum sanctum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit? Unus enim Spiritus est Spiritus Dei Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus. Quod ergo ait Dominus, quem ego mittam vobis a Patre, ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset, quem mittet Pater, addidit, in nomine meo; non tamen dixit: quem mittet Pater a me, quemadmodum dixit, quem ego mittam vobis a Patre: videlicet ostendens, quod totius divinitatis, vel si melius dicitur, Deitatis principium (0069A)Pater est. Qui ergo ex Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. »
747 Idem quoque egregius doctor Augustinus auctoritatem sanctorum evangelistarum, Lucae videlicet et Joannis sequendo, in libro XV de Trinitate, XXVI capitulo Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere testatur dicens: « In illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus; quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim, de quo dicit Apostolus: Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Et ipse est, de quo dicit idem Filius: Non enim vos (0069B)estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus sanctus. De quo item dicit ipse Filius: Quem ego mitto vobis a Patre (Joan. XV, 26). Et alio loco: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait: De Patre procedit: cum resurrexisset a mortuis, et apparuisset discipulis suis, Insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipsa est virtus, quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio secundum Lucam, et sanabat omnes. »
(0069C)Lucae enim in eo loco, in quo legitur in Evangelio: Ego cognovi virtutem de me exiisse (Luc. VI, 19), effectus divinae curationis virtus intelligi potest, sicut beatus Fulgentius exposuit. Augustinus tamen dicit, quod processionem Spiritus sancti a Filio Lucas in praescripto indicat capitulo dicendo: Quia virtus de illo exibat. In praefatis igitur sancti Evangelii secundum Lucam et Joannem sermonibus, et in Epistola ejusdem Joannis, quae una de septem est catholicis, aperte ostenditur Spiritus sanctus, qui Patri et Filio coaequalis est et coaeternus, quod a Patre Filioque procedit, sicut tam praedicti Patres, Leo videlicet papa, Gregorius Nazianzenus, Hieronymus, Augustinus, verba sancti Evangelii fida expositione investigando, testati sunt.
(0069D)Hucusque de Evangelio, nunc de canonibus sanctorum Patrum incipit.
Beatissimi quoque et reverendissimi pontifices, qui sanctis et praecipuis beatorum Patrum praefuere conciliis, et quorum canones atque decreta universalis sequitur Ecclesia; Cyrillus videlicet Alexandriae urbis episcopus, qui in Ephisena [Ita Ms. ] synodo CC praefuisse videtur episcopis: nec non et Leo venerabilis apostolicae sedis pontifex, cujus auctoritatem DCXXX Patres Chalcedone congregati secuti sunt, Spiritum sanctum ab unigenito Dei Filio, qui est Verbum Patris, procedere in synodicis testati sunt epistolis, (0070A)quas iidem ipsi praefati pontifices scripserunt, et quae in conspectu totius Epheseni et Chalcedonensis, nec non et in quinti concilii, quod sub Vigilio papa et Justiniano principe Constantinopoli peractum est, praesentia lectae atque probatae sunt. Quarum etiam auctoritatem rectam atque probabilem, Spiritus sancti illustratione expressam, expositioni a sancto Nicaeno concilio factae, et fidei et regulis [consonam] a sancta et magna Ephesina synodo expositam Chalcedonensis synodus credit esse ita dicens: « Didicimus sanctos Patres sequi. Etenim Patres nostri, qui in Nicaena convenerunt, non a semetipsis locuti sunt quae locuti sunt, sed quod Spiritus sanctus dictavit. Similiter sanctissimus et Deo amicus beatus Cyrillus ex Spiritu sancto, quae sunt sanctorum Patrum, locutus (0070B)est et docuit. » Et post pauca eadem praedicta synodus dicit: « Lectam a sancta synodo sanctorum Patrum expositionem, et lectas nobis epistolas sanctissimi et Deo digni quondam episcopi Cyrilli, et expositas regulas et fidem a sancta et magna Ephesina, consona omnia comperimus. » Igitur et ego sic credo et confiteor, et qui praeter haec sapit, alienum judico a sancta catholica Ecclesia et a fide recta credentium.
Beatus igitur Cyrillus in praedicta canonica epistola, quam ad Nestorium conscripsit, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere testatur dicens: « Quamvis est in subsistentia Spiritus speciali, nam et intelligitur per se secundum 748 quod Spiritus est, et non Filius; sed tamen non est alienus ab eo. (0070C)Spiritus enim veritatis nominatur, et est Christus veritas, et profluit ab eo, sicut ex Deo et Patre. » Idem quoque sanctus Cyrillus in altera canonica epistola, quam ad Joannem scripsit Antiochenum, similem de Spiritus sancti a Patre et Filio processione protulit sententiam ita dicens: « Meminimus enim et dicentes: Noli transgredi terminos aeternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Neque enim loquebantur illi, sed Spiritus Dei Patris, qui procedit quidem ex ipso. Est autem et a Filio non alienus secundum unius essentiae rationem, et ad hoc ipsum sanctorum arcana docentium verba confirmant; in Actibus namque apostolorum scriptum est: Venientes autem in Asiam tentabant ire in Bithyniam [Ms., Bythiam], et non permisit eos Spiritus (0070D)Jesu (Act. XVI, 7). Similiter scribit autem et admirabilis Paulus: Qui autem in carne sunt, placere Deo non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Dei habitabat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 8, 9). » Cuncta igitur, quae sanctus Cyrillus et CC sancti Patres in Ephesina synodo collecti de fide catholica et de ecclesiasticis institutis decreverunt, beatissimus papa Coelestinus apostolica firmavit auctoritate, et ab universali Ecclesiae credenda esse judicavit atque sequenda, hoc modo dicens: « Coelestinus episcopus. Communitorium (0071A)episcopis et presbyteris euntibus ad Orientem. Cum Deo nostro, sicut credimus et speramus, auctore, ad destinata vestra charitas venerit loca, ad fratrem et coepiscopum nostrum Cyrillum consilium omne convertite, et quidquid in ejus videritis arbitrio, facietis, et auctoritatem sedis apostolicae custodiri debere mandamus. »
Hucusque de auctoritate Ephesinae Synodi. Nunc incipit de Chalcedonensis concilii auctoritate.
Beatissimus et reverendissimus, Leo apostolicae sedis pontifex, cujus auctoritate et judicio Chalcedonensis comprobata est et confirmata, et qui, sicut verba ipsius synodi testantur, spiritu praesenserat, (0071B)et complacere tanquam fratribus deliberabat, et per suorum vicariorum praesentiam videbatur ab illis. Hic ergo praedictus sanctus Leo processionem Spiritus sancti a Filio confirmat in synodica epistola, de qua paulo ante diximus, quam scripsit ad Flavianum Constantinopolitanae urbis archiepiscopum, hoc modo dicens: « Post resurrectionem vero Domini, quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis et cohabitans atque convescens, et pertractari se diligenti, curiosoque contactu ab iis, quos dubietas perstringebat, admittens: ideo et clausis ostiis ad discipulos (0071C)introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum; et donato intelligentiae lumine sanctarum Scripturarum occulta pandebat. » Post lectionem autem praedictae epistolae reverendissimi episcopi clamaverunt: « Haec Patrum fides; haec apostolorum fides: omnes ita credimus orthodoxi, ita credimus. Anathema sit, qui ita non credit: Petrus per Leonem ita locutus est; apostoli ita docuerunt; pie et vere Leo docuit; Cyrillus ita docuit. Cyrilli aeterna memoria: Leo et Cyrillus similiter docuerunt: Anathema, qui sic non credit. Haec vera fides: catholici ita sapimus. Haec Patrum fides. »
Idem quoque sanctissimus papa Leo consona verbis canonicae praedictae epistolae de processione Spiritus sancti a Filio testatur in epistola, quam Turbio (0071D)[ Leg. Turribio] Asturiensi scripsit episcopo: « Primo capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur: nec alius sit qui genuit, alius 749 qui genitus est, alius qui de utroque processit . . . . Fides enim catholica Trinitatem Deitatis sic homousion confitetur, ut Patrem et Filium (0072A)et Spiritum sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales: quia unitatem in Trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia. »
Hucusque de epistolis Leonis papae, et de auctoritate Chalcedonensis synodi, nunc incipit de Constantinopolitanae synodi confirmatione.
Sancta quoque synodus Constantinopolitana Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere credit ac profitetur, sicut a Cyrillo in conspectu Ephesini universalis concilii constitutum atque confirmatum est, quemadmodum in illo libro ejusdem praedictae Constantinopolitanae synodi consona cum verbis sancti Cyrilli collatione hoc modo continetur: « Cum Filius dicit de Spiritu: Ille me glorificabit (Joan. XVI, 14); (0072B)intelligentes recte, non ut gloria indigentem alterius, dicimus unum Christum et Filium a sancto Spiritu gloriam accipere, quia nec potior eo est, nec supra eum Spiritus ipsius. Quoniam autem ad demonstrationem suae divinitatis utebatur suo Spiritu, magna operatione glorificatum se esse ab eo dicit, veluti si quidem [ Forte, quidam] homo dicat de insita sibi fortitudine forsan vel disciplina qualibet, quia glorificabunt me. Quamvis enim est in subsistentia specialis Spiritus, et intelligitur separatim, secundum quod Spiritus est et non Filius, sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et est Christus veritas, et effunditur ab eo, sicut ex Deo et Patre. » Sancta ergo synodus Constantinopolitana confirmat et testatur, quod ea quaecunque sanctissimus (0072C)papa Leo et beatissimus Cyrillus de fide catholica et de caeteris ecclesiasticis institutis tradiderunt et decreverunt, convenire et concordare cum decretis et traditionibus quatuor principalium conciliorum, hoc est, Nicaeni, Ephesini, Chalcedonensis, Constantinopolitani concilii, sicut in eodem libro praedictae synodi his verbis continetur: « Paschasinus et Lucensius reverendissimi episcopi, et Bonifacius vir reverendissimus presbyter, vicarii sedis apostolicae per Paschasinum dixerunt: Manifestum est, nec potest dubitari, unam fidem beatissimi papae, sedis apostolicae rectoris Leonis cum CCCXVIII Patrum apud Nicaeam congregatorum concordare atque convenire. Sed et CL apud Constantinopolim congregatorum (0072D)sacerdotum, qui eamdem fidem firmaverunt: sed et Cyrilli sanctae recordationis viri apud Ephesum, quando Nestorius pro suo errore damnatus est, statuta in nullo penitus discordare. Ideoque etiam beatissimi papae epistola, quae eamdem fidem exposuisse pro erroris Eutychis causa dignoscitur, uno sensu unoque spiritu videtur illi fidei esse conjuncta. » Eadem quoque Constantinopolitana synodus praedictorum Patrum et aliorum illustrium doctorum auctoritatem et traditionem, ab universali Ecclesia (0073A)esse suscipiendam, confirmat ita dicens: « Scire vos volumus, quod nos ea, quae a sanctis quatuor conciliis, Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino primo et Chalcedonensi de una eademque fide exposita et definita sunt, et de ecclesiastico statu regulariter disposita, servabimus et defendimus, et ea sequimur, et omnia quae consonant istis, suscipimus et amplectimur. Quidquid autem non consonat istis, vel a quacunque persona scriptum inveniatur contra ea quae de una eademque fide a sanctis quatuor conciliis, vel uno ex his definita sunt, hoc tanquam alienum omnino pietatis exsecramur. Sequimur autem in omnibus sanctos Patres et doctores sanctae Dei Ecclesiae, id est, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium Theologum et Gregorium Nazianzenum, Ambrosium, (0073B)Theophilum, Joannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Augustinum, Proculum, Leonem; et omnia, quae ab his de fide recta, et ad condemnationem haereticorum conscripta et exposita sunt, suscipimus. In praedictis igitur omnibus permanentes illos Patres et sacerdotes suscipimus, qui ea, quae a sanctis quatuor conciliis de fide exposita sunt, et praedictis sanctis Patribus praedicata sunt, servant et praedicant in sancta Dei Ecclesia. »
750 Beatissimus quoque et reverendissimus Romanae urbis pontifex Gelasius, praedicti Constantinopolitani concilii decretis, de recipiendis atque legendis omnium orthodoxorum libris, in Decretali epistola, quam de auctoritate divinorum voluminum et de his libris qui non sunt in Ecclesia recipiendi scripsit, (0073C)consona protulit verba ita dicens: « Opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviaverunt, nec ab ejus fide vel praedicatione sejuncti sunt; sed ipsius [communionis] per Dei gratiam usque in ultimum diem vitae fuere participes, legendos decernimus. »
Beatus igitur Athanasius reverendissimus Alexandriae urbis episcopus, qui summo ejusdem urbis pontifici Alexandro, suo etiam praeceptori devotus adjutor in Nicaeno fuit concilio, in Expositione catholicae fidei, quam ipse egregius doctor conscripsit, et quam universalis confitetur Ecclesia, processionem Spiritus sancti a Patre et Filio declarat, ita dicens: « Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a (0073D)Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. »
Sanctus quoque Hilarius episcopus, vir in divino cultu praeclarus, cujus auctoritatem papa Gelasius in praedicta decretali epistola, et Constantinopolitana synodus a catholica Ecclesia suscipiendam esse confirmat, Spiritum sanctum a Filio procedere, in libro VIII de Trinitate, testatur his verbis (Num. 20): « Spiritus sanctus a Filio accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo utrum idipsum (0074A)sit a Filio accipere, quod a Patre procedere? [quod si nihil differre creditur inter accipere a Filio et a Patre procedere], certe idipsum atque unum esse existimabitur, et a Filio accipere, quod sit accipere a Patre: ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Hoc quod accipit, sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est, Filius a se accipiendum esse dixit: » Idem egregius doctor in XII de Trinitate ait libro ( Num ult. ), Deum deprecando: « Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem, ut, quod in regenerationis meae symbolo baptizatus in Patre (0074B)et Filio et Spiritu sancto professus sum, semper obtineam; Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem, et Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear, quia mihi idoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea » (Joan. XVII, 10).
Reverendissimus quoque pontifex Ambrosius, cujus similiter fidem et probabilem traditionem praefatus papa Gelasius, et praedicta Constantinopolitana synodus ab universali Ecclesia suscipiendam esse decreverunt, in libro sexto in his, quos de fide ad Gratianum imperatorem conscripsit, Spiritum sanctum a Filio procedere confirmat ita dicens: « Non ergo, inquit, quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio: sicut ipse (0074C)Filius cum dicit: De Patre processi et veni (Joan. III, 28), omnes interfecit opiniones, quae ex loco ad locum possunt, sicut in aliquibus corporibus, aestimari. Similiter cum intus vel foris legimus Deum esse, non utique Deum aut intra aliquod corpus includimus, aut ab aliquo corpore separamus; sed alta et inenarrabili aestimatione pensantes, divinae naturae intelligimus arcanum. Denique ita sapientia ex ore Altissimi prodiisse se dicit (Eccl. XXIV, 5), ut non extra Patrem sit, sed apud Patrem, quia verbum erat apud Deum (Joan. I, 1): nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre; dicit enim: Ego in Patre et Pater in me (Ibid. XIV, 10). Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, et quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tanquam (0074D)corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur 751 a Filio. Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui spiritus oris ejus est (Psal. XXXII, 6), quod utique aeternitatis indicium et divinitatis exprimit unitatem? Est ergo et manet semper, qui spiritus oris ejus est; sed descendere videtur, cum illum recipimus, ut habitet in nobis, ne nos simus a gratia ejus alieni. Nobis descendere videtur, non quo ille ascendat, sed quo ad illum animus noster ascendat. »
(0075A)Beatus similiter Augustinus, cujus auctoritatem atque doctrinam papa Gelasius apostolica auctoritate, et praefata synodus Constantinopolitana ab universali Ecclesia suscipiendam esse atque sequendam decrevit, eumdem Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, in libro XV de sancta Trinitate, XXVI capitulo testatur, ita dicens (Num. 47): « Qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque; et qui potest intelligere in eo quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26), non sine vita existenti jam Filio [vitam] Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui (0075B)dedit: intelligat, sicut habet Pater in semetipso, ut de illo Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut de illo procedat idem Spiritus sanctus; et utrumque sine tempore: atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet de Patre, habet Filius, de Patre habet utique, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habent prius et posterius, quia ibi omnino nulla sunt. Sicut enim Filio praestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae, de Patre generatio; ita Spiritui sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae, de utroque processio. Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere (0075C)tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio, quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus; non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem, qualem voluerint [ Aug., valuerint], proferentium; Filius autem de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo intervallo temporis dante, communiter de utroque procedit. » Et iterum in eodem ait libro: « A quo habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus; ac per hoc Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. »
(0075D)Beatus quoque papa Gregorius in homelia, quam conscripsit de evangelica lectione, cujus initium est, Cum sero factum esset; Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere testatur ita dicens: « Missio etiam Filii juxta naturam divinitatis potest intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur. Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est; idem se Filius mittere perhibet dicens: Cum venerit Paracletus, quem ego mitto vobis a Patre (Joan. XV, 26); si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est. (0076A)Sed ejus missio ipsa processio est, qua de Patre procedit et Filio; sicut itaque Spiritus mitti dicitur, quia procedit; ita et Filius non incongrue mitti dicitur, quia generatur. »
Gennadius quoque Massiliensis episcopus in libello, quem De Ecclesiastico conscripsit Dogmate, formam symboli in primo componens capitulo, de processione Spiritus sancti a Patre et Filio similem praefatis doctoribus sententiam protulit ita dicens: « Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem, eo quod habeat Filium; Filium, eo quod habeat Patrem; Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre procedens, et Filio. Pater ergo principium 752 Deitatis, qui sicut nunquam fuit nisi Deus, ita unquam non fuit nisi Pater, a quo Filius natus, a (0076B)quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Filius; neque ingenitus, quia non est Pater; nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre et Deo Filio Deus procedens. »
Isidorus quoque de processione Spiritus sancti a Patre et Filio in septimo Etymologiarum libro praedictos sequendo Patres in tertio ait capitulo: « Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam ejus habet. Neque enim de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater. »
Boethius quoque vir in divinis, nec non et in philosophicis voluminibus eruditus, in libro quem de unitate substantiae Patris et Filii atque Spiritus sancti conscripsit, praefatos in catholicae fidei regula imitando (0076C)viros testatur, quod Spiritus sanctus a Patre procedit et Filio ita dicens: « Neque accessisse dici potest aliquid Deo, ut Pater fieret; non enim coepit esse unquam Pater, eoquod consubstantialis quidem ei est productio Filii, relativa vero praedicatio Patris: ac si meminerimus omnium in prioribus de Deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex Deo Patre Filium Deum, et ex utrisque Spiritum sanctum; hos quoniam incorporales sint, minime locis distare. Quoniam vero Pater Deus, et Filius Deus, Deus et Spiritus sanctus; Deus vero nullas habet differentias, quibus differat ab Deo, a nullo eorum differt; differentiae vero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas; nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus. »
(0076D)Pascasius quoque in libello, quem De Spiritu sancto conscripsit, testatur quod ab unigenito Dei Filio, qui est Verbum Patris, Spiritus sanctus progreditur. Hi igitur qui Spiritum sanctum a Filio procedere idcirco negare conantur, quia Salvator noster, ut in Evangelio secundum Joannem legitur, de Spiritu sancto pronuntiat dicendo: Spiritus qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26), audiant quid beatus Augustinus praescripta etiam sancti Evangelii verba in libro XV de Trinitate exponens XXVI capitulo dicit, ait enim sic (Num. 38): « Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate difficillimum (0077A)est, generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim, cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem, de utroque procedere Spiritum sanctum, si ergo, inquam, et de Patre et Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dicit: De Patre procedit? Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre, et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est, quod ait. Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16); si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est, et de ipso procedere Spiritus sanctus, (0077B)ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret, de me non procedit? a quo enim, ut praediximus, habet Filius, ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. »
Idem vero Spiritus sanctus, qui unius ejusdemque est cum Patre et Filio substantiae, licet, ut secundum divinae Scripturae auctoritatem et eruditorum in sacris voluminibus traditionem virorum monstravimus, propter unitatem ipsius cum Patre et Filio substantiae, et propter inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, voluntatem, virtutem, operationem in alio atque alio loco Spiritus Dei Patris et Christi Spiritus (0077C)appellatur, et ab utrisque procedere dicitur et missus. Est tamen verus Deus aequalis per omnia Patri et Filio voluntate, potestate, aeternitate, substantia. De quo Gregorius Nazianzenus in praefata dicit homilia: « Spiritus sanctus vita est et vivificans, lux et illuminans, bonus et 753 bonitas: Spiritus rectus, Spiritus principalis, qui est Dominus omnium, mittens apostolos, separans sibi ministros, templa sibi ipse constituens; inspirans ubi vult, dividens donationis, spiritus veritatis, spiritus sapientiae et intellectus, et scientiae, et pietatis, et consilii et virtutis, et timoris Dei, per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur, et a quibus solis ipse cognoscitur; unus ordo, unus cultus, una veneratio, una virtus, una perfectio et sanctificatio. Et quid (0077D)opus est pluribus verbis? Omnia quae Pater est, haec est Filius, excepto eo quod innatus est Pater; haec est Spiritus sanctus, praeter hoc quod natus est Filius. Sed haec non substantiam separant, sed erga substantiam discernuntur. » Quod vero idem Salvator noster de eodem sancto Spiritu, ut in eodem Evangelio secundum Joannem legitur, pronuntiat dicens: Non loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, et quia de meo accipiet (Joan. XVI, 13), ad demonstrationem unius substantiae Deitatis et voluntatis Patris et Filii et Spiritus sancti hoc dictum esse certissime credimus. Spiritus enim sanctus qui (0078A)sic a seipso propter demonstrandam unius naturae Deitatem non loquitur, ut tamen quae loquitur ejus esse, et non aliena credantur, Lucas loquendo de apostolis testatur dicens: Coeperunt apostoli loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat illis eloqui (Act. II, 4). Et in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 22). Habet ergo ipse propriam fandi auctoritatem, qui liberam caeteris loquendi tribuit facultatem: ab operatione autem et potentia atque bonitate Patris et Filii esse non potest alienus, qui cum Patre et Filio substantialiter unitatem possidet Deitatis, licet distinctam habeat in proprietate personam.
CAPUT II. De eo quod Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus in divinis voluminibus vocatur. (0078B) Spiritus sanctus, qui Patri et Filio coaequalis est et coaeternus, in aliquibus Scripturae locis Spiritus Patris; in aliquibus vero propter unitatem voluntatis, potestatis, aeternitatis, substantiae sanctae Trinitatis, Spiritus Christi vocatur.
Beatus enim Petrus, ut eumdem Spiritum sanctum Christi esse monstraret, in prima Epistola, quam his qui ex circumcisione crediderant, scripsit, de prophetis loquens, ita pronuntiat: Exsultate laetitia inenarrabili et honorificata recipientes finem fidei vestrae salutem animarum, de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia Dei prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui in eis erat, Spiritus Christi (0078C)(I Petr. I, 10).
Beatus similiter Paulus in epistola ad Romanos XVIII capitulo inquit: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et iterum idem egregius Gentium Doctor in epistola ad Galatas XVIII capitulo eumdem Spiritum sanctum unigeniti Filii Dei Spiritum esse testatur, ita dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. in quo clamamus Abba Pater (Gal. IV, 6).
Leo similiter papa in homilia, quam de adventu Spiritus sancti super apostolos scripsit, consonam beati Petri sermonibus de eodem sancto Spiritu protulit sententiam, ita dicens: « Est quidem de Patre Filius unigenitus, et Spiritus sanctus Patris Filiique est Spiritus. » Idem quoque in secunda ita ait homilia: (0078D)« Sempiternum est Filio, intemporaliter a Patre esse progenitum; sempiternum quoque est Spiritui sancto, Spiritum esse Patris et Filii. » Idem quoque venerabilis papa Leo in decretali epistola, quam de baptismatis mysterio conscripsit, Spiritum sanctum, Spiritum veritatis, id est, Christi esse testatur dicens: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Cum itaque veritas Christus sit, et Spiritus sanctus Spiritus veritatis vocatur, nomenque Paracliti utrique sit proprium, non dissimile est festum, ubi unum est sacramentum. »
(0079A)754 Beatus quoque Augustinus in quadam sententia, quam adversum Eusebium de Spiritu sancto disputando protulit, ait ita: « Non aliter novit Spiritus sanctus mysteria Dei, nisi per substantiam; una enim substantia, unum habet sensum et voluntatem, de Deo loquitur, qui semper unus et immutabilis, sive in Filio, sive in Spiritu sancto; quod enim vult Pater, hoc vult Filius, et quod vult Filius, idem vult Spiritus sanctus. Quam ob rem aliquando dicitur Spiritus Dei, aliquando Spiritus Christi, qui a Deo, inquit, procedit, et de meo accipiet (Joan. XVI, 15). » Idem quoque egregius doctor Augustinus in Expositione Evangelii secundum Joannem, eumdem Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, et Filii Spiritum esse testatur, ita dicens: « Multa sunt (0079B)testimonia quibus evidenter ostenditur et Patris et Filii esse Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Quid enim aliud significat illa insufflatio, et illud quod ait mulieri: Tetigit me aliquis, ego enim sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellatur Spiritus sanctus, ut est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35), nisi utique quod procedat Spiritus sanctus de ipso? »
Beatus quoque Ambrosius ait: « Insufflatur a Christo, ut credas Spiritum Christi esse, et ut credas de Deo Spiritum. Deus enim solus peccata dimittit. » Isidorus quoque in libro, quem De Rerum conscripsit (0079C)Natura, XV capitulo ait ita: « Spiritus sanctus creator est sicut Pater et Verbum, ut in libro beati Job legitur: Spiritus Dei fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me (Job XXXIII, 4). Spiritus sanctus Patris et Filii est, et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater, quod non habeat Filius. Non enim res una, et duorum consubstantialis poterit semel [ Forte, simul] ab eis procedere, et simul inesse, nisi unum fuerint, a quibus procedit. »
Sanctus quoque Fulgentius episcopus in libello quem de Spiritu sancto conscripsit, eumdem Spiritum sanctum Patris et Filii esse testatur dicens: « Cum quaeritur, quem Spiritum sanctum Virgini angelus annuntiavit? Ipsum utique dicimus, qui Spiritus (0079D)est Patris et Filii, sine quo non solum formari caro Christi non potuit, vel baptizari, sed neque a mortuis suscitari. » Et iterum in eodem ait libro: « Cum quaeritur, qui Spiritus est qui loquebatur per prophetas, non utique alius intelligendus est, nisi Spiritus sanctus, qui est Spiritus Christi. »
De processione igitur Spiritus sancti a Patre et Filio, et de eo quod idem Spiritus sanctus Patris et Filii dicitur Spiritus, ratione breviter tam ex divina Scriptura, (0080A)quam ex traditione sanctorum Patrum exposita, nunc de missione Filii a Patre, et Spiritus sancti ab utroque, a Patre videlicet et a Filio, pauca dicenda sunt.
CAPUT III. De missione Filii a Patre, et Spiritus sancti ab utroque.
Unigenitus Dei Filius, qui Patri coaequalis est et coaeternus, ab eodem Patre mitti perhibetur. Hinc idem ipse Salvator noster, ut in fine Evangelii secundum Joannem CCXIV capitulo legitur, ad suos ait discipulos: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21). Idem quoque Salvator noster, qui est Verbum Patris, testatur quod Spiritum sanctum mittit, et in nomine ipsius a Patre mittitur. Ipse enim, (0080B)ut in Evangelio secundum Joannem CXLII capitulo legitur, ad suos ait discipulos: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et iterum in eodem Evangelio CXLVII capitulo idem Salvator ait: Ego vobis 755 veritatem dico, expedit vobis, ut ego vadam. Si enim ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Et paulo post in eodem subjungit libro: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis modo portare. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, (0080C)et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt, propterea dixi vobis quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XXIV, 14 seqq.). Idem quoque Salvator noster post resurrectionem suam, ut in Evangelio secundum Lucam CCCXLII capitulo legitur, consona praedictis verba protulit dicens: Ego mittam promissionem Patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. XXIV, 49). Et juxta eumdem in Apostolorum Actibus est locutus: Praecepit eis ne ab Jerosolymis discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum. Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I, 4). Rursum in (0080D)fine Evangelii secundum Joannem, eo die quo resurrexerat, id est, die Dominica clausis januis ad apostolos introiisse narratur et dixisse eis secundo: Pax vobis, et intulisse: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX, 22 seq.). Quod igitur promisit, expletum esse, ut in Actibus declaratur Apostolorum, legimus: Repleti sunt enim omnes apostoli Spiritu sancto, et coeperunt (0081A)loqui aliis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui eis (Act. II, 4).
Beatus igitur Gregorius Nazianzenus in eadem homilia, quam de adventu Spiritus sancti super apostolos conscripsit, de missione ejusdem Spiritus sancti ait ita. « Spiritus sanctus venit ut Dominus in potestate, mittitur autem tanquam qui non sit contrarius Deo. Isti enim sermones non naturam separant, sed concordiam docent. Propterea autem post ascensionem Christi ut unus nobis Paraclitus mitti dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscas. »
Sanctus quoque Augustinus in libro quarto de Trinitate XXI capitulo Filium et Spiritum sanctum aequales esse Patri secundum unitatem substantiae, licet (0081B)ab eo mitti dicuntur, testatur, ita dicens: « Sicut Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est: sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est, unum sunt; quia Pater et Filius unum sunt. Ita etiam et Spiritus sanctus unum cum eis est, quia hi tres unum sunt. » Et iterum in secundo libro capitulo tertio ait: « Sicut non ex eo fit, ut minor sit Filius, quia dixit: Non potest a se Filius facere quidquam, sed quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19); (Non enim hoc ex forma servi dixit, sed ex forma Dei, sicut jam ostendimus. Haec autem verba non indicant quod minor sit, sed quod de Patre sit) ita non hinc efficitur, ut minor sit Spiritus sanctus, quia dictum est de illo: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque (0081C)audiet, loquetur (Joan. XVI, 13).
Hinc sanctus ac venerabilis Pater Athanasius in altercatione, quam cum Ario habuit haeretico, dicit quod Spiritus sanctus, qui unius ejusdemque est cum Patre Filioque substantiae, ea quae Patris et Filii communia sunt, ait et loquitur ita dicens: Multo magis ex hoc apparet Spiritum sanctum a Patris et Filii substantia non esse alienum, dum non a seipso tanquam alienus et extraneus, sed ut puta unius ejusdemque naturae socius, quae Patris et Filii communia sunt, ait et loquitur. Nam si propriis loqueretur, non solum a Patre alienus, sed et fallax et deceptor procul dubio haberetur, quoniam, ut ait Filius, Omnis qui loquitur mendacium, de propriis loquitur (Joan. VIII, 44), et ideo hic verum loquitur, quia non de (0081D)proprio, id est, non a semetipso, sed de Patris, et Filii, quae loquenda sunt, loquitur. De meo, inquit, accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et ut ostenderet hoc esse a se accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse se, ait. Ideo dixi de meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt. Vides ergo Spiritum sanctum a Patre et Filio non esse discretum, dum ea loquitur quae Patris et Filii propria esse noscuntur. »
756 Unigenitus igitur Dei Filius, sive Spiritus (0082A)sanctus, licet a Patre propter unitatem substantiae sanctae Trinitatis mitti, ut praefati sumus, dicuntur; Patri tamen per omnia voluntate, potestate, aeternitate, substantia aequales sunt. Non est enim, ut sanctus Hieronymus in Symbolo, quod ipse egregius composuit doctor, testatur, aliquis in hac summa et ineffabili Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitas sui perfectione aequalis est, ut exceptis vocabulis, quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. « Qualis enim Pater, ut beatus Athanasius Alexandriae urbis episcopus testatur, talis et Filius, talis et Spiritus sanctus; in hac enim Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae (0082B)coaeternae sibi sunt et coaequales; ita, ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. »
Hac igitur credulitate nec Trinitas a nobis confunditur, nec substantialis unitas separatur, sed certam et immutabilem catholicae fidei confitemur et sequimur regulam, per quam beati apostoli et martyres, et omnes viri religiosi et sanctitate praediti gratiam meruerunt habere divinam, et spem perennis adepti sunt vitae, et coelestis regni beatitudinem sortiti sunt sempiternam.
DOMINI AUGUSTINI EXPLANATIO MYSTERII SS. TRINITATIS.
Certe vita est Christus. Et si certa vita est Christus, (0082C)quare mortua est vita? Idem Dominus noster Jesus Christus et mori potuit in unum, et non mori ex altero: Quaere mortem: in Verbo nunquam esse potuit? Quaere mortem: in anima nunquam fuit, quia vera mors fuit; unus atque idem Christus est, qui et injuriam totus pertulit, salva potentia divinitatis; et jactus in profundum non mersus.
Interrogo. Ipse est Pater qui Filius? Respondit: Absit: non est ipse Pater qui Filius: neque Spiritus sanctus ipse qui Pater.
Inter. Quomodo quia in personis alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus? Et non quidem aliud, sed alius.
Inter. Ipsum [ Ms., istud saepius, hic et infra ] est Pater, quod Filius? Resp. Ipsum.
Inter. Hoc est Pater, quod Filius? Resp. Hoc est.
Inter. Ipse est Pater, qui Filius? Resp. Absit: non est ipse Pater, qui Filius, sed ipsum est Pater quod Filius.
(0082D)Inter. Deus Pater, qui est ante saecula et in finem saeculi, ipse natus est de Virgine? Resp. Absit: Deus Pater, qui est ante saecula et in finem saeculi, non est ipse natus de Virgine; Dominus Filius ipse natus est de Virgine.
Inter. Habet Pater aliquid commune cum Filio? Resp. Habet.
Inter. Quid habet? Resp. Aeternitatem et divinitatem.
Inter. Habet Pater aliquid proprium, quod Filius non habet? Resp. Habet.
Inter. Quid habet? Resp. Aeternitatem sine nativitate, eo quod ingenitus est.
(0083A)Inter. Habet Filius aliquid proprium, quod Pater non habet? Resp. Habet.
Inter. Quid habet? Resp. Nativitatem cum aeternitate, eo quod genitus sit.
Inter. Habet Spiritus sanctus aliquid proprium, quod nec Pater habet, nec Filius habet? Resp. Habet.
Inter. Quid habet? Resp. Processionem, eo quod procedens est ex Patre et Filio.
Inter. Pater solus Trinitas dici potest, an? Quomodo? Resp. Potest.
Inter. Quomodo potest? Resp. Quia Filius et Spiritus sanctus ex eo processit. Filius Trinitas dici non potest, quia non processit ex eo Pater, sed solus Spiritus; quia si Spiritum sanctum ingenitum dicimus, duos Patres affirmamus; et si genitum, duos Filios approbamus. Sed propter hoc nec genitum neque ingenitum dicimus, sed a Patre Filioque procedens est; et est Trinitas in una Deitatis persona.
Inter. Est essentia in Patre? Resp. Inter. Quomodo? Resp. Quia semper est, et in semetipso (0083B)est.
Inter. Tota Trinitas operata est in utero Virginis? (0084A)an? Quomodo? Resp. Tota sola Filii persona carnem suscepit, et voluit ipsum Verbum dicere Filium suum. Sed nec paveas Verbum dicere Filium Dei, quia Deus Pater Verbi sui; et ubi est Verbum Dei, ibi est Deus, quia Verbum Dei ex Deo est. Testatur Moses et Propheta, Deus per verbum fecit omnia (Psal. XXXII, 6). Et iterum dicitur in Psalmis: Verbo Domini coeli firmati sunt; et iterum: In aeternum permanet verbum tuum in saeculo et generatione (Ibid. CXVIII, 89). Et iterum Isaias: Ecce virgo concipiet et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14).
Inter. Christus Filius Dei ipse est Deus? Resp. Ipse.
Inter. Ipse natus est de Virgine? Resp. Ipse.
Inter. Ipse suspensus est in cruce? Resp. Ipse.
Inter. Ipse descendit ad inferos? Resp. Ipse.
Inter. Ipse mortuus fuit? Resp. Mortuus pro peccatis nostris, et resurrexit tertia die virtutis suae.
Inter. Ergo verus Deus mortuus fuit? Resp. Mortuus.
Inter. Quomodo fuit mortuus? Resp. In carne.
Inter. In carne mortuus fuit, in anima descendit (0084B)ad inferos, qui erat in coelis? Resp. Divinitas ubique regnabat.