De Quintiliani praeceptis etiamnunc repetendis et considerandis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Quintiliani praeceptis etiamnunc repetendis et considerandis
Living Latin in New York City conference
2018
editio: incognita
fons: YouTube

Bene. Salvete omnes. Gratias ago moderatoribus. Ut Iason dixit, sum Georgius Tarrega, sum Valentinus, sum Hispanus atque sodalis collegii Latinitatis. Gaudeo maxime me huc Novum Eboracum in Americam Septentrionalem venisse atque tantum conventum tandem participare potuisse.

Qui quidem conventus cum sit Paideia nuncupatus, statim decrevi Quintilianum hodie aggredi, multis de causis. Sed saltem in Hispania tractantur liber nonus, liber decimus, liber undecimus Quintiliani propter morphologiam, propter vocabula conformanda, propter subtilitatem linguae, propter artem dicendi. Sed etiam Quintilianus tractavit artem docendi. Et hodie velim etiam ego aggredi artem non dicendi, immo docendi. Nam plurima sunt consilia, plurima officia praeceptorum et magistrorum in libro secondo Quintiliani. Et agitur de rationibus. Nam plurimum in praecipiendo valet ratio.

Sed hisce nostris in conventibus, quibus maxime fruor, saepe loquimur de rationibus docendi vel de rationibus linguae latinae tradendae. Hodie vero, ut dixi, non loquar tantum de lingua latina tradenda, immo de ceteris disciplinis. Loquar de consuetudinibus magistrorum, de moribus magistrorum, non tantum de lingua latina si volunt tradere linguam latinam, sed etiam alias disciplinas: biologiam, vel alias linguas quoque, vel disciplinam mathematicam.

Prorsus loquar de magistro. Et est mihi in promptu tantum dimidia hora, ergo collegi tamquam florilegium decem consiliorum, decem officiorum, et hodie vobis monstrabo. Ego quidem sum pessimus magister, sed agitur de via affectanda. Mea sententia plurimi estis magistri, multi docetis linguam latinam et alias linguas. Et agitur potius de affectatione. Nos volumus viam emetiri et viam illam affectare.

Ergo audiamus Quintilianum. Nam etiam hodiernis temporibus valent eius consilia. Ergo eamus ad decem officia praeceptorum. Primum: imitatio. Aspicite tabulam depictam optimam in qua quidem est Socrates ille quem valde amabant et verebantur discipuli. Cur? Volebant eum imitari, immo aemulari quoque. Et hic Quintilianus loquitur de imitatione. Cur volebant discipuli semper magistros optimos — hic Socraten — imitari. De qua re loquebatur Socrates? De qua re nobis loquendum est, etiam si de quibusdam disciplinis loquimur, non tantum de lingua latina?

"Ipse aliquid — ipse est magister, est praeceptor — ipse aliquid immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant."

Ergo etiam si loquimur de ablativis absolutis, etiam si loquimur de discriminibus inter accusativum et nominativum, etiam si loquimur de accusativo cum infinitivo, prorsus de grammatica maxima, etiam loquendum de moribus. Loquendum de consuetudinibus, loquendum est de medullis vitae. Et Aloisia heri dixit de Varrone, et Terentius noster quoque locutus est de Erasmo, qui quidem loquebantur de lingua, de subtilitate (ut dixi) linguae, sed saepe veniebant ad artem vivendi. Nam de hac re agitur.

Ergo "licet (scilicet quamquam) enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet (praebeat magister), tamen — hoc mihi multum placet — viva illa vox, ut dicitur, alit plenius."

Ergo agitur de cibo, agitur de esca. Nos quodam modo magistri praeceptores alimus discipulos nostros, alimus eos. Sed si alimus discipulos, potius loquamur de honesto ac bono. Sermo sit de honesto et bono, etiam si loquimur de rebus grammaticis, loquamur perpetuo de honesto ac bono. Nam quo saepius monuerit magister, hoc rarius castigabit. Ergo loquamur etiam de his rebus. Nec habeat vitia nec ferat. Ego sum magister vitiosus, sed saltem cum intramus in cubicula, cavete! Nam iam statim efficimur exempla. Sumus discipulis exempla, sumus discipulis documento. Ergo illi volunt, ut dixit, imitari nos. Ergo praebeamus illis discipulis exempla. Et faciamus ut post scholas etiam de nostris argumentis cogitent. Etiam domi in aedibus suis cum amicis cum familia cum parentibus loquantur de nostris scholis. Hoc significat esse bonum, nonne?

Aspicite deinde: "praecipueque praeceptoris — vox praeceptoris — quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus favemus."

Ergo faveant nobis discipuli. Ceterum secunda lex: simplicitas. Hoc patet, nonne? Magister debet esse simplex in docendo. Sed quid significat simplicitas? Quid significat? Num significat descendere ad minora et explanare rudimenta linguae? Nos sumus magistri, nonne? Nos sumus praeceptores, nos iam perfecimus studia in univeristate studiorum, iam legimus Vergilium, legimus Persium, legimus Horatium, et perscrutamur omnia. Debemus descendere ad minora? Debemus loqui de differentia inter accusativum et nominativum, de casibus? Etiam coram discipulis, coram tironibus ad minora descendere? dicit Quintilianus, certe descendamus ad minora!

Interim illi qui putent se non debere unquam docere minora prorsus sunt pessimi. Illi magistri qui sic putant sunt pessimi. Cur? Quia fastidiunt praestare hanc curam inferioribus. Ita fastidiunt praestare curam. Sed aspicite interim, quia omnino non possint. Ergo fortasse non possunt descendere. Quid est difficillimum re vera, quid est difficillimum docere? Minora, minima, an maiora, altissima, maxima? Dicit: Nemo sic in maioribus eminet ut eum minora deficiant.

Et saepe Quintilianus utitur similitudinibus et translationibus et loquitur de rebus naturae, sic Homerus. Et quid de medicis? Sunt medici qui in valetudinario curationes cotidie suscipiant, cotidie curationes de corde, de capite, de pectore, de vita prorsus, et postea quid domi? Non valent sanare liberos ipsos? Non valent sanara vulnera simplicissima? Quid dixerit uxor domi? Aspicite: "leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus?"

Hoc dicit Quintilianus. Quid de vulneribus simplicissimis? Quid de certaminibus? Discipuli sunt comites re vera, ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvolo faciat (sunt parvi discipuli) det manum (porrigat manum) et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes (scilicet discipulus) possit. Ergo discipuli sunt comites nobis. Etiam igitur descendamus ad minora et explanemus facillima, quia prodest re vera. Est difficillimum, sed faciamus.

Ceterum. Simplicitas et nunc claritas bene inter se coniunguntur maxime. Claritas. Prima est eloquentiae virtus perspicuitas. Niteant omnia discipulis, coruscent prorsus, omnia cernantur a discipulis, debent omnia coruscare, ut omnia statim intellegant discipuli. Haec est perspicuitas, claritas. Et quid de obscuritate? Nam sunt qui obscure omnia explanent.

Et quid hoc significat? Aspicite quid dicat Quintilianius: "erit ergo etiam obscurior quo quisque deterior." Ergo peiores — pessimi immo magistri sunt obscuriores, sunt obscuri, ergo cavete! Obscuritas non significat optimam artem docendi. Cavendum est. Debemus loqui, Debemus discipulos docere clare — clarissime. Omnia pateant.

Ceterum nulla iracundia. Patientia utamini quaeso. Patientiam teneamus. Hoc est difficile, ita scio, sed minime iracundus, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus, assiduus, frequens, nulla neglegentia, diligentia, diligens maxime potius quam immodicus. Et loquebatur latine et in litteris latinis semper Romani loquebantur de modo tenendo. Modus, modus, modus. Et Quintilianus quoque loquebatur de modo. Interrogantibus libenter respondeat etiam si interrogant de rebus absurdis, liberter patientiam habeamus, libenter respondeamus. Et non interrogantes percontetur ultro. Nam sunt aliquando qui tabescant, sunt qui nolint audire magistrum. Sunt qui velint iam exire ex scholis. Ergo eos ultro sponte interrogemus. Non interrogantes, etiam si dormiunt, excitabimus eos. Ergo percontetur, interrogemus eos sponte. Libentius praecipientem audiunt si praecipimus, si quid docemus, si quid interest eorum re vera, nam agitur de vita, ergo libentius audiunt praecipientem quam reprehenedentem. Quid de reprehendendo, mox dicam.

Quinta lex: Laudatio discipulorum. Suntne discipuli laudandi? Quatenus? Semper? Qualiacumque sunt laudanda? Quatenus? Dicit: "In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus (modus rursus) nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit." Debemus aliquando laudare, nam si numquam laudamus, hoc taedet sine dubio, taedebit discipulos nostrarum scholarum. Ergo debemus non maligni esse, nec effusi. Quid significat effusus?

Non semper non perpetuo laudare: nam taedium laboris altera neglegentiam parit. Si nimis multum laudamus, quid? Non est incitamentum. Nihil faciunt, nolunt facere, non cogitant, quia laudantur semper. Ergo cavendum est. "In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque contumeliosus." Non debemus invehi in discipulos. Non debemus iis vitio vertere quod non fecerint pensa, quod non responderint ad exercitia, quod nihil memoriae mandaverint. Non. Patientia, patientia. Ergo non acerbus minimeque contumeliosus.

Ceterum nimis laudationis quid accidit? Adsurgendi exultandique licentia? Bene, fortasse vos habetis discipulos qui si laudentur surgunt et gloriantur se omnia bene respondisse: "Ipse sum optimus omnium! Audite quid dixerit magister!" Modus, modicum testimonium. "Placet quod dixit." "Gratias, magister." Modicum testimonium.

Ergo iam dixi: qualiacumque laudanda? Non. Parata quidquid effuderint laude? Non. Quidquid effuderint? Non. Quidquid dixerint? Non. Non semper. Modum teneamus quaeso. Perniciosissima enim est hostis si semper laudamus. Hoc est vitium.

Nimis emendationis? Quid si reprehendimus nimis multum? Ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficiunt. Ne multum agamus, sed haec sententia est pulcherrima: "dum omnia timent, nihil prorsus conantur." Valde placet haec sententia. Et verum est. omnino suffragor Quintiliani opinioni. Aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. Etiam agitur de aetatibus: non semper eodem modo discipuli laudandi vel reprehendendi. Agitur etiam de gradibus in aetatibus.

Et ut colligamus: iucundus praeceptor (loquitur de iucunditate quoque) "ut remedia (medici sumus aliquantillum) ut remedia quae alioqui natura sunt aspera molli manu leniantur." Valde placet: non severe, sed molli manu. Sunt nobis — dixi — comites.

Ergo laudare, ferre quoque aliquando, mutare aliquid, et illuminare interponendo aliquid sui etiam. Reddita semper cur id fiat ratione: redamus rationem cur aliquid faciamus. Nam aliter discipuli non intellegunt cur reprehendantur vel corrigantur vel cur laudentur. Ergo reddamus rationem, explanemus cur id fiat. Sexta, iam diximus: "frequentur — haec sunt vocabula Quintiliani — interrogare et iudicium discipulorum experiri". Audiamus discipulos.

Septima, scripsi libertatem, sed potius quaerebam vocabulum graecum autonomiam. Scripsi libertatem, sed aspicite: ut inveniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo eos quam ne semper docendi sint? Non semper pendebunt, non semper debent pendere a magistro, fortasse fiunt magistri, et semper magistros interrogabunt? Ipsi fient magistri. Ergo agitur quoque de libertate quadem ut ita dicam quaerenda, ut ipsi possint postea et docere et discere quoque.

"Sicut de re militari in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta." Ergo experiantur. Et "nonnumquam credi sibi ipsos oportebit (oportebit nonnumquam credi sibi nam tantum videntur credere magistro, ergo credant sibi quoque) ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant."

Ipsi veniant ad doctrinam postea. Et quaerant illam viam. Octava: notare discrimina ingeniorum et quo quemque natura maxime ferat scire. Hoc est nostri quoque. Debemus scire, notare discrimina inter discipulos. Nam est inter discipulos varietas maxima. Sunt re vera diversi. Ergo sciamus, hoc est nobis officium. Ergo sciamus quoque notare, discernamus inter discipulos. "Propria naturae bona doctrina fovere et in id potissimum ingenia quo tenderent adiuvare."

Nam multae sunt virtutes inter discipulos. Multae et diversae virtutes. Etiam sunt vitia, scio, sed quoque sunt virtutes. Ergo praeceptor se singulis commodabit, ut in eo quo quisque eminet provehatur. Ergo progrediuntur discipuli. Et hoc est nostrum officium. Agitur de virtutibus augendis. Neque ego contra naturam pugno: non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod deficit. Ergo et addendum et augedum. Et haec est pulcherrima similitudo: videtis equum.

Quintilianus loquitur de Ephoro et Theopompo qui quidem fuerunt discipuli oratoris Isocratis. Et erant omnino diversi. Ergo quid est nobis praeceptoribus faciendum? Ille dicebat alteri frenis alteri calcaribus opus esse. Ergo aliquando frenis utamur: cave! Lentius! Aliquando eos exhortemur. Ergo frenis calcaribus. Tarditas, concitatio.

"Nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alternum ne ab eo quod quisque optime facit in aliud cui minus est idoneus transferas."

Ergo cavendum est. Debemus cognoscere et agnoscere discipulos nostros. Et tandem et haec est ultima imago, velim legere ultimum textum, nam dixi hodie de officiis praeceptorum, sed etiam sunt officia discipulorum, non tantum praeceptorum.

Et haec pars est utilissima et tamquam colligit omnia quae hodie diximus:

"Plura de officis docentium locutus, discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant."

Ergo sumus parentes non corporum, immo mentium discipulorum nostrorum. Hoc est officium, nonne?

"Multum haec pietas (hic amor) conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent (imitatio), in ipsos denique coetus scholarum laeti alacres convenient, emendati non irascentur " quia verentur magistros, ergo non irascentur etiam si corriguntur, quia auctoritas non flagitatur, immo auctoritas, ut opinor, a discipulis traditur. Non flagitatur. Sunt multi magistri qui flagitent auctoritatem, et sunt discipuli qui tradant.

"Nam ut illorum officium est docere, sic horum (sc. discipulorum) praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit, ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia."

Pulcherrimum ultimum vocabulum. Ergo ut omnia colligamus: Imitatio, simplicitas, claritas, nulla iracundia, laudatio discipulorum, frequentia interrogata, libertas, discrimina ingeniorum, virtutes augendae, atque officia discipulorum.

Spero non meam vocem, immo vocem Quintiliani vos multum hodie aluisse. Dixi.