Jump to content

De Re Rustica (Gesner)/Liber XI

Checked
E Wikisource

 Liber X Liber XII 

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER UNDECIMUS


Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic eventus rei, cum praedictam materiam carminis legibus inplicarem. [2] Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter expetenti versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem vilici officiis. Quae quamvis primo rei rusticae libro videbar aliquatenus exsecutus, quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum excessi et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi. [3] Vilicum fundo familiaeque praeponi convenit aetatis nec primae nec ultimae. Nam servitia sic tirunculum contemnunt ut senem, quoniam alter nondum novit opera ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc tia neglegentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio est aptissima, poteritque ab anno quinto et tricesimo usque in sexagesimum et quintum, si non interveniant fortuita corporis vitia, satis validi fungi muneribus agricolae. [4] Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit oportet idem scientissimus robustissimusque, ut et doceat subiectos et ipse commode faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur aut discitur praestatque vilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, cum etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum domino, quem vilicus docet." [5] Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari vilicum tamquam fabrum an a se instituere consueverit: Ego vero, inquit, ipse instituo. Etenim qui me absente in meum locum substituitur et vicarius meae diligentiae succedit, is ea quae ego scire debet. Sed et haec nimium prisca et eius quidem temporis sunt, quo idem Ischomachus negabat quemquam rusticari nescire. [6] Nos autem memores ignorantiae nostrae vigentis sensus adulescentulos corporisque robusti peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus vel unus ex multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi consequatur scientiam. Quidam enim quamvis operum probatissimi artifices, imperitandi parum prudentes, aut saevius aut etiam lenius agendo rem dominorum corrumpunt. [7] Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vilicus, nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare, quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec valentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritissimus, si sit invalidus. [8] Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo virium tamquam promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata viribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti; plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque eiusdem medicina. [9] Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor: tam docendus est futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. [10] Rusticationis autem magna et diffusa materia est, partesque si velimus eius percensere, vix numero conprehendamus. quare satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus sum, ceterarum artium minus vitae necessariarum repertos antistites, agriculturae neque discipulos neque praeceptores inventos; nisi magnitudo rei fecerit reverentiam vel discendi vel profitendi pene inmensam scientiam, cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi. [11] Nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur vel aliquas partes earum addiscere, quamvis universas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus, aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam? [12] Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum vilicum, si nullus professor est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno velut auctore cuncta rusticationis consequi praecepta. Verumtamen ut universae disciplinae vix aliquem consultum, sic plurimos partium eius invenias magistros, per quos efficere queas perfectum vilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus fossor aut foeni sector nec minus arborator et vinitor, tum etiam veterinarius et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant. [13] Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium vilicationis, in primis convictum domestici multoque magis exteri vitet. Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae. Nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens imperare? [14] Tum etiam sit a venereis amoribus aversus; quibus si se dediderit, non aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit. Nam vitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec supplicium gravius quam frustrationem cupiditatis existimat. Igitur primus omnium vigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec lentos per otium pigre procedere. [15] Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo," inquit, "unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam." [16] Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat. Nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius pervenit is, qui naviter et sine ullis concessationibus permeavit, quam is, qui cum sit una profectus, umbras arborum fonticulorumque amoenitatem vel aurae refrigerationem captavit, sic in agresti negotio dici vix potest, quid navus operarius ignavo et cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet vilicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed velut in aliquod proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat parumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere, ut ab ipso fortiter sit effectum. [18] Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pecudem patitur in agro relinqui. Tum vero, cum tectum subierit, idem faciat, quod ille diligens opilio, nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat cuiusque maximam curam. Sive quis, quod accidit plerumque, sauciatus in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta, sive aliter languidior est, in valetudinarium confestim deducat et convenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat. [19] Eorum vero, qui recte valebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine fraude a cellariis praebeatur, consuescatque rusticos circa larem domini focumque familiarem semper epulari atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum; nec nisi sacris diebus accubans cenet festosque sic agat, ut fortissimum quemque et frugalissimum largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et velit aliis quoque honoribus dignari. [20] Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum opus effici potest, recognoscat et saepius inspiciat ferramenta eaque semper duplicia conparet ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere vitiatum fuerit, a vicino petendum sit, quia plus in operis servorum avocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. [21] Cultam vestitamque familiam utiliter magis habeat quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus, quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam vestem servitiorum quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere. nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia [vincta, quae sunt] ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explorare, ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit; nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu patrisfamiliae resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat; haruspicem sagamque sua sponte non noverit, quae utraque genera vana superstitione rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas nundinas, nisi vendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentaverit. Neque enim coloniae suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas novosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat. Ad ministeria sua conservos non adhibeat nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. [24] Pecuniam domini neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet. Haec enim res avocat vilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi nummum est numeratio, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud vitandum habebit quam hercule fugiendum venandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae avocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis; semperque foveat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius vereantur severitatem, quam ut saevitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit cavere, ne peccet operarius, quam, cum peccaverit, sero punire. Nulla est autem vel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio. [26] Nam illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere discunt." Itaque curabit vilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre consequetur, si semper se repraesentaverit. [27] Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem fatigata cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit. In universa porro villicatione, sicut in cetera vita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere. [28] Nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia vel neglegentia, maxime in rusticatione, cuius est disciplinae caput semel fecisse, quicquid exegerit ratio culturae; nam quamvis interdum emendata sit perperam facti vel inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum resarciat. [29] Praelabentis vero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caveat, ne inprovidus ab opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum expressius vetustissimus auctor Hesiodus hoc versu significavit: aiei d' amboliergos aner ataisi palaiei. Quare vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum "serere ne dubites," id vilicus ad agri totum cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit. [30] Nam cum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. [31] Nam, ut ait Vergilius, tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Contra quam observationem multis argumentationibus disseruisse me non infitior in iis libris, quos adversus astrologos conposueram. Sed illis disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant. [32] In hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur pingui Minerva quamvis utile continget vilico tempestatis futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis vel occidentis conpetere vim sideris. Nam satis providus erit, cui licebit ante multos dies cavere suspecta tempora.

Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli; cuius varietatem mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus vilicus, aut numquam decipietur aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo vate, quod ait ille, vere novo terram proscindere incipiat. [2] Novi autem veris principium non sic observare rusticus debet, quemadmodum astrologus, ut exspectet certum illum diem, qui veris initium facere dicitur, sed aliquid etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma iam intepescit annus permittitque clementior dies opera moliri. [3] Possit igitur ab Idibus Ianuariis, ut principem mensem Romani anni observet, auspicari culturarum officia; quorum alia ex pristinis residua consummabit atque alia futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium inmature videri possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem nimium tarde. Dies caelestes: [4] Id. Ian. Ventosa tempestas et incertus status. XVIII Kal. Febr. Tempestas incerta. XVII Kal. Febr. Sol in Aquarium transit; Leo mane incipit occidere; Africus, interdum Auster cum pluvia. XVI Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat. XV Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, ventus Africus, tempestatem significat. XI Kal. Febr. Fidicula vespere occidit, dies pluvius. [5] VIIII Kal. Febr. Ex occasu pristini sideris significat tempestatem, interdum etiam tempestas. VI Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur. V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluvius dies. III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula occidere, significat. Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus tempestatem facit, interdum tantummodo significat. [6] Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior vilicus, ut iam dixi, vel abstinere possit operibus vel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et adventum Favonii, si maior est vineae vel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus vitis saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7] Itaque dum hae regelatae secentur, usque in horam secundam vel tertiam poterunt vepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari, acervi virgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. [8] Siccos quoque et pingues agros tempestivum est proscindere. Nam uliginosi et mediocris habitus sub aestatem vervagendi sunt, macerrimi vero et aridi post aestatem primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis pluviis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. [9] Eodemque mense ante Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici, earumque tempestiva sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. [10] Sed et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. ervum melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso vel proximo seremus. Nam Martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. [11] Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis vel etiam palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem convenit. Sed utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in tricesimam, quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem querneas sive oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem vel ridicas quinque conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes viginti; haec erit vehis una. Pinus autem quinque et viginti pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa vehis dicitur; nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum quadraginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter vehes appellantur. [14] His etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent. Kal. Febr. Fidis incipit occidere, ventus Eurinus et interdum Auster cum grandine est. III Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut Septentrio, nonnumquam Favonius. Non. Febr. Mediae partes Aquarii oriuntur, ventosa tempestas. [15] VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Favonii spirare incipiunt. VI Id. Febr. Ventosa tempestas. III Id. Febr. Eurus. Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata vel arva purgantur et in faenum submittuntur. [16] Reliquae partes vinearum propter brumam vel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur. Item vinearum fossio iisdem locis peragenda est arbustorumque sive putatio sive adligatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde et Idus pomorum seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae. [17] Pastinatio quoque, quae mense Decembri vel Ianuario coepta est, iam nunc includenda et vitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta vel in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta vel ad bipedalium, quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. [18] Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est. Nam holeribus deponendis possit vel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda, quin etiam vinearia diligenter facienda malleolusque quam [recentissimus] curiosissime pangendus. [19] Populos et salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestivas radices amputare. sarmenta e vineis nondum fossis atque arbustis et segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodientem vel alio genere terram molientem potest inpedire, nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria nova conserere vel antiqua curare, harundineta nunc ponere vel etiam pristina colere, salicta facere vel deputare, runcare ac fodere, genistam semine vel plantis in pastinato vel etiam sulco deponere. [20] Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamvis tepidis regionibus melius administretur per mensem Ianuarium. Id. Febr. Sagittarius vespere occidit, vehementer hiemat. XVI Kal. Mart. Vespere Crater oritur, venti mutatio. XV Kal. Mart. Sol in Pisces transitum facit, nonnumquam ventosa tempestas. [21] XIII et XII Kal. Mart. Favonius vel Auster cum grandine et nimbis. X Kal. Mart. Leo desinit occidere, venti septentrionales, qui vocantur ornithiai, per dies triginta esse solent, tum et hirundo advenit. VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone vel Coro, interdum pluvia. VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, variae tempestates, alcyonei dies vocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est. [22] VII Kal. Mart. Ventosa tempestas, hirundo conspicitur. Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiva est administratio, locis autem calidioribus, quamvis sera, tamen necessaria. Ceterum malleoli et viviradicis positio huius temporis esse videtur optima. [23] Nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis, utique si non sit ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel melior. Insitio quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur. Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine. [24] VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera dicunt, septentrionales venti. IIII Non. Mart. Favonius, interdum Auster, hiemat. Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis. III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales venti. Pridie Id. Mart. Argo navis exoritur, Favonius aut Auster, interdum Aquilo. [25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia descripsisse videar aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. [26] Igitur a Kalendis Martiis eximia est vitium putatio usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moveant. Surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio vitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis vitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare et a pecore defendere iam tempestivum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut supra diximus, id fieri debet; nam frigidis vel a Quinquatribus prata recte submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum quaternum, si est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem et octo. Ceterum ad deponendas vites vel non magni incrementi arbores sulcus, qui sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc conveniet infundere; maximis sex congii, mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed tamen quae nihil vitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. [30] Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum etiam bacas lauri et murti ceterorumque viridium semina in areolas disserere praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis vel etiam Kalendis Martiis veantponi oportere iidem censuerunt. Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem. [31] XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat. XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Favonius vel Corus. XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales venti. X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluvius dies, interdum ninguit. VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium vernum, tempestatem significat. [32] Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda. Et si quae pergulae vitium generosarum vel si quae in agris aut vepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles utique deputari debent; post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles. Vtriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab Idibus Februariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur. [34] Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat. Non. Apr. Favonius aut Auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie. VIII Id. Apr. Vergiliae vespere celantur, interdum hiemat. VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem significat. IIII Id. Apr. Sole oriente Libra occidere incipit, interdum tempestatem significat. [35] Pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat. His diebus locis frigidis prima vinearum fossio utique ante Idus peragenda est, quaeque mense Martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique quam primum exsequenda sunt. Fici vitesque adhuc recte inseruntur; seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode fodiri possunt. Oves Tarentinae radice lanaria lavari debent, ut tonsurae praeparentur. Id. Apr., Vt supra, Libra occidit, hiemat. [36] XVIII Kal. Mai. Ventosa tempestas et imbres nec hoc constanter. XV Kal. Mai. Sol in Taurum transitum facit, pluviam significat. XIIII Kal. Mai. Suculae se vespere celant, pluviam significat. XI Kal. Mai. Ver bipertitur, pluvia et nonnumquam grando. X Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus vel Auster, dies umidus. VIIII Kal. Mai. Prima nocte Fidicula apparet, tempestatem significat. IIII Kal. Mai. Auster fere cum pluvia. [37] III Kal. Mai. Mane Capra exoritur, Austrinus dies, interdum pluviae. Pridie Kal. Mai. Canis se vespere celat; tempestatem significat. Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque, si iam librum remittunt, inseri oleae vel emplastrari ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere inseri. [38] Sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint. Si qua praeterea in vineis aut fossor disturbavit aut neglegentia omisit, diligens vinitor restituere debet et fracta iuga considerate resarcire aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari oportet. [39] Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, Sucula cum sole exoritur. VI Non. Mai. Septentrionales venti. V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat. III Non. Mai. Idem sidus pluviam significat. Pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem significat. Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Favonius. VII Id. Mai. Aestatis initium, Favonius aut Corus, interdum et pluviae. [40] VI Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Favonius aut Corus, interdum et pluviae. III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem. Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. bonus operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere et operire; una opera novellas circumfodiet arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. [41] Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus mensibus non solum seminariis, sed etiam novellis vineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum non remittit. [42] Hoc eodem mense in pastinato seminario novissima positio est olearis taleae, eamque oportet, cum panxeris, fimo et cinere mixtis oblinere et superponere muscum, ne sole findatur. Sed hoc idem opus melius fiet ultima parte mensis Martii vel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus, quibus praecepimus seminaria plantis vel ramis conserere. [43] Id. Mai. Fidis mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum dies umidus. XVII Kal. Iun. Idem, quod supra. XVI et XV Kal. Iun. Eurinus vel Auster cum pluvia. XIIII Kal. Iun. Sol in Geminos introitum facit. XII Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales venti, nonnumquam Auster cum pluvia. XI et X Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem significat. VIII et VII et VI Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrionales venti. [44] Ab Idibus usque in Kalendas Iunias veteranam vineam, priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras omnes vineas identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum vineti pampinabit. quibusdam regionibus oves nunc tondentur, et pecoris nati aut amissi ratio accipitur. Item qui lupinum stercorandi agri causa sevit, nunc demum aratro subvertit. [45] Kal. Iun. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas ventosa et interdum pluvia. VII Id. Iun. Arcturus occidit, Favonius aut Corus. IIII Id. Iun. Delphinus vespere exoritur, Favonius, interdum rorat. [46] His diebus, si opere victi sumus, eadem quae extremo mense Maio facienda sunt. Item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus peractum sit. Quin etiam pro conditione regionis et caeli terra vel proscinditur vel iteratur, eaque, si est difficilis, proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, lirantur autem iugera duo bis opera una. At si facilis est terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor, cum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur. [47] Quae ratio colligit, ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae praeparanda est; ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum quoque quibus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium. [48] Pabulum, si facultas est, vel nunc vel etiam superioribus quindecim diebus, qui fuerunt ante Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. A Kalendis autem Iuniis, si iam defecit viridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus. Id. Iun. Calor incipit. [49] XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem significat. XI Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit, tempestatem significat. VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Favonius et calor. III Kal. Iul. Ventosa tempestas. [50] His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleasque omnis recondere, alveos castrare nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt; sin autem maiore parte vacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur, itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc vel sequente mense sesama serunt. [51] Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor. IIII Non. Iul. Corona occidit mane. Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor. VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit. VII Id. Iul. Cepheus vespere exoritur, tempestatem significat. VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt. [52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum optime nunc iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur. Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat. XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius. [IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur. Interdum tempestatem significat]. VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius vel Auster. [53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa. VI Kal. Aug. Aquila exoritur. IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat. III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem. [54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis vineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perveniat. Kal. Aug. Etesiae. Pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem significat. [57] VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus. Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit. His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis favi demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati, differenda est in mensem Octobrem mellatio. Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat. XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat. [58] XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit. Hoc et sequenti die tempestatem significat, interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis occidit. X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluvia. VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit occidere, interdum pluvia. III Kal. Sept. Vmeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt flare et interdum hiemat. [59] Pridie Kal. Sept. Andromeda vespere exoritur, interdum hiemat. His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis emplastratio vocatur, idque licet vel commodius facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. [60] Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et in Africa, vindemia conficitur. Sed frigidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam vocant rustici occationem, cum omnis gleba in vineis refringitur et solvitur in pulverem. Hoc eodem tempore prius quam vineae pulverentur, si perexilis est terra vel rara ipsa vitis, lupini modii tres vel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, cum fruticaverunt, prima cum fossione conversi satis bonum stercus vineis praebent. [61] Multi etiam, si pluvius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis vitem spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbribus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis provinciis, circa vindemiam adumbrantur vel stramentis vel aliis tegmentis uvae, ne ventis aut caloribus exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis uvis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, cum vilicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum. [63] Kal. Sept. Calor. IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor. Non. Sept. Arcturus exoritur, Favonius vel Corus. VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra exoritur, tempestatem significat. III Id. Sept. Favonius aut Africus, Virgo media exoritur. [64] His diebus locis maritimis et calidis vindemia et cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam tempore, qui consueverunt vina condire, aquam marinam praeparant et advectam decoquunt; de qua conficienda praecipiam, cum vilicae officia persequar. Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat. [65] XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Favonius aut Africus, interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant. XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Favonius aut Corus. XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater matutino tempore apparet. XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit, Favonius aut Corus, interdum Auster cum imbribus. [66] X Kal. Oct. Argo navis occidit, tempestatem significat, interdum et pluviam. VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem significat, interdum et pluviam. VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluviam significat. V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Favonius, nonnumquam Auster cum pluvia. IIII Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat. [67] His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt. Quidam cum vidissent partem aliquam uvarum virescere, crediderunt tempestivam esse vindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas uvas animadvertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt, quoniam inmaturis uvis omnia eadem possunt accidere propter intemperiem solis aut anni. [68] Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptaverunt, ut sive dulcis esset sapor uvae sive acidus proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uvarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si cum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res vinaceis potest adferre nisi naturae maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint, ut et a sole et a ventis protegantur umorque ipse non patiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. [70] Hoc igitur cum exploratum habuerit vilicus, sciet vindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata et diligenter lota marina vel aqua salsa et recte siccata; [71] tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest, torcularia vero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina consueverit, multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum avocet eum a cetera ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum vocant, nec minus in pabulum vicia nunc demum conseruntur. [72] Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod quidam vel ab area protinus in agrum deferri putant oportere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur. Nam ad percipiendum semen ultima parte Octobris circa Kalendas Novembres melius obruitur. Quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra villam facienda sunt, vilicae delegare, ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint. Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat. [73] IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, significat nonnumquam tempestatem. III Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem. Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur vespere, Aries medius occidit, Aquilo. VIII Id. Oct. Coronae clara stella exoritur. [74] VI Id. Oct. Vergiliae exoriuntur vespere, Favonius et interdum Africus cum pluvia. III et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster hibernus et nonnumquam pluvia. Per hos dies frigidis regionibus vindemia et cetera, quae supra scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus frumenta matura seruntur et praecipue far adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte seritur. Et quoniam sementis mentionem fecimus, non intempestive, quantum cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. [75] Iugerum agri recipit tritici modios quattuor vel quinque, farris adorei modios novem vel decem, hordei modios quinque vel sex, milii vel panici sextarios quattuor vel quinque, lupini modios octo vel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios tres vel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius, lini seminis modios octo vel decem, cicerculae modios tres vel quattuor, ciceris modios tres vel quattuor, sesami sextarios quattuor vel quinque, viciae pabularis modios septem vel octo, viciae seminalis modios quinque vel sex, ervi modios quattuor vel quinque, farraginis hordeaceae modios septem vel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato ponuntur. [76] Id. Oct. Et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat tantummodo, Iugulae exoriuntur vespere. XIII Kal. Nov. Sol in Scorpionem transitum facit. [77] XIII et XII Kal. Nov. Solis exortu Vergiliae incipiunt occidere, tempestatem significat. XI Kal. Nov. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluvia. VIII Kal. Nov. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem significat. [78] VII Kal. Nov. Nepae frons exoritur, tempestatem significat. V Kal. Nov. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et gelicidiis. IIII Kal. Nov. Arcturus vespere occidit, ventosus dies. III Kal. Nov. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem significat. [79] Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur. Vlmi quoque vitibus recte maritantur, ipsaeque vites in arbustis et vineis commode propagantur. Seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus vineas easdemque putare itemque in arbustis vitem deputare. Seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent; quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. [80] Vetus est agricolarum proverbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in totum praecipimus: ut quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut quisque calidus, novissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur. [81] Lupinum nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris. sed nec ulla res magis vacuis operariis aut seritur aut conditur. Nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obruere et novissimis post coactos fructus tollere. [82] Sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt, quamvis antiqui singulis operis singula iugera sariri et occari velint; quod an recte fieri possit, adfirmare non ausim. Eodem tempore fossas rivosque purgare et elices sulcosque aquarios facere convenit. [83] Iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec tamen amplius, ne laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves fiunt. Glans autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam silvam, si quis barbaricam, id est consemineam velit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua velis viride oleum efficere; quod fit optimum ex varia oliva, cum incipit nigrescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet. [84] Kal. Nov. Et postridie caput Tauri occidit, pluviam significat. III Non. Nov. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit. VIII Id. Nov. Idem sidus totum exoritur, Auster vel Favonius, hiemat. VII Id. Nov. Significat tempestatem, hiemat. VI Id. Nov. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem, hiemat. V Id. Nov. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem significat, hiemmat Quinto Id. Nov. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum rorat. [85] His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis, ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et pecore defensam obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus Novembres occatam habeas quam pinguissimo et novo loco, si minus, quam stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera vehes stercoris conportare numero decem octo; vehis autem stercoris una habet modios octoginta. Ex quo colligitur oportere in denos quoquoversus pedes modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet universo iugero satisfacere modios MCCCCXL. [87] Tum etiam convenit oleas ablaqueare et, si sunt parum fructuosae vel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem servare; eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas vites, quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis congios vel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum vinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant. [88] Id. Nov. Dies incertus, saepius tamen placidus. XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo magnus. XV Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluvia. XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae mane oriuntur, tempestatem significat. XII Kal. Dec. Tauri cornua vespere occidunt, Aquilo frigidus et pluvia. [89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat. X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat. VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat. Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut Auster, interdum pluvia. [90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique, sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent, sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque, seu virgultorum, corbes ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum novem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea. [93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus. VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem significat. VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat. III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum pluvia. His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt. Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat. [94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat. XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat. X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat. VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant), significat. VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat. IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat. III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat. pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa. [95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoveri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut vitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga vineis inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias adligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt. [97] Kal. Ian. Dies incertus. III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia. Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluvia. Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia. VI Id. Ian. Auster, interdum Favonius. V Id. Ian. Auster, interdum imber. Pridie Id. Ian. Incertus status caeli. [98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas Idus. Sed nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex vel paleas cum cicerculae fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium modiorum viginti vel paleas quantum velint et faeni pondo viginti vel adfatim viridem frondem ex siliquis et lauru vel, quod his omnibus praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem vel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem querneam et populneam ex Kalendis ad Idus vel paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem vel paleas ex ervo pondo quinquaginta. [101] Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Novembri ad Idus frondem vel folia ficulnea, quae sint corbis unius; ex Idibus glandis modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum vel maturam farraginem. Decembri frondem aridam vel paleas cum ervi semodio macerato vel lupini, quod ex semodio macerato exierit vel glandis modium unum, ut supra scriptum est, vel farraginem.

III.

[recensere]

Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni vilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani victus sui levet sumptum et advenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris dapes. [2] Democritus in eo libro, quem Georgicon appellavit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries perennare possit pluviis ac tempestatibus plerumque infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; si vero amplum modum sepire quis velit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. [3] Vetustissimi auctores vivam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam desideraret, verum etiam diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque vepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. [4] Locus, quem sepire destinaveris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumvallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. Modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos vacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur. ea sint vastissimarum spinarum maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci vocant kynosbaton, nos sentem canis appellamus. [5] Horum autem ruborum semina quam maturissima legere oportet et ervi moliti farinae inmiscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur vel nauticis veteribus funibus vel quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis adventum, cum iam Favonius exoritur, post Idus Februarias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. [6] Praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis [7] interiacet, inclinentur. Oportebit autem virgeam saepem interponere, quam super se pandant sentes utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conroborentur, adquiescant. Hunc veprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus effodere velis. Ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata. [8] Locum autem prius eligi conveniet, si permittit agri situs, iuxta villam praecipue pinguem quique adveniente rivo vel, si non sit fluens aqua, fonte puteali possit rigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, cum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id est mense Septembri ante aequinoctium autumnale, siquidem maxime explorantur vires fontium, cum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluviatili. [9] Providendum est autem, ne hortus areae subiaceat neve per trituram venti possint paleas aut pulverem in eum perferre; nam utraque sunt holeribus inimica. Mox ordinandi pastinandique soli duo sunt tempora, quoniam duae quoque holerum sationes; nam et autumno et vere plurima seruntur, melius tamen vere riguis locis, quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis restinguitur fontibus. [10] At ubi loci natura neque manu inlatam neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium est quam hiemales pluviae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum, eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat gestum. [11] At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes ferramento novale converti. Sed curabimus, ut ager, quem vere conseri oportet, autumno circa Kalendas Novembres pastinetur; quem deinde velimus autumno instruere, mense Maio convertamus, ut aut hiemis frigoribus aut aestivis solibus et gleba solvatur et radices herbarum necentur. Nec multo ante stercorare debebimus, sed cum sationis adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. [12] Optimum vero stercus est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, proximum vel armenti vel ovium, si sit anno maceratum; nam quod homines faciunt, quamvis habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior scilicet vis alimenti desideratur. [13] Igitur solum, quod conserere vere destinaverimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum; quippe e contrario sicut calor aestatis ita vis frigoris excoquit terram fermentatamque solvit. Quare peracta bruma tum demum stercus inicietur, et circa Idus Ianuarias humus refossa in areas dividitur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perveniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur, sed potius per semitas ingrediantur et alterna vice dimidias areas eruncent. [14] Haec, ante sationem facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore vel colendum vel serendum sit, praecipiamus, et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno et vere. Sunt autem semina brassicae et lactucae, cinarae, erucae, nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi, pastinacae, siseris, papaveris; haec enim vel circa Kalendas Septembres vel melius ante Kalendas Martias Februario seruntur. [15] Locis vero siccis aut tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa Idus Ianuarias terrae conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent, si tamen vel maritimum vel apricum agrum incolimus, haec fere sunt: alium, cepae capitula, ulpicum, sinape. Sed iam potius, quo quidque tempore terrae mandari plerumque conveniat, per menses digeramus. [16] Ergo post Kalendas Ianuarias confestim recte ponetur lepidium. Mense autem Februario vel planta vel semine ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri; nec minus si vernum et aestivum fructum voles habere, syriacae radicis et rapae napique semina obrues. Nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. [17] At circa Kalendas Martias locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre; item panacem ultima parte Martii mensis. Deinde circa Kalendas Apriles aeque porrum atque inulam et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis serenda est. Nam semen betae, cum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur. [18] Porri autem caput circa Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur. Post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen apii, si tamen rigaturus es; sic enim optime per aestum provenit. Ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est eaque optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec minus holeris atri. Atque haec sunt sationum tempora. [19] Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. [20] Vlpicum, quod quidam alium Punicum vocant, Graeci autem aphroskorodon appellant, longe maioris est incrementi quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam deponatur, ex uno capite in plura dividetur. Habet enim velut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint divisae, liratim seri debent, ut in pulvinis positae minus infestentur hiemis aquis. [21] Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem vitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici vel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem faciant, omnem viridem superficiem intorquere et in terram prosternere conveniet, quo vastiora capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium vel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque vel conseremus vel iam matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare. [23] Multi tamen haec ante Kalendas Ianuarias mediis diebus serunt mense Decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit. Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius liquido fimo prius inlita et involuta tribus algae taeniolis pangatur. Haec enim res efficit, ut in coctura celerius madescat et viridem colorem sine nitro conservet. [24] Est autem frigidis et pluviis regionibus positio eius optima post Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quantum holitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius convalescit pleniorisque incrementi et coliculum facit et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus a Kalendis Martiis deponunt; sed maior pars eius in cymam prosilit nec postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel desecta. possis autem vel maximos caules bis transferre, idque si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. [25] Lactuca totidem foliorum quot brassica transferri debet. Locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque commode dispergitur. Sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque copiam desiderat aquae, si quo tenerioris folii. [26] Sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet. Eorum, quae fusci est vel purpurei aut etiam viridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana, mense Ianuario recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio viret, mense Februario; quae deinde candida est et crispissimi folii, ut in provincia Baetica est finibus Gaditani municipii, mense Martio recte pangitur. [27] Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, levi et tenerrimo folio, quae usque in Idus Octobres commode disponitur. Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, pene toto anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, cum aliquod incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat; eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit. Eadem est ratio etiam intubi, nisi quod hiemem magis sustinet ideoque vel frigidis regionibus primo autumno seri potest. [28] Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias seremus, eiusque plantam ante Kalendas Novembres deprimemus et multo cinere stercorabimus. Id enim genus stercoris huic holeri videtur aptissimum. [29] Sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum ita, uti sata sunt, sua sede inmota permanent, neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur. Possunt autem non solum autumno, sed et vere conseri. Plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae vere adferunt. Panax utroque tempore levi et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum capiat; melior tamen eius verna satio est. [30] Porrum si sectivum facere velis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increverit, secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas et, cum convaluerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae vel conchae quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. [32] Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio est, nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et stercorari saririque debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. [33] Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur. Quod si quis id velit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti conprehendere, raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. Vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter [in] linteolis ligatum obruat. [34] Potest etiam tra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, cum est natum, incrementum eius supervoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur, quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pavicula vel cylindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. [35] Pastinaca et siser atque inula convalescunt alte pastinato et stercorato loco, sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam vero intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices et radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte Septembris vel ultima Augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum quidam vocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque convalescit loco; idque cum semel severis, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet parvamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed etiam mense Ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de novalibus silvestre mentastrum conligere atque ita inversis cacuminibus disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. [38] Rutam autumno semine satam mense Martio differre oportet in apricum et cinerem aggerare runcareque, donec convalescat, ne herbis enecetur. Sed velata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaveris et prurigo atque tumor incesserit, oleo subinde perungito. Eiusdem frutex pluribus annis manet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum et ob hoc exaruerit. [39] Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut priore libro iam rettuli, magis alvaria curantibus quam holitoribus studiose conseruntur. Sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur. [40] Eae res et semine et plantis circa aequinoctium vernum seruntur. Melius tamen est thymi novellas plantas disponere. Quae cum subacto solo depressae fuerint, ne tarde conprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie, quam volueris uti, aquam medicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. [41] Ceterum cunela vivacior est, quam ut inpensius curanda sit. Lepidium cum ante Kalendas Martias habueris dispositum velut porrum sectivum demetere poteris, rarius tamen. nam post Kalendas Novembres secandum non erit quoniam frigoribus violatum emoritur; biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit. Multis etiam locis vivacitatem suam usque in annos decem prorogat. [42] Beta florenti Punico malo semine obruitur et simul atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est locus; at si siccaneus, autumno, cum iam pluviae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum itemque holus atriplicis, quod Graeci vocant andraphakin, circa Kalendas Octobres obrui oportet non frigidissimo loco. Nam si regio saevas hiemes habet, post Idus Februarias semina disserenda sunt suaque sede patienda. Papaver et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et andraphakis. [43] Sativi asparagi, quam corrudam rustici vocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et stercoroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti seminis conprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt; quas radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant. Eas post quattuor et viginti menses in locum apricum et bene madidum stercorosumque transferri convenit. [44] Sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent. Sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alveolis maneant. At uliginosis e contrario in summo porcae dorso conlocanda, ne umore nimio laedantur. [45] Primo deinde anno, cum ita consita sunt, asparagum, quem emiserunt, infringi oportet. Nam si ab imo vellere volueris, vix adhuc validis teneris radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus vellendus. Nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emittere. ceterum stilus, qui novissime autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda. [46] Deinde cum spinam fecerit, electis seminibus ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco perurendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque eximendae; mox vel stercus vel cinis iniciendus, ut tota hieme sucus eius cum pluviis manans ad radicem perveniat. Vere deinde prius quam coeperit germinare, capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoveatur, ut et facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix. [47] Raphani radix bis anno recte seritur, Februario mense, cum vernum fructum exspectamus, et Augusto mense circa Vulcanalia, cum maturum. Sed haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur; post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur. Nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. [48] Cucumis et cucurbita, cum copia est aquae, minorem curam desiderant; nam plurimum iuvantur umore. Sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat, mense Februario sesquipedali altitudine fossa facienda est. Post Idus deinde Martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, atque ubi convalescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur; sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis valebunt fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt. [49] Aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen ante Kalendas Martias semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto, idque de media parte cucurbitae semen inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi vastioris; nam sunt ad usum vasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, cum exaruerunt. [50] At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris invenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo vel cucumeres aut cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur. Nam fere contactu eius languescunt incrementa virentium. Si vero etiam in menstruis fuerit, visu quoque suo novellos fetus necabit. [51] Cucumis tener et iucundissimus fit, si, ante quam seras, semen eius lacte maceres. Nonnulli etiam quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris habere volet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem. Deinde cum enata semina fuerint, tepidis diebus et insolatis iuxta aedificium sub divo ponat, ita ut ab omni adflatu protegantur. Ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat idque tam diu faciat, dum aequinoctium vernum confiat. Postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. [52] Possunt etiam, si sit operae pretium, vasis maioribus rotulae subici, quo minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. Sed nihilo minus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. [53] Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. Nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis vel rubi vel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis (namque non sua, sed quasi materna radice aluntur); sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus observatur. [54] Capparis plurimis provinciis sua sponte novalibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit, isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce vel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum vagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. [55] Quod tamen non tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari) quantum quod noxium virus habent sucoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo aut levissimo contenta est, quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam convalescat. Seritur utroque aequinoctio. [56] Cepina magis frequenter subactam postulat terram quam altius conversam. Itaque ex Kalendis Novembribus proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus tum demum iterari et interpositis uno ac viginti diebus tertiari et protinus stercorari, mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi deletis radicibus omnibus. [57] Deinde ad Kalendas Februarias sereno die conveniat semina spargi; quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus. Nam et viridis esui est iucunda nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina vel saepius, certe non minus debet quam quater sariri. Cuius si semen excipere voles, capita maxima generis Ascalonii, quod est optimum, mense Februario disponito quaternorum vel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et cum coeperint virere, ne minus ter consarito; [58] deinde cum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conservato. Nam nisi harundines transversas in modum iugatae vineae crebre disposueris, thalli ceparum ventis prosternuntur totumque semen excutietur; quod scilicet non ante legendum est, quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. Sed nec patiendumest, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli vellendi sunt et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent et eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti. Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat. [60] Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat, idque ut vitetur, pulvis, qui supra cameram invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, conligi debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero die recte obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt semina omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio adversus bestiolas uti; quod verum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et pulvere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. [62] Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe frustra temptavimus; itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui, servantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et vicinis nascantur. [63] Locis gidis ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, harundinibus humiles cantherii fiunt virgaeque et virgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur. Vbi vero apricis regionibus post pluvias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem kampai nominantur, vel manu conligi debent vel matutinis temporibus frutices holerum concuti. Sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem partem prorepunt. [64] Id tamen supervacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt. Nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur peri antipathon, adfirmat has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat; post hoc enim decidere omnes vermiculos et ita emori. [65] Hactenus praecipiendum existimavi de cultu hortorum et officiis vilici, quem quamvis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere prima parte huius exordii censuerim, quoniam tamen plerumque evenit, ut eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis renovanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut cum res exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum et qualiter quidque faciendum sit.