De Saeculi istius fine

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Saeculi istius fine
c. Saeculo III
editio: incognita
fons: incognitus

COMMODIANUS De Saeculi Istius Fine

Dat tuba caelo signum sublato leone,
Et fiunt subito tenebrae cum caeli fragore.
Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat,
Acclamat ut et audiant omnes in orbem:
Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra!
Conclamant pariter plangentes sero gementes,
Ululatur, ploratur, nec spatium datur iniquis:
Lactanti quid faciet mater, cum ipsa crematur?
In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:
I stos autem non tanget ignis, sed immo delinquet.
Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit.
Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,
In fulmine coeunt uenti, furit ira caelestis,
Ut, quacumque fugit, impius occupetur ab igne;
Suppetium nullum erit, nec nauticae puppes:
Flamma tamen gentes Medi Parthique feruent
In annis mille, ut feruunt corpora sanctis.
Nam inde post annos mille gehennae traduntur,
Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.