Jump to content

De Sancto Joanne, Apostolo et Evangeliste

Unchecked
E Wikisource

Joannes interpretatur Deï gratia, vel in quo est gratia, vel cuï donatum est, vel cuï donatio a Deo facta est. Per hoc intelleguntur quattuor privilegia, quæ fuerunt in Beato Joanne. Primum est præcipua Christi dilectio. Christus enim præ cæteris Apostolis eum dilexit et majora dilectionis et familiaritatis signa ostedit. Et inde dicitur Deï gratia, quia Domino gratiosus. Etiam plus Petro ipsum dilexisse videtur. Sed est dilectio animi et signi. Et illa, quæ est signi, duplex est. Una, quæ consistit in familiaritatis ostensione, et alia in beneficiorum exhibitione. Quantum ad primum utrumque æqualiter dilexit, quantum ad secundum, plus Joannen, quantum ad tertium plus Petrum. Secundum est carnis incorruptio, quia virgo a Domino est electus et inde dicitur, in quo est gratia. In ipso enim fuit gratia pudicitiæ virginalis, unde et de nuptiis volens nubere a Domino vocatus fuit. Tertium est secretorum revelatio. Et inde dicitur, cuï donatum est. Eïdem enim donatum est multa secreta et profunda nosse, sicut divinitate Verbi et consummatione sæculi. Quartum est Matris Deï recommendatio, et inde dictum est, cuï donatio facta est. Maxima enim donatio a Domino tunc eïdem facta est, quando Mater Deï in ejus custodia donata est. Ejus vitam Miletus Laodiciæ Episcopus scripsit, quam Isidorus in libro De Ortu et Vita vel Obitu Sanctorum Patrum abbreviavit.

I. Joannes Apostolus et Evangelistes dilectus a Domino et virgo electus post Pentecosten divisis Apostolis in Asiam est profectus, ubi Ecclesias multas fundavit. Domitianus igitur Imperator ejus intellegens famam accersitum eum in dolium ferventis olei ante portam latinam mitti jussit. Ille autem inde exiit illæsus, sicut a corruptione carnis exstiterat alienus. Videns igitur Imperator, quod nec sic a prædicatione desisteret, eum in Patmum insulam in exsilium relegavit, ubi solus degens Apocalypsin scripsit. Eodem anno Imperator propter sui nimiam crudelitaem occiditur et a Senatu, quidquid fecerat, revocatur sicque factum est, ut Sanctus Joannes, qui cum injuria in insulam deportatus fuerat, cum honore Ephesum rediret, occurrente eï unversa turba et dicente: “Benedictus, qui venit in Nomine Domini”. Quum autem ingrederetur urbem, Drusiana ejus dilectrix, quæ suum plurimum desiderabat adventum, mortua efferebatur. Parentes igitur ejus, viduæ et orphani dixerunt ei: “Sancte Joanne, ecce Drusianam efferimus, quæ tuis semper monitis obsecundans nos omnes alebat, tuumque plurimum desiderabat adventum dicens: “O, si videam Apostolum Deï, antequam moriar”. Ecce tu venisti et te videre non potuit”. Tunc jussit pheretrum deponi et corpus resolvi dicens: “Dominus meus Jesus Christus suscitet te, Drusiana, surge et vade in domum tuam et para mihi refectionem”. Statim illa surrexit et cœpit ire sollicita de jussione Apostoli, ita ut sibi videretur, quod non de morte, sed de somno excitasset eam.

II. Altera autem die Craton Philosophus in foro populum convocavit, ut ostenderet, quomodo hic mundus contemnendus esset. Duos enim ditissimos juvenes fratres pretiosissimas gemmas distracto toto patrimonio emere fecerat, et eas in conspectu omnium confringi jusserat. Contigit igitur Apostolum illuc transitum facere, vocansque ad se philosophum hujusmodi mundi contemptum triplici ratione condemnavit. Primo, quia ore hominum laudatur, sed divino judicio condemnatur; secundo, quia ex tali contemptu vitium non curatur, et ideo vanus est, sicut medicina vana dicitur, ex qua morbus nequaquam curatur; tertio, quia contemptus meritorius est, quia sua pauperibus elargitur, sicut Dominus juveni dixit: “Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quæ habes, et da pauperibus”. Cuï Craton dixit: “Si vere Deus Magiser tuus est et vult, ut harum gemmarum pretium pauperibus erogetur, fac, ut reintegrentur, ut ad Ejus facias gloriam, quod ego ad hominum feci famam”. Tunc Beatus Joannes gemmarum fragmenta in manum suam recolligens oravit, et factæ sunt integræ sicut prius, statimque philosophus et illi duo juvenes crediderunt et gemmas vendentes pretium pauperibus erogarunt.

III. Duo insuper juvenes honorati horum exemplo venditis omnibus et pauperibus erogatis Apostolum sunt secuti. Quadam autem die videntes servos suos pretiosis indumentis fulgentes, in uno vero pallio se egentes, contristari cœperunt. Quod quum Sanctus Joannes advertisset, eo quod facie tristes essent, virgas et lapides a littore maris deferri fecit et eos in aurum et gemmas convertit. Qui jussu Apostoli universos aurifices et gemmarios per septem dies quærentes reversi sunt dicentes, quod illi numquam tam purum aurum et tam pretiosas gemmas se vidisse testati sunt, dixitque illis: “Ite, et redimite vobis terras, quas vendidistis, quia cœlorum præmia perdidistis, estote floridi, ut marcescatis, estote divites temporaliter, ut in perpetuum mendicetis”. Tunc Apostolus contra divitias diutius cœpit disputare, ostendens, quod sex sunt, quæ debent nos ab immoderato divitiarum appetitu retrahere. Primum est scriptum, unde recitavit historiam de divite epulone, quem Deus reprobavit, et de Lazaro pauper, quem Deus elegit. Secundum est natura, quia homo sine divitiis nascitur et nudus et sine divitiis moritur. Tertium est creatura, quia sol, luna, sidera, pluvia, aër omnibus sunt communia et communiter sua beneficia largiuntur: sic et inter homines omnia communia esse deberent. Quartum est fortuna. Dixit enim, quod servus efficitur nummi et Diaboli: nummi, quia non possidet divitias, seipse a divitiis possidetur; Diaboli, quia juxta Evangelium amator pecuniæ servus est Mammonæ. Quintum est cura, quia habent curam et sollicitudinem diurnam et nocturnam in adquirendo, in custodiendo timorem. Sextum est jactura et ostendit, quod divitiæ sunt causa jacturæ, quæ est in adquisitione duplicis mali, scilicet mali in præsenti, quod est elatio, et mali in futuro, quod est æterna damnatio, et alterius, quod est in perditione æterna, scilicet duplicis boni, in præsenti, quod est gratia, et boni in futuro, quod est æterna gloria.

IV. Quum igitur Sanctus Joannes contra divitias taliter disputaret, ecce juvenis quidam mortuus efferebatur, qui triginta dies habebat, quod uxorem acceperat. Veniens igitur mater, vidua et cæteri, qui eum flebant, ad pedes Apostoli prociderunt rogantes, quod hunc quoque sicut Drusianam in Nomine Dei suscitaret. Flente igitur Apostolo diutius et orante, continuo resurrexit præceptique eï, ut illis duobus discipulis enarraret, quantam incurrissent pœnam et quantam gloriam perdidissent. Qui multa de gloria Paradisi et de pœnis inferni, quas viderat, enarravit dicens: “O miseri, vidi Angelos vestros flentes et dæmonas gratulantes”, dixitque eïs, quod perdidissent æterna palatia, quæ sunt gemmis coruscantibus fabricata, claritatis mirabilis contentiva, copiosis epulis referta, deliciis plena, gaudiis gloriosa permansura. De inferno autem octo pœnas dixit, quæ his versibus continentur:

Vermes et tenebræ, flagellum, frigus et ignis Dæmonis aspectus, scelerum confusio, luctus.

Tunc ille, qui fuerat suscitatus, et illi duo discipuli, ad pedes Apostolorum se prosternentes rogabant, ut misericordiam consequerentur. Quibus Apostolus ait: “Triginta diebus pœnitentam agite, inter quos orate, ut virgæ et lapides ad naturam pristinam revertantur”. Quod quum factum esset, ait eïs: “Ite, et unde tulistis virgas et lapides, deferatirs”. Quod quum fecissent et virgæ et lapides in suï naturam reversi essent, omnium virtutum gratiam, quam habuerant, receperunt.

V. Quum autem Beatus Joannes per totam Asiæ Provinciam prædicasset, cultores idolorum seditionem in populo concitantes Joannen ad templum Dianæ trahebant cogentes eum sacrificium offerre, quibus Joannes hanc disjunctionem proposuit, ut aut ipsi ad invocationem Dianæ Ecclesiam Christi everterent et ipse idolis sacrificaret, aut ipse ad invocationem Christi templum Dianæ everteret et ipsi in Christum crederent. Huic ergo sententiæ quum major pars populi consensisset exeuntibus cunctis de templo oravit Apostolus et funditus templum corruit et Dianæ imago penitus comminuta est. Aristodemus autem Pontifex idolorum in populo seditionem maximam concitavit, ita ut una pars contra aliam ad prœlium pareretur. Cuï Apostolus: “Quod tibi vis faciam, ut placearis”. Cuï ille: “Si vis, ut credam in Deum tuum, dabo tibi venenum bibere, et si nullam in te læsionem videro, verus Deus Dominus tuus apparebit”. Cuï Apostolus: “Fac, ut locutus es”. Et ille: “Volo, ut ante alios morientes videas, ut sic amplius pertimescas”. Pergens igitur Aristodemus ad Proconsulem duos viros decapitandos petivit et coram eïs omnibus venenum dedit, qui mox ut venenum dedit, biberunt et spiritum exhalaverunt. Tunc Apostolus calicem accipiens et signo Crucis se muniens totum venenum bibit et nullam læsionem incurrit, quapropter Deum omnes laudare cœperunt. Aristodemus autem dixit: “Adhuc mihi inest dubietas, sed si veneno mortuos suscitaverit, absque dubio vere credam”. Tunc Apostolus eï tunicam suam tribuit. Cuï ille: “Cur mihi tunicam tuam dedisti?”. Cuï Apostolus: “Ut sic confusus a tua infidelitate discedas”. Cuï ille: “Numquid tunica tua me credere faciet?”. Et Apostolus: “Vade, et mitte eam super corpora defunctorum dicens: “Apostolus Christi me misit ad vos, ut in Christi Nomine exsurgatis””. Quod quum fecisset, illico surrexerunt. Tunc Apostolus Pontificem et Proconsulem credentes cum omni parentela sua Christi Nomine baptizavit, qui in honorem Beati Joannæ ecclesiam construxerunt.

VI. Refert Beatus Clemens, sicut in Libro IV. Ecclesiasticæ Historiæ invenitur, quod quodam tempore Apostolus quendam juvenem pulchrum et fortem convertit et eum cuïdam Episcopo sub depositi nomine commendavit. Post aliquod autem tempus juvenis dereliquit Episcopum et factus est princeps latronum. Apostolus itaque ad Episcopum venit et suum depositum requisivit. Quumque ille de pecunia intellegeret et ex hoc vehementer stuperet, dixit eï Apostolus: “Juvenem illum a te repeto, quem tibi tam studiose recommendavi”. Cuï ille: “Pater Sancte, in anima mortuus est et in tali monte cum latronibus degit, quorum ipse princeps est”. Quibus auditis vestem suam scidit et caput suum pugnis feriens: “Bonum, inquit, te custodem fratris animæ dereliqui”. Confestim igitur sibi equum parari jussit et ad illum montem intrepidus cucurrit. Quem quum juvenis inspexisset, præ pudore nimio statim equum ascendit et velocius aufugit. Apostolus autem ætatis oblitus urget calcaribus equum e post tergum clamitat fugientis: “Ut quid, fili dilectissime, fugis Patrem et inermem senem? Ne timeas, fili, quia pro te Christo rationem reddam et certe pro te libenter moriar, sicut pro nobis Christus est mortuus. Revertere, fili, revertere, quia Dominus me misit”. Qui audiens compunctus rediit et amarissime flevit. Apostolus autem ad pedes ejus procidit et manum tamquam per pœnitentiam jam purgatam osculari cœpit. Jejunante igitur et orante pro eo Apostolo veniam impetravit ipsumque postmodum in Episcopum ordinavit.

VII. Legitur quoque in eadem Hisoria Ecclesiasica et habetur in glossa super secundam canonicam Joannæ, quod quum Joannes apud Ephesum balnea lavandi gratia introisset et ibidem Cerinthum Hæreticum vidisset, protinus exiit dicens: “Fugiamus hinc, ne balnea super nos corruant, in quibus lavatur Cerinthus veritatis inimicus”.

VIII. Quum avis quædam, quæ perdix dicitur, ut ait Cassianus in Libro Collationum, viva Beato Joannæ a quodam oblata fuisset et ille eam quasi demulcendo tangeret et contrectaret, quidam adolescens hoc videns ad coævos suos ridendo dixit: “Videte, quomodo ille senex cum avicula sicut puer ludit”. Quod Beatus Joannes per Spiritum recognoscens juvenem ad se vocavit et, quid in manu teneret, inquisivit. Cuï quum se arcum tenere diceret, ait: “Quid inde facis?”. Et juvenis: “Aves inde ac bestias sagittamus”. Cuï Apostolus: “Qualiter?”. Tunc juvenis cœpit arcum tendere et tensum in manu tenere. Sed quum nihil eï Apostolus diceret, juvenis arcum distendit. Cuï Joannes: “Quare, fili, arcum distendisti?”. Et ille: “Quia, si diutius tensus teneretur, ad jacienda jacula infirmior redderetur”. Et Apostolus ad hoc: “Sic et humana fragilitas ad contemplationem minus valida fieret, si semper in suo rigore persistens fragilitati suæ intersum condescendere recusaret. Nam et aquila cunctis avibus celsius volat et solem clarius conspicit et tamen naturæ necessitate ad ima descendit: sic et humanus animus, quum se modicum a contemplatione retrahit, crebra innovaione ardentius ad cœlestia tendit”.

IX. Beatus igitur Joannes, ut testatur Jeronymus, quum ipse usque ad ipsam suam ultimam senectutem Ephesi moraretur, et vix inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur nec plura verba dicere posset, ad quamlibet pausam hoc dicebat: “Filioli, diligie alterutrum”. Tandem fratres, qui cum meo erant, admirantes, quod semper eadem diceret, dixerunt eï: “Magister, quare sempre eadem loqueris?”. Qui respondit: “Quia præceptum Domini est, et si solum hoc fiat, sufficit”.

X. Refert quoque Helinandus, quod quum Joannes Evangelistes Evangelium scribere deberet, prius indicavit jejunium, ut orarent se digna scripturum. Fertur autem ipsum pro illo loco secretissimo, in quo divina scripturus secesserat, orasse, ut nullas huic insistens operi ventorum aut imbrium injurias pateretur. Hancque eïdem loco usque hodie reverentiam elementa servare dicuntur. Hæc Helinandus.

XI. Quum igitur esset nonaginta octo annorum et a Passione Domini, secundum Isidorum, anno sexagesimo septimo, apparuit eï Dominus cum discipulis Suis dicens: “Veni, dilecte Mi, ad Me, quia tempus est, ut in mensa Mea cum tuis fratribus epuleris”. Surgens autem Joannes cœpit ire. Cuï Dominus: “Dominica die ad Me venies”. Veniente igitur Dominica universus populus convenit in ecclesia, quæ fuerat ipsius nomine fabricata. Qui a primo pullorum cantu prædicavit eïsdem, hortans eos, ut in fide essent stabiles et in mandatis Deï ferventes essent. Post hoc foveam quadratam juxta altare fecit fieri et terram extra ecclesiam jactari descendensque in foveam expansis ad Deum manibus dixit: “Inviatum ad convivium Tuum, Domine Jesu Christe, ecce venio gratias agens, quia dignatus es me ad Tuas epulas invitare, sciens, quod ex toto corde meo desideravi Te”. Quumque orationem finiisset, tanta lux super eum emicuit, quod nullus eum respicere potuit. Recedente autem lumine manna fovea plena invenitur, quod in loco illo usque hodie generatur, ita ut in fundo foveæ instar minutæ harenæ scaturire videatur sicut in fontibus fieri consuevit.

XII. Sanctus Edmundus Rex Angliæ nulli, petenti in nomine Sancti Joannæ Evangelistæ, aliquid denegabat, unde contigit, quod quidam peregrinus absente camerario in nomine Sancti Joannæ Evangelistæ importune a Rege eleemosynen postularet. Cuï Rex pretiosum anulum, quum nihil aliud in promptu haberet, dedit. Sed post plures dies quidam miles Angliæ in transmarinis partibus constitutus ab eodem peregrino anulum Regi referendum in hæc verba recepit: “Ille, cuï et pro cujus amore anulum dedisti, tibi remandat”. Unde liquido patuit, quod Beatus Joannes eïdem in forma apparuit peregrini.

XIII. Isidorus De Ortu e Vita vel Obitu Sanctorum priorum: “Mutavit Joannes in aurum silvestres frondium virgas, littoræque saxa in gemmas mutavit, gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, præcepto viduam suscitavit, et redivivum juvenis corpus remeante anima reparavit, bibens letiferum haustum evasit periculum et eodem prostratos in vitæ reparavit statum”. Hæc Isidorus.