Jump to content

De Spiritu Sancto (Ambrosius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Spiritu Sancto
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16

- LIBER PRIMUS.

- LIBER SECUNDUS.

- LIBER TERTIUS.

AmbMed.DeSpSa 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

599 PROLOGUS.

In Gedeonis electione Dominicae incarnationis figuram fuisse: in haedi sacrificio peccatorum per Christi corpus expiandorum: in vituli, profanorum sacrorum abolendorum: in trecentis denique militibus futurae per crucem redemptionis. Quod plura petierit signa idem Gedeon, mysterii fuisse; per velleris enim siccitatem ac madefactionem, Judaeorum infidelitatem, gentiumque vocationem significatas: per rorem autem pelvi exceptum pedum apostolorum ablutionem. Hac sibi pedum mundari sordes orat Ambrosius, simulque Christi benignitatem laudat. Quam utile sit hanc imitari! Eamdem aquam a Dei Filio missam in orbe mirabiles conversiones operari: sed ab alio mitti non posse, cum sit effusio Spiritus Sancti, qui alienae potestati non subjicitur. 1. Hierobaal cum sub arbore, ut legimus (Judic. VI, 11), quercu, tritici messem virga caederet, accepit oraculum, ut a potestate alienigenarum in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum si est electus ad gratiam, cum sub umbra jam tum sacrae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tamquam virga veritatis exerciti, superflua veteris hominis cum ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur; Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.

2. Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus 600 liberaret (Ibid., 14); obtulit haedum caprarum, cujus carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit et ea jure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est (Ibid., 19 et seq.). Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. 3. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret: nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur; jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne (Num. XI, 4)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit (Judic. VI, 21); ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). 4. Advertit igitur vir doctus et praesagus futuri superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo (Judic. VI, 25). Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro redemptione populi deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christus, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Esaias dixit (Esai. I, 2), habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Hic est qui nunc in haedi typo, 601 nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia: vituli, quod immaculata sit victima. 5. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit ad praelium (Judic. VII, 6); ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu graviorum hostium liberandum. Et tamen licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine; ecce ego pono lanae vellus in area: et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita factum est (Judic. VI, 36 et seq.). Sed adjecit postea, ut rursum ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere. 6. Quaerit fortasse aliquis utrumnam quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus informatus indiciis adhuc plura poscebat? Sed quemadmodum potest videri quasi ambiguus incertusque tentasse, qui mysteria loquebatur? Non ergo ille ambiguus, sed providus, ne nos ambigeremus. Nam quomodo ille ambiguus, cujus precatio habebat effectum? Unde autem securus adorsus esset praelium, nisi intellexisset oraculum: ros enim in vellere fides erat in Judaea; quia, sicut ros, Dei verba descendunt (Deut. XXXII, 2). 7. Ergo quando totus orbis infructuoso aestu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere. Postea vero quam oves quae (Matth. XV, 24) perierunt domus Israel (unde puto figuram Judaici velleris adumbratam), oves, inquam, illae fontem aquae vivae negarunt (Jerem. II, 13), ros fidei humentis exaruit in pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda gentium derivavit (Esai. III, 2). Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit: at vero Judaei prophetas suos et consiliarios perd i derunt. 8. Nec mirum si perfidiae subeant siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus meis ne pluant super vineam istam (Esai. V, 6). Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6). Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu Spiritus rore divini. Venit ergo jam Dominus, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens; et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus. 9. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon, quia verum et spiritalem rorem etiam gentium nationes erant fidei perceptione bibiturae, et ideo diligentius exploravit; est enim necessaria cautela sanctorum. Siquidem etiam Jesus Nave cum vidisset ducem militiae coelestis, interrogavit: Noster es, an adversariorum (Jos. V, 13)? ne forte aliquibus 602 adversarii praestigiis falleretur. 10. Non tamen otiose quod vellus non vel in campo posuit, vel in prato: sed posuit in area, ubi messis est tritici: Messis enim multa, operarii autem pauci (Luc. X, 12); eo quod per fidem Domini futura esset messis fecunda virtutum. 11. Nec illud otiose quod exsiccavit vellus Judaicum, et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse eo rore pedes lavit (Judic. VI, 39, 40). Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur ille qui sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Itaque cognoscamus in quo haec mysteria videantur esse completa. Non in sancto Hierobaal; adhuc enim erant illa principia. Ideo gentes victae, quia siccitas erat adhuc in gentibus: ideo Israel vicit, quia ros tunc manebat in vellere. 12. Veniamus ad Dei Evangelium. Invenio Dominum spoliantem se vestimenta, et praecingentem se linteo, mittentem aquam in pelvim, lavantem pedes discipulorum (Joan. XIII, 4 et seq.). Haec erat aqua ros ille coelestis, hoc prophetabatur quod illo rore coelesti discipulorum suorum Dominus Jesus pedes lavaret. Et nunc extendantur pedes animorum nostrorum. Vult Dominus Jesus et nostros lavare pedes; non enim Petro soli, sed unicuique dicit fideli: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Ibid., 8). 13. Veni ergo, Domine Jesu, exue te vestimenta, quae propter me induisti: esto nudus, ut nos misericordia tua vestias. Praecinge te propter nos linteo, ut nos tui muneris immortalitate praecingas. Mitte aquam in pelvim: lava non solum pedes, sed etiam caput: nec solum corporis nostri, sed etiam mentis vestigia. Volo exuere omnes nostrae sordes fragilitatis; ut et ego dicam: Nocte exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? 14. Quanta ista majestas est! Quasi minister pedes famulorum tuorum lavas, quasi Deus rorem mittis e coelo. Nec solum pedes lavas, sed etiam ut tecum recumbamus invitas, et exemplo nos tuae dignationis hortaris dicens: Vocatis me dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos invicem lavate pedes vestros (Joan. XIII, 13, 14). 15. Volo ergo et ego pedes lavare fratrum meorum, volo Domini implere mandatum, volo in me non verecundari, non dedignari quod ipse prius fecit. Bonum mysterium humilitatis; quia dum alienas sordes lavo, meas abluo. Sed non hoc omnes haurire poterant mysterium. Lavare voluit quidem et Abraham pedes, sed hospitalitatis affectu (Gen. XVIII, 4). Volebat et Gedeon lavare pedes angelo Domini qui apparuit sibi: sed volebat uni, volebat quasi is qui deferret obsequium, non qui donaret consortium. 603 Hoc mysterium magnum est, quod nemo cognovit. Denique Petro dixit: Quod ego facio tu nescis, cognosces postea (Joan. XIII, 7). Hoc, inquam, divinum mysterium est, quod etiam qui laverint, requirent. Non est ergo simplex aqua coelestis mysterii, per quam consequimur, ut partem cum Christo habere mereamur. 16. Est et quaedam aqua quam mittamus in pelvim animae nostrae, aqua de vellere et libro Judicum, aqua de libro Psalmorum (Psal. XXII, 2). Aqua est ros coelestis oraculi. Veniat igitur, Domine Jesu, haec aqua in meam animam, in meam carnem; ut hujus humore pluviae nostrarum convalles mentium atque intimi cordis arva viridescant (Psal. LXXI, 6). Veniant in me stillicidia tua, gratiam immortalitatemque rorantia. Dilue gressus mentis meae, ne iterum peccem. Ablue animi mei calcaneum, ut possim abolere maledictum (Gen. III, 15); ne morsum serpentis interiore pede sentiam, sed, sicut ipse jussisti sequentibus te, ut serpentes et scorpiones illaeso possim calcare vestigio (Luc. X, 19). Redemisti mundum, redime unius animam peccatoris. 17. Haec est specialis tuae praerogativa pietatis, qua totum mundum in singulis redemisti. Elias ad unam missus est viduam (III Reg. XVII, 9), Elisaeus mundavit unum (IV Reg. V, 14): tu nobis, Domine Jesu, hos hodie mille mundasti. Quantos in urbe Roma, quantos Alexandriae, quantos Antiochiae, quantos etiam Constantinopoli! Nam etiam Constantinopolis jam Dei verbum recepit, et evidentia meruit tui documenta judicii. Etenim quamdiu venena Arianorum suis fovebat inclusa visceribus, bellis finitimis inquieta, muros armis circumsonabat hostilibus. Postea vero quam fidei exsules abdicavit, hostem ipsum judicem regum, quem semper timere consueverat, deditum vidit, supplicem recepit, morientem obruit, sepultum possidet. Quantos ergo et Constantinopoli, quantos postremo toto hodie in orbe mundasti! 18. Non mundavit Damasus, non mundavit Petrus, non mundavit Ambrosius, non mundavit Gregorius; nostra enim servitia, sed tua 604 sunt sacramenta. Neque enim humanae opis est divina conferre; sed tuum, Domine, munus et Patris est, qui locutus est per prophetas, dicens: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabant filii et filiae eorum (Joel. II, 21). Hic est in typo ros ille coelestis: haec pluvia voluntaria, sicut legimus: Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 18). (Alias cap. I.) Non enim Spiritus sanctus aut potestati alienae est subjectus aut juri; sed suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate propriae voluntatis dividens, sicut legimus (I Cor. XII, 10), singulis prout vult. CAPUT PRIMUM. Argumentum suum aggressus Ambrosius, imperatorem cum propter fidem, tum propter basilicam Ecclesiae restitutam laudat: hinc ubi dixit adversarios, si Spiritum sanctum servire negaverint, quin sit super omnia, diffiteri non posse; addit Spiritum eumdem, cum dixit: Universa serviunt tibi, satis innuisse a creaturis se separari: quod aliis quoque testimoniis astruitur.

19. Non ergo inter omnia, sed super omnia Spiritus sanctus est. Jam enim de eo ( quoniam ita plene de Dei Filio, clementissime imperator, instructus es, ut ipse jam doceas) cupientem te et exigentem audire aliquid expressius, non morabor; praesertim cum ita te assertione istiusmodi testificatus sis proxime delectatum, ut basilicam Ecclesiae sine ullo monitore praeceperis reformari. 20. Fidei itaque tuae gratiam, et nostrae praemium jam tenemus; neque enim aliud possumus dicere, nisi sancti Spiritus hanc fuisse gratiam quod ignorantibus omnibus, subito basilicam reddidisti. Spiritus, inquam, sancti hoc munus, hoc opus est, qui a nobis quidem tunc praedicabatur, sed in te operabatur. 21. Nec superioris temporis damna deploro; quandoquidem sequestratio illa basilicae, cujusdam fenoris traxit usuras. Etenim basilicam sequestrasti, ut fidem probares. Implevit igitur propositum suum pietas tua, quae sic sequestraverat, ut probaret; sic probavit, ut redderet. 605 Nec fructum amisi, et judicium teneo, patuitque omnibus in quadam facti discretione discretam tibi numquam fuisse sententiam. Patuit, inquam, omnibus et tuum non fuisse, cum sequestrares: et tuum esse, cum redderes. 22. Primum igitur ab inferioribus inchoemus, ut quasi per gradus quosdam tractatus noster ascendat, quo facilius hi qui fidem non deferunt, vel ratione flectantur. Possunt enim dicere in principio: Nec nos dicimus servire Spiritum. Sed cum dicant servire Christum, quomodo possunt negare de Spiritu? Quod si secundum carnem in servi forma consentiunt Christum fuisse, constat et convenit. Ergo si secundum divinitatem suam Christus non servit, non servit etiam Spiritus. Quod si non servit Spiritus, omnia autem serviunt: super omnia igitur Spiritus est, qui non servit sicut omnia. 23. Nunc idipsum quod diximus, testimoniis astruamus. Principium disputationis est, quia serviunt omnia. Servire autem omnia liquet, quoniam scriptum est: Universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91). Dixit hoc Spiritus per Prophetam. Non dixit: servimus; sed, serviunt tibi; ut crederes quod a servitio sit ipse exceptus. Ergo cum universa serviant, non serviat Spiritus, utique inter universa non est Spiritus sanctus. 24. Nam si inter omnia dicimus esse Spiritum sanctum, utique cum legerimus quia alta Dei scrutatur Spiritus (I Cor. II, 10), Deum Patrem esse super omnia denegamus. Etenim cum ex Deo Spiritus sit, et Spiritus oris ejus, quomodo possumus inter omnia dicere Spiritum sanctum; cum super omnia Deus sit, cujus est Spiritus, plenae utique perfectionis, perfectaeque virtutis? 25. Ac ne Apostolum arbritentur errasse, accipiant, quem fiduciae hujus sit secutus auctorem. Dominus enim in Evangelio dixit: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit; ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Ergo et a Patre procedit Spiritus sanctus, et testificatur de Filio. Testificatur etaim de Patre testis et fidelis et verus: quo nihil ad expressionem divinae majestatis est plenius; nihil ad unitatem divinae potestatis evidentius; cum idem noverit Spiritus quod et Filius, qui paternorum testis et consors individuus secretorum est. 26. Exclusit itaque a cognitione Dei societatem et multitudinem creaturae: non excludendo autem Spiritum sanctum, ostendit non esse socium creaturae. Unde et illud quod lecum est in Evangelio: Quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); ad exceptionem pertinet Spiritus sancti. Quomodo enim Deum non vidit, qui scrutatur etiam alta Dei? quomodo Deum non vidit, qui cognovit quae Dei sunt (I Cor. II, 10)? quomodo 606 Deum non vidit, qui ex Deo est? Ergo cum ita positum sit quia Deum nemo vidit umquam, vidit autem Spiritus; utique exceptus est Spiritus. Super omnia igitur est, qui est exceptus ex omnibus. CAPUT II. Spiritum sanctum esse inter omnia non probari ex illis verbis: Omnia per ipsum facta sunt; cum factus non sit. Namque alias perinde probaretur Filius, immo etiam Pater numerandus inter omnia. Quod est ejusdem impietatis.

27. Videtur, sancte imperator, plena ratio esse pietatis, sed impiis non videtur. Denique quid moliantur adverte. Solent enim dicere haeretici ideo inter omnia Spiritum sanctum esse numerandum, quia scriptum est de Dei Filio: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). 28. Quam male confunditur actio, quae non tenet veritatem, et praepostero ordine assertionis involvitur! Hoc enim tunc valeret, ut inter omnia dicerent esse Spiritum sanctum, si factum probarent. Namque omnia per Filium Scriptura dicit esse, quae facta sunt: cum autem factus non doceatur Spiritus sanctus; utique nec inter omnia probari potest, qui neque factus est sicut omnia, nec creatus. Mihi igitur ad utrumque hoc proficit testimonium, ut et super omnia probetur esse, quia factus non est; et quia super omnia est, non videatur factus esse: nec inter ea quae sunt facta, numerandus. 29. Quod si quis, quia omnia facta per Verbum Evangelista posuit, non excipit Spiritum sanctum (quamquam in Joanne locutus Spiritus Dei, Omnia per ipsum facta sunt, dixerit, non omnia facti sumus; cum utique loqui in Evangelistis Spiritum Dei ipse Dominus ostenderit, dicens (Matth. XVI, 20): Non enim vos eritis loquentes, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ); tamen si quis, ut dixi, hoc loco non excipit Spiritum sanctum, sed inter omnia numerat; nec ibi ergo excipit Dei Filium, ubi Apostolus dixit: Nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia, et nos per illum (I Cor. VIII, 6). Sed ut sciat quia inter omnia non est Filius, legat sequentia; nam cum dicit: Et unus Dominus Jesus, per quem omnia (Ibid.); ab omnibus utique excipit Dei Filium, qui excepit et Patrem. 30. Ejusdem autem impietatis est vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto derogare. Non enim credit in Patrem, qui non credit in Filium: nec credit in Dei Filium, qui non credit in Spiritum: nec potest sine regula veritatis fides stare. Nam qui negare coeperit unitatem potestatis in Patre et Filio et Spiritu sancto, non potest utique ibi, ubi nulla divisio sit, fidem probare divisam. Ergo quia pietatis unitas est bene credere, etiam unitas impietatis est male credere. 31. Itaque qui putant Spiritum sanctum inter 607 omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per Filium, etiam Filium utique inter omnia annumerandum putant, quia legunt: Ex Deo omnia (II Cor. V, 18). Consequenter autem nec Patrem secernunt ab omnibus, qui a creaturis omnibus Filium non secernunt; quoniam sicut ex Patre omnia, ita etiam per Filium omnia. Hoc ipsum in Spiritu praevidens Apostolus, dixit: ne inter omnia posuisse Filium vel impiis videretur, qui audierant dixisse Filium: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est (Joan. X, 29). CAPUT III. Quod Apostolus dixerit ex Patre per Filium omnia esse, ab eorum consortio Spiritum non secludi; cum quae ad unam referuntur personam, aliis quoque attribuantur. Sic baptizati in nomine Christi simul in Patris ac Spiritus nomine censentur baptizati; si tamen simul in tres personas crediderint: secus autem, nullus erit baptismus. Haec etiam baptismo in Spiritus sancti nuncupatione convenire. Si autem ob eumdem locum Spiritus ab aliis personis separaretur, utique ob alios locos Pater Filio diceretur postponendus. Ab angelis Filium adorari, non a Spiritu; hunc enim testem ejus esse, non ministrum. Cum omnibus anteponitur Filius, intelligendum de creaturis. Dignitatem sancti Spiritus a peccati in eum admissi irremissibilitate probari. Unde sit illa irremissibilitas; et quomodo unus Spiritus.

32. Sed fortasse aliquis dicat, qua ratione cum dixerit hic ex Patre omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6), de Spiritu sancto tacuerit; et hinc cupiat praejudicium comparare. Quod si pergit malitiose interpretari, quam multis inveniet locis praedicatam sancti Spiritus potestatem, in quibus vel de Patre vel de Filio nihil Scriptura expresserit, sed intelligendum reliquerit! 40. Numquid ergo cum gratia Spiritus praedicatur, Dei Patris aut unigeniti Filii denegatur? Non ita, quia sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita etiam diffusa est, inquit, charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et sicut qui benedicitur in Christo, 608 benedicitur in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti; quia unum nomen, potestas una, ita etiam ubi operatio aliqua divina, aut Patris, aut Filii, aut Spiritus designatur, non solum ad sanctum Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur et Filium, nec solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur et Spiritum. 41. Denique Aethiops eunuchus Candacis reginae baptizatus in Christo (Act. VIII, 27), plenum mysterium consecutus est. Et illi qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Joannis baptismo, baptizati sunt postea (Act. XIX, 2 et seq.); quia Joannes in remissionem peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine. Et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes baptizare solebat, acceperant. Joannes enim, licet non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat et Spiritum. Denique cum interrogaretur, ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo, veniet autem fortior me, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni (Joan. I, 26, 27). Ergo isti quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum. 42. Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi: nec iteratum est in his baptisma, sed novatum; unum enim baptisma (Ephes. IV, 5). Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium, vel species aliqua baptismatis aestimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium Spiritumque sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues. Et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum; fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum: ita etiam quamvis et Patrem, et Filium, et Spiritum dicas, et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Denique et illi ipsi qui dixerant: Nec si Spiritus sanctus 609 sit audivimus, baptizati sunt postea in nomine Domini Jesu Christi (Act. XIX, 5). Et hoc abundavit ad gratiam; quia jam Spiritum sanctum, Paulo praedicante, cognoverant. 43. Nec contrarium debet videri, quia quamvis etiam postea tacitum sit de Spiritu, tamen creditum est: et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide. Cum enim dicitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi, per unitatem nominis impletum mysterium est: nec a Christi baptismate Spiritus separatur; quia Joannes in poenitentia baptizavit, Christus in Spiritu (Ibid., 4). 44. Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur; quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Et si Patrem dicas, et Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicasti; si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus: et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti. 45. Unde et rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte nos baptizari posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5). Et alibi Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore, in unum Spiritum bapti zati sumus (I Cor. XII, 13). Unum opus, quia unum mysterium: unum baptisma, quia mors una pro mundo: unitas praedicationis quae non potest separari. 46. Quod si hoc loco separatur Spiritus ab operatione Patris et Filii, quia dictum est: Ex Deo omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6); ergo et ubi Apostolus de Christo dicit: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), non solum eum creaturis omnibus, sed etiam Patri (quod dictu nefas est) praetulit. Sed absit; non enim inter omnia Pater, non inter plebem quamdam creaturarum suarum. Subter creatura omnis, supra divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti. Illa servit, haec regnat; illa subjacet, ista dominatur: illa opus, haec auctor est operis: illa adorat omnes, haec adoratur ab omnibus. 47. Denique de Filio scriptum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6). Non habes: Adoret Spiritus sanctus. Et infra: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt, inquit, ministri spiritus in ministerium, qui mittuntur (Ibid., 13)? Cum dicit, omnes, numquid et Spiritum sanctum comprehendit? Non utique, quia Angeli et caeterae Potestates in ministerium et obsequium Dei Filio, ut serviant, destinantur. 48. At vero Spiritus sanctus non minister, 610 sed testis est Filii, quemadmodum de ipso Filius dixit: Ille testimonium perhibet de me (Joan. XV, 26). Testis est ergo Filii, Spiritus. Qui testis est, novit omnia, sicut Deus Pater testis est. Sic enim habes in posterioribus, quia confirmata est salus nostra, testificante Deo, signis quoque et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus (Hebr. II, 4, 5). Qui dividit quod vult, utique supra omnia, non inter omnia est; dividere enim operatoris gratia, non operis est materies (I Cor. XII, 11). 49. Si supra omnia Filius, per quem initium salus nostra, ut praedicaretur, accepit: utique et Pater Deus, qui testificatur, et asseverat signis et prodigiis de salute nostra, exceptus a cunctis est. Similiter autem et Spiritus qui divisionibus suis nostrae testimonium fert saluti, non est in creaturarum plebe numerandus, sed cum Patre aestimandus et Filio, qui non per incisionem sui dividitur ipse, cum dividit; individuus enim cum sit, nihil amittit, cum omnibus largiatur: sicut et Filius, regnum Patre accipiente, nihil perdit: nec Pater Filio cum sua tradat, amittit. Nullum itaque damnum esse in divisione gratiae spiritalis, Domino attestante (I Cor. XV, 6), cognovimus; qui enim ubi vult spirat (Joan. III, 8), ubique sine damno est. De quo infra dicemus plenius. 50. Interim nunc quoniam propositum est ordine suo asserere, non esse inter omnia Spiritum compntandum, ipsum Apostolum, de cujus verbis faciunt quaestionem, assertionis hujus adhibeamus auctorem. Quae enim essent illa omnia, sive visibilia, sive invisibilia, ipse signavit dicens: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 16). Vides omnia de his dicta, quae vel in coelis sunt, vel in terra; sunt enim in coelis etiam invisibilia, quae facta sunt. 51. Tamen ne cui esset incognitum, addidit de quibus diceret: Sive Sedes, inquit, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Ibid., 16, 17). Numquid ergo hic inter creaturas Spiritum sanctum comprehendit? Aut cum dicit ante omnes esse Dei Filium, numquid ante Patrem dixisse aestimandus est? Non utique; nam sicut hic per Filium dicit omnia creata esse, et in ipso omnia constare coelestia: ita etiam in Spiritu sancto vires habere universa coelestia dubitari non potest, quando lectum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Super omnia est igitur, de quo est omnis coelestium et terrestrium virtus. Qui igitur super omnia est, utique non servit: qui non servit, liber est: qui liber est, habet jura dominatus. 52. Hoc si a principio dicerem, negaretur. Sed quemadmodum illi minora negant, ne majora credantur: ita et nos minora praemittamus, ut aut perfidiam suam etiam in minoribus prodant; aut si vel minoribus consentiunt, majora de minoribus colligamus. 53. Arbitror, clementissime imperator, plenissime confutatos eos, qui audent inter omnia 611 Spiritum sanctum computare. Sed tamen ut sciant se non tantum Apostolicis testimoniis, sed etiam Dominicis perurgeri; quomodo audent inter omnia numerare Spiritum sanctum, quando ipse Dominus dixit: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10)? Quomodo igitur inter creaturas audet quisquam Spiritum computare? Aut quis sic se obligat, ut si creaturae derogaverit, non putet sibi hoc aliqua venia relaxandum? Nam si Judaei, quia adoraverunt militiam coeli (IV Reg. XVII, 16), divino praesidio destituti sunt: qui autem adorat et confitetur Spiritum sanctum, acceptus est Deo; qui non confitetur, sacrilegii reus sine venia damnatur: utique hinc aestimari potest non inter omnia, sed super omnia esse Spiritum sanctum, cujus injuria aeternis suppliciis expiatur. 54. Cur autem dixerit Dominus: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10); diligenter adverte. Numquid alia est offensa Filii, alia Spiritus sancti? Sicut enim una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est (neque enim vilis nobis debet videri, quae aula virtutis, fructus est Virginis), habet culpam; non est tamen exclusus a venia, quam fide possit adsciscere. Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici daemonia, sed in Beelzebub: non potest ibi exoratio esse veniae, ubi sacrilegi plenitudo est; quia qui Spiritum negavit, et Deum Patrem negavit et Filium; quoniam idem est Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi. CAPUT IV. Spiritum sanctum unum et eumdem esse qui locutus est in prophetis et in apostolis, qui Spiritus Dei et Christi est, quem praeterea Spiritum Paraclitum, Spiritum vitae ac veritatis Scriptura significat.

55. Unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit, etsi de uno Deo plerique dubitaverunt. Alium enim dixerunt plerique haeretici Deum veteris, alium novi Testamenti. 612 Sed sicut unus Pater, qui et olim locutus est, ut legimus, patribus in prophetis: et in novissimis diebus nobis locutus est in Filio (Hebr. I, 1, 2): et sicut unus Filius, qui juxta veteris seriem Testamenti ab Adam offensus, ab Abraham visus, adoratus a Jacob est: ita etiam Spiritus sanctus unus est, qui efferbuit in prophetis, insufflatus est apostolis, copulatus est Patri et Filio in baptismatis sacramentis (II Petr. I, 21; Joan. XX, 22; Matth. XXVIII, 19). De ipso enim dicit David: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). De ipso etiam alibi dixit: Quo ibo a Spiritu tuo (Psal. CXXXVIII, 7). 56. [Alias cap. IV.] Ut scias quia idem Spiritus Dei est, qui est Spiritus sanctus, sicut et in Apostolo legimus: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu; et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3), ipsum Apostolus Spiritum Dei dixit. Ipsum etiam Spiritum Christi appellavit, sicut habes: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei inhabitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et infra: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis (Ibid. 11). Ipse est ergo Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi. 57. Ipse etiam est Spiritus vitae, sicut ait Apostolus: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Ibid., 2). 58. Quem igitur Spiritum vitae Apostolus dixit, ipsum Dominus in Evangelio paraclitum nominavit, ipsum Spiritum veritatis, sicut habes: Et rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis; ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum (Joan. XIV, 16, 17). Habes ergo et Paraclitum Spiritum, eumdem et Spiritum veritatis et Spiritum invisibilem designatum. Quomodo igitur secundum divinitatem quidam Filium visibilem putant, cum etiam Spiritum mundus videre non possit? 59. Accipe nunc ejusdem vocem Domini, quod ipse sit Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis; habes enim in ultimo libri hujus: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Ipsum quoque esse Spiritum sanctum, qui est Spiritus Domini, Petrus docet dicens: Anania, quid tibi visum est tentare et mentiri Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et statim ad uxorem Ananiae idem ait: Quid vobis visum est tentare Spiritum Domini (Ibid., 9)? Cum dicit, vobis, ostendit de eo dictum Spiritu, de quo Ananiae dixerat. Ipse est ergo Spiritus Domini, qui Spiritus sanctus. 60. Ipsum etiam Spiritum sanctum, qui Spiritus 613 Patris est, declaravit Dominus, dicens secundum Matthaeum in persecutione non esse cogitandum quid loquamur: Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Idem autem secundum Lucam ait: Nolite solliciti esse qualiter respondeatis aut dicatis; Spiritus enim sanctus Dei docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere (Luc. XII, 11, 12). Ergo quamvis multi dicantur spiritus, quia lectum est: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4); unus tamen est Dei Spiritus. 61. Ipsum igitur unum Spiritum et apostoli et prophetae sunt consecuti. Sicut etiam vas electionis, doctor gentium dicit: Quia unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13); quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus allabatur, ut saecularis sitis restinguat ardorem. CAPUT V. Spiritum sanctum, cum creaturas sanctificet, nec creaturam esse, nec mutabilem: eum semper bonum esse, cum a Patre detur et a Filio; nec inter ea quae declinare dicuntur, numerandum; fontem bonitatis, Spiritum oris Dei, malorum emendatorem, bonum necessario confitendum: postremo cum in Scripturis bonus affirmetur, et Patri ac Filio conjungatur in baptismate, bonum negari neutiquam posse; nec tamen dici in bono proficientem, sed perficientem: quod eum ab omnibus distinguit creaturis.

62. Non ergo sanctus Spiritus de substantia corporalium; hic enim corporalibus incorpoream infundit gratiam: sed nec de substantia invisibilium creaturarum est; nam et illae sanctificationem hujus accipiunt, et per hunc reliquis mundi operibus antecellunt. Sive Angelos dicas, sive Dominationes, sive Potestates, omnis creatura exspectat sancti Spiritus gratiam. Sicut enim nos per Spiritum liberi, quia misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba Pater. Itaque jam non est servus, sed filius (Galat. IV, 6, 7): ita etiam omnis creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quos utique sancti Spiritus gratia filios Dei fecit (Rom. VIII, 19). Ergo et creatura ipsa omnis spiritualis gratiae revelatione mutabitur, et liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Ibid. 21). 63. Omnis ergo creatura mutabilis, non solum ea quae jam peccato aliquo aut elementorum conditione mutata est; verum etiam quae corruptelae potest esse obnoxia vitio naturae, etsi nondum est studio disciplinae; nam ut in superioribus libris docuimus (Lib. III, de fide, cap. 2), et angelorum naturam liquet potuisse mutari. Utique aestimare convenit quia qualis unius natura, talis et caeterorum. Mutabilis ergo et reliquorum natura, sed melior disciplina. 64. [Alias cap. V.] Ergo omnis mutabilis creatura, sed bonus et non mutabilis Spiritus sanctus; neque enim aliquo vitio mutari potest, qui omnium 614 abolet vitia, peccata condonat. Quomodo ergo mutabilis qui sanctificando alios mutat ad gratiam, non ipse mutatur? 65. Quomodo mutabilis, qui bonus semper est? Neque enim umquam malus Spiritus sanctus, per quem nobis quae bona sunt, ministrantur. Unde et evangelistae duo in uno eodemque loco, diversis quidem inter se verbis, sed eadem designarunt; habes enim in Matthaeo: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)! Secundum Lucam autem invenies ita scriptum: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)! Advertimus ergo bonum esse Spiritum sanctum Domini judicio, evangelistarum testimonio: quando alius pro sancto Spiritu bona, alius pro bonis sanctum Spiritum nominavit. Si igitur quod bonum est, hoc est Spiritus sanctus, quomodo bonus non est? 66. Nec fallit quod nonnulli codices habent etiam secundum Lucam: Quanto magis Pater vester de coelo dabit bonum datum petentibus se! Hoc bonum datum gratia spiritalis est, quam Dominus Jesus effudit e coelo, postquam patibulo crucis fixus, triumphales revehens evacuatae mortis exuvias, victor mortis a mortuis resurrexit, sicut habes scriptum: ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit data hominibus (Psal. LXVII, 19). Et bene ait, data; sicut enim Filius datus, de quo scriptum est: Puer natus est, filius datus est nobis (Esai. IX, 6), data est et gratia spiritualis. Quid autem dubito dicere quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quem utique quoniam pectora recipere captiva non poterant, prius Dominus Jesus captivam duxit captivitatem; ut liberis affectibus gratiae divinae munus effunderet. 67. Pulchre autem dixit: Captivam captivitatem. Christi enim victoria, victoria libertatis est, quae omnes gratiae vindicavit, nullum astrinxit injuriae. Ergo in omnium absolutione nemo captivus est. Et quia Dominicae tempore passionis sola feriabatur injuria, quae captivos omnes amiserat quos tenebat; in se recurrens captiva facta est ipsa captivitas, jam non Belial addicta, sed Christo, cui servire libertas est. Qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini (I Cor. VII, 22). 68. Sed ut ad proposita revertamur: Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Si excipiunt Spiritum sanctum, etiam ipsi eum non esse inter omnia confitentur: si non excipiunt, ergo et ipsum inter omnes declinasse fateantur. 69. Sed videamus utrum bonitatem habeat, cum fons sit principiumque bonitatis. Nam sicut 615 Pater bonitatem habet et Filius, ita etiam bonitatem habet et Spiritus sanctus. Quod etiam Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus pax, charitas, gaudium, patientia, bonitas (Galat. V, 22). Quis autem dubitat quod bonus sit, cujus fructus est bonitas? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17). 70. Itaque si bonus Deus, quomodo non bonus qui oris ejus est Spiritus (Psal. XXXII, 6), qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10)? An in alta Dei contagio mali possit intrare? Unde et illud intelligitur, quam amentes sint, qui bonum Filium Dei abnegant, cum bonum Spiritum Christi negare non possint; de quo ait Dei Filius: Propterea dixi, de meo accipiet (Joan. XVI, 15). 71. An non bonus Spiritus, qui bonos de pessimis facit, peccatum abolet, malum delet, crimen excludit, bonum munus infundit, de persecutoribus apostolos facit, de peccatoribus sacerdotes? Eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). 72. Sed quid differimus eos? Nam si verba exigunt, cum facta non abnuant, accipiant bonum Spiritum scriptum; dixit enim David: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Quid est enim Spiritus, nisi plenus bonitatis? Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur justis, simplex substantia, opulentus virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus. 73. Meritoque Filius Dei dixit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), non dedignatus Spiritus sancti societatem. Cur igitur nunc quem Dominus non dedignatus est in baptismatis sacramento, moleste ferunt aliqui Patri vel Filio Spiritum nostra devotione conjungi? 74. Bonus ergo Spiritus: bonus autem, non quasi acquirens, sed quasi impertiens bonitatem. Non enim accipit a creaturis, sed accipitur Spiritus sanctus: sicut non sanctificatur, sed ipse sanctificat; creatura enim sanctificatur, sanctificat autem Spiritus sanctus. In quo licet verbi communio, discretio tamen naturae est. Sanctus enim dicitur et homo qui accipit, et Deus qui tribuit sanctitatem; quia legimus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Non ergo potest sanctificatio et corruptela unius esse naturae; et ideo non potest gratia sancti Spiritus et creatura unius esse substantiae. 75. Itaque cum omnis invisibilis praeter Trinitatem reliqua natura, cujus rationabilem et incorpoream jure quidam substantiam putant, non impertiat spiritalem gratiam, sed acquirat: nec participet, sed assumat; separanda utique est a societate Spiritus sancti communitas creaturae. Credant igitur quia creatura non est Spiritus sanctus: aut si creaturam putant, cur associant Patri? Si creaturam arbitrantur, cur Filio Dei jungunt? Quod si a Patre et Filio 616 non existimant separandum, non aestiment creaturam; quia ubi una sanctificatio, una natura est. CAPUT VI. Quamquam in aqua et Spiritu baptizamur, hunc tamen illi longe praestare; atque adeo non sejungendum a Patre et Filio.

76. Sunt tamen plerique qui eo quod in aqua baptizamur et Spiritu, non putent aquae et Spiritus distare munera; et ideo non putant distare naturam. Nec advertunt quia in illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus. In aqua enim imago mortis, in Spiritu pignus est vitae; ut per aquam moriatur corpus peccati, quae quasi quodam tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus renovemur a morte peccati, renati in Deo. 77. Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Joannes dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 8). Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est vitae. Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti. 78. Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu? Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu? In ipso enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae, sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14). Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22). 79. Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu signamur, ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale signaculum. Nam etsi specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem. 80. Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur; et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit (II Petr. I, 4), ut divinae simus consortes naturae? In quo utique non carnalis successionis haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium est. Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). 617 CAPUT VII. Spiritum sanctum creaturam non esse, cum sit incircumscriptus, et apostolis per omnes regiones dispersis infusus, quin etiam angelos ipsos, quibus aequales nos reddit, sanctificet. Eodem Mariam repletam esse, nec non etiam Christum Dominum, atque adeo superiora et inferiora omnia: de cujus operatione, quae per piscinae commotionem designabatur, ortum ducit omnis benedictio.

81. Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi, substantiae suae tamen proprietate clauduntur: quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem; quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium: Domini enim est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1)?

81*. Et ideo cum Dominus servulos suos apostolos destinaret, ut agnosceremus aliud creaturam esse, aliud gratiam spiritalem, alios alio destinabat; quia omnes simul ubique esse non poterant. Dedit autem omnibus Spiritum sanctum, qui licet separatis apostolis inseparabilis gratiae munus infunderet. Erant igitur diversae personae, sed unus in omnibus operationis effectus; quia unus est Spiritus sanctus, de quo ait: Accipietis virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos; et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judaea et Samaria usque in fines terrae (Act. I, 8).

82. Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui se discipulorum sensibus per separatarum divortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere. Et ideo sanctus David ait: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? De quo Angelo Scriptura hoc dicit? de qua Dominatione? de qua Potestate? Cujus inveniemus Angeli virtutem per plurimos esse diffusam? Angeli enim ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus, nec videtur: corporeum autem, quod et videtur a singulis, et tenetur? 83. Sed quemadmodum sanctificans apostolos Spiritus, non est humanae consors naturae; ita etiam sanctificans Angelos, Dominationes et Potestates, non habet consortium creaturae. Si qui autem putant non esse spiritalem in angelis sanctitatem, sed aliam quamdam gratiam suae proprietate naturae, hi inferiores profecto angelos hominibus judicabunt. Cum enim et ipsi fateantur quod Spiritui sancto angelos conferre non audeant, nec possint negare quod hominibus infundatur Spiritus sanctus: sanctificatio autem Spiritus donum munusque divinum sit; invenientur utique homines qui meliorem sanctificationem habent, angelis praeferendi. 618 Sed cum angeli hominibus in adjumentum descendant (Hebr. I, 14), intelligendum est quod creatura quidem superior angelorum sit, quae plus recipit gratiae spiritalis; ejusdem tamen et erga nos et illos munus auctoris sit. 84. Quanta autem gratia, quae praemiis angelorum etiam inferiorem creaturam humanae conditionis exaequet, sicut Dominus ipse promisit dicens: Eritis sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30)? Nec difficile; qui enim illos angelos fecit in Spiritu, homines quoque per eamdem gratiam similes faciet angelorum (Psal. CIII, 4). 85. De qua autem creatura dici potest quia repleverit universa, quod scriptum est de Spiritu sancto: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel II, 28)? Non hoc de angelo dici potest. Denique Gabriel ipse missus ad Mariam: Ave, inquit, gratia plena; spiritalem utique in ea declarans gratiam, quod in eam Spiritus sanctus supervenisset, et plenum gratiae uterum Verbo esset habitura coelesti. 86. Domini enim est omnia complere, qui dicit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24). Si ergo Dominus est, qui coelum complet et terram; quis potest Spiritum sanctum judicare dominationis, et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod ultra totum orbem est, replevit Jesum mundi totius redemptorem? Scriptum est enim: Jesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est ab Jordane (Luc. IV, 1). Quis igitur alius nisi qui ejusdem esset plenitudinis, complentem omnia posset implere? 87. Sed ne hoc secundum carnem dictum objiciant; quamquam plus unus ille, quam omnes: de cujus carne exibat virtus, quae sanaret omnes: tamen sicut Dominus complet omnia, ita etiam et de Spiritu lectum est: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Habes etiam de omnibus qui convenerant cum apostolis dictum quia, repleti sancto Spiritu, loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV, 31). Vides quia et plenitudinem et fiduciam dat Spiritus sanctus; cujus operationem archangelus nuntiat Mariae, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). 88. Habes etiam in Evangelio quia angelus secundum tempus descendebat in natatoriam, et movebatur aqua: et qui prior descendisset in natatoriam, sanus fiebat (Joan. V, 4). Quid in hoc typo angelus, nisi descensionem sancti Spiritus nuntiabat, quae nostris futura temporibus, aquas sacerdotalibus invocata precibus consecraret? Ille ergo angelus sancti Spiritus erat nuntius, eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda. Eosdem ergo et Spiritus habet, quos Deus Pater et Christus ministros. Sic omnia replete, sic omnia possidet, sic omnia operatur et in omnibus, quemadmodum et Deus Pater operatur et Filius. 89. Quid igitur sancti Spiritus operatione divinius, cum etiam benedictionum suarum praesulem Spiritum Deus ipse testetur dicens: 619 Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Esai. XLIV, 3)? Nulla enim potest esse plena benedictio, nisi per infusionem Spiritus sancti. Unde et apostolus nihil melius hoc nobis quod optaret invenit, sicut ipse dixit: Non deficimus pro vobis orantes et obsecrantes, ut repleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9). Hanc igitur Dei esse docuit voluntatem, ut magis in bonis operibus et sermonibus et sensibus ambulantes repleamur voluntate Dei, qui ponit in cordibus nostris Spiritum sanctum. Ergo si is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate; utique inter Patrem et Spiritum nulla distantia voluntatis est. CAPUT VIII. A Deo solo dari Spiritum; neque tamen totum singulis, cum praeter Christum nemo fuerit qui totum eum capere posset. Per Spiritum effundi charitatem, quae per mysticum unguentum figurata, nihil commune cum creaturis habere ostenditur: ipsum autem cum ex ore Dei dicatur procedere, inter creata non reponendum; nec inter divisibilia, cum sit aeternus.

90. Simul illud adverte, quia Deus dat Spiritum sanctum (Rom. V, 5). Non enim humanum hoc opus, neque ab homine datur: sed qui invocatur a sacerdote, a Deo traditur, in quo Dei munus, ministerium sacerdotis est. Nam si Paulus apostolus judicavit (Ephes. V, 18) quod ipse donare Spiritum sanctum sua auctoritate non posset, et in tantum se huic officio imparem credidit, ut a Deo nos Spiritu optaret impleri; quis tantus est, qui hujus traditionem muneris sibi audeat arrogare? Itaque Apostolus votum precatione detulit, non jus auctoritate aliqua vindicavit: impetrare optavit, non imperare praesumpsit. Petrus quoque ait quia non erat idoneus qui posset Spiritum sanctum vel cogere, vel arcere. Sic enim dixit: Ergo si eamdem gratiam concessit illis Deus sicut et nobis, ego quis eram, qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17)? 91. Sed fortasse apostolicis non moveantur exemplis, et ideo divinis utamur oraculis; scriptum est enim: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, dedi Spiritum meum in ipsum (Esai. XLII, 1). Dominus quoque per Esaiam dixit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Esai. LXI, 1). 92. Quis ergo audeat dicere creatam Spiritus sancti esse substantiam, qui cum illuxerit in cordibus nostris, divinae cernimus pulchritudinem veritatis, et distantiam creaturae divinitatisque cognoscimus, ut opus segregetur ab auctore? Aut de qua creatura Deus ita locutus est, quod aut Dominationes aut Potestates effundat aut Angelos? Sed de Spiritu, inquit, meo effundam (Joel II, 28). Non Spiritum ait, sed de Spiritu; neque enim nos capere possumus plenitudinem Spiritus sancti, sed tantum accipimus, quantum de suo arbiter nostri pro sua voluntate diviserit. Sicut enim Dei Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6), ut nos eum nostris animis percipere 620 possemus: exinanivit autem non quod ipse esset vacuus suae plenitudinis; sed quo mihi qui plenitudinem ejus sustinere non possem, pro eo quod capere possem, infunderetur: ita etiam de Spiritu sancto Pater se dicit effundere super omnem carnem; non enim totum effudit, sed quod effudit, omnibus abundavit. 93. Supra nos ergo effusum est de Spiritu: at vero super Dominum Jesum, cum in forma esset hominis, manebat Spiritus, sicut scriptum est: Supra quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Circa nos ex affluenti commodo liberalitas largientis est, in illo totius manet in aeternum Spiritus plenitudo. Quod igitur nobis satis esse judicavit, effudit: et quod effusum est, non separatum est, nec incisum: sed unitatem habet plenitudinis, quo aciem nostri cordis illuminet pro nostrae possibilitate virtutis. Denique tantum capimus, quantum profectus nostrae mentis acquirit; inseparabilis est enim plenitudo gratiae spiritalis, sed nobis pro nostrae participatur facultate naturae. 94. Effundit ergo Deus de Spiritu, effunditur etiam charitas Dei per Spiritum: quo loco unitatem debemus agnoscere operationis et gratiae. Sicut enim de Spiritu sancto Deus effudit, ita etiam, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5); ut intelligamus non esse opus sanctum Spiritum, qui divinae arbiter et fons profluus charitatis est. 95. Similiter autem ut credas id quod effunditur, cum creaturis non posse esse commune, sed speciale divinitatis; etiam et Filii nomen effunditur, sicut habes: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2). Cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius. Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat; cum vero de vase illo, quo claudebatur, unguentum fuerit effusum, longe lateque diffunditur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psalm. LXXV, 1): hoc utique nomen, quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant. 96. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmiorum atque paucorum haereret angustiis: sed magnitudinem sui nondum per corda gentium, et in fines totius orbis effuderat. Postea vero quam per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua (plenitudo enim nescit augmentum) sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra. Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat largitatem; ex abundantia enim superfluit, quidquid effunditur. 97. Itaque sicut creata non potest dici sapientia, quae ex ore Dei procedit, nec Verbum, quod eructatur ex corde, nec virtus, in qua plenitudo 621 majestatis aeternae est: ita etiam creatus non potest Spiritus aestimari, qui ex ore Dei funditur; cum ipse Deus tantam ostenderit unitatem, ut effundere se de Spiritu suo dicat. Quo intelligamus quia etiam Dei Patris eadem gratia sit, quae Spiritus sancti est, et quod sine incisione ac detrimento aliquo dividatur mentibus singulorum. Quod ergo de Spiritu Dei effunditur, nec inciditur, nec partibus aliquibus corporalibus comprehenditur, aut secatur. 98. [Alias cap. VIII]. Quomodo enim credibile est, quod Spiritus sectilibus aliquibus dividatur? Dicit Joannes de Deo: Ex hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis (I Joan. III, 24). Quod autem manet semper, utique nec mutatur: ergo si mutationem non habet, aeternitatem habet. Et ideo Spiritus sanctus sempiternus est; creatura autem obnoxia vitio, ideoque mutabilis. Quod autem mutabile est, esse non potest sempiternum (Rom. VIII, 20): et ideo non potest Spiritui sancto et creaturae esse consortium; quia sempiternus est Spiritus, creatura autem omnis in tempore est. 99. Sempiternum autem Spiritum sanctum, etiam Apostolus ostendit: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sempiternum se obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 13, 14)! Ergo sempiternus est Spiritus. CAPUT IX. Spiritum sanctum recte dici unguentum Christi, et oleum laetitiae, et quas ob causas? Christum ipsum non esse unguentum; cum unctus sit Spiritu sancto: mirum autem id non videri, si unguentum vocetur et Spiritus, cum Pater ac Filius etiam Spiritus appellentur. Nec ullam tamen in ipsis confusionem esse; cum solus Christus in corpore oppetierit mortem, cujus salutifera crux praedicatur.

100. Plerique autem arbitrati sunt unguentum Christi esse Spiritum sanctum. Et bene unguentum, quia oleum laetitiae nuncupatum est, plurimarum redolente copula gratiarum: verum illum Deus omnipotens Pater unxit principem sacerdotum, qui non ut alii in typo unctus ex lege, sed et secundum legem unctus in corpore, et in veritate supra legem virtute sancti Spiritus ex Patre plenus est. 101. Hoc est oleum laetitiae, de quo dicit propheta: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Denique Petrus unctum Spiritu dicit Jesum, sicut habes: Vos scitis quod factum est verbum per totam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancta (Act. X, 37, 38). Oleum igitur laetitiae Spiritus sanctus est. 102. Et pulchre oleum laetitiae dixit, ne creaturam putares; olei enim hujusmodi natura est, ut nequaquam naturae alterius humido misceatur. Laetitia quoque non corpus ungit, sed intima 622 cordis illuminat, sicut propheta dixit: Dedisti laetitiam in corde meo (Psalm. IV, 7). Ergo cum ludat operam, qui oleum velit cum creatura humidiore confundere: quia cum olei natura levior sit caeteris, residentibus aliis, elevata secernitur: quomodo putant isti deterrimi caupones oleum laetitiae cum caeteris creaturis sua posse fraude confundi; cum utique non queant incorporeis corporea, increatis creata misceri? 102*. Et bene oleum laetitiae dicitur, quo unctus est Christus; neque enim usitatum fuit, ei oleum et commune quaerendum, quo aut vulnera curantur, aut aestus levatur: cum fomentum vulnerum suorum salus mundana non quaereret, nec refectionem corporis fatigati virtus sempiterna deposceret.

103. Nec mirum si habet oleum laetitiae, qui fecit exsultare morituros, tristitia mundum exuit, moestae fetorem mortis abolevit. Et ideo Apostolus ait: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); utique de spiritalibus significans se locutum. Sed et cum ipse Filius Dei dicat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18), spiritale signat unguentum. Ergo unguentum Christi est Spiritus. 104. Aut quia unguentum exinanitum est nomen Jesu, si ibi Christum ipsum intelligere volunt unguenti expressum nomine, non Spiritum Christi; utique cum unctum Spiritu sancto Dominum Jesum Petrus apostolus dixerit, liquet sine dubio quod unguentum dicatur et Spiritus. 105. Sed quid mirum, cum et Pater et Filius spiritus esse dicatur? De quo quidem dicemus plenius, cum de unitate nominis dicere coeperimus (Infra, cap. 14). Tamen quia hic quoque incidit pulcherrimus locus, ne sine corollario eum praeterire videamur, accipiant quia et Pater dicitur spiritus, sicut in Evangelio Dominus locutus est, quoniam Spiritus est Deus (Joan. IV, 24); et Christus spiritus dicitur; quia Jeremias dixit: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). 106. Et Pater ergo spiritus, et Filius spiritus; quia quod non est creaturae corpus, hoc spiritus est: sed non confusus cum Patre et Filio Spiritus sanctus, verum et a Patre distinctus et a Filio. Non enim Spiritus sanctus est mortuus, qui mori non potuit; quia carnem non suscepit, nec mortis capax esse potuit sempiterna divinitas: sed mortuus est secundum carnem Christus. 107. In eo utique mortuus, quod suscepit ex Virgine: non in eo, quod habebat ex Patre; in eo enim mortuus, in quo crucifixus est Christus. Spiritus autem sanctus non potuit crucifigi, qui carnem et ossa non habuit: sed crucifixus est Dei Filius, qui carnem et ossa suscepit; ut in illa cruce nostrae carnis tentamenta morerentur. Suscepit enim quod non erat, ut celaret quod erat: celavit quod erat, ut tentaretur in eo, et redimeretur quod non erat; ut ad id quod erat, per id quod non erat, nos vocaret. 108. O divinum crucis illius sacramentum, 623 in qua haeret infirmitas, virtus libera est, affiguntur vitia, eriguntur tropaea! Unde quidam sanctus ait: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120); non ferreis clavis, ait, sed timoris et fidei: vehementior est enim virtutis strictura, quam poenae. Denique Petrum, cum usque in atrium principis sacerdotum Dominum sequeretur (Matth. XXVI, 58), quem nemo ligaverat, fides vinxerat: et quem fides vinxit, poena non solvit. Rursus cum ligaretur a Judaeis, devotio solvit, poena non tenuit; quia non recessit a Christo. 109. Ergo et tu crucifige peccatum, ut moriare peccato; qui enim peccato moritur, Deo vivit: vivas ei qui Filio proprio non pepercit; ut in illius corpore nostras crucifigeret passiones. Pro nobis enim mortuus est Christus, ut nos in illius redivivo corpore viveremus. Mortua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa: Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum; ut a peccatis nostris separati, cum justitia vivamus, cujus vulnere plagarum sanati sumus (I Petr. II, 24). 110. Lignum igitur illud crucis velut quaedam nostrae navis salutis vectura nostra est, non poena; alia enim salus non est, nisi vectura salutis aeternae. Dum mortem expetendo, non sentio: dum poenam contemnendo, non patior: dum metum nescio, negligendo. 111. Quis est igitur cujus vulnere plagarum sanati sumus, nisi Christus Dominus: de quo idem prophetavit Esaias quia plaga ejus nostra medicina est (Esai. LIII, 5): de quo Paulus apostolus in Epistolis suis scripsit: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21)? Hoc quippe divinum in eo, quia caro peccatum non fecit, nec in eo suscepti corporis creatura peccavit. Nam quid mirum, si non peccavit sola divinitas, cum peccandi incentiva non habeat? Si autem solus exsors peccati Deus, omnis utique creatura per naturam sui, ut diximus, obnoxia potest esse peccato. CAPUT X. Quod Spiritus peccata condonat, hoc illi cum Patre ac Filio, non autem cum angelis esse commune.

112. [Alias cap. IX.] Dic igitur, quicumque Spiritus sancti divinitatem negas: Spiritus autem obnoxius non potuit esse peccato, qui magis peccata condonat. Numquid angelus donat? numquid archangelus? Non utique, sed donat solus Pater, solus Filius, solus Spiritus sanctus (Luc. V, 21). Nemo autem quod potest donare, non potest evitare. 113. Sed fortasse dixit aliquis quia et Seraphim dixit Esaiae: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgabit (Esai. VI, 7). 624 Auferet, inquit, et circumpurgabit: non ego auferam, sed ignis ille de altari Dei, hoc est, gratia spiritalis. Quid enim aliud pie intelligere possumus in altari Dei esse, nisi Spiritus gratiam? Non utique lignum silvarum, nec fuliginem atque carbonem. Aut quid tam pium, quam ut secundum mysterium intelligamus quia revelabatur in ore Esaiae omnes homines per passionem Christi esse purgandos, qui velut carbo secundum carnem exussit nostra peccata, sicut in Zacharia habes: Nonne hic titio ejectus ab igni? Et ille erat Jesus indutus estimenta sordida (Zach. III, 2, 3). 114. Denique ut sciamus communis hoc redemptionis mysterium per prophetas evidentissime revelatum, etiam hoc loco habes dictum: Ecce abstulit peccata tua (Ibid., 4): non quod Christus peccata sua deponeret, qui peccatum non fecit; sed quod in carne Christi omne a peccatis suis genus absolveretur humanum. 115. Sed etiamsi Seraphim abstulisset peccatum, quasi unum utique de ministris Dei ad hoc esset mysterium destinatum. Sic enim dixit Esaias: Quia missum est ad me unum de Seraphim (Esai. VI, 6). CAPUT XI. Spiritum ad omnes mitti, nec transire ex loco in alium: cum nec loco, nec tempore concludatur. Sic igitur eum exire a Filio, ut ipse Filius a Patre, in quo semper manet: sed eumdem venire nobis, cum ipsum recipimus. Eodem etiam modo venire quo Pater ipse, a quo separari nequaquam potest.

116. [Alias cap. X.] Et Spiritus quidem missus dicitur: sed Seraphim ad unum, Spiritus ad omnes (Joan. XVI, 7): Seraphim mittitur in ministerium, Spiritus operatur mysterium: Seraphim quod jubetur, exsequitur, Spiritus quod vult, dividit (Cor. XII, 11): Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed et ipsum repletur ab Spiritu: Seraphim descendit cum aliquo secundum naturam suam transitu; at vero de Spiritu sancto hoc non possumus aestimare, de quo dicit Filius Dei: Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, quem ego mitto vobis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). 117. Etenim si de loco procedit Spiritus, et ad locum transit; et ipse Pater in loco invenietur, et Filius. Si de loco exit, quem Pater mittit, aut Filius, utique de loco transiens Spiritus atque progrediens, et Patrem sicut corpus secundum impias interpretationes relinquere videtur et Filium. 118. Hoc secundum eos loquor, qui dicunt quod habeat Spiritus descensorium motum. Sed neque in loco aliquo Pater circumscribitur, 625 qui est super omnia, non solum corporeae naturae, sed etiam invisibilis creaturae: neque Filius suorum operum locis temporibusque concluditur, qui super omnem est creaturam totius opifex creaturae: neque Spiritus veritatis, utpote Dei spiritus, circumscribitur aliquiquibus finibus corporalibus (Sap. VII, 23): qui cum sit incorporeus, omnem intelligibilem substantiae creaturam inenarrabili divinitatis plenitudine supereminet, spirandi ubi velit (Joan. III, 8), et inspirandi quomodo velit, habens super omnia potestatem. 119. Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit: De Patre processi et veni in mundum (Joan. XVI, 18), omnes interficit opiniones, quae ex loco ad locum possunt, sicut in aliquibus corporalibus, aestimari. Similiter autem cum aut intus aut foris legimus Deum esse, non utique Deum aut intra aliquod corpus includimus, aut ab aliquo corpore separamus: sed alta hoc et inenarrabili aestimatione pensantes, divinae naturae intelligimus arcanum. 120. Denique ita sapientia ex ore altissimi prodiisse se dicit (Eccl. XXIV, 5), non ut extra Patrem sit; sed apud Patrem; quia Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1): nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre. Dicit enim: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, aut quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tamquam corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui Spiritus oris ejus est (Psal. XXXII, 6)? Quod utique et aeternitatis indicium, et divinitatis exprimit unitatem. 121. Est ergo et manet semper, qui oris est Spiritus: sed descendere videtur, cum illum recipimus, ut habitet in nobis; ne nos simus a gratia ejus alieni. Nobis descendere videtur, non quod ille descendat, sed quod ad illum animus noster ascendat. De quo plenius diceremus, nisi meminissemus in libris jam superioribus (Lib. V de Fide, cap. 7) positum quod et Pater dixerit: Descendamus et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7); et Filius dixerit: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). 122. Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius: et ubi Filius est, ibi est Spiritus sanctus. Non ergo discrete venire aestimandus est Spiritus sanctus. Venit autem non de loco ad locum, sed a dispositione constitutionis ad salutem redemptionis, a gratia vivificationis ad gratiam sanctificationis; ut de terris ad coelum, de injuria ad gloriam, de servitio ad regnum transferat. 123. Sic ergo venit Spiritus, quemadmodum venit Pater. Dixit enim Filius: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Numquid corporaliter Pater venit? Sic ergo et Spiritus 626 venit, in quo cum venit, et Patris et Filii plena praesentia est. 124. Quis autem potest a Patre et Filio Spiritum sanctum separare, cum vel appellare Patrem et Filium sine Spiritu non queamus? Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Ergo si appellare Dominum Jesum sine Spiritu non possumus, utique sine Spiritu praedicare non possumus. Si autem et angeli praedicant Dominum Jesum, quem nemo potest sine Spiritu praedicare; et in ipsis ergo Spiritus sancti munus operatur. 125. Probavimus igitur unam praesentiam esse, unam gratiam esse Patris et Filii et Spiritus sancti: quae tam coelestis atque divina est, ut pro ea agat gratias Patri Filius, dicens: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) CAPUT XII. Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse pacem atque gratiam: similiter unam charitatem, quae maxime in hominum redemptione apparuit: unam denique trium communicationem.

126. [Alias cap. XI.] Ergo cum una vocatio sit, una etiam gratia est. Denique scriptum est: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7). Ecce habemus quia Patris et Filii una est gratia, et Patris et Filii una est pax: sed haec gratia et pax fructus est Spiritus, sicut ipse Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22). Et bona pax et necessaria, ut nemo disputationum turbetur incertis, neque passionum corporalium tempestate quatiatur: sed simplicitate fidei, et tranquillitate mentis quietus circa Dei cultum perseveret affectus. 127. De pace probavimus: de gratia autem propheta Zacharias dicit, quia promisit Deus effundere in Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae (Zach. XII, 10); et apostolus Petrus dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis gratiam Spiritus sancti (Act. II, 38). Ergo sicut Patris et Filii, ita et Spiritus sancti gratia est. Quomodo enim sine Spiritu potest esse gratia, cum gratia divina omnis in Spiritu sancto sit? 128. [Alias cap. XII.] Nec solum pacem et gratiam legimus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed etiam charitatem, et communionem, fidelis Auguste. De charitate enim dictum est: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei (II Cor. XIII, 13). Accepimus charitatem Patris. Eadem charitas quae Patris, etiam Filii est. Ipse enim dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21). Quae est enim charitas Filii, nisi quia se pro nobis obtulit, et suo sanguine nos redemit (Ephes. V, 2)? Eadem autem charitas et in Patre est, quia scriptum est: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). 129. Tradidit ergo Pater Filium, et Filius ipse 627 se tradidit. Servatur charitas, nec laeditur pietas; nulla est enim pietatis injuria, ubi nulla est traditionis aerumna. Tradidit volentem, tradidit offerentem, non utique ad poenam Pater Filium, sed ad gratiam. Si discutis facti meritum, interroga pietatis vocabulum. Vas electionis unitatem hanc divinae charitatis evidenter ostendit; quia et Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit. Pater tradidit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). De Filio quoque dicit: Qui se tradidit pro me (Galat. II, 20). Tradidit, inquit. Si gratiae, quid arguo? si injuriae, plus debeo. 130. Sed sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia et Spiritus eum tradidit. Scriptum est enim: Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1). Ergo et Spiritus diligens tradidit Dei Filium. Sicut enim una est charitas Patris et Filii, ita hanc charitatem Dei supra effundi per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), et fructum esse sancti Spiritus declaravimus; quia fructus est Spiritus charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22). 131. [Alias cap. XIII.] Communicationem autem et Patris et Filii esse manifestum est, quia scriptum est: Et communicatio nostra cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3); et alibi: Communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Si igitur una pax, una gratia, una charitas, una communicatio est Patris et Filii et Spiritus sancti; una certe operatio est: et ubi una operatio est, utique non potest virtus esse divisa, et discreta substantia. Nam quomodo operationis ejusdem gratia conveniret? CAPUT XIII. Divinarum trium personarum unum esse nomen e Scripturis demonstrat Ambrosius: at in primis unitatem nominis Filii ac Spiritus sancti; cum uterque paraclitus dicatur et veritas.

132. [Alias cap. XIV.] Quis igitur unitatem negare audeat nominis, cum operationis videat unitatem? Sed quid ego unitatem nominis argumentis astruo; cum divinae vocis evidens testimonium sit unum nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti? Scriptum est enim: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine dixit, non in nominibus. Non ergo aliud nomen Patris, aliud nomen Filii, aliud nomen Spiritus sancti; quia unus Deus: non plura nomina; quia non duo Dii, non tres Dii (I Cor. VIII, 4). 133. Et ut aperiret quia una divinitas, una majestas est, quia unum nomen Patris et Filii et Spiritus sancti; nec in alio nomine venerit Filius, in alio nomine Spiritus sanctus, ait ipse Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). 133*. Quod autem nomen Patris est, hoc idem Filii Scriptura declarat; quia in Exodo dixit Dominus: Ego antecedam te in nomine meo et 628 vocabo in nomine meo Dominum in conspectu tuo (Exod. XXXIII, 19). Dominus ergo dixit quia in nomine suo vocabit Dominum: Dominus ergo et Patris est nomen et Filii.

134. Cum autem unum nomen sit Patris et Filii, accipe quia et Spiritus sancti idem nomen sit, quoniam et Spiritus sanctus in nomine Filii venit, sicut scriptum est: Paraclitus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Joan. XXIV, 26). Qui autem venit in nomine Filii, utique etiam in nomine Patris venit; quia unum nomen Patris et Filii est. Sic fit ut unum et Patris et Filii nomen sit et Spiritus sancti. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). 135. Simul docuit unitatem divini nominis esse credendam, non disparilitatem; quoniam in unitate nominis venit Christus: in suo autem nomine venturus Antichristus est, sicut scriptum est: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43).

136. Edoctum est igitur ex his non esse in Patre et Filio et Spiritu sancto paraclito nominis diversitatem: et quod nomen est Patris, id esse etiam Filii nomen: similiter quod nomen est Filii, esse id etiam Spiritus sancti; quando etiam paraclitus Filius dicitur, sicut et Spiritus sanctus. Et ideo ait in Evangelio Dominus Jesus: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis qui vobiscum sit in aeternum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Et bene dixit alium, ne ipsum Filium, ipsum Spiritum intelligeres; unitas enim nominis est, non Filii Spiritusque Sabelliana confusio. 137. Edit. Ben. [Alias cap. XV.] Itaque alius paraclitus est Filius, alius paraclitus Spiritus sanctus; Filium enim paraclitum dixit etiam Joannes, sicut habes: Si quis peccaverit, paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. II, 1). Itaque quemadmodum unitas nominis, ita etiam unitas potestatis est; ubi enim paraclitus Spiritus, ibi etiam Filius. 138. Nam sicut hic in aeternum Dominus futurum cum fidelibus Spiritum dicit, ita etiam de se alibi ostendit quod in aeternum cum apostolis sit futurus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Unum sunt ergo Filius et Spiritus: unum nomen est Trinitatis, et una inseparabilisque praesentia. 139. Sicut autem ostendimus paraclitum Filium nominatum, ita etiam ostendimus veritatem Spiritum nuncupatum. Veritas Christus; veritas Spiritus; habes enim in epistola Joannis: Quoniam Spiritus est veritas (I Joan. V, 6). Non solum ergo Spiritus veritatis, sed etiam veritas dicitur Spiritus, sicut et Filius veritas praedicatur, qui ait: Ego sum via et veritas et vita (I Joan. XIV, 6). 629 CAPUT XIV. Singulas Trinitatis personas e sacris codicibus lucem esse; Spiritum autem etiam ignem significari apud Esaiam, cujus quidem ignis in Moysis rubo, in linguis flammeis, et in lagenis Gedeonis figura exstitit. Negari non posse ejusdem Spiritus divinitatem, cum eadem sit ejus, quae Patris et Filii operatio, nec non Dominici vultus lumen ignisque praedicetur.

140. [Alias cap. XVI.] Quid autem astruam quod sicut Pater lumen, ita etiam Filius lumen, et Spiritus sanctus lumen est? Quod utique divinae potentiae est. Deus enim lux est, sicut dixit Joannes: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt (I Joan. I, 5). 141. Lux autem et Filius, quia vita erat lux hominum. Et ut ostenderet se de Dei Filio Evangelista dixisse, ait de Joanne Baptista: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 8, 9). Ergo quia Deus lux est, lux autem vera est Dei Filius: sine dubio Deus verus est Dei Filius. 142. Habes et alibi quia Filius Dei lux est: Populus qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2). Quid autem hoc evidentius, quod ait: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10)? Hoc est, quod apud te, Deus omnipotens Pater, qui fons vitae es, in lumine tuo Filio, lumen videbimus Spiritus sancti. Sicut ipse Dominus ostendit dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); et alibi: Et virtus exibat de eo (Luc. VI, 19). 143. Ipsum autem Patrem quis dubitet lucem esse, cum lectum sit de Filio ejus quia splendor sit lucis aeternae (Hebr. I, 3)? Cujus enim nisi Patris aeterni splendor est Filius, qui et cum Patre semper est, nec dissimili, sed eadem claritate semper praefulget? 144. Et Esaias significat non solum lucem, sed etiam ignem esse Spiritum sanctum, dicens: Et erit lux Israel in ignem (Esai. X, 17). Itaque prophetae eum ignem ardentem dixerunt; quia in tribus istis generibus propensius majestatem divinitatis advertimus: quoniam et sanctificare, divinitatis; et illuminare, ignis et lucis est proprium: et in specie ignis exprimi vel videri divinae est consuetudinis: Deus enim est ignis consumens, sicut Moyses dixit (Deut. IV, 24). 145. Vidit enim ipse in rubo ignem, et audierat Deum, tunc quando vox facta est de flamma ignis ad eum dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15). Vox ergo de flamma, et in rubo flamma, et flamma non noxia. Urebatur enim rubus, et non exurebatur; eo quod illo mysterio Dominus figuraret quia illuminaturus spinas nostri corporis adveniret: nec consumpturus aerumnosos, sed mitigaturus aerumnas: qui baptizaret in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11); 630 ut gratiam tribueret, peccata consumeret. Ergo in specie ignis Deus servat propositum. 146. In Actibus quoque apostolorum cum supra fideles Spiritus sanctus descendisset, ignis species videbatur; sic enim habes: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur; et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et visae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis (Act. II, 2, 3). 147. Unde et illud quando Gedeon superaturus Madian, trecentos viros jussit hydrias sumere, et in hydriis faces accensas habere, et in dextris tenere tubas (Judic. VII, 16); ita nostri acceptum ab apostolis servavere majores, quod hydriae sunt corpora nostra, figurata de limo quae timere non norunt, si fervore gratiae spiritalis ignescant, et Jesu Domini passionem canora vocis confessione testentur. 148. Quis igitur de divinitate sancti Spiritus dubitet, cum ubi Spiritus gratia sit, ibi species divinitatis appareat? Quo testimonio non diversitatem, sed unitatem divinae colligimus potestatis. Nam quemadmodum potest esse discretio potestatis, ubi unus in omnibus operationis effectus est? Neque vero potest esse gratia sacramentorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum. 149. Quis est igitur iste ignis? Non utique virgultis vilibus concretus, aut stipula silvarum fragosus incendiis: sed ignis ille, qui ut aurum bona facta meliorat, et ut stipulam peccata consumit. Hic est utique Spiritus sanctus, qui Dominici vultus et ignis appellatur et lumen: lumen, sicut supra diximus: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Quod est ergo lumen signatum, nisi illius signaculi spiritalis, in quo credentes signati, inquit, estis Spiritu promissionis sancto (Ephes. I, 13)? 150. [Alias cap. XVII.] Et sicut lumen est vultus divini, ita etiam ignis emicat ex Dei vultu; quia scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit (Psal. XLIX, 3). Praefulget enim gratia diei judicii, ut sequatur absolutio, quae sanctorum remuneretur obsequium. O magna abundantia Scripturarum, quam nemo possit humano ingenio comprehendere! O maximum divinae unitatis indicium! His enim duobus versiculis quam multa signantur! CAPUT XV. Spiritum sanctum aeque ac Patrem et Filium vitam esse; immo vero sive Pater intelligatur, apud quem est fons vitae, sive Filius, fontem illum aliud non esse quam Spiritum.

151. [Alias cap. XVIII.] Diximus quia lux est Pater, lux Filius, lux Spiritus sanctus: accipiamus etiam quia vita est Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus. Dixit enim Joannes: Quod erat ab initio, quod audivimus et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem (I Joan. I, 1, 2). Et Verbum vitae dixit et vitam; ut 631 et Patrem vitam significaret et Filium. Quod enim est vitae Verbum, nisi Dei Verbum? Ac per hoc et Deus et Verbum Dei vita est. Et sicut Verbum vitae dicitur, ita et Spiritus vitae. Scriptum est enim: Et Spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20). Itaque sicut Verbum vitae vita est, ita et vitae Spiritus vita est. 152. [Alias cap. XIX.] Accipe nunc quia sicut Pater fons vitae est, ita etiam Filium plerique fontem vitae memorarunt significatum; eo quod apud te, inquit, Deus omnipotens, Filius tuus fons vitae sit, hoc est, fons Spiritus sancti; quia Spiritus vita est, sicut Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64) quia ubi Spiritus, et vita est: et ubi vita est, etiam Spiritus sanctus. 153. Plerique tamen hoc loco Patrem volunt tantummodo per fontem significatum, quamquam videant quid Scriptura memoraverit: Apud te, inquit, fons vitae (Psal. XXXV, 10), hoc est, apud Patrem Filius; quoniam Verbum apud Deum, quod erat in principio, et erat apud Deum. 154. Sed sive Patrem quis hoc loco, sive Filium intelligat fontem; fontem utique intelligimus non aquae istius, quae creatura est: sed divinae illius gratiae, hoc est, Spiritus sancti; ipse est enim aqua viva. Propterea Dominus dicit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere; tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10). 155. Hanc aquam sitivit anima David (Psal. XLI, 3). Harum fontem aquarum desiderat cervus, non sitiens venena serpentum. Viva est enim aqua gratiae spiritalis, eo quod mentis interna purificet, et omne animi peccatum abluat, occultorumque mundet errorem. CAPUT XVI. Spiritum sanctum flumen esse magnum, cujus munere mystica Jerusalem irrigatur. Eumdem fonti suo, id est, Patri ac Filio aequalem esse, atque in Scriptura significari. Illius aquam sitit Doctor sanctus: sed ut ea conservetur in nobis, diabolum, cupiditatem, ac haeresim admonet vitari oportere; cum nobis vasa sint fragilia: descrendos etiam contritos lacus, ut Domini aquam Samaritanae patriarcharumque exemplo inveniamus.

156. [Alias cap. XX.[ Sed ne quis forte tamquam pusillitatem Spiritus redarguat, et hinc velit quamdam facere distantiam magnitudinis, quod aqua portio videatur esse fontis exigua: quamquam creaturarum exempla minime divinitati aptanda videantur; tamen ne quid ex hac quoque creaturae comparatione praejudicent, discant non solum aquam, sed etiam flumen dictum Spiritum sanctum, secundum quod lectum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem 632 dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum (Joan. VII, 38, 39). 157. Ergo flumen est Spiritus sanctus, et flumen maximum, quod secundum Hebraeos de Jesu fluxit in terris, ut ore Esaiae accepimus prophetatum (Esai. LXVI, 12). Magnum hoc flumen, quod fluit semper, et numquam deficit. Nec solum flumen, sed etiam profusi impetus, et magnitudinis redundantis, sicut etiam David dixit: Quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). 158. Neque enim civitas illa Jerusalem coelestis meatu alicujus fluvii terrestris abluitur: sed ille ex vitae fonte procedens Spiritus sanctus, cujus nos brevi satiamur haustu, in illis coelestibus Thronis, Dominationibus et Potestatibus, Angelis et Archangelis redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritalium fervens meatu. Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum reliqua tamquam inferiora nostrae mentis arva perstringat, coelestem illam creaturarum naturam effusiore quadam sanctificationis ubertate laetificat! 159. Nec moveat quod vel hic dixit flumina (Joan. VII, 38), vel alibi septem spiritus (Apoc. V, 6); his enim sanctificationibus septem spiritalium, sicut Esaias dixit (Esai. XI, 2), significatur plenitudo virtutum: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Dei. Unum ergo flumen, sed multi spiritalium donorum meatus. Hoc igitur flumen exit ex fonte vitae. 160. Nec hic rursus sensum tuum ad inferiora detorqueas, quia quaedam diversitas videtur esse fontis et fluminis; et tamen ad omnia prospexit Scriptura divina, ne infirmitas humani caperetur ingenii vilitate sermonum. Proponas tibi licet quodvis flumen, e fonte est; unius tamen naturae, unius splendoris et gratiae. Dic sane et tu Spiritum sanctum unius cum Filio Dei et Deo Patre esse substantiae, unius claritatis et gloriae. Capiam fidele compendium de unitate virtutis, nec verebor aliquam de diversitate magnitudinis quaestionem. Nam etiam in hoc nobis Scriptura prospexit; dicit enim Dei Filius: Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Hic fons utique gratia spiritalis est fluvius ex vivo fonte procedens. Fons igitur vitae etiam Spiritus sanctus est. 161. Advertis ergo ex verbis ipsius divinae significari magnitudinis unitatem, nec posse Christum etiam a perfidis fontem negari; cum fons dicatur et Spiritus. Et sicut flumen dicitur Spiritus, ita et Pater dixit: Ecce ego decurro in vos, sicut fluvius pacis, et sicut torrens inundans gloriam gentium (Esai. LXVI, 12). 633 Quis autem dubitet flumen esse vitae Dei Filium, de quo aeternae vitae flumina profluebant? 162. Bona ergo aqua, spiritalis gratia: quis hunc fontem dabit pectori meo? In me saliat; in me fluat vitae largitor aeternae. Superfluat in nobis fons iste, non effluat. Dicit enim sapientia: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, inque plateis tuis superfluant aquae tuae (Prov. V, 15, 16). Quomodo hanc aquam tenebo, ne effluat, ne labatur? Quomodo vas meum conservabo, ne qua penetrans rima peccati, aeternae vitae distillet humorem? Doce nos, Domine Jesu, doce sicut docuisti apostolos tuos, dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur (Matth. VI, 19). 163. Furem videlicet immundum spiritum esse significat, qui in bonorum operum luce gradientibus non possit obrepere: in tenebris autem saecularium cupiditatum, et inter oblectamenta terrestrium si quem ceperit voluptatum, omni virtutis aeternae flore despoliet. Et ideo Dominus dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi neque aerugo neque tinea exterminat; et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. 164. Aerugo nostra lascivia est, aerugo nostra libido est, aerugo nostra luxuria est, quae flagitiorum sordibus aciem mentis obducunt. Tinea rursus nostra Arius est, tinea nostra Photinus est, qui sanctum Ecclesiae vestimentum impietate sua scindunt; et unitatem divinae potestatis 634 individuam separare cupientes, sacrilego morsu pretiosum fidei velamen obrodunt. Funditur aqua, si Arius dentem impresserit: effluit, si aculeum suum in alicujus vas Photinus infixerit. Vile figmentum sumus, cito vitia sentimus. Sed nemo dicit figulo: Quid me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Nam etsi vile vas nostrum, aliud tamen in honore, aliud in contumelia est. Noli ergo aperire lacum tuum, noli fodere vitiis atque criminibus, ne quis dicat: Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam operatus est (Psal. VII, 16). 165. Si Jesum quaeritis, contritos lacus deserite; Christus enim non ad lacum, sed ad puteum sedere consuevit. Ibi eum Samaritana illa quae credidit, illa quae aquam haurire cupiebat, invenit (Joan. IV, 6). Quamvis mane venire debueris, tamen etiamsi serius veneris, etiam sexta hora Jesum fatigatum ab itinere invenies. Fatigatus est, sed in te; quia diu te quaesivit, tua illum tamdiu incredulitas fatigavit. Non offenditur tamen, si modo venias: petit bibere, daturus. Bibit autem non aquam praetermeantis rivuli, sed salutem tuam: bibit affectum tuum, bibit calicem, hoc est, passionem illam tuorum criminum redemptricem; ut tu sitim istius mundi, sacri potus cruore restinguas. 166. Sic Abraham Deum posteaquam puteum fodit, emeruit (Gen. XXI, 30). Sic Isaac dum ad puteum deambulat (Gen. XXIV, 62), venientem illam in typo Ecclesiae accepit uxorem (Ibid., 67). Fidelis ad puteum, infidelis ad lacum. Denique et Rebecca sicut legimus, petitorem invenit ad fontem, et meretrices in lacu Jezabel se cruore laverunt (III Reg. XXII). LIBER SECUNDUS. PROLOGUS. Tres divinas personas ut priscis judicibus ita et Moysi non fuisse ignotas: declaratam etiam cum alibi tum apud illum Filii cum Patre, non secus ac trium inter se aequalitatem. Spiritum sanctum adfuisse Samsoni, cujus deinceps percurritur mira historia et variis Ecclesiae mysteriis aptatur. Eodem autem Spiritu recedente, ipsum in multiplices incidisse calamitates, quod resecatis capillis ne tribuatur, spiritales illorum significationes proponit Ambrosius. 1. Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis judicibus veterum Judaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum. Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo junxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter 634 advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum. De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1, 2). De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas (Ibid., 4). Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari. Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Jesus qui facit.

2. Sed ne rursus aut arrogans putes dicentis imperium, aut vile facientis obsequium; aequalem sibi Pater Filium confitetur operis unitate dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid., 26). Imago enim et operatio et similitudo communis quid aliud nisi majestatis ejusdem significat unitatem? 3. Tamen ut aequalitatem plenius Patris Filiique cognoscas, sicut dixit Pater et Filius fecit; ita et Pater operatur, et Filius dicit. Pater operatur, sicut scriptum est: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17). 635 Habes dictum ad Filium: Dic verbo et sanabitur (Matth. VIII, 8). Et Filius dicit Patri: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Fecit Pater quod Filius dixit. 4. Sed nec Abraham ignoravit Spiritum sanctum: denique tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2, 3,); quia unus Deus, unus Dominus, et unus Spiritus. Et ideo unitas honoris; quia unitas potestatis. 5. Et quid de singulis loquar? Samson divina promissione generatus, Spiritum comitantem habebat; sic enim legimus: Quia benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo in castra (Judic. XIII, 25). Et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem (Judic. XIV, 1 et seq.): quod Pater ejus ac mater, ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est. Meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum Spiritus Domini dirigebat, quo duce, solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem morsu inviolabilis, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat (Ibid. 5 et seq.). Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam! 6. Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit. Neque enim otiosum videtur quod cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit, in cujus corpore, connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore ejus, quod Patri edendum matrique tribuit (Ibid., 8 et seq.). Habebat gentium populus mella, qui credidit: qui populus feritatis erat ante, nunc Christi est. 7. Nec ipsa quaestio vacat sacramentis, quam proposuit sodalibus suis, dicens: De edente exivit esca, et de potente exivit dulce (Ibid., 14). Denique eo usque mystica, ut tribus diebus ejus revelatio quaereretur, quae non potuit nisi per fidem Ecclesiae. die septima, completo Legis tempore, post passionem Domini revelari. Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Jesus nondum fuerat honorificatus (Joan. VII, 39). 8. Quid, inquiunt, dulcius melle, et quid fortius leone? Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam (Judic. XIV, 18). O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante miserae fames mortis. In salutem pericula, in suavitatem amaritudo convertitur. Gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte. 9. Sunt tamen qui e contrario putent fundari 636 non potuisse conjugium, nisi occiso leone de tribu Juda: et ideo in corpore ejus, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt. Hunc igitur leonem Samson quasi Judaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae (Rom. XI, 27). 10. Et decidit, inquit, super eum Spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros (Judic. XIV, 19, 20). Neque enim potuerat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat. Accipiunt itaque in stolis praemium sapientiae, conversationis insigne, qui absolvunt et renuntiant quaestionem. 11. Rursus hic alia oboriuntur mysteria, quod uxor ejus aufertur; et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum (Judic. XV, 1 et seq.). Eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15). Bene pusillas dixit; quia majores vineas exterminare non poterant, licet fortibus et diabolus sit pusillus. 12. Ergo ille (ut compendium faciamus historiae; suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus erat, quamdiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, ille Nazaraeus in Lege. Invictus ergo Samson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret: ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret (Judic. XV, 15 et seq.); sive hoc ad miraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus. Juxta quod scriptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39). Per hanc enim injuriarum patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus; ut morte obita, resurrectionis requiem consequamur. 13. Illene ergo Samson, qui funes intextos nervis, qui novas restes sicut mollia fila dissolvit? Illene Samson qui crinium suorum palo constricta defixo vincla non sensit, quamdiu habuit gratiam spiritalem? Is, inquam, posteaquam Spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Samsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in muliebribus genibus virtutis suae degener, palpatus et captus sacro crine tondetur (Judic. XVI, 9 et seq.)? 14. Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri 637 subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus. Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat (Joan. XII, 3); tunc enim et secundum carnem noverat Christum. Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum (Cantic. IV, 1); ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus (I Cor. XI, 3); et alibi: Caput ejus aurum cephas, et crines ejus abietes nigrae (Cant. V, 11). Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant. 15. Unde et in Evangelio Dominus noster visibiles capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans, ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 31), spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo. Quamquam et illud non absurdum sit aestimare, quia pro majestate divina eum latere nihil possit. 16. Sed quid mihi prodest, si Deus ipse omnes meos novit capillos? Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil testis, remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse Samson non corporales, sed intelligibiles hos capillos esse declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17). Hoc de mysterio: nunc lectionis seriem consideremus. CAPUT PRIMUM. Spiritum Domini etiam Dominum ac virtutem esse, nec in hoc Patri vel Filio inferiorem.

17. Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo (Judic. XIII, 24, 25). Infra ait: Et direxit super eum Spiritus Domini (Judic. XIV, 6). Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17). Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo (Ibid., 20). 18. Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit. Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius. 19. Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus (I Joan. V, 7). De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64). Hic utique virtutem Patrem dixit, cujus ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus 638 Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto (Act. I, 8). CAPUT II. Unum esse Patris et Filii et Spiritus sancti consilium.

20. Ipse enim Spiritus virtus est, quia legisti: Spiritum consilii atque virtutis (Esai. XI, 2). Et sicut Filius magni consilii Angelus, ita etiam Spiritus consilii est, ut unum scias Patris et Filii et Spiritus sancti esse consilium. Consilium non de rebus incertis aliquibus, sed praecognitis et statutis. 21. Arbitrum autem divini consilii Spiritum, etiam inde cognosce. Nam cum supra (Lib. I, cap. 6) docuerimus arbitrum baptismatis esse Spiritum sanctum, baptismum autem Dei esse consilium legerimus sicut habes: Pharisaei autem consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. VII, 30); liquido claret, cum sine Spiritu baptisma esse non possit, sine Spiritu quoque non esse consilium Dei. 22. Et ut sciamus plenius virtutem esse Spiritum, scire debemus ipsum esse promissum, quando dixit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Ille ergo qui promissus est nobis, ipse est virtus; sicut etiam in Evangelio idem Dei Filius declaravit dicens: Et ego mitto promissa Patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto (Luc. XXII, 49). 23. Eousque autem virtutem esse Spiritum sanctum evangelista significat, ut et cum vi magna eum sanctus Lucas descendisse memoraret, dicens: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur (Act. II, 2). 24. Sed ne rursus putes ad sensibilia et corporalia hoc esse vertendum, accipe quia sic descendit et Spiritus, quemadmodum descensurus est Christus. Nam et ipse cum virtute descendet, sicut habes: Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, in virtute maxima et majestate (Matth. XXIV, 30). 25. Quomodo enim non est una virtus atque eadem potestas; cum unum opus, unum judicium, unum templum, una vivificatio, una sanctificatio, unum etiam regnum sit Patris et Filii et Spiritus sancti? CAPUT III. Sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, ita vitam esse cognoscere Spiritum sanctum; proindeque a Patris divinitate non separandum.

26. Dicant enim in quo dissimilitudinem divini operis arbitrentur. Quandoquidem sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, quemadmodum ipse Dominus declaravit dicens: 639 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); ita etiam vita est cognoscere Spiritum sanctum. Dicit enim Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem scitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Ibid. XIV, 15 et seq.). 27. Ergo mundus non habebat vitam aeternam, quia non acceperat Spiritum: ubi autem Spiritus, ibi vita aeterna: ipse est enim Spiritus vitae operator aeternae. Unde miror, cur de solo et vero Deo Ariani moveant quaestionem. Sicut enim vita aeterna est cognoscere solum et verum Deum, ita vita aeterna est cognoscere Jesum Christum, ita vita aeterna est cognoscere Spiritum sanctum: quem sic non videt mundus, quemadmodum Patrem: sic non cognoscit, quemadmodum Filium. Qui autem de hoc mundo non est, habet vitam aeternam, et cum ipso manet Spiritus in aeternum, qui est lumen vitae aeternae. 28. Ergo si hoc confert cognitio solius veri Dei, quod confert Filii Spiritusque cognitio, cur Filium et Spiritum a veri Dei honore secernis, cum a magnitudine beneficii non secernas? Aut enim credas necesse est solius verae divinitatis esse hoc maximum munus, et solam et veram divinitatem sicut et Patris, ita et Filii et Spiritus confitebere: aut si dixeris quia vitam aeternam potest et is conferre, qui verus Deus non sit; incides ut Patri magis derogare videaris, cujus opus non putes solius verae divinitatis esse praecipuum, sed creaturae operibus conferendum. CAPUT IV. Spiritum sanctum non secus ac Patrem et Filium, operatione non diversa vivificare.

29. Quid autem mirum si Spiritus operator est vitae, qui vivificat sicut Pater, vivificat sicut Filius (Joan. V, 21)? Vivificare autem quis abnuat esse majestatis aeternae? Scriptum est enim: Vivifica servum tuum (Psal. CXVIII, 17). Vivificatur ergo qui servus est, hoc est, homo, qui vitam ante non habuit, sed ut haberet, accepit. 30. Videamus igitur utrum vivificetur Spiritus, an ipse vivificet. Sed scriptum est: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Ergo vivificat Spiritus. 31. Sed ut intelligas Patris et Filii et Spiritus sancti vivificationem non esse divisam, accipe quia vivificationis quoque unitas sit; quando ipse per Spiritum vivificat Deus; dixit enim Paulus: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). 640 CAPUT V. Sicut Patrem ac Filium, ita etiam Spiritum creatorem in Scriptura significari. Hoc ipsum a paganis quoque scriptoribus adumbratum: sed planissime demonstratum esse in mysterio incarnationis, de qua ubi delibavit Ambrosius nonnulla, coeptum argumentum ex eo quod adoratio, quae soli debetur creatori, etiam Spiritui debeatur, confirmat.

32. Quis vero dubitare potest quia vivificet omnia Spiritus sanctus, quando et ipse sicut Pater et Filius, creator est omnium, nec quidquam nisi cum Spiritu sancto Deus omnipotens Pater intelligatur operatus; quandoquidem et in principio creaturae Spiritus superferebatur super aquam (Gen. I, 1)? 33. Itaque cum superferebatur Spiritus, nulla erat gratia creaturae: postea vero quam operationem Spiritus etiam creatura mundi istius suscepit, omnem hanc gratiae meruit venustatem, qua mundus illuxit. Denique sine Spiritu sancto universitatis gratiam manere non posse Propheta declaravit dicens: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis omnem faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Non solum igitur sine Spiritu docuit omnem creaturam stare non posse, sed etiam creatorem totius esse Spiritum creaturae. 34. Et quis neget opus esse Spiritus sancti quod creata est terra, cujus opus est quod novatur? Nam si negare cupiant quod per Spiritum sit creata; cum per Spiritum novandam negare non possint; meliorem ergo operationem Spiritus sancti, quam Patris et Filii, qui cupiunt separare, defendent: quod abhorret a vero; neque enim dubium est quod novata terra melior, quam creata sit. Aut si primo sine operatione Spiritus sancti terram Pater fecit et Filius: postea vero Spiritus sancti operatio copulabatur; videbitur id quod factum est, ejus quod accessit eguisse praesidio. Sed absit ut hoc quisquam existimet, ut operatio divina varietatem creatoris quam Manichaeus inducit, habere credatur. 35. An vero sine opere Spiritus sancti substantiam putamus esse terrarum, sine cujus opere nec coeli convexa subsistunt? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Adverte quid dicat: Omnem, inquit, virtutem coelorum ad Spiritum esse referendam. Qui enim superferebatur, antequam terra fieret, quomodo cum terra fieret, feriabatur? 36. Gentiles homines per umbram quamdam nostros secuti, quia veritatem Spiritus haurire non poterant; quod coelum ac terras, lunae 641 quoque stellarumque micantium globos Spiritus intus alat, suis versibus indiderunt. Ergo illi per Spiritum non negant virtutem subsistere creaturae: nos qui legimus, denegamus? Sed flatilem putatis ab illis spiritum designatum. Si illi auctorem omnium flatilem Spiritum declararunt, nos dubitamus Spiritum Dei esse omnium creatorem? 37. Sed quid alienis immoror? Accipiant documentum evidens, nihil posse esse quod Spiritus sanctus negetur operatus, nec de Angelis, nec de Archangelis, nec de Thronis, nec de Dominationibus posse dubitari, quod ejus operatione subsistant; quandoquidem ipse secundum carnem Dominus, cui angeli serviebant, Spiritu in Virginem superveniente, genitus sit; sicut et secundum Matthaeum ad Joseph angelus dixit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam uxorem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Et secundum Lucam dixit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). 38. Opus ergo Spiritus Virginis partus est. Opus Spiritus fructus est ventris, secundum quod scriptum est: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Ibid., 42). Opus Spiritus flos radicis est: ille, inquam, flos, de quo bene est prophetatum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esa. XI, 1). Radix Jesse patriarchae familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus; qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). 39. Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis, nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans. In hoc igitur Spiritus sanctus virgae regalis flore requievit. 40. Bona virga, ut quidam putant, est caro Domini, quae de radice terrena ad superna se subrigens, odoriferos sacrae fructus religionis circumtulit mundo, mysteria divinae generationis, et gratiam coelestibus altaribus superfundens. 41. Dubitare ergo non possumus Spiritum creatorem, quem Dominicae cognoscimus incarnationis auctorem. Quis enim dubitet, cum in principio Evangelii habeas, quia Christi generatio 642 sic erat: Cum desponsata esset Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens ex Spirituc santo (Matth. I, 18) ? 42. Nam licet plerique habeant, de Spiritu, Graecus tamen unde transtulerunt Latini, ἐκ Πνεύματος ἁγίου dixit, hoc est, ex Spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est, aut ex potestate ejus. Ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus, qui a Patre procedit (Eccl. XXIV, 5); de quo dicit Filius: Ille me clarificabit; quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Ex potestate autem, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6). 43. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia: ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est? Non utique. Si quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit; quis neget Spiritum creatorem? 44. Quid quod etiam Job creatorem suum Spiritum evidenter ostendit dicens: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. XXXIII, 4)? Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit. [Alias cap. VI.] Si igitur creator est Spiritus, non est utique creatura; creaturam enim Apostolus creatoremque divisit dicens: Servierunt creaturae potius quam creatori (Rom. I, 25). 45. Simul creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, cum creatori servitium debeamus. Et quoniam creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem; nos enim sumus circumcisio, qui Spiritui Dei servimus (Philip. III, 2, 3). 46. Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Graecos inspiciat codices, et advertat quia ibi scriptum est: οἱ Πνεύματι Θεοῦ λατρεύοντες, quod interpretatur Latinus: qui Spiritui Dei servimus. 47. Ergo cum serviendum dicat Spiritui idem Apostolus, qui non creaturae, sed creatori asserit serviendum; evidenter utique et ipse sanctum ostendit Spiritum creatorem, et in aeternae divinitatis honore venerandum; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10). 643 CAPUT VI. Objicientibus ex verbis Amos creari Spiritum, reponitur hanc vocem illic intelligendam de vento, qui saepius creatur: quod sane dici non potest de Spiritu sancto; quippe qui et aeternus sit, nec morte, aut haeretica in Patrem refusione resolvi possit. Quod si urgeant pervicacius eumdem locum de Spiritu sancto scriptum fuisse, docet recurrendum ad expositionem spiritualem; Christum enim adventu suo tonitrua, id est, verborum divinorum vim firmavisse: per Spiritum autem humanam animam significari, sicut et carnem a Christo susceptam. Hujus porro cum quaelibet Trinitatis persona vere sit creatrix, inde astruitur Spiritum similiter incarnationis Domini auctorem esse, qui rerum omnium creator jam ante assertus est.

48. [Alias cap. VII.] Nec me praeterit haereticos objectare consuevisse ideo videri creatum Spiritum sanctum, quia plerique eorum ad argumentum astruendae suae impietatis adsciscunt illud, quod Amos de flatu ventorum locutus est, ut ipse propheticus sermo declarat. Sic enim habes: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et nuntians in homines Christum suum, faciens lucem et nebulam, et ascendens super excelsa, Dominus Deus omnipotens nomen est ei (Amos. IV, 13). 49. Si hinc faciunt quaestionem, quod creatum Spiritum dixit, quia creatur Spiritus Esdras nos docuit, dicens in quarto libro: Et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti (IV Esdr. VI, 41); tamen ut propositis inhaereamus, his videlicet quae Amos dixit, nonne evidenter dictorum testificatur series de istius creatura mundi locutum prophetam? 50. Denique ita coepit: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. Ipse ordo nos doceat; nam si de Spiritu sancto dicere voluisset, non de tonitruo utique praemisisset. Neque enim antiquiora tonitrua sunt, quam Spiritus sanctus: quamvis impii sint, tamen id non audent dicere. Deinde cum subjectum videamus esse de luce et nebula, nonne manifestum est quod de creatura mundi dictum intelligendum sit? Cum enim fiunt aliquae tempestates istius mundi, praecedere tonitrua, sequi ventorum flatus, coelum nebulis caligare, lucem refundi ex tenebris, ipso usu quotidiano, exemploque cognoscimus. Nam etiam flatus ventorum spiritus dicitur, sicut scriptum est: Ignis et sulphur, et Spiritus procellae (Psal. X, 7). 51. Et ut scires quia hunc spiritum dixit, ait: Firmans tonitruum, et creans spiritum; quia frequenter creantur ista, cum fiunt: Spiritus autem sanctus aeternus est; quem si quis audet dicere creatum, non potest tamen dicere quod quotidie creatur, sicut flabra ventorum. Denique ipsa Sapientia secundum suscepti locuta corporis sacramentum, ait: Dominus creavit me (Prov. VIII, 22). Quamvis ventura prophetaret, tamen quia praedestinatus erat Domini Salvatoris adventus; 644 non dixit, creat me, sed creavit, ne frequenter, sed semel crederent ex virgine Maria Jesu corpus esse generandum. 52. Et hoc igitur quod velut quotidianam operationem Dei in tonitrui firmamento, et in Spiritus creatione propheta declaravit, intelligere nefas est, ut de Spiritu sancto tale aliquid aestimemus, quem ipsi impii ante saecula esse negare non possunt; unde et semper eum esse, et semper manere pia assertione testamur. Neque enim qui ante mundum superferebatur super aquas (Gen. I, 2), potest videri coepisse post mundum: aut multos esse Spiritus sanctos aestimari fas est, qui veluti quotidiana generatione generentur. Absit ut se quisquam tali impietate contaminet; ut dicat frequenter creari, aut umquam creari Spiritum sanctum. Cur enim frequenter creari videatur, non intelligo; nisi forte et mori eum credant frequenter, et frequenter creari. Sed quemadmodum mori potest Spiritus vitae? Ergo si mori non potest, causam non habet cur saepius sit creandus. 53. At qui aliter putant, in illud sacrilegium recidunt, ut non distinguant Spiritum sanctum, qui prolativum Verbum putant in Patrem redire, prolativum Spiritum in Deum refundi; ut unius refusio sit, et quaedam vicissitudo in varias formas se saepe mutantis: cum Patris et Filii et Spiritus sancti manens semper immutabilisque distinctio, unitatem suae teneat potestatis. 54. Si quis tamen propheticum dictum ideo derivandum putat ad interpretationem Spiritus sancti, quia habet: Annuntians in homines Christum suum (Amos IV, 15); is ad incarnationis Dominicae mysterium dictum facilius derivabit. Nam si te movet quia spiritum dixit, et ideo non hoc putas derivandum ad mysterium assumptionis humanae; prosequere Scripturas, et invenies optime congruere de Christo, de quo bene convenit aestimari quia firmavit tonitrua adventu suo, vim videlicet et sonum coelestium Scripturarum, quarum velut quodam tonitruo mentes nostrae redduntur attonitae, ut timere discamus, et reverentiam coelestibus deferamus oraculis. 55. Denique in Evangelio fratres Domini filii tonitrui dicebantur; et cum vox Patris facta esset dicentis ad Filium: Et honorificavi, et iterum honorificabo (Joan. XII, 28); Judaei dicebant: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29). Nam licet gratiam veritatis haurire non possent, tamen confitebantur inviti, et ignari mysterium loquebantur; eo quod magnum Patris de Filio testimonium resultabat. In Job quoque libro Scriptura dicit: Firmamentum quoque tonitrui sui quis scit quando faciet (Job. XXVI, 14)? Utique si ad haec commotionum coelestium tonitrua pertinerent, non futura eorum firmamenta, sed facta dixisset. 56. Ergo tonitrua ad sermones Domini retulit, quorum in omnem terram exivit sonus: spiritum autem hoc loco animam, quam suscepit rationabilem atque perfectam, intelligimus; quia Scriptura frequenter et animam hominis 645 spiritus vocabulo designat, sicut habes: Qui creat spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Unde et Dominus animam suam spiritus appellatione significans ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). 57. Et ut scires quia de Jesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum (Amos IV, 13); annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. XVII, 17). Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth. XIV, 33). 58. Totum igitur hunc locum aut ad simplicem intellectum istius flatus qui vivendo hauritur, aut ad mysterium Dominici corporis referre debemus, nam si hic creatum dixisset Spiritum sanctum, utique et alibi idem Scriptura declarare potuisset, sicut de Filio Dei frequenter legimus quia secundum carnem et factus est et creatus (Rom. I, 3). 59. Cujus tamen majestatem in eo ipso quod carnem pro nobis suscepit, considerare nos convenit; ut divinam potentiam in ipsa corporis assumptione videamus [Alias cap. VIII]. Etenim sicut legimus quia creavit Pater Dominicae incarnationis sacramentum, creavit et Spiritus; ita etiam legimus quod et ipse Christus suum corpus creavit; creavit enim Pater, secundum quod scriptum est: Dominus creavit me (Prov. VIII, 23); et alibi: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4). Creavit et Spiritus illud omne mysterium, secundum quod legimus, quia inventa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto (Matth. I, 18). 60. Habes quia creavit Pater, creavit et Spiritus: accipe quia creavit et Filius Dei, dicente Salomone: Sapientia fecit sibi domum (Prov. IX, 1). Ergo Spiritus sanctus qui creavit Dominicae incarnationis sacramentum, quod super omnes est creaturas, quomodo esse potest creatura? 61. De generalitate autem supra ostendimus (Sup. cap. 5) quia secundum carnem creator est noster Spiritus sanctus in homine exteriore: nunc ostendamus quia creator est noster, etiam secundum gratiae sacramentum. Et sicut creat Pater, ita creat et Filius, ita creat et Spiritus sanctus, sicut legimus, dicente Paulo: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes, II. 8 et seq.). CAPUT VII. Creationis spiritalis seu regenerationis non minus auctorem Spiritum esse, quam Patrem ac Filium. In quo consistat illa creatio, ejusque praestantia: et quomodo quod membra et corpus Deo tribuere videntur sacri codices, debeat intelligi?

62. [Alias cap. IX.] Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13). 646 63. Similiter ex Spiritu secundum gratiam nos renasci Dominus ipse testatur, dicens: Quod natum est ex carne, caro est; quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est. Noli mirari quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu (Joan. III, 6 et seq.). 64. Claret igitur spiritalis quoque generationis auctorem esse Spiritum sanctum; quia secundum Deum creamur, ut filii Dei simus. Ergo cum ille nos in regnum suum per adoptionem sacrae regenerationis assumpserit, nos ei quod suum est, denegamus? Ille nos supernae regenerationis fecit haeredes, nos haereditatem vindicamus, refutamus auctorem? Sed non potest manere beneficium, cum auctor excluditur; nec auctor sine munere, nec sine auctore munus. Si vindicas gratiam, crede potentiam: si refutas potentiam, gratiam ne requiras. Qui Spiritum negavit, statim negavit et donum. Nam si auctor vilis, quomodo dona pretiosa? Cur nostris ipsi muneribus invidemus, spem imminuimus, dignitatem repudiamus, consolatorem negamus? 65. Sed illum negare non possumus. Absit enim ut negemus quod maximum est, cum Apostolus dicat: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis: sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum Spiritum (Galat. IV, 28, 29). Iterum utique subauditur de superioribus, qui secundum Spiritum natus est. Qui ergo secundum Spiritum nascitur, secundum Deum nascitur. Renascimur autem, quando in interiore renovamur affectu, et exterioris hominis vetustatem deponimus. Et ideo ait iterum Apostolus: Renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate, et justitia, et sanctitate (Ephes. IV, 23, 24). Audiant quemadmodum unitatem divinae operationis Scriptura signaverit. Qui renovatur Spiritu mentis, induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est. 66. Sancti igitur Spiritus opus est regeneratio ista praestantior; et novi hujus hominis, qui creatur ad imaginem Dei, auctor est Spiritus: quem utique meliorem hoc exteriore esse nostro homine nemo dubitaverit. Siquidem coelestem alterum, terrenum alterum Apostolus significavit dicens: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48). 67. Ergo cum coelestem faciat gratia spiritalis, quod terrenum creare possit, etiam sensu debemus advertere, licet careamus exemplis. Dicit enim alibi sanctus Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat; et omnipotens, qui ad amaritudinem perduxit animam meam: Spiritus autem divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 2, 3). Non utique spiritum hic auram vitalem hanc et spiramentum corporeum designavit, sed nares hic interioris sui hominis significat, quibus vitae odorem carpebat aeternae, et gratiam coelestis unguenti 647 geminis quibusdam sensibus hauriebat. 68. Sunt enim nares spiritales, ut legimus, quas habet Sponsa Verbi, cui dicitur: Et odor naris tuae (Cant. VII, 8); et alibi: Odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII, 21). Sunt ergo quaedam interioris membra hominis, cujus manus in actu, aures in auditu, pedes in processu quodam boni operis aestimantur. Itaque ex officiis, veluti quasdam colligimus membrorum figuras; neque enim in interiore homine secundum carnalia aliquid nos convenit opinari. 69. [Alias cap. X.] Et sunt quidam qui corporaliter Deum putant esse formatum, cum legunt aut manum ejus, aut digitum: nec advertunt quod haec non propter formam scripta sint corporis, quia in divinitate nec membra, nec partes sunt: sed propter unitatem divinitatis expressa, ut credamus quia impossibile est a Patre Deo vel Filium, vel Spiritum sanctum separari; cum plenitudo divinitatis velut corporaliter habitet in substantia Trinitatis. Ideo igitur et Filius Patris dextera nuncupatur, sicut lectum est: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Ps. CXVII, 16). CAPUT VIII. Argutiam haereticorum qui Deum idcirco dictitabunt in Spiritu, non autem cum Spiritu glorificandum, ut hinc eumdem Spiritum esse inferiorem colligerent, diluit: quamobrem particulam in etiam Filio, immo et Patri quoque aptari planum facit: at e contrario cum creaturis etiam attribui sine ulla divinitatis injuria; proindeque in iisdem praepositionibus simpliciter agnoscendam divinarum personarum conjunctionem.

70. Sed quid mirum si de verbis amentes homines faciunt quaestionem, cum faciant et de syllabis? Sunt enim qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant in Spiritu Deum, non cum Spiritu praedicandum: et ex una syllaba, vel usu quodam divinitatis aestimandum putent esse momentum, argumentantes quod si in Spiritu Deum praedicandum putent, ministerium sancti Spiritus signare videantur: si vero cum Spiritu dicant Dei vel virtutem esse, vel gloriam, societatem quamdam et communionem Patris et Filii et Spiritus sancti designare videantur. 71. Sed quis separet, quod non potest separari? quis dividat societatem, quam, individuam Christus ostendit? Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Numquid hic vel circa Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum aut verbum mutavit, aut syllabam? Non utique: sed In nomine, inquit, 648 Patris et Filii et Spiritus sancti. Idem de Spiritu quod de Patre et de se sonat. Unde nullum Spiritus sancti ministerium, sed consortium magis honoris aut operis, cum in Spiritu dicitur, aestimatur. 72. Considera et hic quia ad Patrem et Filium hoc opinionis vestrae praejudicium derivatur; quia hic non dixit: Cum Patris et Filii et Spiritus sancti nomine; sed in nomine: et tamen non ministerium aliquod Trinitatis hac syllaba exprimitur, sed potestas. 73. Denique ut scias quia fidei non praejudicat syllaba, sed commendat fides syllabam, et Paulus loquitur in Christo. Nec ideo minor Christus est, quia Paulus locutus in Christo est, sicut habes: Coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 6). Quemadmodum igitur Apostolus dicit quia in Christo loquimur; ita illud est quia loquimur in Spiritu; sicut ipse Apostolus dixit: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Non subjectio itaque hoc loco Spiritus sancti, sed gratiae copula designatur. 74. Et ut scias discretionem non esse de syllaba, alibi quoque ait: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Quam multa possum hinc exempla proferre! Scriptum est enim: Omnes vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 26); et alibi: Sanctificatis in Christo Jesu (I Cor. I, 2); et iterum: Ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21); et alio loco: Ut excidant a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3). 75. Verum quid ago? Dum enim similiter dico scriptum esse de Filio, quemadmodum de Spiritu scriptum est, magis illud incurro; ut non quia de Filio scriptum est, religiose dictum videatur de Spiritu: sed quia idem de Spiritu scriptum est, etiam de Filio propter Spiritum objiciant derogatum. Dicunt enim: Numquid de Deo Patre scriptum est? 76. Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum (Ps. LV, 5); et alibi: In Deo faciemus virtutem (Ps. LIX, 14); et: In te commemoratio mea semper (Ps. LXX, 16); et: In nomine tuo exsultabimus (Ps. LXXXVIII, 17); iterum alibi: Ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21); et Paulus: In Deo qui omnia creavit (Ephes. III, 9); et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo (I Thess. I, 1); et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10); et: Pater qui in me manet (Ibid.). Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17); et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam 649 Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit? Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVI, 24), dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Jesu (I Cor. V, 4). Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Jesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum. 77. Nullam igitur distantiam putat Apostolus hac an illa syllaba utaris. Syllaba enim conjunctionis est, conjunctio autem sejunctionem non facit; neque enim si divideret, conjunctio diceretur. 78. Quid igitur te movet ut dicas quia gloria est Deo Patri, vel Christo ejus, vita, virtus, magnificentia, potestas in Spiritu sancto, et nolis dicere cum Spiritu sancto? An quia times ne et Spiritum cum Patre et Filio sociare videaris? Sed audi et de Spiritu scriptum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu (Rom. VIII, 2). Et alibi Deus Pater dicit: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur (Esai. XLV, 14). In Christo orare nos debere Deus Pater dicit; et tu putas Spiritui derogari, si in eo gloria Christi esse dicatur? 79. Audi quod times de Spiritu confiteri, non timuisse de se sibi Apostolum vindicare; ait enim: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23). Cum quo igitur est Apostolus, cum eo negas esse Spiritum, per quem Apostolus meruit esse cum Christo? 80. Quae igitur ratio est, ut in Spiritu malis dicere, quam cum Spiritu gloriam Dei esse vel Christi? An quia si dicas in Spiritu, minor Christo Spiritus declaratur? Quamvis hoc refutabile sit, ut majorem Dominum facias et minorem; tamen cum lectum sit: Quia pro nobis peccatum factus est Christus ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21); ille invenitur potissimus, in quo sumus nos infimi. Sic et alibi habes: Quia omnia in ipso constant (Colos. I, 17), hoc est in ejus virtute. Nec comparari possunt illi, quae in eo constant; quia ex virtute ejus ut constent, substantiam consequuntur. 81. Numquid igitur sic Deum regnare vultis in Spiritu, ut virtus Spiritus regnandi Deo principium quasi fons quidam substantiae largiatur? Sed hoc impium est. Et ideo ut unam Patris et Filii et Spiritus sancti majores nostri dicerent potestatem cum spiritu gloriam Christi esse memorabant, quo individuam copulam declararent. 82. Quomodo enim separatur Spiritus sanctus a Filio, cum ipse Spiritus testimonium reddat spiritui nostro quod sumus filii Dei? Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 16, 17). Quis igitur tam amens, qui conjunctionem Spiritus et Christi dissociet sempiternam; cum Spiritus etiam disjuncta connectat, per quem Christi efficimur cohaeredes? 650 83. Si tamen, inquit, compatimur, ut et conglorificemur (Ibid.). Si nos ergo conglorificabimur cum Christo per Spiritum, quomodo et ipsum conglorificari Christo Spiritum recusamus? Dissociamus vitam Christi et Spiritus sancti, cum Spiritus dicat quod simul victuri sumus cum Dei Filio? Dicit enim Apostolus: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo (Rom. VI, 8); deinde alibi: Si enim compatimur, inquit, et convivemus: nec solum convivemus, sed etiam conglorificabimur: nec solum conglorificabimur, sed etiam conregnabimus (II Tim. II, 11, 12). 84. Non est igitur in syllabis istis ulla discretio; utraque enim syllaba conjunctionis est. Denique saepe reperimus in Scripturis alteram interpositam, et alteram intellectam, sicut scriptum est: Introibo in domum tuam in holocaustis (Ps. LXV, 13), hoc est, cum holocaustis; et alibi: Eduxit, inquit, eos in argento et auro (Ps. CIV, 37), hoc est, cum argento et auro. Alibi quoque ait: Non egredieris in virtutibus nobiscum (Ps. XLIII, 10); pro eo quod est, cum virtutibus. Ergo cum et in usu sermonis calumnia esse non possit, et ex sermone calumnia divinitati non debeat excitari, opus est ut ad justitiam corde credatur, et ex fide cordis fiat ad salutem in ore confessio (Rom. X, 10). Sed qui corde non credunt, calumniam strunt verbis. CAPUT IX. Apostolicum locum quo haeretici, ut discrimen inducerent inter personas divinas, abutebantur, exponit: et declarata haereticae interpretationis impietate, ostendit locum integrum de singulis personis recte dici posse; quem tamen proprie ad Filium pertinere astruit: postremo quod affirmaverat omnia ejusdem loci membra unicuique personae convenire, multis confirmat testimoniis: et eo ipso quod Patri competit, ut dicatur ex illo omnia, eidem etiam tribui posse per illum et in illo omnia scite colligit.

85. Denique simile et illud est, quod aiunt discretionem esse, quia scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. II, 6). Volunt enim cum dicitur, ex illo, materiam designari: cum dicitur, per illum, quoddam vel instrumentum operis, vel ministerium declarari: cum autem dicitur, in illo, aut locus significetur aut tempus, in quo omnia facta videantur. 86. Ita igitur distantiam quamdam substantiae probare desiderant, tamquam instrumentum ab operatore proprio vel auctore, et tamquam tempus aut locum ab instrumento dirimere gestientes. Numquid ergo alienus secundum naturam Filius a Patre; quia alienum instrumentum ab operatore proprio vel auctore? aut numquid alienus Filius a Spiritu; quia ab instrumenti genere aut locus separatur aut tempus? 87. Compara nunc assertiones nostras. Illi volunt ex Deo tamquam ex natura Dei esse 651 materiam, ut si dicas ex ligno arcam esse factam, ex lapide statuam: ita ex Deo materiam processisse, et eamdem materiam tamquam per instrumentum aliquod factam esse per Filium; ut non tam operatorem Filium, quam instrumentum operis esse declarent: et omnia ita facta in Spiritu, tamquam in aliquo loco facta vel tempore: singula singulis tribuunt, in commune omnia negant. 88. Verum nos ostendimus ita ex Deo Patre esse omnia, ut nec amiserit Deus Pater, quod vel per ipsum et in ipso omnia sint, nec tamquam ex materia ex ipso omnia sint: ita quoque per Dominum Filium esse omnia, ut non privatus sit eo, quod ex Filio sint omnia, et in ipso sint omnia: et ita omnia esse in Spiritu, ut doceamus omnia esse per Spiritum, et omnia esse de Spiritu. 89. Nam istae syllabae, sicut illae de quibus superius diximus, se invicem signant. Non enim ita dixit Apostolus: Ex Deo omnia, et per Filium omnia; ut separabilem substantiam Patris Filiique signaret: sed ut inconfusibili distinctione quod alius Pater, alius sit Filius, edoceret. Non igitur tamquam compugnantes syllabae istae, sed tamquam sociae atque concordes sunt; ut etiam uni saepe conveniant, sicut scriptum est: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). 90. Quod si vere consideres unde translatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Dicit enim Apostolus secundum prophetiam Esaiae: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 13)? Et addidit: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quod Esaias de operatore omnium dixit, sicut habes: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera? Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 12) ? 91. Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid est, ex ipso? Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur. In ipso, quid est? Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate (Psal. CXLIV, 15). 92. De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam ejus facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur. 93. Ex Spiritu quoque, ut per ipsum formati, per ipsum firmati, in ipso roborati, vitae capiamus munus aeternae. 94. Cum haec igitur vel Patri vel Filio vel 652 Spiritui sancto convenire videantur, nihil utique humile in his certum est declarari; cum et ex Filio dicamus esse pleraque, et multa per Patrem, sicut habes de Filio dictum: Ut augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum, inquit, corpus compactum et connexum per omnem juncturam ministrationis in mensuram uniuscujusque partis, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 15, 16). Et iterum ad Colossenses de his qui non haberent cognitionem unigeniti Filii Dei: Quia non tenent, inquit, caput, ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 19); caput enim Christum esse Ecclesiae supra diximus (Coloss. I, 18). Et alibi habes quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16). Et ipse Dominus dixit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et supra ait: Cognovi virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46). 95. Similiter ut agnoscas unitatem, etiam de Spiritu dicitur: Quia qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8). Et Joannes ait: Ex hoc cognoscimus quia in nobis est, quoniam de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13). Et Angelus dicit: Quod ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Et Dominus ait quia quod natum est de Spiritu, Spiritus est (Joan. III, 6). 96. Ergo sicut ex Patre legimus esse omnia, ita et ex Filio posse dici omnia, per quem omnia sunt: et ex Spiritu esse omnia, in quo omnia sunt, testimoniis edocemur. 97. Nunc consideremus utrum per Patrem esse aliquid docere possimus. Sed scriptum est: Paulus servus Christi per voluntatem Dei (I Cor. I, 1); et alibi: Unde jam non est servus, sed filius: si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV, 7); et alibi: Sicut resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris (Rom., VI, 4). Et alibi Deus Pater ad Filium dicit: Ecce proselyti venient ad te per me (Esai. LIV, 15). 98. Multa reperies alia, si quaeras per Patrem facta. Numquid ideo minor Pater, quia in Filio et ex Filio pleraque esse legimus: et per Patrem facta vel data plurima in Scripturis coelestibus reperimus? 99. Sed etiam per Spiritum similiter legimus facta pleraque, sicut habes: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 10); et alibi: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum (I Tim. I, 14); et ad Ephesios: Confortari per Spiritum ejus (Ephes. III, 16); et ad Corinthios: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae (I Cor. XII, 8); et alibi: Si autem per Spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13); et supra: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Ibid., 11). 100. Sed fortasse dicat: Ostende mihi specialiter lectum, quia ex Filio omnia, vel ex Spiritu omnia. At ego refero, ut et illi mihi lectum esse ostendant quia per Patrem omnia. Sed cum haec vel Patri probaverimus, vel Filio, vel Spiritui sancto convenire, nec ullam ex hujusmodi syllabis nasci posse divinae distantiam potestatis; non est dubium quin per quem omnia, ex eo omnia: et ex quo omnia, per eum omnia: et in quo omnia, per cum 653 vel ex eo omnia esse intelligere debeamus. Omnis enim creatura et ex voluntate, et per operationem et in virtute est Trinitatis, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); et alibi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). CAPUT X. Probaturus unam Trinitatis esse voluntatem, vocationem atque jussionem, docet non secus ac Pater et Filius Ecclesiam vocarunt, ita et Spiritum eam vocasse; idque ex electione Pauli et Barnabae ostendit, sed potissimum ex missione Petri ad Cornelium. Hic obiter ejusdem Spiritus potestate, ac trina Petri confessione perstrictis, in ejusdem apostoli visione adumbratam fuisse declarat vocationem gentium, quae cum prius ferarum similes exsitissent, Spiritus opera deposuere feritatem. Tum ubi superiora ex alio loco stabilivit, in Hieremia in lacum a Judaeis demisso, et inde educto ab Abdemelech, Spiritus sancti ab iisdem Judaeis contemptui habiti, et a gentibus quas mundavit, honorati symbolum praeivisse demonstrat.

101. [Alias cap. XI.] Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio. Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam (Ose. II); et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Esai. LVI, 7): ita etiam Dominus Jesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Jesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus (Act. IX, 15). 102. Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos. Tunc jejunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam (Act. XIII, 2 et seq.). Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit. 103. Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum. Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca. Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum (Act. X, 11 et seq.). Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo 654 destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos (Ibid., 19, 20). 104. Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum. Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat. 105. Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari. Unde et ipse Petrus in Evangelio (Joan. XXI, 15) tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur. 106. Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur (Act. X, 3): Oculi enim Domini super fideles terrae (Psal. C, 6). Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15); subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam. Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum (Act. XI, 17)? 107. Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat. Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes (Tit. III, 3). 108. Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae (Psal. LXVII, 32), silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). In qua, sicut dixit Propheta: justus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psal. XCXI, 13). Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit. Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). 655 109. Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Sed per Spiritum sanctum jam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus. Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit (Philip. III, 20), in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis. 110. Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit. Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum (Act. XV, 8, 9). In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed junxit. 111. Non ergo tamquam Judaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Judaicae domus ille assumptus a Domino pannis et funibus elevavit (Jerem. XXXVIII, 10). Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Judaeorum. Nec quisquam inventus est de Judaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur. 112. In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Judaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo (Ibid., 11). Et ideo scriptum est: Aethiopia praelevabit manus suas Deo (Psal. LXVII, 32). In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4); nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: aut certe nigra exercitii sui pulvere. Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur. 113. Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 6). Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur (Matth. XXII, 9, 10). His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno. 656 CAPUT XI. Imitaturos nos Abdemelech, si credamus Filium et Spiritum sanctum omnia cognoscere. Spiritui cognitionem hanc tribui in Scripturis; Filio quoque eamdem attribui. Filium a Spiritu clarificari, sicut et a Filio Spiritum: item ex eo quod Patrem, Filium atque Spiritum legamus eadem loqui, ac revelare, unitatem in ipsis naturae et scientiae agnoscendam: denique quod alta Dei scrutatur Spiritus, ignorantiae non esse; cum Pater et Filius etiam dicantur scrutatores, et Paulus tametsi a Christo domino electus, edoctus tamen fuerit a Spiritu.

114. [Alias cap. XII.] Eris igitur et tu Abdemelech, hoc est, assumptus a Domino, si de profundo gentilis imprudentiae levaveris Dei Verbum: si credideris quia non fallitur; non praeteritur Dei Filius, non ignorat quae futura sunt; non fallitur etiam Spiritus sanctus, de quo dicit Dominus: Cum venerit autem ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Qui dicit omnem, nihil praeterit, non diem, non horam, non praeterita, non futura. 115. Et ut scias quia et omnia novit, et futura annuntiat, et unius est scientiae cum Patre et Filio; audi quid dicat de eo Dei veritas: Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit, loquetur, et quae evenient, annuntiabit vobis (Ibid.). 116. Itaque ut advertas quia novit omnia, cum diceret Filius: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angeli coelorum (Marc. XIII, 32); excepit Spiritum sanctum. Si autem exceptus est Spiritus sanctus ab ignorantia, quomodo non exceptus est Dei Filius? 117. Sed dicis quia cum angelis annumeraverit et Dei Filium. Annumeravit quidem Filium, sed non annumeravit et Spiritum. Aut fatere igitur potiorem esse Spiritum sanctum Dei Filio, ut jam non solum quasi Arianus, sed etiam quasi Photinianus loquaris: aut agnosce quo referre debeas, quod nescire Filium dixit. Etenim quasi homo annumerari creaturis potuit, qui creatus est. 118. Quod si vis discere quia novit omnia, et praescientiam habet omnium Dei Filius futurorum, quae Filio incognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit. Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14, 15). Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. 119 et 120*. Accipe tamen quia novit judicii diem Filius. Lectum est in Zacharia: Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo. In illa die non erit lumen, sed frigus et gelu: et erit dies una, et dies illa nota Domino (Zach. XIV, 5). Haec igitur dies nota Domino, qui veniet cum sanctis suis, secundo nos illuminaturus adventu.

121. Sed quod orsi sumus de Spiritu, persequamur. 657 Habes enim in eo quod praetulimus exemplo quia Filius dicit de Spiritu: Ille me clarificabit. Clarificat ergo Spiritus Filium, sicut clarificat et Pater: sed etiam Spiritum clarificat Dei Filius, sicut supra diximus. Non est ergo infirmus, qui reddit mutuam claritatem per unitatem lucis aeternae: nec inferior sancto Spiritu, cujus hoc ipsum est, quod clarificatur ab Spiritu. 122. Assumeris ergo et tu, si credas quia hoc locutus est Spiritus, quod locutus est Pater, quod locutus est Filius. Denique Paulus ideo assumptus est, quia sic credidit, sic docuit, quia quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis revelavit per Spiritum suum, sicut scriptum est (I Cor. II, 9, 10). Et ideo revelationis Spiritus dicitur, sicut habes: Dat enim Deus sic praeparantibus se Spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus (Esai. LXIV, 4). 123. Unitas igitur est scientiae, quando sicut Pater revelat, qui dat Spiritum revelationis, sic revelat et Filius; quia scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Plus dixit de Filio, non quod plus habeat quam Pater, sed ne minus habere credatur. Nec immerito sic revelatur Pater a Filio; quia sic novit Patrem Filius, quemadmodum Filium Pater novit. 124. Accipe nunc quia Deum Patrem novit et Spiritus; scriptum est enim quia sicut ea quae hominis sunt, nemo novit nisi spiritus qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nemo, inquit, cognovit, nisi Spiritus Dei. Numquid exclusus est Dei Filius? Non utique; quia nec Spiritus sanctus exclusus est, cum dicitur: Neque Patrem quis novit, nisi Filius. 125. Ergo unius et Pater et Filius et Spiritus sanctus et naturae sunt et scientiae. Neque cum omnibus quae per Filium facta sunt, annumerandus est Spiritus, cum Deum Patrem noverit, quem, sicut scriptum est (Matth. XI, 27), quis potest nosse nisi Filius? Sed et Spiritus sanctus novit. Quid ergo? Cum dicitur universitas creaturarum, non Spiritus sanctus comprehenditur. 126. Nunc velim respondeant, quid est in homine, quod cognoscat quae sunt hominis? Utique rationabile, quod caeteris animae virtutibus supereminet, et quo praecipua natura hominis aestimatur. Quid est igitur Spiritus, qui alta Dei novit, per quem Deus omnipotens revelatur. Numquid plenitudine divinitatis inferior est, qui ejusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur? Aut aliquid ignorat, qui novit consilia Dei, et mysteria ejus ab initio abscondita? Quid est quod nesciat, qui novit omnia quae Dei sunt? Spiritus enim etiam alta Dei scrutatur (I Cor. II, 10). 127. Ac ne putes quod scrutetur incognita, et ideo scrutetur, ut discat id quod ignoret; 658 ante praemisit quia revelavit nobis Deus per Spiritum suum: simul ut disceres quia novit Spiritus quae nobis per ipsum Spiritum revelantur, in posterioribus ait: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Ergo si hominis spiritus novit quae hominis sunt, et antequam scrutetur novit, potestne aliquid Dei esse, quod Spiritus Dei nesciat? De quo non otiose Apostolus dixit: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei: non quod scrutando cognoverit, sed noverit per naturam: non quod accidens in eo scientia divinorum, sed cognitio naturalis sit. 128. Verum si te movet quia dixit, scrutatur, accipe quia id quoque de Deo scriptum est, eo quod sit scrutator cordis et renum. Ipse enim dixit: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10). Etiam de Filio Dei habes ad Hebraeos: Qui scrutator est animi et cogitationis (Hebr. IV, 12). Unde liquet quia nemo inferior superioris scrutatur interna; divinae enim solius est potestatis occulta novisse. Similiter ergo scrutator est Spiritus sanctus ut Pater, similiter scrutator et Filius: cujus proprietate sermonis id exprimitur; ut videatur nihil esse quod nesciat, quem nihil praeterit. 129. Denique ille electus a Christo, instructus ab Spiritu est. Nam sicut ipse testatur, per Spiritum divini cognitionem consecutus arcani, ostendit quia et novit Spiritus Deum, et ea nobis quae Dei sunt, Spiritus revelavit, sicut revelavit et Filius. Et addidit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus, et virtute Dei (I Cor. II, 12, 13)? CAPUT XII. Probato Spiritum aeque revelare ac Patrem et Filium, quomodo non loquatur a se idem Spiritus, explicatur; ostenditurque non cogitanda in ipso corporeo organa, nec ullam inferioritatem ex eo fingendam, quod audire legatur; quando idem Filio esset attribuendum; immo vero etiam Patri, cum et ipse audiat Filium. Spiritum igitur eo sensu audire et clarificare Filium, quod eum prophetis atque apostolis revelavit; qua ex re operationis trium personarum unitas astruitur; et cum eadem Spiritus operetur, quae Pater eadem quoque declaratur utriusque esse substantia.

130. Probatum est igitur quia sicut Deus nobis quae sua sunt, ita et Filius quae Dei sunt, ita etiam Spiritus revelavit. Ex uno enim Spiritu per unum Filium in unum Patrem cognitio nostra procedit: et ex uno Patre per unum Filium in unum Spiritum sanctum bonitas et sanctificatio et imperiale jus aeternae traditur potestatis. Ubi ergo ostensio Spiritus, ibi Dei virtus: nec potest esse discretio, ubi opus unum est. Et ideo quod loquitur Filius, loquitur 659 et Pater: et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et quod loquitur Pater et Filius, loquitur et Spiritus sanctus. 131. Unde et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquetur a se (Joan. XVI, 13), hoc est, non sine mea et Patris communione; neque enim divisus ac separatus est Spiritus, sed quae audit, loquitur: audit videlicet per unitatem substantiae, et per proprietatem scientiae. Neque enim foraminibus aliquibus corporalibus recipit auditum, et quibusdam divina modulis carnalibus vox resultat, vel audit id quid ignorat; quoniam in rebus humanis scientiam plerumque auditus operatur, et tamen nec in ipsis hominibus semper alloquium corporale, aut carnalis auditus est: Qui enim loquitur linguis, non hominibus, inquit, loquitur, sed Deo. Nemo enim audit, Spiritu autem loquitur mysteria (I Cor. XIV, 2). 132. Ergo si in hominibus non semper auditus est corporalis; in Deo tu infirmitatis humanae sonitus, et quaedam organa exigis carnalis auditus; cum ideo audire dicatur, ut scire credatur? Nos enim id scimus quod audierimus, et ante audimus, ut scire possimus: in Deo autem qui novit omnia antequam fiant, scientia praecedit auditum. Itaque ut quod velit Pater, Filium non ignorare dicamus, audisse memoramus: sed non in Deo sonus, neque syllaba, quae significare solent indicium voluntatis; sed voluntatis unitas divinis quidem intelligitur arcanis, nostris autem significatur indiciis. 133. Quid est ergo: Non enim a se loquetur? Hoc est, non sine me loquitur; quia loquetur veritatem, sapientiam aspirat. Non sine Patre loquitur, quia Dei Spiritus est: non a se audit, quoniam ex Deo omnia. 134. Omnia accepit a Patre Filius, quia ipse dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27). Omnia Patris habet Filius; quia iterum ait: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15). Et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Jesus declarat, de Spiritu suo dicens: Propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid.). Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est: quod dedit Filius, Patris est. Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur. 135. Quod si ad infirmitatem Spiritus sancti, et quamdam corporeae similitudinem vilitatis id derivari contendas; etiam ad Filii injuriam derivabis; quia et de se Filius dixit: Sicut audio, judico; et, Non potest aliud facere Filius, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 30). Si enim verum est, sicut verum est, quod dixit Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Ibid., 19); et secundum divinitatem unum est cum Patre Filius, unum per substantiam naturalem, non unus secundum Sabellianam perfidiam. Quod unum utique est per substantiae proprietatem, non potest separari; et ideo non potest Filius facere, nisi quod audierit a Patre; quia in aeternum est permanens Dei Verbum (Psal. CXVIII, 89), nec umquam Pater a Filii operatione dividitur: et quod operatur Filius scit Patrem velle: et quod vult Pater, Filius novit operari. 660 136. Denique ne vel in tempore, vel in ordine aliquam inter Patrem et Filium putares operis esse distantiam, sed ejusdem operationis crederes unitatem: Et opera, inquit, quae ego facio, ipse facit (Joan. V, 17). Et rursus ne discretionem aliquam in operis distinctione sentires, sed idem velle, idem facere, idem posse Patrem et Filium judicares, dicit tibi Sapientia de Patre: Quaecumque enim ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19). Non ergo alicui prior vel secundus est actus, sed idem unius operationis effectus. Et ideo nihil a se posse facere Filius dicitur; quia a Patre non potest ejus operatio separari. Similiter et Spiritus sancti operatio non secernitur. Unde etiam ea quae loquitur. audire a Patre dicitur. 137. Quid si doceo quia et Pater audit Filium, sicut ut et Filius audit Patrem? Habes enim scriptum in Evangelio, quia dicit Filius: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me (Joan. XI, 41). Quomodo audivit Pater Filium, cum Filius nihil ad Patrem in superioribus de Lazaro sit locutus? Ac ne putares quia semel a Patre auditus est Filius, addidit: Et ego sciebam quia semper me audis (Ibid., 42). Ergo non subjectae obedientiae, sed unitatis auditus est sempiternae. 138. Similiter igitur et audire a Patre Spiritus, et clarificare Filium dicitur. Clarificare ideo, quia docuit nos Spiritus sanctus Filium Dei imaginem esse invisibilis Dei, et splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus (Coloss. I, 15), Spiritus enim et in patriarchis et in prophetis locutus est: et apostoli denique tunc perfectiores esse coeperunt, posteaquam Spiritum receperunt (Hebr. I, 1, 2). Nulla ergo distantia divinae virtutis et gratiae; nam licet divisiones gratiarum sint, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sint, idem autem Dominus: et divisiones operationum sint, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.). Divisiones sunt munerum, non separationes Trinitatis. 139. Denique idem est Deus qui operatur omnia in omnibus; ut scias quia non est discretio operationis inter Deum Patrem et Spiritum sanctum, quando ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater Deus, qui operatur omnia in omnibus. Nam cum operetur omnia in omnibus Pater: Alii tamen datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 8 et seq.). 140. Non est ergo dubium, quin ea quae operatur Pater, operetur et Spiritus. Nec ex praecepto, sicut qui corporaliter audit, operatur: sed ex voluntate, qui sui est liber arbitrii, non alienae famulus potestatis. Non enim quasi jussus obtemperat, sed quasi largitor suae moderator est largitatis. 141. Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, 661 quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus. Quod si ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater; cum Spiritus operationes suas pro voluntate sua dividat, necesse est id quod dividit Spiritus, aut invito Patre Deo, dicas eum ex sua voluntate dividere: aut si idem velle dixeris Patrem, quod vult Spiritus sanctus; necesse est ut unitatem voluntatis operationisque divinae vel invitus, et si non corde, saltem ore fatearis. 142. Quod si unius et voluntatis et operationis est cum Patre Deo Spiritus sanctus, unius etiam substantiae est; quoniam ex operibus suis creator agnoscitur. Idem igitur Spiritus, idem, inquit, Dominus, idem, inquit, Deus (Ibid., 5). Et si Spiritum dicas, idem, est: et si Dominum dicas, idem est: et si Deum dicas, idem est. Non idem ut ipse Pater, ipse Filius, ipse sit Spiritus: sed quia et Pater et Filius ejusdem est potestatis. Idem ergo est per substantiam atque virtutem; quia non est in divinitate vel Sabelliana confusio, vel Ariana discretio, vel terrena corporalisque mutatio. CAPUT XIII. Prophetiam fuisse non solum a Patre ac Filio, sed etiam a Spiritu: hujus quoque idem cum eis imperium atque operationem in apostolos significari; et inde in tribus intelligendam imperii, constitutionis largitatisque unitatem: non timendum tamen ex eo consortio praejudicium; cum illud nec in humana amicitia locum habeat. Denique hanc esse apostolicae fidei haereditatem hinc confirmatur, quod apostoli scribantur Spiritui sancto obtemperasse.

143. Accipe aliud, sancte Imperator, in causa validum exemplum et tibi notum. Multifariam, inquit, et multis modis etiam Deus locutus est patribus in prophetis (Heb. I, 1). Et Sapientia Dei dixit: Mittam prophetas et apostolos. Et, alii datur, sicut scriptum est, per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia (Luc. XI, 49). Ergo secundum Apostolum non solum per Patrem et Filium, sed etiam per Spiritum sanctum prophetia; et ideo unum munus, una est gratia. Habes ergo quia etiam Spiritus auctor est prophetiarum. 144. Apostoli quoque dixerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28). Et cum dicunt, visum, non solum operatorem gratiae, sed etiam auctorem imperatae exsecutionis ostendunt. Sicut enim de Deo legimus: Placuit Deo; ita etiam cum dicitur quia visum est Spiritui sancto, arbiter suae exprimitur potestatis. 145. Et quomodo non arbiter, qui ea quae vult, loquitur, quae vult, mandat; sicut mandat Pater, mandat et Filius? Sicut enim audivit Paulus 662 vocem dicentem sibi: Ego sum, inquit, Jesus, quem tu persequeris (Act. XVI, 7); ita etiam Spiritus Paulum et Silam vetuit ire in Bithyniam. Et sicut Pater locutus est per prophetas, ita etiam de Spiritu Agabus dicit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cujus est zona haec, sic alligabunt eum in Hierusalem (Act. XXI, 11). Et sicut misit Sapientia apostolos, dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15): sic et Spiritus sanctus dicit: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, quo vocavi eos (Act. XIII, 2). Itaque praemissi a Spiritu sancto, quod infra Scriptura indicat, nullam discretionem inter caeteros habuerunt apostolos, quasi aliter a Patre Deo, aliter a Spiritu mitterentur (Ibid., 4). 146. Denique cum Paulus missus esset a Spiritu, et vas electionis erat Christi, et Deum in se operatum esse commemorat, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi ad gentes (Galat. II, 8). Cum igitur idem si operatus in Paulo, qui est operatus in Petro, hoc utique ostenditur cum Spiritus sit operatus in Paulo, quod etiam in Petro Spiritus sanctus operatus sit. Sed et Deum Patrem in se operatum Petrus ipse testatur, sicut est in Actibus apostolorum, quia surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii (Act. XV, 7). Ecce igitur in Petro Deus gratiam praedicationis operatus est. In quo utique cum per Christum electus sit et assumptus, operationem Christi quis audeat diffiteri, cum ipse Dominus dicat: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 15) ? 147. Una igitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti: nisi forte hoc putetis, qui negatis ejusdem erga apostolos operis unitatem, ideo operatum Patrem, ideo operatum Spiritum in Petro, in quo Filius operatus fuerat, quasi ei Filii operatio minime redundaret ad gratiam. Et ideo velut adjunctis atque collatis viribus Patris et Filii et Spiritus sancti operationem fuisse multiplicem, ne ad confirmandum Petrum Christi solius operatio vacillaret. 148. Nec solum una operatio in Petro Patris et Filii et Spiritus sancti invenitur, sed etiam in omnibus apostolis divinae operationis unitas revelatur, et quaedam supernae constitutionis auctoritas. Operatio enim divina habet imperium, non habet ministerium; neque enim cum operatur Deus, aut labore aliquid extundit, aut arte: sed dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3); in praecepto enim Dei operationis effectus est. 149. Hanc igitur regalem quamdam etiam sancto Spiritui potestatem Scripturarum testificatione delatam, si velimus advertere, facile possumus reperire; omnesque apostolos non solum Christi fuisse discipulos revelabitur, sed etiam Patris et Filii et Spiritus sancti ministros. Sicut etiam Doctor gentium docet dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde 663 virtutes, gratiam curationem, opitulationes, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII, 28). 150. Ecce Deus posuit apostolos, posuit prophetas atque doctores, dedit curationum gratiam, quam supra habes dari per Spiritum sanctum, dedit genera linguarum. Sed tamen non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores. Non omnes, inquit (Ibid., 10), habent gratiam curationum, neque omnes, inquit, linguis loquuntur. In singulis enim hominibus universa dona divina esse non possunt: pro captu unusquisque id accipit, quod aut desiderat, aut meretur. Sed non hujus infirmitatis similis potentia Trinitatis, quae omnium munifica gratiarum est. 151. Denique posuit apostolos Deus. Hos quos Deus posuit in Ecclesia, Christus elegit, et apostolos ordinavit, et in orbem dixerit dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, damnabitur. Signa autem credentes ista sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 15 et seq.). Ecce doctores posuit Pater, posuit etiam Christus in Ecclesiis; et sicut Pater dat gratiam curationum, ita dat et Filius; sicut Pater dat dona linguarum, ita largitus est et Filius. 152. Similiter de sancto Spiritu supra accepimus, quia eadem gratiarum genera largiatur. Datur enim, inquit, per Spiritum alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii prophetia (I Cor. 12, 9, 10). Ergo eadem dat Spiritus, quae dat Pater, dat etiam Filius. Accipiamus nunc expressius, quod superius praelibavimus, quia idem quod Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus mandet officium, eosdemque constituat; dixit enim Paulus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX, 28). 153. Unitas igitur imperii, unitas constitutionis, unitas largitatis. Nam si constitutionem separes et potestatem, quae erat causa ut quos posuerat apostolos Christus, poneret Deus Pater, poneret et Spiritus sanctus; nisi forte ut homines tamquam in consortio possessionis aut juris praejudicium verebantur? Et ideo dividebatur 664 operatio, distribuebatur imperium. 154. Haec inter ipsos homines angusta sunt et minuta, qui plerumque tamen etiamsi operatione non congruunt, congruunt voluntate. Unde quidam interrogatus quid amicus esset: Alter, inquit, ego. Si ergo homo amicum ita definivit, ut alterum se esse diceret, per unitatem videlicet amoris et gratiae; quanto magis in Patre et Filio et Spiritu sancto unitatem majestatis aestimare debemus, cum per eamdem operationem ac divinitatem vel unitas, vel certe id quod amplius est, ταυτότης sicut Graece dicitur, exprimatur? ταυτὸ enim idem significat; eo quod idem habeat et Pater et Filius et Spiritus sanctus; ut idem velle, et idem posse non ex affectione sit voluntatis, sed in substantia Trinitatis. 155. Haec est apostolicae fidei et devotionis haereditas, quam licet et ex ipsorum apostolorum considerare Actibus. Paruerunt ergo Paulus et Barnabas sancti Spiritus imperatis. Paruerunt et omnes apostoli, statimque eos quos separari jusserat Spiritus, ordinaverunt: Separate, inquit, mihi Paulum et Barnabam (Act. XIII, 4). Videtis jubentis imperium? Spectate merita servientium? 156. Credidit Paulus; et quia credidit, studia persecutoris abjecit, coronam justitiae reportavit. Credidit ille qui Ecclesias devastabat: sed conversus ad fidem, praedicabat in Spiritu, quod Spiritus imperabat. Ungebat athletam suum Spiritus, et pulvere impietatis excusso, debellatorem infidelium ineluctabilem variis impiorum congressionibus offerebat, atque ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu diversis passionibus erudiebat (Act. IX, 20 et seq.). 157. Barnabas quoque credidit, et quia credidit, paruit. Itaque sancti Spiritus electus imperio, quod ei ad omne redundat insigne meritorum, non fuit tanto indignus collegio. Una enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus unus elegerat. 158. Nec Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum, et hic sapiens architectus sciens vestigia credentium fundare populorum: nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio, cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus. Nam qui se imparem nescit, facit aequalem. LIBER TERTIUS. 665 CAPUT PRIMUM. Non tantum prophetas et apostolos a Spiritu missos, verum etiam Filium Dei. Probatur id ex Esaia, et evangelistis, quamque ob causam eumdem Spiritum sicut columbam descendisse ac super Christum manere Lucas scripserit, exponitur. Dehinc eadem Christi missione confirmata, Filium a Patre et Spiritu non secus ac Spiritum a Patre et Filio mitti colligitur. 1. Superiori libro (Cap. 12) evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adjicimus quod omnes jure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit. Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Esai. LXI, 1). Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21); ut de se dictum esse signaret.

2. Ergo mirari possumus si et prophetas et apostolos Spiritus misit cum Christus dixerit: Spiritus Domini super me (Ibid., 18)? Et bene, super me, dixit, quia quasi filius hominis loquebatur. Quasi filius enim hominis et unctus et missus est ad Evangelium praedicandum. 3. Sed si non creditur Filio, audiant etiam Patrem loquentem quia Spiritus Domini super Christum. Dicit enim Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Dixit hoc Deus Pater Joanni: Joannes et audivit, et vidit, et credidit. Audivit a Deo, vidit in Domino, credidit quia Spiritus erat, qui descendebat de coelo. Non enim columba, sed sicut columba descendit; sic enim scriptum est: Et vidi Spiritum descendentem de coelo, sicut columbam (Marc. I, 10). 4. Sicut Joannes vidisse se dixit, ita scripsit et Marcus: Lucas autem addidit quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut columba (Luc. III, 22); ne incarnationem illam putares fuisse, sed speciem. Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui Spiritum non videbat, et per speciem declararet unius honoris in imperio, unius operationis in mysterio, unius muneris in lavacro cum Patre et Filio sibi esse consortium, nisi forte invalidum credimus, ut in eo baptizetur servulus, in quo baptizatus est Dominus. 5. Pulchre autem dixit: Manentem super eum (Joan. I, 33); quia ad prophetas quoties volebat Spiritus, 666 vel inspirabat verbum, vel faciebat: semper autem manebat in Christo. 6. Nec rursum moveat, quod super eum dixit; de Filio enim hominis loquebatur, quia sicut Filius hominis baptizabatur. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo; quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre, ita Dei Spiritus et Spiritus Christi et in Patre est et in Filio, quia oris est Spiritus. Manet enim in Deo qui ex Deo est, sicut scriptum est: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12). Et manet in Christo, qui a Christo accepit: et in Christo est, quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet (Joan. XVI, 14): et alibi: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Non ergo secundum divinitatem Christi super Christum est, quia non super se est Trinitas, sed supra omnia, supra se autem non est, sed in se est. 7. Quis ergo dubitet quia prophetas et apostolos Spiritus misit, cum dicat Dei Filius: Spiritus Domini super me (Luc. IV, 18)? Et alibi: Ego sum primus, et ego in aeternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum: vocabo eos, et astabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis illis haec denuntiavit? Diligens te, feci voluntatem tuam adversus Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum: cum fierent, illic eram. Et nunc Dominus Deus misit, et Spiritus ejus (Esai. XLVIII, 12 et seq.). Quis est, qui dicit: Misit me Dominus Deus, et Spiritus ejus; nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores? Quem ut audis, et Spiritus misit; ne cum legis quia Filius Spiritum mittit, inferioris esse Spiritum crederes potestatis. 8. Ergo et Pater Filium misit, et Spiritus: Spiritum quoque et Pater misit, et Filius: Pater misit, quia scriptum est: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Filius misit, quia dixit: Cum venerit autem ille paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis (Joan. XV, 26). Si ergo se invicem Filius et Spiritus mittunt, sicut Pater mittit, non subjectionis injuria, sed communitas potestatis est. CAPUT II. Filium perinde ac Spiritum dari; unde non subjectio, sed una divinitas operatione demonstratur.

9. Nec solum misit Pater Filium, sed etiam dedit, sicut ipse se Filius dedit. Lectum est enim nobis: Gratia vobis a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4). 667 Si subjectum in eo putant fuisse, quia missus est; gratiae esse negare non possunt, quia datus est. Datus est autem a Patre, ut Esaias dixit: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6); datus est autem, audeo dicere, et ab Spiritu qui missus ab Spiritu est. Cum enim non definierit propheta a quo datus sit, ostendit datum gratia Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, utique non potuit ipse sibi secundum divinitatem esse subjectus. Ergo non potuit divinae subjectionis esse quod datus est. 10. Datus est autem et Spiritus sanctus, quia lectum est: Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Et Apostolus ait: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum in nobis (I Thess. IV, 8). Esaias quoque et Spiritum datum ostendit et Filium: Sic, inquit, dicit Dominus Deus, qui fecit coelum, et finxit illud: qui solidavit terram, et quae in ea sunt: et dat populo qui est super eam Spiritum, et Spiritum calcantibus eam (Esa. XLII, 5). Et ad Filium: Ego Dominus Deus, qui vocavi te in aequitate, et tenebo manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos (Ibid. 6, 7). Cum ergo Filius et missus et datus sit, Spiritus quoque missus et datus sit; habent utique unitatem divinitatis, qui habent operis unitatem. CAPUT III. Eamdem quoque unitatem inde cognosci, quod Spiritus digitus dicatur, et Filius dextera; humani enim sermonis consuetudine juvari divinorum intelligentiam. Hoc digito scriptas fuisse legis tabulas, quae postea fractae sunt, et qua de causa? denique Christum scripsisse eodem digito: nec ullam tamen e corporea comparatione in Spiritu admittendam, esse inferioritatem.

11. Unde etiam et digitus Dei appellatus est Spiritus, eo quod sit Patri et Filio et Spiritui sancto individua, inseparabilisque communio. Nam sicut Filium Dei Scriptura dexteram Dei dixit, sicut lectum est: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6); ita Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, sicut ipse Dominus dicit: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Hunc enim digitum in alio libro Evangelii eodem loco Dei Spiritum nominavit, sicut habes: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia (Marc. XII, 28). 12. Quid igitur expressius ad significandam divinitatis vel operationis dici potuit unitatem, quae secundum divinitatem est Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, quam ut intelligamus multo magis quam corpus hoc nostrum aeternae plenitudinem divinitatis scindi videri, si quis unitatem substantiae separet, multiplicet potestates; cum una sit ejusdem divinitatis aeternitas? 668 13. Plerumque enim ex nostris sermonibus ea quae supra nos sunt, convenit aestimari: et quia illa videre non possumus, ex his quae videre possumus, colligamus: Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Et subdidit: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Ibid.). Quorum aliud de Filio, aliud de Spiritu sancto dictum videtur; ut quemadmodum sempiterna virtus Patris dicitur Filius, ita etiam Spiritus quia divinus est, sempiterna divinitas esse credatur. Nam et Filius quia semper vivit, vita sempiterna est. Hic ergo digitus Dei et sempiternus est, et divinus. Quid enim Dei proprium, quod non sempiternum sit et divinum? 13. Hoc digito, sicut legimus, tabulas illas lapideas Deus inscripsit, quas Moyses accepit (Exod. XXXI, 18). Non enim carnali digito Deus harum litterarum, quas legimus, apices et elementa formavit: sed Spiritu suo dedit Legem. Et ideo Apostolus dixit: Lex enim spiritalis est, quae utique non atramento inscripta est, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Nam si Apostoli epistola scribitur in Spiritu, quid obstat quonimus etiam legem Dei non atramento, sed Spiritu Dei scriptam credere debeamus: quae utique cordis nostri mentisque secreta non maculat, sed illuminat? 14. Scripta est autem in tabulis lapideis (Exod. XXXII, 19), quia in typo scripta est: sed tabulae fractae primo sunt, et abjectae de Moysis manibus; quia Judaei a propheticis operibus exciderunt. Et bene tabulae fractae sunt, non scriptura deleta. Et tu vide ne frangatur tabula tua, ne mens tua et animus dividatur. Numquid divisus est Christus? Non divisus est, sed unum est cum Patre: et te nemo ab eo separet. Si fides deficiat, tabula cordis tui frangitur. Comminuitur animi firmitudo, si unitatem divinitatis in Trinitate non credas. Scripta est et fides tua, scripta est et culpa tua, sicut Hieremias dixit: Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino. Et scripta est, inquit, in pectore et in corde tuo (Jerem. XVII, 1). Ibi igitur culpa est, ubi gratia: sed culpa graphio scribitur, gratia Spiritu designatur. 15. Hoc digito mystice etiam Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra, cum a Judaeis adultera esset oblata (Joan. VIII, 6): significans per figuram, quando de peccatis alterius judicamus, nostri nos debere meminisse peccati. 16. Ac ne rursus quia Legem Deus Spiritu suo scripsit, inferius aliquid tamquam de ministerio Spiritus crederemus, vel ex corporis nostri aestimatione portionem quamdam exiguam Dei Spiritum putaremus, ait alibi Apostolus (II Cor. II, 13) non se humanae scientiae verbis loqui, sed doctis Spiritus, et spiritualibus spiritalia comparare: animalem autem hominem non percipere quae sunt Spiritus Dei; sciebat enim quod is, qui divina carnalibus compararet, inter animalia esset, non inter spiritales homines computandus: 669 Stultitia enim, inquit, illi est (Ibid. 14). Et ideo quia sciret has futuras esse animalium hominum quaestiones, praesagus futuri ait: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum (Ibid. 16)? Nos autem sensum Christi habemus. CAPUT IV. Spiritum propterea quod digitus vocatur, minorem esse contendentibus, regerit hoc quoque in Filii, qui dextra dicitur, injuriam converti. Haec ergo nomina non nisi ad unitatem divinitatis referenda; unde Moyses totam Trinitatem in maris rubri transitu cecinit operatam. Nec sane mirum ibi Spiritus exstitisse operationem, ubi baptismi figura fuit; siquidem in hoc tres personas ex aequo operari, sanctificareque Scriptura docet.

17. [Alias cap. III.] Sed si quis adhuc carnalibus inhaeret ambiguis, et corporalibus vacillat exemplis, consideret quia non potest bene sentire de Filio, qui potest male sentire de Spiritu. Nam si ideo portionem quamdam exiguam putant esse Spiritum Dei, quia digitus Dei dicitur; iidem utique et portionem exiguam dicunt esse in Filio Dei, quia dextera Dei dicitur. 18. Sed Filius et dextera et virtus dicitur: itaque si verba nostra pendamus, nulla potest sine virtute esse perfectio; et ideo caveant ne putent, quod nefas dictu est, semiperfectum in sua substantia Patrem perfectionem accepisse per Filium, et desinant coaeternum Filium Patri negare. Quando enim non fuit Dei virtus? Quod si aliquando putant non fuisse Dei virtutem, aliquando plenitudinem in Deo Patre negabunt fuisse, cui putant aliquando defuisse virtutem. 19. Sed haec, ut dixi, scripta sunt, ut ad unitatem divinitatis ista referamus, et credamus quod Apostolus dixit (Coloss. II, 9), quia plenitudo divinitatis corporaliter habitat in Christo, et habitat in Patre, et habitat in Spiritu sancto: et quod sicut unitas divinitatis, ita et unitas operationis sit. 20. Quod etiam ex Cantico Moysis colligi potest; ipse enim cum per maria traduxisset populum Judaeorum, et Dei Patris operationem et Filii est confessus et Spiritus dicens: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6). Habes quia et Filium sit confessus et Patrem, cujus est dextera. Et infra, ne Spiritum sanctum praeteriret, adjecit: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare: et Spiritu iracundiae tuae divisa est aqua (Ibid. 10). Quo significatur unitas divinitatis, non inaequalitas Trinitatis. 21. [Alias cap. IV.] Vides igitur quia et Spiritus sanctus cooperatus Patri et Filio sit, ut tamquam congelascentibus fluctibus in medio mari, aquarum quidam murus insurgeret ad transitum Judaeorum, et rursus Aegyptiorum populum per Spiritum refusus obrueret (Exod. XIV, 22). Inde et columnam nubis plerique praecessisse in die populo Judaeorum, et columnam ignis in nocte arbitrantur, quo protegeret plebem suam gratia spiritalis (Exod. XIII, 21). 670 22. Hanc autem operationem Dei, quam totus orbis jure miratur, sine sancti Spiritus opere non fuisse etiam Apostolus declaravit, dicens in figura illa praecessisse spiritalis mysterii veritatem; sic enim habes: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 1 et seq.). 23. Nam quemadmodum typus sacramenti potuit esse sine operatione Spiritus sancti, cujus veritas omnis in Spiritu est? Quod et Apostolus docuit dicens: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). 24. Vides igitur quia et Pater operatur in Filio, et Filius operatur in Spiritu. Et ideo secundum seriem Scripturarum noli dubitare in figura fuisse, quod in veritate esse ipsa etiam veritas declaravit. Quis enim operationem ejus abnuat in lavacro, in quo operationem ejus, septimus et gratiam? 25. [Alias cap. V.] Nam sicut sanctificat Pater, ita sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus. Sanctificat Pater, secundum quod scriptum est: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23). Et alibi Filius dicit: Pater, sanctifica eos in veritate (Joan. XVII, 17). 26. De Filio autem idem Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). Vides quia factus est sanctificatio? Sed factus est nobis; non ut ille mutaret quod erat, sed ut nos sanctificaret in carne. 27. Spiritum quoque sanctum sanctificare Apostolus docet. Sic enim dicit: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilectissimi a Domino; quia elegit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12). 28. Ergo sanctificat Pater, sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus: sed una est sanctificatio, quia unum est baptisma, et una gratia sacramenti (Ephes. IV, 5). CAPUT V. Colligit coeptum argumentum, et unitatem per digitum atque dexteram significari inde confirmat, quod eadem opera Dei sint, quae sunt manuum; et quae manuum, eadem etiam sint digitorum: ac demum quod manus Filio et Spiritui perinde conveniat, ac Spiritui et Filio digitus.

29. [Alias cap. VI.] Sed quid mirum si sanctificat singulos ipse sanctificatione non indigens, sed redundans; quando tantam, ut dixi, majestatem ejus accepimus, ut tamquam digitus a corpore, ita a Deo Patre inseparabilis videatur Spiritus sanctus? 30. Quod si quis ad diminutionem, non ad unitatem potestatis putat esse referendum, is profecto in eam amentiam cadet, ut tamquam in unam velut corporis formam Patrem et 671 Filium et Spiritum sanctum videatur effingere, et distinctiones quasdam figurare membrorum. 31. Sed accipiant, ut saepius dixi, non inaequalitatem, sed unitatem potestatis hac testificatione signari; quandoquidem quae opera Dei sunt, eadem sint opera manuum, eadem etiam legerimus opera esse digitorum. Scriptum est enim: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 1); et alibi: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Psalm. CI, 26). Eadem igitur sunt opera manuum, quae sunt opera Dei. Non ergo aliqua pro membrorum corporalium qualitate discretio operationis, sed unitas potestatis est. 32. Quae autem opera sunt manuum, eadem opera digitorum; quia aeque scriptum est: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti (Psal. VIII, 4). Quid hic igitur digiti minus quam manus fecisse produntur; cum idem fecerint digiti, quod manus; sicut scriptum est: Quoniam delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabor (Psal. XCI, 5). 33. Et tamen quia manum legimus Filium (scriptum est enim: Nonne manus mea fecit haec omnia (Esai. LXVI, 2)? et alibi: Ponam te in foramine petrae, et protegam manum meam super te. Posui manum meam sub tegumento petrae (Exod. XXXIII, 22); quod ad incarnationis mysterium spectat, quia integumentum corporis virtus Dei sempiterna suscepit) utique liquet manus et de Filio Dei et de Spiritu sancto Scripturam locutam. 34. Et rursus quia digitum Dei Spiritum legimus (Luc. XI, 20), ideo appellatos digitos aestimamus, ut Filium Spiritumque signaret. Denique ut et Filii et Spiritus sanctificationem se habere memoraret, ait quidam sanctus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X, 8). CAPUT VI. Spiritum perinde ac Patrem et Filium arguere; immo vero judicare non posse judices absque ipso, ut Salomonis Danielisque judiciis, quae obiter paucis explicantur, ostenditur; neque alium Danieli aspirasse, quam Spiritum sanctum.

35. [Alias cap. VII.] Cur enim verborum similitudinem recusamus, ubi unitatem potestatis asserimus; cum eousque unitas potestatis sit, ut et arguat Spiritus, sicut arguit Pater, et arguit Filius? Sic enim scriptum est: Domine, ne ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psalm. VI, 1). Deinde in quadragesimo nono psalmo sic dicit Dominus: Arguam te, et statuam ante faciem tuam peccata tua (Psal. XLIX, 21); ita etiam de Spiritu sancto Filius dixit: Cum autem abiero, mittam paraclitum ad vos: et ille veniens arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7, 8). 36. Sed quo nos perfidorum hominum deducit amentia, ut quasi de ambiguo quod Spiritus sanctus arguat, 672 videamur astruere; cum judices ipsi non queant nisi per Spiritum judicare? Denique nobile illud Salomonis judicium, quod inter dubia certantium; cum una, oppresso parvulo, quem ipsa susceperat, vindicare sibi vellet alienum, altera proprium filium defensaret; et fraudem in ipsis cogitationibus occultis, et pietatem in maternis visceribus deprehendit, utique per Spiritus sancti munus emicuit (III Reg. III, 16). Neque enim latentem conscientiam feminarum alia aliqua penetrasset nisi Spiritus sancti machaera, de qua ait Dominus: Non veni pacem mittere, sed machaeram (Matth. X, 34); quia non ferro, sed Spiritu mens interna penetrabilis: Est enim Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis (Sap. VII, 22); et infra: Omnia prospiciens (Ibid., 23). 37. Vide propheta quid dicat, quia omnia prospicit. Et ideo etiam Salomon prospexit, ut machaeram illam juberet afferri (III Reg. III, 24); quia simulato quod dividere vellet infantem, consideravit quod vera mater plus consuleret filio quam solatio; et gratiam juri, non gratiae jura praeferret. At vero illa quae matris simularet affectum, vincendi studio caeca, parvi duceret ejus exitium, in quo nesciret pietatis dispendium. Itaque vir ille spiritalis, qui dijudicaret omnia ( Spiritalis enim (I Cor. II, 15) dijudicat omnia ) naturam in affectibus quaesivit, quae latebat in vocibus: et pietatem interrogavit, ut proderet veritatem. Vicit itaque mater charitatis affectu, quae fructus est Spiritus. 38. Dijudicat in propheta, quia per Spiritum datur sermo sapientiae: quomodo ergo negatur quod arguere possit Spiritus sanctus mundum de judicio, qui judicii tollit ambiguum, largitur eventum? 39 et 40. Daniel quoque nisi accepisset Dei Spiritum, numquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis. Nam cum Susanna presbyterorum conjurationibus appetita, inflexam populi mentem videret contemplatione seniorum; et omnibus destituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suae conscia Deum arbitrum precaretur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem ejus, cum duceretur, ut periret: et excitavit Dominus Spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen Daniel (Dan. XIII, 44, 45). Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam vacillantia perfidorum testimonia deprehendit; neque enim alia nisi divinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua proderet, quorum latebat affectus.

41. Percipite igitur Spiritus sancti sacrum et coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse, quam populo: illa quae maluit innocentiae subire periculum, quam pudoris: quae cum accusaretur, tacebat: cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta judicio: quae reverentiam pudoris etiam in periculis reservabat; ne extorsisse petulantiam viderentur, qui extorquere non potuerant castitatem: ubi 673 Dominum invocavit, Spiritum meruit qui latentem presbyterorum conscientiam revelavit. 42. Discant pudicae calumniam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dispendium pertulit, et gloriam retulit castitatis. Sic et Abraham quondam jussus adire peregrina, nec uxoriae periculo pudicitiae, nec mortis propositae terrore revocatus, et vitam suam, et castimoniam servavit uxoris. Nullum itaque Deo credidisse poenituit: et castitas devotionem cumulavit in Sara, et devotio castitatem. 43. Ac ne quis forte existimet, quia dicente Scriptura: Excitavit Deus Spiritum sanctum pueri adolescentis (Dan. IV, 21), spiritum in eo putet fuisse hominis, non Spiritum sanctum; legat in posterioribus, et inveniet quia Spiritum sanctum accepit Daniel, et ideo prophetavit. Denique et rex eum praetulit, quia habebat gratiam spiritalem. Sic enim dicit: Tu autem, Daniel, potes; quia Spiritus sanctus Dei in te est. Et infra Scriptura dicit: Et fuit Daniel praepositus illis; quoniam Spiritus erat superans in eo (Dan. VI, 3). Sed etiam Moysis Spiritus judicaturis divisus est (Num. XI, 25). CAPUT VII. Filium ipsum non judicare aut vindicare sine Spiritu; unde idem Spiritus Verbi gladius appellatur. Sed cum vicissim Verbum dicatur Spiritus gladius, summam in utroque potentiae unitatem inde cognosci.

44. Sed quid de caeteris loquamur? ipsum Dominum Jesum in Spiritu non solum judicare accepimus, sed etiam vindicare. Neque enim vindicaret in Antichristum, nisi ante de ejus meritis judicaret, quem (sicut legimus) Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui (II Thess. II, 8). [Alias cap. VIII]. Sed hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo. Non enim potest divinae naturae unitas separari.

45. Et quia in medium id venit exemplum quod Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, gladius quidam Verbi Spiritus intelligitur (Ephes. VI, 17). Denique et in Evangelio dicit ipse Dominus Jesus: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Venit enim ut Spiritum daret, ideoque et in ore ejus gladius bis acutus, utique gratia spiritalis (Apoc. XIX, 15). Spiritus ergo Verbi gladius est. 46. Et ut scias inaequalitatem non esse, sed unitatem naturae, Verbum quoque gladius est Spiritus sancti; scriptum est enim: Accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17). 47. Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit; utique unitas est potentiae. 674 CAPUT VIII. Praedictam unitatem eo probari, quod sicut Pater, ita etiam Filius contristari ac tentari legitur. Tentatum etiam Filium in deserto, ubi erecta fuit in aeneo serpente figura crucis: sed Spiritum quoque ibidem tentatum dici ab Apostolo. Hinc Israelitas ab eodem Spiritu directos in terram promissam, ipsique unam esse cum Patre et Filio voluntatem ac potentiam colligit Ambrosius.

48. [Alias cap. IX.] Quam unitatem licet etiam aliis Scripturarum locis considerare. Nam cum dicat Ezechiel ad populum Judaeorum: Et contristastis me in omnibus his, dicit Dominus (Ezech. XVI, 43); Paulus novo populo in epistola sua dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Rursus cum Esaias dicat de ipsis Judaeis: Ipsi autem non crediderunt, sed exacerbaverunt Spiritum sanctum (Esai. LXIII, 10); David de Deo dicit: Et exacerbaverunt altissimum in siccitate, et tentaverunt Deum in cordibus suis (Psal. LXXVII, 17, 18). 49. Accipe etiam quia cum alibi dixerit Scriptura tentatum Spiritum, tentatum etiam Deum, eadem dicat et Christum esse tentatum; habes enim ad Corinthios Apostolum: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9). Justa vindicta, ut adversarii venena sentirent, qui non venerabantur auctorem. 50. Et bene Dominus, aereo serpente suspenso, jussit curari vulnera sauciorum (Num. XXI, 9); imago enim crucis aereus serpens est; nam etsi in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: Mihi enim, inquit, mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae simulando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam. Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio. 51. Ergo cum habeas in libro Moysi, quia Dominus tentatus serpentes immiserit populo Judaeorum (Num. XXI, 6), necesse est aut unitatem in majestate divina fatearis Patris et Filii et Spiritus sancti: aut certe cum Spiritum dicat apostolica Scriptura tentatum, Domini nomine. Spiritum utique designavit. Tentatum autem Spiritum sanctum ad Hebraeos scribens apostolus dicit; sic enim habes: Quia haec dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Hebr. III, 7 et seq.). 675 52. Ergo secundum Apostolum tentatus est Spiritus. Si et ipse tentatus est, et ipse utique in terram repromissionis Judaeorum populum dirigebat, sicut scriptum est: Quia adduxit eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt, et sicut pecora per campum. Descendit Spiritus a Domino, et direxit eos (Esai. LXIII, 13, 14). Et ipse utique serenam coelestis alimoniae pluviam ministrabat, ipse quotidianam messem, quam terra non parturierat, agricola non severat, imbre fertili fecundabat. 53. Nunc spectemus singula. Requiem Judaeis promiserat Deus, eam requiem Spiritus suam dicit (Exod. XVI, 12). Tentatum se a perfidis Deus Pater memorat, tentatum ab iisdem se dicit et Spiritus; quia una tentatio est, qua tentata est a sacrilegis una divinitas Trinitatis. Condemnat Deus populum Judaeorum (Num. XIV, 8); ut in terram fluentem lac et mel, hoc est, ad resurrectionis requiem pervenire non possit: eadem sententia condemnat et Spiritus dicens: Si introibunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11). Unius ergo sententia voluntatis, unius excellentia potestatis est. CAPUT IX. Spiritum sanctum exacerbari confirmatur ex Petri verbis; ubi unum et idem esse Spiritum Dei, ac Spiritum Domini, cum ex aliis locis, tum e memorata ejusdem apostoli sententia in Ananiam ac Saphiram ostenditur: unde Spiritus sancti vel cum Patre ac Filio conjunctionem, vel propriam divinitatem evinci contenditur.

54. Fortasse tamen aliquis diceret hoc exemplum non posse ad proprietatem sancti Spiritus derivari, nisi alio loco etiam Petrus apostolus nos docuisset peccatis nostris etiam Spiritum posse tentari, sic enim habes ad Ananiae conjugem dictum: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Act. V, 9)? Etenim Domini Spiritus ipse est Dei Spiritus; quia unus sanctus est Spiritus, ut etiam Paulus apostolus docuit dicens: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Praemisit Spiritum Dei, et statim subdidit eumdem esse Spiritum Christi. Et cum dixisset de Spiritu, ut intelligeremus quia ubi Spiritus sanctus, ibi Christus est, addidit: Si autem Christus in vobis (Ibid., 10). 55. Deinde quomodo hic intelligimus quia ubi Spiritus, ibi et Christus; ita etiam alibi ostendit quia ubi Christus, ibi etiam Spiritus sanctus sit. Nam cum dixisset: Numquid experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3); alibi ait: Puto enim et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). Inseparabilis ergo 676 est unitas, quia ubi aut Pater, aut Christus, aut Spiritus, Scriptura testificante, signatur; ibi omnis plenitudo est Trinitatis. 56. [Alias cap. X] Sed et ipse Petrus in eo, quod proposuimus, exemplo praemisit Spiritum sanctum, et postea dixit Spiritum Domini; sic enim habes: Anania, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri? Ita nonne manens tibi manebat, et venditus in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hoc scelus? Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3 et seq.). Et subter ad ejus uxorem ait: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Ibid., 9)? 57. Primum intelligimus quia Spiritum sanctum Spiritum Domini dixit. Deinde cum praemiserit Spiritum sanctum, et addiderit: Non es hominibus mentitus, sed Deo; necesse est in Spiritu sancto aut unitatem divinitatis intelligas; quoniam cum Spiritus tentatur, Deus fallitur: aut si unitatem divinitatis conaris excludere, secundum Scripturae verba ipse utique Spiritum Deum credis. 58. Si enim et de Spiritu expressum intelligimus et de Patre, in Deo utique Patre et Spiritu sancto veritatis et scientiae advertimus unitatem; quia similiter a sancto Spiritu sicut a Deo Patre mendacium deprehenditur. Quod si utrumque de Spiritu accipimus, cur quod legis, perfide, negare conaris? Aut igitur unitatem divinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, aut divinitatem sancti Spiritus confitere. Utrum dixeris, in Deo utrumque dixisti; quia et unitas divinitatem astruit, et divinitas unitatem. CAPUT X. Spiritus sancti divinitatem astrui ex Joannis loco. Hunc quidem deletum fuisse ab haereticis, at inani conatu; cum inde facilius eorum perfidia convinci possit. Ut ostendatur hic idem locus esse de Spiritu, contextus series expenditur. Eum de Spiritu sancto nasci, qui renascitur de eodem Spiritu, de quo Christus ipse natus ac renatus creditur. Iterum ex duobus Joannis testimoniis colligitur Spiritus divinitas, ac demum quomodo Spiritus, aqua et sanguis testes dicantur, exponitur.

59. [Alias cap. XI.] Nec solum hoc loco evidenter sancti Spiritus θεότητα, hoc est, deitatem Scriptura testatur; sed etiam ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus Spiritus est (Joan. III, 6). Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu; ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis! Eo enim tempore quo impiae infidelitatis Auxentius Mediolanensem 677 Ecclesiam armis exercituque occupaverat, vel a Valente atque Ursatio, nutantibus sacerdotibus suis, incursabatur Ecclesia Sirmiensis, falsum hoc, et sacrilegium vestrum in Ecclesiasticis codicibus deprehensum est. Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis. 60. Et litteras quidem potuistis abolere, sed fidem non potuistis auferre. Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat; neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitae nomina vestra radebat. Cur auferebatur: Quoniam Deus Spiritus est; si non pertinebat ad Spiritum? Si enim de Deo Patre vultis expressum, ergo et Deum Patrem negatis, qui putatis esse delendum. Utrum vultis, eligite: in utroque vos laqueus vestrae impietatis astringet, si gentiles vos esse fateamini vel Patrem Deum negando, vel Spiritum. Tenetur igitur vestra confessio, qua delestis oraculum, dum formidatis exemplum. 61. Delestis quidem in pectoribus animisque vestris: caeterum divinum non deletur oraculum, non deletur Spiritus sanctus, sed aversatur impias mentes: non deletur gratia, sed iniquitas; quia scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Esai. XLIII, 25). Denique Moyses pro populo petens: Dele, inquit, me de libro tuo, si non parcis huic populo (Exod. XXXII, 32). Nec tamen deletus est; quia non habebat iniquitatem, sed gratiam profluebat. 62. Vestra igitur estis confessione convicti, quod sapienter factum non potestis dicere, sed astute. Astute enim cognovistis loci istius vos attestatione convinci, nec argumenta vestra adversus id posse testimonium convenire. Quo enim possit alio intellectus loci istius derivari, cum series lectionis tota de Spiritu sit? 63. Nicodemus quaerit de regeneratione, respondet Dominus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Et ut ostenderet aliam generationem secundum carnem esse, aliam secundum Spiritum, addidit: Quod natum est ex carne caro est; quia de carne natum est; et quod natum est de Spiritu, Spiritus est; quia Deus Spiritus est (Ibid., 6). Pro sequere ergo totam seriem lectionis, et invenies quod Dominus impietatem vestram plenitudine assertionis excluserit. Noli, inquit, mirari quia dixi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu (Ibid., VII, 8). 64. Quis est qui nascitur de Spiritu, et qui efficitur Spiritus, nisi qui renovatur Spiritu mentis suae? Hic est utique qui per aquam regeneratur 678 et Spiritum sanctum; quoniam per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti spem vitae capimus aeternae. Et alibi Petrus apostolus ait: Vos autem Spiritu sancto baptizabimini (Act. XI, 16). Quis est autem qui baptizatur Spiritu sancto, nisi qui renascitur per aquam et Spiritum sanctum? Ergo de sancto Spiritu Dominus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei. Et ideo de ipso nasci nos in posterioribus definivit, per quem renasci nos in superioribus est locutus. Haec Dominica sententia est: scripto nitor, non argumento. 65. Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Jesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus? Quem si natum de Spiritu sancto confitemini (Matth. I, 20), quia non potestis negare: renatum autem (Matth. III, 16) negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis. Et ideo bene vobis dicitur quod Judaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis (Joan. III, 12)? 66. Sed tamen utrumque locum ita scriptum invenimus in Graeco, ut non per Spiritum dixerit, sed de Spiritu. Denique sic habet: Ἀμὴν, ἀμὴν, λέγω σοι, ἐὰν μή τις γεννήθη ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, hoc est, de aqua et Spiritu. Ergo cum dubitari non debeat de sancto scriptum esse Spiritu, quod natum est de Spiritu; non est dubium quin Deus sit et sanctus Spiritus, secundum quod scriptum est, quia Deus Spiritus est. 67. Alibi quoque ut hoc de sancto Spiritu scripsisse se idem evangelista reseraret: Per aquam, inquit, et Spiritum venit Christus Jesus, non solum in aqua sed per aquam et sanguinem. Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt (I Joan. V, 6 et seq.). 68. Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali; quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Etsi in utroque plenitudo sit sacramenti, distinctio tamen muneris est: ergo ubi distinctio est muneris, non est utique testificationis aequalitas. 679 CAPUT XI. Objiciebatur Joannis verba, nimirum, Spiritus est Deus, ad Deum Patrem referenda esse; quando postea Deum adorandum in Spiritu et veritate praedicit Christus. Respondetur primo voce spiritus interdum gratiam spiritalem significari: deinde si personam Spiritus sancti per voces in spiritu intelligendam velint, proptereaque ipsi deberi negent adorationem, ostenditur argumentum aeque pugnare in Filium: quem tamen cum adorandum innumera probent exempla, hinc de Spiritu quoque idem statuendum intelligitur. Quid adorari praecipitur scabellum pedum? Hoc designari Domini corpus, cujus cum auctor sit Spiritus, ipsum sequitur adorandum esse, nec tamen proinde Mariam adorandam. Non ergo abrogari Spiritus adorationem, sed ejus cum Patre conjunctionem exprimi, cum Pater in Spiritu dicitur adorandus: quod similibus locutionibus confirmatur.

69. [Alias cap. XII.] Sed fortasse referatur quia in posterioribus istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 23, 24). Non solum enim hoc exemplo divinitatem sanciti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subjectionem Spiritus derivatis. 70. Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis. Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia (Sap. I, 4); quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt (Ibid., 4). 71. Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens ejus plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adorat, nisi qui veritatem divinitatis ejus pio haurit affectu. Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter Spiritum comprehendit. 72. Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu. Aut similis igitur subjectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur. 680 73. Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones. Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate. Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 1); donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent. 74. Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum. Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum. Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia (Rom. V, 20). Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret. 75. Adoraverunt et apostoli (Matth. XXVIII, 17); et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6). 76. Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus; quoniam sanctum est (Psal. XCVIII, 5). Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem (Matth. XXVIII, 17). 77. Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus (Philip. III, 3). Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). 78. Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum ejus (Ps. XCVIII, 5), consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum. Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13). Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum (Esa. LXVI, 1). Sed nec terra adoranda 681 est nobis, quia creatura est Dei. 79. Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus (I Cor. I, 13): neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est. 80. Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo. 81. Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi ejusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24)? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est majestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu. 82. Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater? Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis. Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater 682 adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis ejusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu. 83. Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem ejus ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti (Ps. CIII, 24). Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam? Sed omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri jungeret. 84. Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit. Denique et alibi dixit: Unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omnia? Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso (Coloss. I, 16); ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur. Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Ibid.); haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus (Lib. II, cap. 8, 9), Scriptura testatur. Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia. 85. Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum (Prov. VIII, 27). Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus (Gen. I, 26), ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem. Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur. Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur. 683 CAPUT XII. Ex eo quod in Trinitate divinitatis lucem, quam in Christo tres apostoli adoraverunt, inesse Paulus significaverit, adorandus etiam Spiritus declaratur. Ostenditur ex ipsis verbis Spiritum designatum ab Apostolo. Ejusdem Spiritus divinitas inde probatur, quod templum habeat, in quo non ut sacerdos habitet, sed ut Deus: nec non cum Patre ac Filio adoretur; unde in iisdem naturae unitas intelligitur.

86. An vero negat aliquis adorandam divinitatem Trinitatis aeternae? cum et Scripturae divinae inexplicabilem majestatem exprimant Trinitatis, sicut alibi Apostolus dicit: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi (II Cor. IV, 6). 87. Nempe hanc claritatem viderunt apostoli, cum Dominus Jesus divinitatis suae luce in monte fulgeret: Viderunt, inquit, apostoli, et in faciem prociderunt (Matth. XVII, 6). Putasne illos vel cum prociderent, adorasse; cum fulgorem divini luminis corporalibus oculis sustinere non possent, et splendor lucis aeternae aciem visus mortalis obduceret? Aut quid aliud tunc temporis dixerunt illi videntes gloriam ejus, nisi: Venite adoremus, et procidamus ante eum (Psal. XCIV, 6)? [Alias cap. XIII.] Illuxit enim Deus in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi (II Cor. IV, 6). 88. Quis est ergo qui illuxit, ut cognoscamus Deum in facie Christi Jesu? Dixit enim, Illuxit Deus, ut cognoscatur claritas Dei in facie Christi Jesu: quem putamus alium praeter Spiritum declaratum? Aut quis est alius praeter Spiritum sanctum, cui divinitatis potentia deferatur? Qui enim Spiritum excludunt, necesse est inducant alium, qui cum Patre et Filio gloriam divinitatis accipiat. 89. Eadem igitur verba repetamus: Deus est qui illuxit ad illuminationem claritatis Dei in facie Jesu Christi. Habes Christum evidenter expressum. Cujus ergo claritas illuminare dicitur, nisi Spiritus? Ipsum ergo Deum expressit, quia claritatem Dei dixit: si Patris, superest ut qui dixit de tenebris lumen splendescere, et illuxit in cordibus nostris, Spiritus sanctus intelligatur; alium enim non possumus cum Patre Filioque venerari. Si igitur Spiritum intelligis, et hunc Apostolus Deum dixit; necesse est igitur deitatem Spiritus etiam vos fateamini, qui negatis. 90. Sed quam impudenter negatis, cum legeritis quia templum habet Spiritus sanctus! Scriptum est enim: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16). Deus ergo templum habet, creatura templum non habet verum. Spiritus autem habet templum, qui habitat in nobis. Nam scriptum est: Quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti (I Cor. VI, 15). 91. In templo autem non quasi sacerdos, nec quasi minister, sed quasi Deus inhabitat; quoniam ipse Dominus dixit Jesus: Inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo; et ero illorum Deus, 684 et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12). Et David dicit: Dominus in templo sancto suo (Psal. X, 5). Ergo Spiritus habitat in templo sancto suo, sicut habitat Pater, habitat et Filius, qui ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). 91*. Advertimus igitur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque per naturae ejusdem maneant unitatem. Ergo divinae est potestatis, qui habitat in templo; sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum: non multa templa, sed unum templum; quia unius templum est potestatis.

92. Manet autem in nobis Pater per Spiritum, quem dedit nobis. Quomodo igitur potest simul dispar manere natura? Utique non potest. Manet autem cum Patre et Filio Spiritus sanctus. Unde et Apostolus cum gratia Jesu Christi et charitate Dei communicationem sancti Spiritus copulavit dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). CAPUT XIII. Objicientibus catholicos, dum Spiritui attribuunt divinitatem, tres deos inducere, retorquetur ab ipsis ob eamdem causam induci duos deos, nisi divinitatem Filio negaverint. Deinde orthodoxa doctrina exponitur.

92*. [Alias cap. XIV.] Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus. Nam si cum deitatem Spiritus confitemini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos. Necesse est igitur juxta sententiam vestram, si Deum personae unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis.

93. Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa. Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis. Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura? CAPUT XIV. Praeter superiora testimonia, alios locos ad probandum trium personarum imperium afferri posse. Afferuntur duo ex epistolis ad Thessalon. et iisdem Spiritui dominatum sicut et aliis personis arrogari, aliorum Scripturae textuum collatione ostenditur. Demum citato alio ex altera ad Corinth. adhuc expressiore loco, et Dominum Spiritum esse, et ubi sit Dominus, Spiritum esse colligitur.

94, [Alias cap. XV.] Unus ergo Deus, salva majestate Trinitatis aeternae, sicut proposito 685 declaratur exemplo. Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit. Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu (I Thess. III, 12, 13).

95. Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum junxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet? Sanctificatio enim gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12). 96. Quem putatis ergo hic Dominum, praeter Spiritum nuncupatum? Nec Deus Pater docere vos potuit, qui ait: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33)? Descendit enim Spiritus in specie columbae (Luc. III, 22); ut et sapientiae testimonium ferret, et sacramentum lavacri spiritalis impleret, et unius se cum Patre et Filio operationis ostenderet. 97. Ac ne per imprudentiam aliquid excidisse Apostolo judicetis, sed scientem prudentemque et sancto infusum Spiritu significasse Dominum, quem Deum sentiebat, etiam in secunda ad Thessalonicenses epistola hoc idem repetivit dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi (II Thess. III, 5). Si dilectio Dei est, et Christi patientia, quis est dominus qui dirigat, debet ostendi, si directionem sancti Spiritus denegamus. 98. Sed negare non possumus, quoniam de ipso Dominus dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Et David de ipso dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). 99. [Alias cap. XVI.] Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit. Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis. Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis. 100. Necesse est igitur aut quartum aliquem dicatis, quem sentire praeter Spiritum debeatis: aut certe non alium Dominum judicetis, nisi Spiritum designatum. 101. Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; 686 quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est (II Cor. III, 17). Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit. Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (Ibid., XV, 16). 102. Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu (Ibid., 18), hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur. Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam quomodo quos non susceperat, reformaret? 103. Quamquam quid expressionem quaerimus vocis, ubi expressionem cernimus unitatis? Nam etsi Dominum Spiritumque distinguas; negare tamen non potes quia ubi Dominus, ibi et Spiritus: et qui fuerit conversus ad Dominum, erit conversus ad Spiritum. Si litteram calumniaris, unitatem non inficiaris: si unitatem vis secernere, potestatis Dominum ipsum Spiritum confiteris. CAPUT XV. Etsi Spiritus Dominus appelletur, tres tamen Dominos hinc non induci; cum ex eo quod Filius non secus ac Pater in variis Scripturae locis Dominus appellatur, non inducantur duo Domini: dominationem enim in divinitate esse, et in dominatione divinitatem, quae tribus personis indivisim congruant.

104. [Alias cap. XVII.] Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim (Joan. XIII, 13). Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus. 105. Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4): hoc est, immutabilis, 687 semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur. Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit (Gen. XIX, 14). Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino (II Tim. I, 18). Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur. 106. In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1). Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius ejus est (Matth. XXII, 43)? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere. 107. Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur. Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est. 108. Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me (Psal. CXL, 1). Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia. Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem. 688 CAPUT XVI. Patrem sanctum esse, ac similiter Filium et Spiritum, atque hinc trisagio eodem celebrari: nec posse a nobis Deum praedicari dignius, quam si eumdem sanctum dicamus; unde clarum fit Spiritui sancto non derogandum. Eidem inesse omnia quae Dei sunt, cum in baptismate una cum Patre et Filio nominetur, eique Pater dederit quod majus omnibus est, nec quisquam ipsi valeat eripere. Igitur e loco Joannis unde calumniam conflabant haeretici, Trinitatis aequalitatem unitatemque astrui deitatis. Tandem ubi expositum est quo pacto Filius a Patre accipiat, quemadmodum citato loco jugulentur varii haeretici, aperitur.

109. (Alias cap. XVIII.) Ergo sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus et Spiritus: sed non tres sancti; quia unus est Deus sanctus, unus est Dominus. Una est enim vera sanctitas, sicut una est vera divinitas, una illa vera sanctitas naturalis. 110. Ideo omnia haec quae sancta nos credimus, illam solam praedicant sanctitatem. Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Esai. VI, 3). Non semel dicunt, i.e singularitatem credas: non bis dicunt, ne Spiritum excludas: non sanctos dicunt, ne pluralitatem aestimes: sed ter repetunt, et idem dicunt, ut etiam in hymno distinctionem Trinitatis, et divinitatis intelligas unitatem: hoc cum dicunt, Deum praedicant. 111. Nos quoque nihil pretiosius invenimus quo Deum praedicare possimus, nisi ut sanctum appellemus. Quodlibet aliud inferius Deo, inferius est Domino. Ergo hinc quoque considerate utrum aliquid sancto Spiritui derogandum sit, cujus nomen Dei laus est. Sic enim laudatur Pater, sic laudatur et Filius, quemadmodum et Spiritus nominatur et laudatur. Seraphim laudat, omnis beatorum chorus laudat, ut sanctum Deum dicat, sanctum Filium, sanctum Spiritum. 112. Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptismate nominatur et in oblationibus invocatur cum Patre et Filio a Seraphim in coelestibus praedicatur cum Patre et Filio habitat in sanctis, infunditur justis, inspiratur prophetis. Unde et in Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret quae locutus est Spiritus (II Tim. III, 16). 113. Aut si nolunt omnia habere quae Dei sunt, et posse omnia Spiritum sanctum, dicant quid non habeat, quidve non possit. Nam sicut omnia habet Filius, nec invidet Pater quominus omnia naturaliter det Filio, qui dedit 689 quod majus est omnibus, quemadmodum Scriptura testatur dicens: Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29); ita etiam Spiritus Christi habet, quod majus est omnibus, quia justitia nescit invidiam. 114. Itaque si diligenter advertamus, etiam hic divinae potestatis comprehendimus unitatem. Pater, inquit, quod dedit mihi majus omnibus est: et nemo potest rapere ea de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Ib. 30). Nam si recte supra ostendimus (Lib. III, cap. 3) manum Dei esse Spiritum sanctum, eadem utique manus Patris est, quae Filii est manus; quoniam idem Spiritus Patris, qui Spiritus Filii est. Ideo sicut non rapitur Patri, ita non rapitur Filio, ita non rapitur et Spiritui, quicumque de nobis in hoc nomine Trinitatis vitam accepit aeternam. 115. Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est (Joan. XVI, 14): Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae jure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis. 116. Dedit Pater per generationem, non per adoptionem: dedit quasi id quod esset in ipso divinae jure naturae, non quasi liberalitatis gratia, quod deesset. Et ideo quia sic acquisit Filius populos ut Pater, sic vivificat Filius ut Pater, aequalitatem suam ad Patrem unitate potestatis expressit dicens: Ego et Pater unum sumus. Cum enim dicit: Ego et Pater, revelatur aequalitas: cum dicit: Unum sumus, unitas declaratur. Aequalitas confusionem excludit, unitas separationem: aequalitas Patrem Filiumque distinguit, unitas Patrem Filiumque non separat. 117. Ergo cum dicit, Ego et Pater, Sabellianum repellit; quia alium se, alium Patrem dixit: repellit Photinianum, quia se cum Deo Patre junxit. Illos superioribus repellit, quia dixit, Ego et Pater: inferioribus Arianos, quia dicit: Unum sumus; tamen et in superioribus et in inferioribus haereticam jugulat saevitatem Sabellianorum; quia unum dixit sumus, non unus sumus: Arianorum; quia ego et Pater, non Pater et ego dixit. Quod utique non contumaciae, sed pietatis et praescientiae fuit; ne nos errorem in ordine putaremus. Nescit enim unitas ordinem, gradum nescit aequalitas: nec cadit in Dei Filium, ut per contumaciam pietatem laederet magister ipse pietatis. 690 CAPUT XVII. Ubi ad intelligentiam verborum Domini loca, in quibus verba illa dicta fuerint, juvare exemplis ostendit Ambrosius, Christum sententiam ex Joanne citatam locutum esse in porticu Salomonis, per quam sapientis anima significatur, docet; eum enim haec in corde stulti aut turbulenti negat fuisse prolaturum, et quamobrem. Addit ab iis qui fidem non habeant iisdem verbis, Christum lapidari: et quemadmodum Petro, quod illa sit confessus, claves coeli datae fuerunt; ita Iscariotem, quod haec ipsa non crediderit, male periisse. Per hanc occasionem in Judaeos, qui Dei Filium emerunt, ac vendiderunt Josephum, invehitur. Mystice utriusque pretia edisserit; ac murmure proditoris de unguento Magdalenae eadem ratione exposito, subjicit alio modo Christum emi ab haereticis, alio a catholicis, illosque nequicquam sibi nomen usurpare christianorum, si Spiritum a Patre diviserint.

118. Refert itaque advertere quo loci haec Dominus disputaverit; frequenter enim ejus oracula ex locorum in quibus diversatus est, qualitatibus aestimantur. Jejunaturus, ab Spiritu, sicut legimus (Matth. IV, 1), ducitur in desertum, ut evacuaret diaboli tentamenta. Nam etsi in abundantia copiarum contineater vixisse laudandum est; tamen in divitiis et amoenitatibus frequentior tentationis illecebra est. Denique tentator ut tentet, copias pollicetar: et Dominus ut vincat, famem nutrit. Nec ego diffiteor in divitiis esse posse continentiam: sed etsi qui mare navigat, frequenter evadit; magis tamen obnoxius est periculo, quam qui navigare noluerit.

119. Videamus caetera. Promissurus regnum coelorum Jesus montem ascendit (Matth. V, 1). Alibi per sata ducit discipulos (Matth. XII, 1), seminaturus in eorum affectibus coelestium segetem praeceptorum; ut messis animorum fecunda flavesceret. Consummaturus susceptae carnis officia, cum perfectionem in discipulis jam videret, quos verborum suorum radice fundaverat, hortum ingreditur (Joan. XVIII, 1), ut olearum novellas in domo Domini plantaret, et justum palmae florentem modo, vitemque fecundam rivo sui sanguinis irrigaret (Psal. CXXVII, 3). 120. Hoc quoque loco in porticu Salomonis deambulabat dedicationis, ut legimus (Joan. X, 23), die, hoc est, in pectore sapientis atque pacifici deambulabat Christus, ejus sibi dedicaturus affectum. Quae ista porticus sit, docet Propheta dicens: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae (Psal. C, 2). Habemus ergo in nobis domum Dei, habemus atria, habemus et porticus, habemus et plateas; quia scriptum est: Inque plateis tuis superfluant aquae tuae (Prov. V, 16). Dilata ergo hanc porticum tui cordis Dei Verbo, quod tibi dicit: Dilata os tuum et adimplebo illud (Psal. LX, 11). 121. Ergo deambulans in corde sapientis 691 atque pacifici Dei Verbum, audiamus quid loquatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dicet hoc in pectore perturbatoris et stulti; quia Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14). Non capiunt fidei magnitudinem angusta impiorum pectora. Denique Judaei audientes: Ego et Pater unum sumus; tulerunt lapides, ut lapidarent eum (Joan. X, 31). 122. Qui hoc audire non potest, Judaeus est: qui hoc audire non potest, lapidat Christum asperioribus omni caure perfidiae suae saxis; et si mihi creditis, vulnerat Christum. Nam etsi ille jam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16); tamen Arianorum impietate lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur. 123. Bonum mihi est, Domine, lex oris tui (Psal. CXVIII, 72); servo praeceptum tuum. Unum te esse cum Patre ipse dixisti. Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19), et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Judas, impietatis suae se laqueo strangulavit (Matth. XXVII, 5). O dura infidelium saxa verborum! O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Judaeorum! O argentum improbum, quo aut emitur ad necem justus, aut venditur! Joseph venditus (Gen. XXXVII, 28), emptus Jesus Christus (Matth. XXVI, 15): alter ad servitutem, alter ad mortem. Detestabilis haereditas, feralis auctio, quae aut fratrem vendit injuriae, aut Dominum licitatur exitio, salutis omnium redemptorem.

124. Duo igitur quae praestantiora sunt omnibus, Judaea violavit, fidem atque pietatem; sed in utroque Christum fidei et pietatis auctorem. Nam et in patriarcha Joseph typus Christi fuit, et in veritate sui corporis Christus: Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit (Phil. II, 6, 7); propter lapsus videlicet nostros suscipiens servitutem, nec refugiens passionem. 125. Alibi viginti aureis emitur, alibi triginta. Quomodo enim poterat verum ejus pretium comprehendi, cujus non potest meritum definiri? Erratur in pretio, quia erratur in studio. Viginti aureis in veteri Testamento venditur, triginta in Evangelio; pretiosior enim typo veritas, largior gratia, quam disciplina: opimior Lege praesentia; quia Lex promisit adventum, Legem adventus implevit. 126. Viginti aureis emunt Ismaelitae, triginta Judaei. Nec hic figura mediocris. Ad sacrilegium perfidi largiores, quam ad salutem fideles sunt. Utriusque tamen contractus considerare convenit qualitatem. Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt. Quamvis enim simili modo assumptionis et passionis sint admiranda mysteria; plenitudo tamen fidei in sacramento est passionis. Non minoris quidem aestimo sanctae Virginis partum: sed gratius sumo benedicti corporis sacramentum. Quid clementius quam quod mihi suas donavit injurias? 692 Plenius tamen est, quod tantum contulit nobis; ut qui moriturus non erat, quia Deus erat; nostra ille morte moreretur, ut nos ejus Spiritu viveremus. 127. Denique non otiose et Judas Iscarioth unguentum illud trecentis denariis aestimavit (Joan. XII, 5): quod utique ipsius pretii definitione crucem videretur Domini declarare. Unde et Dominus ait: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Cur igitur Judas hoc charius aestimavit? Quia peccatoribus pluris constat remissio peccatorum, et indulgentia videtur esse pretiosior. Denique habes scriptum: Quia cui multum dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47). Ergo et ipsi peccatores Dominicae passionis, quam perdiderunt, gratiam confitentur, et testimonium ferunt Christo, qui Christum sunt persecuti. 128. Aut quia in malevolam animam non intrat sapientia (Sap. I, 4); etiam hoc loquebatur proditoris affectus, charius aestimabat Dominici corporis passionem; ut omnes a fide pretii enormitate revocaret. Ideoque Dominus gratis se obtulit, ne quem revocaret a Christo paupertatis necessitas. Patriarchae eum vili vendiderunt, ut omnes emerent. Esaias dixit: Quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite: manducate sine argento (Esa. LV, 1); ut eum acquireret, qui non habebat argentum. O Juda proditor, unguentum passionis ejus trecentis denariis aestimas, et passionem ejus triginta denariis vendis (Matth. XXVI, 15)! Dives in aestimatione, vilis in scelere. 129. Ergo non omnes eodem pretio emunt Christum. Alio emit Photinus, qui ad mortem emit: alio Arianus, qui emit ad injuriam: alio catholicus, qui emit ad gloriam. Sed emit sine pecunia, secundum quod scriptum est: Qui non habet pecuniam, emat sine pretio (Esai. LV, 1). 130. Non omnes, inquit, qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Etsi multi se nominent christianos, nomen usurpant, non tamen omnes mercedem habent. Et Cain obtulit sacrificium (Gen. IV, 3), et Judas accepit osculum (Luc. XXII, 48), sed audivit: Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore scelus imples, ac pacis instrumento odia seris, et charitatis officio mortem irrogas. 131. Ergo nec Ariani sibi usurpato nomine blandiantur, quia christianos esse se dicunt. Respondebit eis Dominus: Nomen meum praetenditis, et substantiam denegatis: sed non agnosco nomen meum, ubi non est mea sempiterna divinitas. Non est nomen meum, quod a Patre dividitur, ab Spiritu separatur: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco doctrinam meam: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco Spiritum meum. Nescit enim se Spiritus Patris comparare servitiis, quae creavit. De quo multa jam diximus (Lib. I, cap. 1 et seq.). 693 CAPUT XVIII. Spiritus sancti divinitatem ex iis quae hactenus disputata sunt, confirmaturus, nonnulla iterum tractanda sumit, nimirum peccata eum non habere, sed condonare: creaturam non esse, sed creatorem: ac demum non adorare, sed adorari.

132. [Alias cap. XIX.] Ad summam tamen, ut in fine quae disperse dicta sunt, expressius colligamus; cum ex caeteris, tum ex quatuor istis prae caeteris manifesta divinitatis gloria comprobatur: Deus enim ex eo cognoscitur, aut quia sine peccato est, aut quia peccata condonat: aut quia creatura non est, sed creator est: aut quia non adorat, sed adoratur. 133. Sine peccato itaque nemo est, nisi unus Deus; quia nemo sine peccato, nisi unus Deus. Peccata quoque nemo condonat, nisi unus Deus; quia aeque scriptum est: Quis potest peccata donare, nisi solus Deus (Luc. V, 21)? Creator quoque omnium non potest esse, nisi qui creatura non est: qui autem creatura non est, sine dubio Deus est: quia scriptum est: Servierunt creaturae potius quam creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23). Deus quoque non adorat, sed adoratur; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deutur. VI, 13). 134. Consideremus ergo utrum horum aliquid habeat Spiritus sanctus, quae testimonium afferant divinitatis. Primum igitur de eo tractemus, quia nemo sine peccato nisi unus Deus: et exigamus ut doceant quod peccatum habeat Spiritus sanctus. 135. Sed docere non possunt, et auctoritatem requirunt, ut lectione doceamus, quia non peccavit Spiritus sanctus, sicut de Filio lectum est, quia peccatum non fecit (I Petr. II, 22). Et hoc accipiant Scripturarum auctoritate nos docere; scriptum est enim: Quia in Sapientia est Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus (Sap. VII, 22). Immaculatum dicit Scriptura: numquid mentita est de Filio, ut de Spiritu credas esse mentitam? Dixit enim propheta in eodem loco de Sapientia, quia nihil maculosum in illam incurrit. Ipsa immaculata est, et immaculatus ejus est Spiritus. Ergo si peccatum non habet Spiritus, Deus est. 136. Sed quomodo reus potest esse peccati, qui donat ipse peccata? Ergo peccatum non fecit: et quia sine peccato est, creatura non est. Omnis enim creatura peccatorum capacitati obnoxia est: sola autem est a peccato immunis et immaculata sempiterna divinitas. 137. Nunc videamus utrum peccata donet Spiritus. Sed hic dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. XX, 22). Ecce quia per Spiritum sanctum peccata donantur. Homines autem in remissionem peccatorum ministerium suum exhibent, non jus alicujus 694 potestatis exercent. Neque enim in suo, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine peccata dimittunt. Isti rogant, divinitas donat; humanum enim obsequium, sed munificentia supernae est potestatis. 138. Per baptismum quoque peccata donari non est ambiguum: in baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est. Ergo si peccatum donat Spiritus, cum scriptum sit: Quis potest dimittere peccata, nisi unus Deus (Marc. II, 7); utique qui non potest ab unitate naturalis nominis separari, non potest etiam a Dei potestate secerni. Si autem a Dei non secernitur potestate, quomodo a Dei appellatione secernitur? 139. Videamus nunc utrum creatura sit, an creator? Sed cum supra (Lib. II, cap. 5, 6) creatorem evidentissime probaverimus, quia scriptum est: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4): et innovari faciem terrae per Spiritum (Psal. CIII, 30), et sine Spiritu fatiscere omnia declaratum sit; apparet Spiritum esse creatorem. Sed quis hoc dubitet, quando, sicut supra ostendimus, ne Domini quidem ex Virgine assumpta generatio, quae praestantior omnibus creaturis est, operationis exsors sit spiritalis? 140. Non ergo creatura Spiritus, sed creator est: qui autem creator, non utique creatura. Et quia creatura non est, sine dubio creator est, qui Patri et Filio cooperator est omnium. Si autem creator, utique dicendo Apostolus in condemnationem gentilitatis: Quia servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23): suadendo quoque, ut supra (Lib. II, cap. 5, 6) docuimus, serviendum esse Spiritui sancto; et creatorem ostendit, et quia creator est, Deum appellari debere monstravit. Quod etiam in epistola quae ad Hebraeos scripta est, comprehendit dicens: Quoniam qui omnia creavit, Deus est (Hebr. III, 4). Aut dicant igitur quid sit quod sine Patre et Filio et Spiritu sit creatum, aut Spiritum quoque unius cum Patre et Filio deitatis esse fateantur. 141. Adorandum quoque docuit, quem Dominum et Deum dixit. Qui enim Deus universitatis et dominus, utique ab omnibus adorandus est; sic enim scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13). 142. Aut dicant ubi legerint quia adorat Spiritus. Dictum est enim de Dei Filio: Adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6): non lectum est, adoret Spiritus. Quomodo enim potest adorare, qui non inter famulos et ministros est, sed cum Patre et Filio servitia habet subjecta justorum; quia scriptam est: Spiritui Dei servimus (Phil. III, 3). Adorandus igitur est nobis, cui serviendum a nobis Apostolus docuit: cui autem servimus, hunc et adoramus, juxta quod scriptum est, ut eadem saepe repetamus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 143. Quamquam nec hoc praetermiserit Apostolus, quin et Spiritum diceret adorandum. 695 Cum enim docuerimus quia Spiritus in prophetis est, nec hoc quisquam possit ambigere, quia per Spiritum prophetia datur, utique cum adoratur qui in prophetis est, idem Spiritus adoratur. Itaque sic habes: Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intret autem idiota aut infidelis, nonne dicet quod insanitis. Sin autem prophetent omnes, intret autem quis idiota aut infidelis, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt; et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus sit in vobis (I Cor. XIV, 23 et seq.). Deus est ergo qui adoratur, Deus qui manet, et qui loquitur in prophetis: manet autem et loquitur Spiritus; ergo et Spiritus adoratur. CAPUT XIX. Ex eo quod supra probatum et Spiritum manere et loqui in prophetis, colligit ab eo cognosci omnia, quae Dei sunt; atque adeo unum esse cum Patre et Filio. Hoc ipsum exinde iterum confirmat quod omnia habet, quae habet Deus, nempe divinitatem, cordis cognitionem, veritatem, nomen super omne nomen, potestatem mortuos suscitandi, quod ultimum eidem adjudicat ex Exechiele, in quo et ipsum Filio aequalem probat.

144. Itaque sicut Pater et Filius unum sunt; quia Filius omnia habet, quae Pater habet (Joan. XVI, 15): ita. et Spiritus unum est cum Patre et Filio; quia et ipse omnia Dei novit (I Cor. II, 10). Non enim extorsit, ne sit amittentis injuria: non rapuit, ne damnum sit ejus, cui videtur ereptum. Neque enim aut per indigentiam rapuit, aut per excellentiam virtutis validioris extorsit, sed per unitatem possidet potestatis. Ergo si haec omnia operatur, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11); quomodo non Deus, qui omnia habet, quae Deus habet?

145. Aut consideremus quid habeat Deus, quod non habeat Spiritus sanctus. Habet Deus Pater divinitatem, habet et Filius, in quo habitat plenitudo divinitatis: habet et Spiritus; quia scriptum est: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XVII, 3). 146. Habet Deus ut scrutetur corda et renes; quia scriptum est: Deus scrutans corda et renes (Psal. VII, 10). Habet et Filius, qui dicebat: Quid cogitatis in cordibus vestris mala (Matth. IX, 4)? Sciebat enim Jesus cogitationes eorum. Habet et Spiritus, qui etiam prophetis alieni cordis occulta manifestat, sicut supra divimus (Lib. II, c. 13), quia occulta cordis ejus manifesta fiunt. Et quid miramur si hominum scrutatur occulta, qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10) ? 147. Habet Deus ut verax sit; quia scriptum est: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, qui non mentitur (Tit. I, 2). Numquid mentitur Spiritus, qui est Spiritus veritatis; immo quem docuimus veritatem dictum; quia et ipsum Joannes veritatem sicut Filium nuncupavit (Joan. XVI, 13)? Et in psalmo ait David: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3). Si lucem 696 hic Filium putas, ergo Spiritus veritas est: aut si Filium putas veritatem, ergo Spiritus lux est. 148. Habet Deus nomen super omne nomen, et dedit Filio nomen; sicut legimus (Phil. II, 9), ut omnes in nomine Jesu genua flectant. Hoc nomen utrum habeat Spiritus consideremus. Sed et scriptum est: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. XVI, 15). Habet ergo nomen super omne nomen. Quod ergo habet Pater et Filius, habet et Spiritus per naturalis nominis unitatem. 149. [Alias cap. XX.] Habet Deus quod suscitat mortuos: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Suscitat autem etiam Spiritus, per quem Deus suscitat, quia scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Tamen ne infirmam gratiam putes, audi quia et Spiritus suscitat; dicit enim propheta Ezechiel: Veni, Spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent. Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos Spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa (Ezech. XXXVII, 9, 10). Et infra Deus dicit: Scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra; ut educam de sepulcris populum meum: et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis (Ibid., 13, 14). 150. Utique cum Spiritum suum dixerit, numquid alium praeter Spiritum sanctum nuncupavit? Neque enim flatilem spiritum suum diceret, nec hic spiritus a quatuor mundi posset venire cardinibus; quia ventorum flatus hic, quem videmus, partis non universitatis est: et hic spiritus quo vivimus, singulorum non universorum est: Spiritus autem sancti est, ut et super omnes, et in omnibus sit. Itaque ex verbis propheticis spectare licet quemadmodum ossa, dudum resolutorum membrorum compage dispersa, in formam redivivi corporis, vivificante Spiritu, revertantur; et in suos artus favilla concrescat, sensu prius animata coeundi, quam specie reformata vivendi. 151. Nonne in facti similitudine unitatem divinae recognoscimus potestatis? Sic suscitat Spiritus, sicut et Dominus in passione propria suscitavit; cum subito in momento oculi defunctorum sepulcra patuerunt, et rediviva corpora surrexere de tumulis (Matth. XXVII, 52), mortisque fetore deterso, ac vitae odore reparato, exspirantium favillae spirantium faciem receperunt. 152. Habet ergo Spiritus, quod habet Christus: habet igitur quod habet Deus; quia omnia quae habet Pater, habet et Filius; ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). CAPUT XX. In flumine de sede Dei promanante figuram fuisse Spiritus sancti; per aquas vero quas David memorat, coelestes virtutes designari. Regnum Dei opus esse Spiritus: nec mirum, si hic idem conregnet cum Filio, quando nos etiam Filio conregnaturos promittat Paulus.

153. [Alias cap. XXI.] Nec illud mediocre, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim habes, 697 dicente Joanne evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et agni: in medio plateae ejus, et ex utraque parte lignum vitae, faciens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium (Apoc. XXII, 1, 2). 154. Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est, Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu (Joan. VII, 37, 38). Ergo flumen est Spiritus. 155. Hic igitur est in Dei sede; neque enim aqua abluit Dei sedem. Denique David non supra sedem Dei dixit, sed supra coelos esse, quamlibet illam intelligas aquam; quia scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4). Laudent, dixit, non laudet. Nam si aquae elementum voluisset intelligi, laudet utique dixisset: dicendo autem pluraliter, virtutes voluit aestimari. 156. Et quid mirum, si in sede Dei Spiritus sanctus est, cum ipsum regnum Dei operatio Spiritus sit, sicut scriptum est: Quia non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17)? Et ipse cum dicit Salvator: Omne regnum in se ipsum divisum destruetur (Matth. XII, 25). Deinde subjiciendo: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Ibid., 28); ostendit regnum Dei individuum sibi esse cum Spiritu. 157. Quid autem dementius, quam ut neget quisquam Christo conregnare Spiritum sanctum; cum etiam nos in Christi regno conregnaturos Christo Apostolus dicat: Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11, 12): sed nos per adoptionem, ille per potestatem: nos gratia, ille natura. 158. Habet igitur consortium regni cum Patre et Filio etiam Spiritus sanctus, qui unius naturae, unius dominationis, unius etiam potestatis est. CAPUT XXI. Missum a Spiritu fuisse Esaiam, proindeque eumdem Spiritum ab eo visum. Quid per currentes rotas, alasque diversas intelligendum, et qua ratione cum Spiritus a Seraphim praedicetur Deus Sabaoth, hoc ei nomen negari nisi ab impiis neutiquam possit.

159. [Alias cap. XXIII.] Itaque cum habeat consortium regni, quid obstat quominus Spiritum sanctum intelligamus, a quo Esaias missus est? Neque enim Paulo possumus auctore dubitare, cujus sententiam in Actibus apostolorum Lucas evangelista sic probavit, ut scriberet. Denique sic habes, dicente Paulo: Bene locutus est Spiritus sanctus per Esaiam ad patres nostros, dicens: Vade ad plebem istam, et dic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis (Act. XXVIII, 25, 26). 160. Spiritus ergo est, qui misit Esaiam. Si 698 Spiritus misit, Spiritus est utique quem, mortuo Ozia rege, vidit Esaias, quando dixit: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, et plena erat domus majestatis ejus: et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant; et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est universa terra majestate ejus (Esai. VI, 1 et seq.). 161. Si stabant Seraphim, quomodo volabant? Si volabant, quomodo stabant? Si hoc non possumus comprehendere, quomodo Deum comprehendere volumus, quem non videmus? 162. Sed sicut rotam intra rotam (Ezech. I, 16) vidit propheta currentem (quod utique non ad corporalis refertur speciem visionis, sed ad utriusque gratiam Testamenti; quia teres vita sanctorum sit, et ita sibi concinens, ut superioribus posteriora respondeant. Rota igitur intra rotam est vita sub Lege, vita sub gratia; eo quod Judaea intra Ecclesiam sit, Lex intra gratiam. Nam intra Ecclesiam est, qui Judaeus est in occulto: et circumcisio cordis intra Ecclesiam sacramentum est. Sed illa Judaea intra Ecclesiam, de qua scriptum est (Psal. LXXXV, 1): Notus in Judaea Deus: ergo sicut rota intra rotam currit, similiter alae stabant, et alae volabant. 163. Similiter et Seraphim duabus alis faciem, et duabus pedes velabant, et duabus volabant. Nam hic quoque spiritalis sapientiae sacramentum est. Stant tempora, volant tempora: stant praeterita, volant futura: et quasi alae Seraphim, ita faciem Dei, vel pedes velant; eo quod in Deo qui nec principium nec finem habet, omnis ab hac cognitione principii ejus et finis cursus temporum feriatur. Stant ergo praeterita vel futura, praesentia volant. Ne quaeras principii ejus, vel finis arcana, quae non sunt. Habes praesentia: sed laudato, non discute. 164. Seraphim indefessis vocibus laudant, et tu discutis? Quod utique cum faciunt, ostendunt nobis non aliquando discutiendum Deum, sed semper esse laudandum. Ergo Dominus Sabaoth et Spiritus sanctus est. [Alias cap. XXIII.] Nisi forte displicet impiis doctor, quem Christus elegit: aut Dominum virtutum negare possunt Spiritum sanctum, qui donat quas voluerit ipse virtutes. CAPUT XXII. Ut regni unitas probetur in tribus personis, citatus Esaiae locus expenditur: et in iis a quibus vel de Patre vel de Filio vel de Spiritu expositus sit, nullam sensus diversitatem fuisse declaratur. Ad haec majestate Spiritui inde asserta, quod crucifixus dicatur Dominus majestatis, ejus cum Patre ac Filio tanta aequalitas ostenditur, ut ipsum hinc numquam dejecturi sint Ariani.

165. Nunc unitatem majestatis et regni licet in Patre, Filioque, et sancto Spiritu cognoscere. Nam plerique dicunt Patrem 699 Deum ab Esaia hoc tempore visum (Esai. VI, 1), Paulus Spiritum dixit, Lucas probavit (Act. XXVIII, 25), Joannes Evangelista ad Filium retulit. Sic enim scriptum est de Filio (Joan. XII, 36): Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab his. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; ut sermo Esaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Esai. LIII, 1)? Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et corde intelligant, et convertantur, et sanabo eos (Esai. VI, 10). Haec dicit Esaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo. 166. Ipsa verba dixit Joannes dixisse Esaiam, et majestatem ei Filii apparuisse evidentissime revelavit: Paulus autem Spiritum haec dixisse memoravit. Unde igitur ista diversitas? 167. Diversitas quidem verborum, non sensuum est. Nam licet diversa dixerint, nullus erravit; quia et Pater videtur in Filio, qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et Filius videtur in Spiritu; quia sicut nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); ita non carnali oculo, sed spiritali gratia Christus videtur. Unde et Scriptura ait: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14). Et Paulus cum oculos perdidisset, quomodo nisi in Spiritu 700 Christum videbat (Act. IX, 8)? Unde et Dominus ait: Ad hoc enim tibi visus sum, ut constituerem te ministrum et testem quibus vidisti me, et in quibus visurus es (Act. XXVI, 16). Nam et prophetae Spiritum accipiebant, et Christum videbant. 168. Una igitur visio, una praeceptio, una majestas. An negamus etiam Dominum majestatis esse Spiritum sanctum (I Cor. II, 12), cum Dominus majestatis sit crucifixus, qui natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria? Quia non alter Christus, sed unus est: et ante saecula ex Patre, ut Dei filius natus; et in saeculo, ut homo carnis assumptione generatus. 169. Quid autem dicam, quia sicut Pater et Filius, ita etiam Spiritus immaculatus est et omnipotens (Sap. VII, 22); quia Graece παντοδύναμον, πανεπίσκοπον Salomon dixit, eo quod omnipotens et speculator sit omnium, sicut lectum esse in libro Sapientiae supra est demonstratum (Cap. 18, num. 135). Ergo et Spiritus in honore est et in majestate. 170. Intuere nunc, ne quid eum forte non deceat: aut si tibi displicet, Ariane, detrahe eum de Patris Filiique consortio. Sed si detrahere volueris, coelos supra te reverti videbis; quia virtus eorum omnis ab Spiritu est (Psal. XXXII, 6). Si detrahere volueris, in Deum tibi prius mittenda est manus; quia Deus Spiritus (Joan. IV, 24). Sed quomodo detrahes eum, qui alta scrutatur Dei (I Cor. II, 10)?