Jump to content

De Spiritu Sancto (PL017)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Spiritu Sancto
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.DeSpSa2 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Spiritu Sancto

605 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum: spiritus vero vivit propter justitiam. Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 9 et seq.). Divino Apostolus modo et divino eloquio sacramentum Dominicae Trinitatis et fidei nostrae mentibus intimavit. Nam cum dixisset: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis; adjecit: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Quid ergo Apostolus aliud quam unionem Trinitatis edocuit? Nam Spiritus Dei Spiritus Christi est: spiritus autem Christi et Dei neque a Christo divisus aut separatus est; quoniam neque Deus ab Spiritu suo, neque Christus idem ab Spiritu suo potest separabilis indicari. Si autem inseparabilis Deus ab Spiritu suo est, inseparabilis utique et Christus ab Spiritu suo est: ergo Spiritus Dei et Spiritus Christi inseparabilis a Deo et Christo; ac per hoc Deus et Christus et Spiritus sanctus indivisi manifestantur, quia semper Spiritus in Deo et Christo perennis est. Nam quid aliud concatenatione hac et connexione significari contendit, quam intelligentiam unitatis; dum per Spiritum Deus et Christus, qui inseparabiles a sese sunt, uniti, et ut ulterius dicam, unum intelligunt?

Hoc divinum sacramentum est, hoc in se creatura naturaliter aut inseparabiliter non habet; ut unus Spiritus Patris et Filii, aut tres unus, et unum indivisibiliter esse noscantur. Et ideo securus Apostolus, qui hoc fundamentum fidei de sancta Scriptura didicit, et de divina revelatione cognovit, de caetero non timet alibi unum Deum, alibi cum Domino, alibi cum Deo et Domino sanctum Spiritum praedicare; quia sive unus Deus dixerit, scit se nomen Trinitatis implesse: sive autem Dei et Domini solummodo memor sit, scit dicere: Ipse autem Deus, et Pater, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos (I Thessal. III, 11), et cavere ne dicat: Ipsi dirigant; sive Dei et sancti Spiritus faciat mentionem, scit se Christo injuriam non fecisse: sive Dei, et Domini, et Spiritus sancti causis competentibus personas aptet, scit dicere: Et omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11); quoniam et tres deos dicere impium est, et unum non in Trinitatis nomine confiteri admodum irreligiosum.

Denique sequentia consideremus, quibus hunc sensum confirmat et solidat; nam cum dixisset: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus; adjecit: Si autem Christus in vobis est (Rom. VIII, 9). Ergo manifestum est quia per inhabitantem Spiritum Christi Christus habitat; si autem per inhabitantem Spiritum Christi Christus habitat, utique et per inhabitantem Spiritum Dei Deus habitat. Denique subjunxit: Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Christum ex mortuis, habitat in vobis (Ibid. 11), hoc est, Dei; ac per hoc non aliud esse Spiritus sanctus, quam Deus et Christus probatur, per quem Deus et Christus habitat: quem qui in se non habet habitantem, nec Deum potest habere, nec Christum.

Sed dicit aliquis: Si per Spiritum suum Deus habitat in nobis, et Spiritus cum Deo et Christo unum atque idem est; quomodo rursum dicitur: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra? Quomodo Deus et Christus unum sunt, cum Christus per Spiritum Dei suscitetur ex mortuis? O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Vere, ubi sapiens? ubi scriba? Vere hoc est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit 606 Deus diligentibus se (II Cor. XI, 2). Praeparavit autem Deus diligentibus se, ut Christus Dominus cum in forma Dei esset, formam servi acciperet, ut solus inveniretur utrumque. Cum ergo Christus utrumque sit, Deus scilicet et homo, suscitatio haec non ideo divinitati ejus ascribitur; quia divinitas ejus aut pati aut mori posset: sed quia Verbum Deus caro factus est, et habitavit in nobis. Caeterum si divinitas ejus pati potuisset, non utique opus fuisset, ut formam servi acciperet: accepit autem formam servi non aliam ob causam, quam ut per eam pro salute diligentium et pati et mori posset. Et ideo recte dicitur Dominus majestatis crucifixus, et Dominus Jesus Christus ex mortuis excitatus; quia spontanea benignitate et divina sua ratione per templi sui passionem cuncta ipse suscepit et pertulit. Ac per hoc, id quod Christus excitatur ex mortuis, proficit ad gloriam Dei, et comprobat omnipotentiam Christi.

Sed et sequentia loci hujus non minus diligenter inspicere debemus; quoniam alta et profunda doctrina apostolus ita locutus est dicens: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Primum ergo manifestum est quia omnia Deus et Christus per inhabitantem Spiritum suum in nobis operatur; ac per hoc constat quoniam sanctus Spiritus omnia operatur; quia et mortalia corpora nostra vivificabit is, qui suscitavit Jesum ex mortuis, per inhabitantem Spiritum Christi in nobis. Et non dixit quia per se suscitat is, qui suscitavit Jesum ex mortuis, neque Christum per se suscitare: sed per inhabitantem in nobis Spiritum Christi. Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra. Et utique in Evangelio legimus, dicente Domino: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat; ita et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Et non est dictum ibi quia per Spiritum suum suscitat Deus et Christus. Quid ergo? Contrarium hoc erit illi sententiae? Absit: sed intellectus illorum nobis redditur, et docemur per Evangelium beatissimi Pauli qua ratione Deus suscitet, per inhabitantem scilicet Spiritum Christi in nobis; ac per hoc apertissime traditur, quia omnia opera divina Spiritus sanctus operatur. Et ideo alio in loco idem Apostolus docet dicens: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). Quomodo est illud idem Spiritus, si aliud est Spiritus, quam Deus et Dominus? aut quid est illud: Idem Dominus, si aliud est Dominus, quam Deus et Spiritus? aut qua ratione accipies: Idem Deus, si aliud est Deus, quam Dominus Spiritus? et si essentia vel οὐσίᾳ et divinitate et auctoritate aliud et aliud, et non unum sunt. Nullo modo possent dici idem, qui longe aliud et aliud reperirentur: inveniretur autem et apostolus falsus testis et contumax in Deum, qui idem ascriberet, ubi idem non est. Sed absit hoc. Non sensu Apostolus laboravit: novit autem Deum et Dominum et Spiritum sanctum, unum Spiritum omnia in omnibus operantem.

Et ne quid forte scrupuli mens audientium sustineret; quia cum Trinitatis personas ostendisset, Deum cuncta in omnibus dixerat operantem, dum scit et Trinitatem vere probare, sicut vere et unionem; quamquam error nullus poterat videri, ubi idem saepe jam dixerat: solito tamen suo more Apostolus, et prudentiae suae cautela, immo ut verius dicam, Spiritus sancti gubernatione, quem se revelatorem et doctorem habere saepe profitetur, sicut dixit: Sed docti Spiritu, spiritalibus 607 spiritalia comparantes (I Cor. II, 13): et alio in loco: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum (I Cor. II, 10), reddidit omnia unioni, dicens: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, etc. (I Cor. XII, 8). Et in novissima parte concludens ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid., 11); qui supra scilicet Deus. Ergo quia omnia operatur Deus atque idem Spiritus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, in quorum nomine per regenerationis baptisma recreamur, unum Deum, quod est nomen unum, accipere debemus et credere; quia uno atque eodem modo, iisdemque virtutibus, nec non et prophetationibus, quibus Patrem Deum discimus, de Spiritu quoque sancto et de Filio edocemur.

Sed forte quis dicat: Omnia dixit, quae ad ordinationem Ecclesiae pertinent: non autem omnia, quae Deus operatur, et Dominus operatur et Spiritus. Ergo de omnibus vel pauca ponenda sunt, quibus probetur Spiritum sanctum omnibus omnino divinis operibus adesse, et ipsum omnia implere. Moyses Spiritu sancto impletur, et per Spiritum prophetiae praescientia docetur, et futura praedicit. Quid prophetae omnes deinceps? Num Spiritu sancto pleni prophetaverunt, et plagas populo imminentes annuntiaverunt, et adventum Domini et passionem praedicaverunt, probante Domino et dicente per os Zachariae prophetae: Verumtamen verba mea et legitima mea accipite, quae ego mando in Spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6); ac per hoc manifestum est omnes prophetas in Spiritu sancto prophetasse.

Legem quoque ipsam per Spiritum sanctum datam accepimus et scriptam; dicit enim Moyses: Et dedit Dominus duas tabulas lapideas digito Dei scriptas (Exod. XXXI, 18). Digitum autem Dei Spiritum sanctum dici Evangelia manifestant; cum enim Dominus daemonem ejecisset, et accusaretur à Judaeis quod in Beelzebub principe daemoniorum daemonia expelleret, secundum Lucam quidem respondisse perhibetur: Quod si ego in digito Dei expello daemonia (Luc. XI, 20); secundum Matthaeum vero: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones (Matth. XII, 28), unde manifestum est Spiritum digitum Dei dici. Cum ergo constet Spiritum sanctum digitum Dei dici, manifestum est quia tabulas lapideas Spiritus sanctus scripsit, quas Moyses digito Dei scriptas accepit: et Spiritus sanctus dedit, quia digitus Dei non aliud quam Deus est; quoniam in omnibus operatur.

Virtutes quoque ipsas, quas divina potentia in Aegypto in doctrinam et in experimentum sui peccatoribus operata est, num manifestum est in digito Dei esse perfectas, probante Domino, qui se in digito Dei, id est, in Spiritu sancto ejicere daemonia profitetur; quia idem ipse in Aegypto, et Spiritus sanctus eadem consummavit et gessit. Quod quidem sensibus nostris intimans Dominus, in digito Dei se profitetur expellere daemonia, docens scilicet opera sua opera esse sancti Spiritus; cum opera sancti Spiritus opera Christi sint: opera autem Christi opera Patris sunt, sicut in Evangelio secundum Joannem legimus, ipso Domino dicente: Amen, amen dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque autem ille facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19); et: Sicut Pater mortuos suscitat, et Filius quos vult, vivificat (Ibid., 21). Ergo hoc gradu et hac ratione agnoscimus opera sancti Spiritus esse opera paterna; quia quae Pater operatur, eadem et Filius operatur similiter: quae autem Filius operatur, eadem et sanctus Spiritus operatur. Ac sic semper Trinitas unus Deus et unus Spiritus per se, sed ex sese eadem et omnia in omnibus operatur. Quem quidem sanctum Spiritum quia in virtutibus suis et potentia divina agnoscere Egyptii noluerunt, plagis compulsi sunt confiteri, in quas ne nunc audientes incidant, a Domino admonentur, ut sero incipiant dicere: Digitus Dei est (Exod. VIII, 19); ac per hoc manifestum est, quia unus atque idem Spiritus omnia in omnibus operatur (I Cor. XII, 8).

Nativitas quoque ipsius Domini Jesu secundum carnem nonne per Spiritum sanctum facta praedicatur, evangelizante Gabriele angelo Mariae, et dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. II, 35)? et iterum Joseph angelus in somnis apparet, dicens: Joseph fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea generatum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20)? et inde perspicuum est quia omnia et in omnibus ipse operatur et perficit.

Sed aiunt quidam: Omnia quidem divina operatur, et de operibus Deus intelligitur: sed nihil tamen sua auctoritate probatur operari; quia omnia per eum Deus operatur et Dominus. Jam quidem de auctoritate ejus satis constat, cum Deus probatur, Deus agnoscitur, cum inseparabilis a Deo invenitur, cum unionem habere cum Deo et Domino manifestetur: sed quoniam de auctoritate ejus quaeritur, quam Scriptura non tacuit, edoceri nos oportet, primum quidem cum dicitur: Haec autem omnia operatur nunc atque idem 608 Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8). Dividit, manifestum est quia non ex imperio operatur alieno: et attendendum quia quae prout vult, dividit, non est scriptum quae aliena sunt. Et rursum in Actibus apostolorum legimus: Deservientibus autem illis et jejunantibus Domino, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum, in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Quid ergo clarius, quid lucidius ad manifestandam divinitatem et auctoritatem Spiritus sancti dici potest: Segregate mihi? Non enim dixit: Segregate Deo, sed mihi; neque in opus, ad quod vocavimus eos, sed in opus ad quod vocavi. Satis utique probavit nobis auctoritatem et divinitatem suam, qui segregationem apostolorum non alii quam sibi ascripsit: quos et in opus non alienum, sed suum advocasse se dixit; quod utique alienus a Deo et Domino et ab auctoritate divina facere numquam potuisset.

Atque ut clarius luceat Trinitatis sanctae auctoritas una et divinitas excolenda, Esaiae prophetae nobis contemplanda prophetatio est, quam per apostolos ipse Spiritus sanctus nobis interpretatus est, quam ita legimus: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ego, ego sum, mitte me. Et dixit: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non aspicietis, etc. (Esai. VI, 8). Et utique modo dicens supra in eadem visione, Dominum sabaoth vidisse se dixit sedentem in throno gloriae suae, et Seraphim audivisse dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth; plena est omnis terra majestate ejus (Ibid., 3). Et certe Dominus sabaoth, cui laus haec et gloria redditur, unus atque idem in prophetis ostenditur, et ipse est qui Esaiae locutus est dicens: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et cum unus atque idem in prophetis significetur, ab apostolis tamen et ab Ecclesia Trinitas intelligitur. Unde etiam tractum est per omnes fere orientales Ecclesias, et nonnullas occidentales, ut in oblationibus sacrificiorum, quae Deo Patri offeruntur, una cum sacerdote voce populus utatur, id est, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: plena est omnis terra majestate ejus. Ergo secundum prophetam constat hoc ad personam Dei Patris referri oportere.

Joannes autem Evangelista informat nos, et docet de Filio intelligi debere; nam cum supradictum testimonium Evangelio inscripsisset, et interpretatus esset, postea subjunxit: Haec dixit Esaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo, id est, Domino Christo. Paulus autem apostolus Romae Judaeis contradicentibus doctrinae suae, et blasphemantibus viam Domini Christi, exaltans vocem suam, ait: Bene prophetavit Spiritus sanctus per Esaiam, dicens: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis, etc. (Act. XXVIII, 26). Cum ergo in prophetia divinitas una doceatur ab apostolis, et tamen ab Ecclesia Trinitas intelligatur, certissime utique docemur quia Trinitas idem Pater et Filius et Spiritus sanctus unum et unus Deus sunt: et cum unus Deus intelligantur et agnoscantur, unius etiam et auctoritatis intelligantur necesse est. Et rursum Dominus in Evangelio hujus unionis Trinitatem docet dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, etc. (Matth. XXVIII, 19). Et cum Patris, et Filii, et Spiritus sancti significantiam edidisset, Trinitatis tamen ipsius nomen unum observare nos docuit, quod est, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: plena est omnis terra majestate ejus (Esai. VI, 3): ac per hoc consuetudo Scripturae manifesta est, quae et cum unum Deum nuncupat, intellectum tamen Trinitatis non amputat: et cum Patris et Filii et Spiritus sancti meminit, nomen non interimit majestatis unius.

Et quid plura? Deficiet mihi pagina, deficiet tempus, si cuncta quae ad probandam divinitatem Spiritus sancti scripta sunt, revolvere aut enumerare voluero. Haec autem breviter dicta sunt ad retundendam impudentiam eorum, qui divinitatem Spiritus sancti, immo ut verius dicam, ipsam Trinitatem abnegare conantur: ipsam autem negant, quando non ita ut est, Deum fatentur: quando non ita credunt, ut Scriptura divina nos docuit, et ut credere oportet; sed prout illos traxerit sensus sui libido: et ut intelligant quam longe a fide Dei sint, aut quam alieni a salute quae est in Christo Jesu, qui Spiritum sanctum, quo credentes signamur in die redemptionis nostrae, contristare et abnegare nituntur: et ut sciant qui talia sentiunt, quia hujusmodi machinantur, quae neque ad veniam, neque ad remissionem peccatorum suorum poterunt pertinere; quia scriptum est: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31): sed illi se potius sententiae subjicere non nesciant, quam divina mensura idem per os Esaiae protulit dicens: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Esai. LXVI, 24).