Jump to content

De Spiritu Sancto (Paschasius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Spiritu Sancto
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62

PasDia.DeSpSa4 62 Paschasius diaconus491-512 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Fides catholica in universum mundum per patriarchas et prophetas et gratiae dispensatores, Spiritu sancto insinuante diffusa est. Hanc apostolica sollicitudo atque perfectio, sicut per sanctas paginas dilataverat, ita per Symboli salutare mira brevitate collegit, et tanquam per diversas remediorum species disposuit in corpus unum, ac velut ex innumeris aromatibus pretiosum confecit unguentum, cujus odor omnes fines terrae potentia flagrantiae spiritualis implevit, ut in ipso universitatis ascensu virtus appareat veritatis. Et quia oportet ut errantibus quasi parvulis et ignaris, primae Christianae traditionis elementa repetamus ( De his vide Ambrosii lib. I de Abrahamo cap. 3 et Prudentii Ψυχομαχίαν), in hac symboli perfectione et unitas evidenter aperitur, et trinitas, dum ter repetita confessio Patri, et Filio, et Spiritui sancto, unum credulitatis reddit obsequium. In quibus verbis etiam trecentorum decem et octo, sacer numerus sacerdotum, emergentes Arii ac Macedonii damnavit errores, dicens: Credo in Deum Patrem, Credo in Filium ejus unicum Dominum nostrum. Credo et in Spiritum sanctum. Nam et si ex hoc numero paucorum fragilitas declinavit, universalis tamen numeri mysterium non resolvit. Et ideo sacer numerus diximus, quod trecenti mera supputatione Graeca signum crucis, decem et octo vero, Jesu adorandum nomen ostendunt. In hoc ergo numero atque mysterio, in quo et sanctus Abraham de innumeris gentibus triumphavit, seniorum pietas hostem fidei sub una Patris et Filii et Spiritus sancti praedicatione confundit: unde etiam intelligendum est eos qui in Spiritum sanctum sub aeterna damnatione blasphemant, aut sine professione symboli baptizatos, aut in ipso sibi symbolo ac fonte mentitos, antequam omnis homo diabolo renuntians confitetur: Credo et in Spiritum sanctum. Credo, inquam, et in Spiritum sanctum. Agnoscamus Verbi ipsius privilegium, Credere illi quilibet potest hominum. Credere vero in illum, soli debere te majestati noveris. Sed et hoc ipsum aliud est, Deum credere, aliud est credere in Deum. Esse Deum et diabolus credere dicitur secundum Apostolum: Nam et daemones credunt et contremiscunt. In Deum vero credere, nisi qui pie in eum speraverit, non probatur. In Deum ergo credere, hoc est fideliter eum quaerere, est tota in eum dilectione transire. Credo ergo in illum, hoc est dicere, confiteor illum, colo illum, adoro illum, totum me in jus ejus ac dominium trado atque transfundo. In professionis hujus reverentia, universa divino nomini debita continentur obsequia.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quod non in Ecclesiam sicut in Spiritum sanctum; sed remota in praepositione, Ecclesiam Catholicam credere debeamus.

Sed opponis et dicis, non statim in hoc verbo Deum posse monstrari, quo dicimus: Credo et in Spiritum sanctum, quia sequitur: Credo in sanctam Ecclesiam catholicam. Primo nescio quomodo Ecclesiam catholicam nominare audeat Macedonius, qui extra catholicam exsul salutis exclusus est ex illorum factus numero, de quibus dicitur: In circuitu impii ambulant. Ergo dicis: Credo in sanctam Ecclesiam catholicam. Quod supponendo exiguam, id est in syllabam, ingentem caliginem subtexere conaris? Credimus Ecclesiam quasi regenerationis matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem. Nam cum hoc de Spiritu sancto universa confiteatur Ecclesia, nunquid et in semetipsam credere potest? Ergo cum in solam specialiter credi oporteat Trinitatem, etiam memoratorum Patrum toto celebrata orbe doctrina confirmet, aut remove hanc de Ecclesiae nomine syllabam: aut certe credere te in Ecclesiam manifesta professione Scripturis assere, testimoniis doce, divinis oraculis, remota verborum tuorum praesumptione, convince. De sacris omnimodo voluminibus quae sunt credenda sumamus, de quorum fonte symboli ipsius series derivata subsistit. Qui in Ecclesiam credit, in hominem credit. Non enim homo ex Ecclesia, sed Ecclesia esse cepit ex homine. Recede itaque ex hac blasphemiae persuasione, ut in aliquam humanam te aestimes debere credere creaturam: cum omnino nec in angelum nec in archangelum sit credendum. Haec enim quae in symbolo post sancti Spiritus nomen sequuntur, ad clausulam symboli remota in praepositione recipiuntur, ut sanctam Ecclesiam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam credamus. Credamus in Deum, id est ut haec a Deo deposita, et in Deo constare fateamur. Nam nonnullorum imperitia, in praepositionem hanc, velut de proxima vicinaque sententia, in consequentem traxit ac rapuit, et ex superfluo imprudenter apposuit. In nullis autem canonicis de quibus symboli textus pendet accepimus, quia in Ecclesiam credere sicut in Spiritum sanctum, Filiumque debeamus. Et ideo cum ab hoc honore creatura omnis sit aliena, hic in quem credere praecipimur, Deus est. Quod verbum divinitatis specialiter vox Domini Salvatoris assignat, ita dicens: Credite in Deum, et in me credite. Et iterum: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XIV, 10 et 12).

CAPUT II. Christum a Spiritu sancto ut pote Deo, non genitum sed creatum. Cum autem catholica confiteatur Ecclesia, conceptus est de Spiritu sancto, interrogandi sunt hoc loco Macedoniani utrum Spiritum sanctum creatorem an patrem aestiment Redemptoris. Si patrem forte responderint, cum jam in principio symboli dixerint, Credo in Deum Patrem omnipotentem, duos eum habere patres confusibiliter fatebuntur. Si vero creatorem ut habet veritas asseruerint, vel necessitate nobiscum universitatis Deum pronuntiare cogentur. Et ideo per Isaiam prophetam, velut per tubam suam ac de templo suo loquitur, dum duas in Christo substantias praesignaret: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem, ego Dominus creavi eum (Isai. XLV). Homo namque assumptus ex Maria, operatio Spiritus sancti fuit, non portio; nec ab eo genitus, sed creatus. Conceptus est potentia, non substantia; operatione, non participatione; virtute, non genere.

CAPUT III. De unitate testimoniis asserenda propheticis. Catholica fides trigeminam majestatem sub unius divinitatis confessione veneratur. Accipite unam ex sacris voluminibus divinitatem. Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI): et, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, in psalmis, faciens mirabilia, tu es Deus solus. Item: Tu solus altissimus in omni terra. Per Isaiam quoque: Deus Israel qui sedet super Cherubin, tu es Deus solus omnium regnorum terrae (Isai. XLV). Item. Ego Dominus, primus et novissimus ego sum (Isai. XLI). Item: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo (Isai. XLII). Ut vero hoc testimonium ad Christum noveris pertinere, id est primus et novissimus, de se alio loco dixit: Ego sum principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII). Item: Ante me non fuit Deus, et post me non erit. Ego sum Dominus, et non est absque me Salvator (Isai. XLIII). Quod specialiter pertinet ad Christum humani generis Salvatorem. Item: Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero. Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos, solus stabiliens terram, et nullus mecum (Isai. XLIV): quod ad Jesum pertinet, et factorem ac redemptorem proprie respicit. De quo evangelista commemorat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Item: Non est ultra Deus absque me, et Salvator non est praeter me (Isai. XLV). Item: Ego primus, et novissimus, manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos (Isai. XLVIII). Sicut Jesus Christus alio loco de se evidenter asserit dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis (Apoc. XXI). In his testimoniis etiam Spiritus sanctus continetur, in quibus ita confitenda est omnis substantiae unitas, ut et in eis inesse credenda sit etiam personarum distincta proprietas, et indivisa pluralitas.

CAPUT IV. De Trinitate vel liberales etiam disciplinas de tribus transisse Personis. Cum itaque Verbi unam monstravimus deitatem, tria nunc in una Deitate doceamus, tria nomina non tria regna; tres appellationes, sed non tres potestates; tres hypostases vel subsistentias, sed non tres substantias. Manifestum est etiam saecularem intellexisse sapientiam, omnium multitudinem saecularium, intra trium personarum conclusam esse rationem. Quae sunt istae tres? Id est: Ego, Tu, Ille. Ergo, ut diximus, tres tantum in rebus esse personas, etiam liberalia studia de spiritualibus disciplinis instructione mutuata senserunt, eisque evidenter apparuit, nec secundam personam satisfacere perfectioni nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse ad tertium numerum tendens arguit plenitudo, quaternitatem vero respuit in tribus consummata perfectio. His ergo levi commemoratione transmissis, magis sacris testimoniis asseramus, Trinitatem in unitate mutatione subsistere. Sed dicis: Quid mihi profers unitatis ac Trinitatis verba, quae in canonica lectione non invenis? Non mirum, si is qui ingredi non meretur penetralia salutis, expavescit ac refugit etiam testimonium veritatis. Quid enim tam proximum, tam naturale, tam proprium, quam ut de uno unitas, de tribus Trinitas, catholicis primum diffinitionibus nuncupetur? Non ex se discutienda sunt verba quae de praecedentibus pendent, nec sane consequens est ut peregrina indicentur, quae ex uno et tribus, id est de manifesti exordii proprietate nascuntur. Adverte quia non est praesumptivus uterque hic sermo, sed derivativus. Quae vocabula a tempore primitivae Ecclesiae antiquitas invenit, auctoritas protulit, aetas longa firmavit.

CAPUT V. Dum facies Patris, Filius dicitur, Patri aequaevus agnoscitur. Suscipe de sacris voluminibus Trinitatem. In principio fecit Deus coelum et terram, et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I). Pater auctor, aequaevum principium, superfusus aquis Spiritus sanctus. Super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur; jam tunc, credo, baptismi munera figurans. In faciendo quoque homine, non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. Ita enim legimus: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Adverte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. Et dixit Deus, faciamus hominem. Quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur, et potentia Trinitatis operatur? Perspice quomodo trina vice nomen Dei in creatione hominis nuncupatur. Sic enim habemus in Genesi: Et dixit Deus, faciamus hominem. Et iterum: Creavit Deus hominem. Et tertio: Benedixit ei Deus. Dixit Deus, fecit Deus, benedixit Deus. Propter tres personas, ter iteratur una divinitas. Quo loco evidenter mysterium etiam Trinitatis intellige. Ecce imago Dei et similitudo unicuique homini a tribus datur, et tamen una esse dignoscitur. Dixit Deus, faciamus. Diligenter attende, dum unus dicit, et non unus facit, dumque iterum singulari plurale permiscet, non dicit ad imagines et similitudines nostras, vel certe ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. Itaque in eo quia dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram, personarum numerus explicatur, in eo quia singulariter ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam divinitas indivisa colligitur. Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset Deus (Gen. XVIII), et ex uno tres ejus se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius majestatis adoravit. In psalmo quoque absolute personis suis unitas designatur: Ne projicias me, inquit, a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L). Filius sicut imago Patris, ita et facies Patris accipitur. Et ideo legimus: Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Et iterum: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Adverte in fide perfectae confessionis mysterium Trinitatis. Propheta ad Patrem loquitur, faciem Patris Filium Patris profitetur, necnon diffusum per omnia Spiritum sanctum profitetur. De Filio ad Moysem etiam loquitur Dominus, facies mea praecedet te (Exod. XXXIII). Quod nomen, id est facies, et ad unitatis substantiam, et ad aeternitatem pertinet majestatis. Quod autem minorem putant, quia natus est, quid est Deum de Deo esse natum, nisi ex Deo naturaliter exstitisse? Sed dicis: Si ex illo est, junior est. Ecce brachium ex corpore, et facies de corpore suo nascitur, nec tamen faciem minorem capite suo vel brachium corpore suo constat esse posterius. Si ergo ullum caput antiquius unquam fuit, tunc asserere praesume antiquiorem esse Patrem ab imagine sua, quae in Christi perfecta similitudine et aequalitate consistit. Ita ergo nescit Filius vel potestate vel tempore a Patre discerni, sicut facies a capite separari, vel capite suo nequaquam potest junior inveniri.

CAPUT VI. Spiritum Patris, ipsum esse Spiritum sanctum. Sed dicis: Ostende mihi quod in sua essentia subsistat Spiritus sanctus. Ubicunque vel quotiens lego, aut Spiritum Patris, aut Spiritum meum, aut Spiritum Dei: video, inquis, non ad Spiritus sancti, sed ad Patris referendam esse personam. Primum huic blasphemiam suae impietatis accumulant, cum alterutrum dicant, Spiritum sanctum Dei aut creaturam, aut certe ipsum Patrem esse credendum. Merito qui Spiritum sanctum non confitetur, usque ad contumeliam Patris confusa mente devolvitur. Utique si factura, ad Patris non potest pertinere substantiam. Si vero eum paternam putas esse potentiam, quomodo eum usque ad facturae humiliare praesumis injuriam? Nos vero Spiritum Dei non de Patre dici, sed proprie de Spiritu sancto evidentibus testimoniis demonstrabimus. Legimus in Isaia super Dominum Jesum descendisse Spiritum sanctum Domini, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis (Isai. XI). De hoc itaque spiritu Domini, qui supra Salvatorem sacro descendit illapsu, per Isaiam Filius dicit: Spiritus Domini super me (Isai LXI). Et evangelista Matthaeus: Ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam (Matt. III). Hunc autem spiritum Dei, quem in baptismo Salvator accepit, manifeste Spiritum sanctum Lucas evangelista perdocuit esse dicens: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. III). Legimus in Joel propheta: In diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II). Quod dicit de spiritu meo, de Spiritu sancto dictum esse manifestum est, quia quando super apostolos Spiritus sanctus sacra quinquagesimae solemnitate descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus Petrus asserit. Hunc Spiritum Patris, ipsum esse Spiritum sanctum evangelistae diverso sermone, sed consona veritate docuerunt. Nam cum Matthaeus dixerit: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Act. II), hunc spiritum Patris aperte Spiritum sanctum esse Marcus exposuit dicens: Quod datum vobis fuerit id loquemini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Et Lucas similiter hunc Spiritum Dei, Spiritum esse sanctum demonstravit dicens: Nolite solliciti esse qualiter aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora, quae oporteat dicere. Secundum haec ergo quotiens aut Spiritum Patris, aut Spiritum Dei legitis, specialiter ad Spiritum sanctum esse referendum, deposito necesse est errore fatearis. Item quoque Isaias Spiritum sanctum unum in gloria Trinitatis annuntiaverat quando dicit, Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et seraphim stabant, et clamabant alter ad alterum, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI). Et in consequenti dicit: Et audivi vocem Domini dicentis, Vade et dices populo huic: Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non videbitis. Hic Dominus Sabaoth, qui per assumptam speciem visus est a propheta vel locutus est in propheta, quis fuerit in Actibus apostolorum Paulus apostolus ostendit dicens: Bene Spiritus sanctus per Isaiam prophetam oculus est ad patres nostros: Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Act. ult). Credamus saltem Paulo praeconi celeberrimo veritatis, quia Spiritus sanctus fuerit ille Deus exercituum quem vidit Isaias, et qui locutus est per Isaiam. Sed quia trina repetitione persultat Sancto, sancto, sancto, videamus an ne hic honor respiciat Trinitatem. Isaias cum dicit: Vidi Dominum Sabaoth, Patrem Judaeis agnoscitur praedicare. Joannes evang. aperte Filium probatur asserere, ita dicens: Propterea non poterant credere in Jesum, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et obduravit cor eorum (Joan. XII; Isai. VI). Haec dixit Isaias, quando vidit gratiam Filii Dei, et locutus est de eo. Quod autem idem Isaias dicit, Et audivi vocem Domini dicentis, Vade et dic populo huic: videntes videbitis, et non videbitis. Hunc Dominum apostolus Paulus, ut diximus, Spiritum sanctum esse confirmat. Vides ergo quia Sanctus, sanctus, sanctus, haec vox totam concelebrat Trinitatem? Et sicut in his tribus verbis nulla dissimilitudo, nulla differentia, ita in Trinita is veritate nulla potest esse dissensio.

CAPUT VII. De digito Dei. Sed dicis: Ex hoc minor esse Spiritus sanctus agnoscitur, quia Dei digitus nuncupatur. Non ita est. Sed quando audis de Spiritu sancto dici, Si ego in Spiritu Dei, vel Dei digito ejicio daemones, non gratiae imminutionem, sed substantiae demonstrari noveris unitatem: nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. Quid ergo? quia Spiritus sanctus digitus interdum dicitur, ideo minor Filio et Patre interdum creditur. Refuge hujus persuasionis errorem, vide ne aliquoties in hac designatione digiti, et Patrem comprehendat et Filium. Meminimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: Quoniam video coelos tuos opera digitorum tuorum. Sed dicis in digitis de Filio hoc tantum, et de Spiritu sancto, sub quadam dualitate signari. Ne hoc de duabus personis asserere coneris, alio loco Isaias digitorum numero loquitur; Trinitatem dicens: Quis appendit tribus digitis molem terrae (Isai. IV)? Quid evidentius de Trinitatis unitate, quid clarius? Nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem, sub quadam mysterii lance libravit? Ergo ut dictum est, cum jam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate virtutis, dicendo ergo, Quis appendit tribus digitis molem terrae: Hic specialiter loqui volunt de cooperatione potentiae, et de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis approbatur. Sed nihilominus in Isaia personam propriam Spiritus sancti, sub distinctione Trinitatis adverte. Ubi enim Filius asseruit de se dicens: Ego primus et ego novissimus, consequenter adjecit. Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII). Alter ergo in persona est Dominus Pater, alter Spiritus Dei Patris. Itaque dum a Patre et Spiritu sancto destinari Filius legitur, sub trium nomine personarum Spiritus sanctus a semetipso subsistere evidenter aperitur, sicut alio loco idem propriam Trinitatis distinguit essentiam. Ecce puer meus suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi Spiritum meum super eum (Isai. XLII). Pater dilectum puerum suum vocat, super quem dedit Spiritum suum, de quo Jesus Christus propria voce testatur: Spiritus Domini super me (Luc. IV). Et ut illud etiam gentibus possit esse manifestum, Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. ult.). Ubi sub tribus personis, unum opus et unum nomen indivisam asserit majestatem. Habemus ut dictum est secundum Lucam: Et Jesu baptizato apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba, et vox de coelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui (Luc. III): Filius ergo in corpore, Spiritus sanctus in specie columbae, Pater declaratur in voce. Sed hoc loco intelligenda est in columba species pertransiens, non substantia perseverans.

CAPUT VIII. Non obesse sancti Spiritus deitati, quia nec genitus videatur esse nec ingenitus. Sed inter haec cum Spiritus sancti personam propriam demonstremus, et Patrem confiteamur ingenitum, Filium vero cognoscamus unigenitum, quaeris a me utrum Spiritus sanctus ingenitus, an genitus, an quid aliud confitendus sit. Scripturae sanctae de potentia et deitate Spiritus sancti loquuntur, utrum vero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. Vide quas sibi tenebras infidelitatis facit. Non vis scire, quia noluit ignorari; et vis scire quia non jussit inquiri. Non dixit genitum, ne Filium crederes: non dixit ingenitum, ne Patrem putares; sed ad essentiae distinctionem, procedere eum ex Patre testatus est, sicut legimus: Paracletus qui ex Patre procedit. Quae cum ita sint, vel sic agnosce Spiritum sanctum propriam habere personam. Praeter duos esse tertium probat diversitas nominis, procedentem ex Deo, non esse ordine vel gradu tertium monstrat unitas majestatis. Qui enim de interioribus Dei progreditur, non Dei creatura, sed Dei probatur esse substantia. Non scruteris qualiter Deus sit quem Deum esse manifestum est. Hic ratio latet, veritas non latet. Cur interroges quomodo sit socius et aequalis regis, quem regii constat esse honoris et generis. Ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitare. Ergo Spiritus sanctus ex utroque procedit, ideo dicit: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et alio loco. Insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Utrum ingenitus sit an genitus requiris. Nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est erumpere divina silentia. Quod Deus Scripturis suis indicandum esse non credidit, indicare vel scire te superflua curiositate noluit. Hoc pervenire debere indicavit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. Quid vobis de sancto Spiritu sit credendum, sancta consulamus eloquia. Hoc ipsum enim quod ait genitum Filium, iniquum dicere auderes, nisi coelesti ex Scripturis attestatione didicisses? Aut nunquid usurpares asserere Christum Dominum, vel ex Virgine procreatum, vel ex aequaevo et coaeterno Patre progenitum, nisi ex lectione sumpsisses, nisi de Deo divinas voces interrogasses? Et ideo quomodo consentire de Spiritu sancto debeas, ad apostolos et evangelia oportet ut redeas, cum quibus et in quibus Deum locutum esse non dubitas. Ut ergo ad supervacaneam propositionem tuam redeam, nunquid in hac gratia vel substantia Spiritus sancti habetur, si aut ingenitus probetur aut genitus? Nam nec Filio quidquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec Patri quod genitus non habetur. In hujuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diversitas potestatis vel majestatis. Genitus et ingenitus, personae est differentia, non naturae. Cum ergo de genito et ingenito inutilia et non necessaria, et solis calumniis opportuna vel dixeris vel audieris, nunquid in hoc fine stare contentus eris? Certe adhuc utrum Deus sit interrogabis. Cum verum Deum esse ex his quae leguntur acceperis, jam quod interroges non habebis, quia cum coeperis fortia et consummata cognoscere, inania et vacua non indigebis inquirere. Ubi ergo utilitatis ratio et veritatis esse intelligitur plenitudo, illuc salutaris pendeat intentio.

CAPUT IX. Spiritum sanctum perfectorem esse charismatum et largitorem. Spiritum sanctum coelestium charismatum largitorem et dispensatorem sanctificationum etiam ipsa ratio nominis protestatur. Magnificentia autem ejus etiam in Veteri Testamento manifesta est. Nam illic gratia ejus non nisi certis quibusque, id est patriarchis pariter et prophetis, et sanctis electisque concessa est, ut per ipsam donorum perfectionem donantis intelligas dignitatem. Quantum vero in Scripturis sanctis manifestissime deprehenditur, alia Pater ipse per se, alia specialiter per Filium, alia per Spiritum sanctum, licet sub privilegio potentiae communis operatur. Quia sumus, ad Patrem proprie referri videtur, in quo, sicut Apostolus dicit: vivimus, movemur, et sumus. Quod vero rationis et sapientiae et justitiae capaces sumus, illi specialiter, qui est ratio et sapientia et justitia, id est filio deputatur. Quod autem vocati regeneramur, et regenerati innovamur, innovati sanctificamur, per divina eloquia personae Spiritus sancti evidenter ascribitur. Sed hoc ita sacrae paginae sub distinctione indiscretae Trinitatis loquuntur, ut cuilibet appareat in singulis diversitas operis, maneat tamen in tribus unitas voluntatis. Ergo et gentiles et catechumeni, de Patris et Filii dispensatione participant, de sanctificatione vero et infusione Spiritus sancti non facile, nisi jam beatissimum consecuti, purificati et spirituales effecti et apostolici etiam, ac toto spiritu ad martyrium praeparati. Et inter haec adhuc creatura esse ab impiis judicabitur, qui apud individuam Trinitatem in ordinatione salutis humanae, magnificentiora quaeque munera et perfectiora sortitur? Sed forte dicas: Major est Spiritus sanctus, cujus majora et nobiliora sunt opera. Non ita est. Nam id moris est Trinitatis, ut cui personae administrandae rei committit officium, ei peractae ascribat effectum, ac si opus sit forte diversum, sed commune propositum, et si est in singulis speciale factum, manet in tribus generale consilium, ac propterea si distinctum habent in operatione negotium, unum tamen tenent in ordinatione consensum. Post ascensionem Domini ad accumulanda et implenda ejus beneficia, Spiritus sanctus descendisse describitur, de quo ipse Salvator per Joannis Evangelium loquitur, Ille spiritus veritatis quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV): Mittet, inquit, Pater in nomine meo, de Trinitate evidenter. De qua hoc unquam creatura dictum vel legimus vel audivimus, quod in hunc mundum in Dei nomine venerit? Hic ergo de quo Christus Dominus Deus dicit: Nisi ego iero, paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI), Deus absque dubio est, qui in locum Dei ad confirmanda Dei munera destinatur. In his duabus sententiis sub distinctione Trinitatis, absolute persona etiam Spiritus sancti declaratur. Non immerito itaque, et hoc ad Divinitatis aequalitatem refertur, quod sicut Filius, ita etiam Spiritus sanctus in Scripturis paracletus nuncupatur. Et unde hoc probare poterimus? Utique ex Joannis apostoli auctoritate cum dicit: Si quis, inquit, nostrum peccaverit, paracletum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. I). Paracletum, id est advocatum, quod ad personam Filii respicit, sive etiam consolatorem, quod ad sanctum Spiritum pertinet, una Graeci sermonis enuntiatio utrumque significat. In Joannis Evangelio habemus: Et ego, inquit, rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis (Joan. XIV). Alium paracletum, id est similis potentiae, Patris gloriae, ejusdem naturae. Et alium paracletum. Si unum de creaturis esse putas Spiritum sanctum, indignum est, ut descendentem eodem beneficia quae creator contulit creatura confirmet, et quasi factoris inefficax fueret virtus, quamlibet excellentiori, tantum creaturae, vel consummati operis reservetur effectus. Tu ergo Spiritu sancto tanquam creaturae maledicis opprobrio, cui se Dei Filius divino testimonio et proprio exaequavit oraculo. Et alium paracletum, duplicem hic intellectum, et personae distinctionem cognosces. Ideo se Christus sub paracleti videtur exaequasse cognomine Spiritui sancto, qui utique materia operis Dei atque factura est, quia ipse Jesus creatus esse probatur ex Maria, ob quam infidelem vocem tam infirmum est argumentum. Nam si secundum hominem paracleto Christum assimilatum putas, ne hoc quidem convenit caritati. Etenim paulo minus ab angelis minoratus, et unus factus est ex nobis, bene primae atque coelesti excellentiori, ut asseris, creaturae non potuit comparari. Si vero hoc secundum formam Dei Christus locutus est, factori utique facturam certum est non debuisse conferri. Ac si huic excellentiori creaturae se homo exaequat, minoris superbia est, si Deus majoris injuria est. Quia ergo in creaturae conditione constare sibi haec comparatio non agnoscitur, restat ut uterque Deus esse credatur, ac sibi mutuo divinitatis aequalitas comparetur. Nam dum Salvator loquitur per Joannem: Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere (Ibid.), qui universo mundo dari potest, manifeste Deus est mundi. Trinam et hic agnosce virtutem. Pater est qui indicatur rogandus, Filius qui intelligitur rogaturus, Spiritus sanctus qui promittitur a Patre mittendus. Adverte personam Spiritus sancti, non tam cognatis ut asseris creaturis associari, sed per omnia Trinitati operibus adjungi, et virtutibus exaequari.

CAPUT X. De Actibus apostolorum assertio Trinitatis iteratur, ubi et Christus contra Novatianos ad dandum poenitentiam missus asseritur. In Actibus apostolorum Petrus de Domino Jesu Christo disserens ita dicit: Dextra igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem videtis et auditis (Act. II). In dextera Filius, in Deo Patre, in nominis sui proprietate Spiritus sanctus designatur, et in consequentibus legimus. Tunc Petrus repletus Spiritu sancto dixit: In nomine Jesu Christi Nazaraeni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. IV). Perspice et hic distinctionem Trinitatis expressam, Petrus in se perferens Spiritum sanctum, Filium in carne morientem, et Patrem loquitur suscitantem, apostolico nihilominus iterato. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. II). Adverte etiam hoc in loco in Trinitate Spiritum sanctum contineri. In oratione Pater rogatus, in Dei verbo Filius agnoscitur, in apostolorum constantia Spiritus ignis operatur. Repleti sunt, inquit, omnes Spiritu sancto. Manifestae majestatis est posse plurima simul subtilitate incorporeae divinitatis infundere, et sine detrimento integrum permanere. Item cum dixissent apostoli de Jesu: Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua, ad dandam poenitentiam in Israel in remissionem peccatorum. Nos, inquiunt, teste horum, et Spiritus sanctus quem dedit Deus omnibus obedientisbus sibi (Act. I). Intellige hic sub ordine Trinitatis non solum ad praedicandum, sed ad dandam poenitentiam a Patre Filium destinari, et obtemperantibus Spiritum sanctum qui obedientiam remuneret infundi. Stephanus sub momento passionis, Spiritu sancto impletur et reseratis justitiae portis a dextris Patris Filius revelatur, sicut ipse Spiritu sancto repletus effatur. Ecce video coelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei. Vide quomodo sub spectaculo Trinitatis, edebat munera passionis. Cornelium centurionem Petrus alloquitur dicens: Jesum Nazarenum, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto. Unxit Deus, id est virtus implevit, benedictio infudit, divinitas penetravit. Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto. Tria haec proprietates suas evidenter demonstrant: Munus, munerans, muneratus. Ungens, unctus, unguentum, sicut in alio loco dicit sermo divinus: Unxit te Deus; Deus tuus oleo laetitiae. In suscepto homine Deus ungitur, et Deus ungit, et sub columbae coelestis illapsu potestas Patris agnoscitur, fas non est, ut hic Spiritus sanctus, a quo Filius hominis Christus jam Dei Filio plenus impletur, aliud quam Deus esse credatur. Nam si creatura esset, quomodo penetrare posset in corpoream naturam omnia penetrantem? Capax enim sui est Trinitas, sicut ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV). Et iterum: Spiritus scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II). Item, Spiritus qui ex Patre procedit (Joan. XV). Nisi hic Spiritus ex Patre esset, et naturaliter in Patris aeterna infusus habitaret, procedere ex Patre non posset. Sed interrogas utrum semper Spiritus ex Patre procedat: semper cum illo, semper ex illo, sicut calor ex igne, ita sine intermissione profertur ut egredi sciat, separari nesciat. Nam si non esset Spiritus sancti processio sempiterna, localis videretur esse substantia: si non alter alterum sine permixtione sui penetrat incorporea suae claritatis unione, erit confusa divinitas. Permixtio enim tollit essentiae triplicis proprietatem, infusio vero mutua distinctam ostendit essentiam, quae inter substantiam et personas media videri potest. Ad substantiam pertinet quod subsistit: ad personas pertinet, quod proprie sibi unaquaeque subsistit. Discipulos suos Paulus allo uitur dicens: Non subterfugio, quominus annuntiem vobis omne consilium Dei. Attendite vobis et universo gregi, in quo Spiritus sanctus vos posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Quam dilucide personis suis tota Trinitas designatur! Consilium Dei Patris annuntiat; episcopos a Spiritu sancto ordinatos esse confirmat; Deum etiam Christum, cujus sanguine Ecclesia sit acquisita, demonstrat. Ad Romanos etiam Trinitas sub nominum proprietate digeritur. Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII). Pater suscitat, Filius suscitatur, et propter inhabitantem Spiritum resuscitandis mortalium corporibus vita promittitur. Et in consequenti: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Dum dicit Spiritum Dei, et in consequente Spiritum Christi, adverte quia hic personam Christi sub Dei appellatione designat. Aut si hic Patrem cujus Spiritus sit, sub Dei nuncupatione significat, ecce hic Spiritus sanctus per unitatem substantiae, et Patris, et Filii esse Spiritus declaratur, et merito procedere ex utroque dignoscitur, et in vinculo Trinitatis distinctam habere personam perspicitur, et qui Spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur. Deus itaque est Spiritus sanctus, quo negato negatur et Christus qui dixit; Nemo venit ad Patrem nisi per me. Qui Spiritu sancto vacuus est, Christi non est, et perdit viam, qua pervenitur ad Patrem.

CAPUT XI. Dei proprium esse ut sanctificet creaturam. Ad Corinthios prima Epistola. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI). Ecce et hic sub Dei nostri, id est sub Patris commemoratione, Spiritus sanctus Corinthiorum fideles Christo cooperante sanctificat. Sanctificare nulla creatura aliam penitus potest. Largitio sanctificationis, munificentia solius est majestatis. Quo loco in nomine Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri, tres agnosce personas. Ad Corinthios secunda: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit semper cum omnibus vobis (II Cor. ult.). Gratia Christi, charitas Dei, communicatio sancti Spiritus, tres personas evidenter expressit. Item ad Corinthios secundo: Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui consignavit nos, et dedit nobis pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I). Unde in operibus unitatem individuae Trinitatis confirmat, et signat nos proprie per Christum, et daturus seipsum, dat jam in praesenti pignus Spiritum sanctum. In terrenis negotiis arrhae quantitas, contractus illius pro quo intercesserit quaedam portio est, pignoris vero ratio, meritum rei pro qua poni videtur, excedit. Hic vero majestati pignus suum quia nescit praeferri, necesse est exaequari. Nequeunt enim perfecta transcendi. Pro se ergo Pater Spiritus sancti pignus indulget. Nil itaque in Spiritu sancto semper vel semiplenum super plenum, plenum putetur, quia plenitudini comparatur. Nam qui ad vicem Dei pignoris loco tribuitur, fas non est, ut aliud quam Deus esse credatur. Item ad Titum: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum (Tit. III). Ecce etiam hic sub Trinitate manifeste Pater per Filium abundantiam Spiritus sancti effudit. Et quod maxime advertendum est, ipsi sancto Spiritui potentiam regenerationis et renovationis ascribit. Petrus quoque in Epistola sua insuperabilem personis explicat Trinitatem dicens: Secundum praescientiam Dei Patris et sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi, gratia vobis et pax multiplicetur (I Petr. I). In praescientia Pater, et in sanctificatione Spiritus, in aspersione sanguinis, Christus ostenditur.

CAPUT XII. Localem non esse Spiritum sanctum. Deum Spiritum sanctum ex suis virtutibus et operibus demonstremus. Omnis creatura sicut temporum initiis subjacet, ita localis esse certis spatiis et finibus circumscripta cognoscitur. Spiritus sanctus nullis terminis tanquam factura concluditur; Deus necesse est, pro ipsa libertate diffusae majestatis habeatur. Domini Salvatoris ad apostolos vox est: Dabit vobis Pater, inquit, Spiritum veritatis, qui vobiscum sit in aeternum. Si localis est, et perpetuo in illis manebat, utique alibi esse non poterat. Videamus si ejus natura localibus sit determinanda limitibus. Ait apostolis Dominus: Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I). Post cujus ascensionem venit Spiritus sanctus super eos, et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum. Videamus quare primitus diversarum donantur linguarum benedictiones, nimirum ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Qui vero in singulos sedisse memoratur, id causae est ut intelligatur per plures non fuisse divisus, mansisse in singulis totus, sed sicut fieri ignibus mos est, hanc enim ut novimus habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis usum suae lucis impartiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et nihilominus in sui integritate permaneat: Ita sancti Spiritus virtus quantumlibet effluat, quantumlibet in plurimos gratia divinae largitatis exuberet, sicut nullam probatur recipere mensuram, ita nullam sensit expensam. Adverte Deum ex operum dignitate. Apostoli pleni Spiritu sancto per omnem mundum thesauros salutis erogaturi, coeleste hoc munus in se circumferunt, in alios manibus impositis transferunt. Accipientibus sine damno datur largientis. Credentibus totus traditur, et totus a tradentibus possidetur, infusione ejus universus orbis impletur, sine attentione dilatatur, sine divisione dispergitur. In illa specialiter sacratissima regenerationis nocte ab Oriente in Occidentem, a solis ortu usque ad occasum, ab aquilone et mari, ubique idem Spiritus, unus et plenus operatur, per omnia praesens est, invocatione creditur, benedictione sentitur, innumerae multitudines uno baptismo diluuntur et, ut dixit Apostolus, uno Spiritu potantur, in unum adoptantis gremium renascuntur. Et ideo dixit Deus: In diebus illis effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Adverte quod dixit: effundam de Spiritu meo, et non dixit: effundam Spiritum meum, id est tantum de eo quantum possit mundus accipere dispensando. Vides quod a Patre egreditur, nec tamen a Patre separatur, emittitur, et non amittitur, effunditur et retinetur, et in eo quod effundi legitur, magnitudo plenitudinis declaratur. Liber Geneseos sacri voluminis testatur exordio: Spiritus autem Domini ferebatur super aquas, ferebatur, inquit, super aquas (Gen. I); sermo ipse abundantiam universa complentis, et eminentiam videtur assignare dominantis. Propriam quoque hanc ejus magnificentiam, nullis locorum spatiis circumscriptam pari attestatione concelebrat dicens: Quo ibo a spiritu tuo (Psal. CXXXVIII), hoc est ubi me abscondam a conspectu ejus, quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo, cujus oculum abyssos penetrantem, intra secreta mei pectoris reformido, cujus praesentiae universa quae condidit subjacere cognosco? De quo quia ignis consumens est, dictum evidenter intellige, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII). Cujus ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum, extenta terrarum, excelsa coelorum intrat, implet, excedit. Mitti a Patre et Filio dicitur, et de ipsorum substantia procedere, et unum cum eis opus agere dignoscitur, et propterea Filius de eo dicit: Paracletus qui a Patre procedit (Joan. XV). Non dixit qui a Patre creatus est, sed a Patre procedit, id est de paternae societate potentiae, et de proprietate naturae. Sed ex ipso sermone, cum dicatur a Patre procedere, ostenditur cum Patre initium non habere. Quid est autem, quod ex Deo Patre nasci Filius dicitur, et Spiritus sanctus procedere significatur? Si requiras quid inter nascentem et procedentem distet, evidenter hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque progreditur. Quia ergo Spiritus sanctus a Patre procedit, tria in eo privilegia deitatis ostendit, id est ut in persona sua subsistere, et sine ullo temporis spatio permanere, et omnino ex substantia Patris probetur existere. Dum ergo procedere commemoratur, ipsa proprietate sermonis, nullis temporum legibus circumscribi, sed initio et fine carere cognoscitur. Et quia legimus: Ego sum qui sum, et, qui est misit me (Exod. III). Hoc similiter indicat et procedit. Esse enim et procedere, unius sempiternitatis expressio. Ergo ipsa processio, nec prima nec extrema contingens, nulli vel principio intelligitur subjacere vel termino. Non ergo ideo localem esse credimus, quia mitti eum a Patre ex lectione percepimus, nam et de Patre et Filio legimus, quod velut quodam motu descendant ac veniant. Videamus ubi. Ego (inquit) et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Et iterum, cum gigantes in coelum molirentur turrim erigere, Patris persona loquitur: Venite et confundamus linguas eorum (Gen. XI). Hic ergo per verborum nostrorum sonos, sensibus nostris rerum efficientia demonstratur. Caeterum localem motum virtus divina non patitur, quae nec ex cursu agente advenit, nec recursu labente discedit. Qui cum excedit omnia, quo recedit? De Spiritu sancto didicimus lectione: Ecclesia autem pacem habebat per totam Judaeam ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus sancti replebatur (Act. IX). Et quomodo inter haec eum localem quisquam praesumit asserere creaturam, qui infinitae multitudinis implere probatur Ecclesiam, ut et ad ipsum pertinere manifestum sit quod Apostolus dicit: Pater misericordiarum et Deus totius consolationis (I Cor. I)? Habemus in psalmo: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Quis est iste fluminis impetus, nisi ille nimirum de quo dicit Dominus per Joannem: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae? Hoc dixit Dominus Jesus de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. I). Vide magnificentiam majestatis. Sic in terris tribuitur Ecclesiae Dei, ut tamen in coelis laetificet civitatem Dei, id est regnorum coelestium cives, supernae militiae populos, principatus, potestates ac dominationes, ineffabilibus gaudiis pro conscientia aeternae beatitudinis irrigat, et ubertate laetitiae exundantius inebriat, concentum coeli in exsultatione torrente suae sanctificationis exsuscitat. Si haec tanta per aliquam creaturam donari opineris, divinae potentiae proprium nihil relinquis. Si haec (inquam) per aliquam existimas creaturam, in angelorum et archangelorum tendis injuriam, quibus tanta et talia tribui per conservi aestimas largitionem.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Quia nulla creatura rationalis cognatae creaturae possit infundi.

Legimus de proflua effusione Spiritus sancti: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Quis ergo nisi qui ejusdem esset plenitudinis, implentem omnia possit implere. De apostolis refert sermo divinus: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Et paulo post: Quoniam et in nationes integras implere prohibetur, et inexhaustus atque in se plenus permanere dignoscitur. Si creatus est Spiritus, de quo unquam angelo vel archangelo lectum est, quod se cuiquam animae intrinsecus susceptus infuderit? Dic mihi, si unquam ex creaturis ullam legeris potestatem atque virtutem, quae multa simul impleat atque possideat, et quod magis est, indiminuta atque divisa permaneat. Impossibile est, ut spiritualis ac rationabilis creatura, cognatae sibi naturae unquam valeat infundi. Itaque res materialis materialem nescit penetrare substantiam. Solus Deus in quo intelligitur et Spiritus sanctus, simplex, subtilis, purus, in facturam vel angelicam, vel humanam virtute incorporeae divinitatis illabitur, quae sola sui operis penetratrix, occulta humani cordis ingreditur. Quaelibet autem creatura coelestis, in tantum infundere vel implere hominem non potest, ut abdita cogitationis humanae scire possit. Et ideo de solo Deo legimus: Qui solus nosti corda hominum (Prov. VI). Et iterum: Ipse enim novit occulta cognoscere, et hoc si divinitatis est proprium, quanto magis scrutari profunda Dei summi in persona Spiritus sancti, majestatis insigne est: Auctori tantum debetur hoc privilegium, ut conscientiam possit intrare secretam. Anima vero animae, aut angelus angelo conjungi potest, infundi non potest, quia hujusmodi creaturarum, genera tantum Spiritus sancti, id est solius Dei capacia sunt, quia figuli sui vasa sunt, ab illo solo impleri possunt, a quo de nihilo facta sunt, et sine quo vacua esse sentiuntur. Itaque substantia animae utpote corporalis materia alii rationali creaturae penitus nescit infundi. Crassitudini enim exterioris hominis comparata anima incorporea dici potest, ad auctorem vero relata, cui comprehensibilis est materia sua, et factura sua palpabilis: a quo intra corpus includi et colligari, atque igni perpetuo mancipari potest sicut legimus, ut eant in ignem aeternum; qui paratus est diabolo et angelis ejus. Huic indubitanter auctori, perfectoris in re corporea est. Sed forsitan dicis: Manifestum est quod se etiam daemonum importuna violentia, in homines quos tentandos acceperat frequenter infundat. Non ita est: nam corporis latebras intrare possunt, animae vero interiora adire non possunt. Sciendum ergo est quod spiritualium nequitiarum dolosa subtilitas, illa membrorum loca suo turbat incursu, quae interdum vino nimio vel febritio fatigantur accensu. In animae itaque sensus inimica tentatio per malitiam scit irrepere, in animae vero recessus per naturam nescit influere. Et ideo hujusmodi spiritus immundos humanae mentes ac pectora non naturarum infusione capiunt, sed voluntatum pravitate concipiunt. Manifestum itaque est quod penetrare animarum substantias nequeunt, quarum conscientias scire non possunt. Quod si aliquando daemonibus nosse contigerit, de perditione est convenientiae, non de potestate naturae. Sola ergo se divina potentia, quae et in Spiritu sancto est rationabilibus creaturis infusa et circumfusa permiscet, sicut peculiariter in illo dominici hominis corpore, ex Maria matre suscepto, gratia exuberante requievit, sicut de seipso Filius dicit: Spiritus Domini super me (Luc. IV). Si ergo Spiritus sanctus factura subjectae esset conditionis ut dicunt, tam impossibile quam indignum Deo erat, ut creatura ulla animam vel corpus impleret, in quo jam Filius Dei, id est Deus, inerat, in quo jam sitis, ait Apostolus, corporaliter plenitudo divinitatis inhabitabat (Coloss. II). Si creatura est Spiritus sanctus, quomodo potest corruptio incorruptelam, ac majestatis capacem fragilis conditio possidere? Si Spiritus sanctus unus est creaturae ex plebe facturae, quomodo creatura cum creatore, id est cum Filio Dei velut exaequari, servus cum Domino unum in anima Salvatoris praesumitur hospitium, et quasi in eo praesentia sibi non sufficeret auctoris, famulus accedit ad cumulum sanctitatis? Non ita est. Sed re cognoscit socium sibi templum coeleste collegium. Nec mirum, si in illa illustri et beati corporis anima Filius et Spiritus sanctus unum sortiuntur habitaculum, quibus commune constat esse et coelum.

CAPUT II. Utrum juxta opinionem imperitorum, Spiritus sanctus sicut Filius sit incarnatus, quod et ipse in Mariam supervenit. An tantum Filius de Virgine procreatus sit. Sed dicitur: Si Spiritus sanctus in corpore et anima redemptorum habitavit, ergo et ipse Spiritus incarnationem videbitur suscepisse. Non ita est. Nam ante creationis initia a Spiritu sancto Mariae corpus impletur, et inter initia creationis Filius Virginis Spiritu sancto cooperante concipitur, sed ad personam Filii specialiter novem mensibus possidendus, et cum eodem in lucem progressus infunditur, cujus utique temporis societatem intra secretum uteri virginalis Spiritus sancti persona non recipit, hominem ergo quem Filius Dei inter ipsa suscipit exordia, Spiritus sanctus non susceptor sed sanctificator intravit. Ille enim nascitur, hic infunditur. De Filio Virginis anima vel caro Filii Dei personaliter et specialiter dici potest, Spiritus sanctus vero anima vel caro nullo modo dici potest. In quo Filius De ideo Deus gloriae dicitur crucifixus, pertulisse in eo nullo modo dici potest Spiritus sanctus. Ergo diversitas est operum, non diversitas substantiarum. Nam sicut dicere non possumus, quod vel Pater descenderit in specie columbae, vel in Patris voce Filius sit locutus, quando dixit: Hic est Filius meus (Matth. III), ita Spiritum sanctum asserere non potes, vel natum ex Virgine, vel in carne redemptoris specialiter conversatum, vel in ipsius passione crucifixum, vel resurrectione in corpus redditum, vel ascensione ad coelestia sublimatum. Operi et personae filii assignari ista necessario convenit, ascribi vero Spiritui sancto salva licet voluntatis unitate non convenit. Inter haec asserit Macedonius, creaturam esse Spiritum sanctum. Unde videtur incipiat, modo nihil verbis suis agere praesumat, nec a sanctis paginis disputatione transcendat, sed auctoritatem per omnia de testimoniis si valet, proferat, quae contra totius mundi fidem, et numero, et virtute praevaleant. Magnis sine dubio allegationibus et copiosis et valde evidentibus opus est documentis, ut quisque illum ex numero creaturarum unum esse convincat, quem cum Patre et Filio ejusdem honoris et gloriae universa terrarum regna concelebrant; quem catholica Ecclesia creatorem suum in eodem regenerata cognoscit. Et recte quem reparatorem perspicit, credere non cunctatur auctorem.

CAPUT III. Objectio Macedonii, qua impie Spiritum sanctum excellentiorem asserit creaturam. Creaturam, inquit, dico, sed excellentiorem omnibus creaturis. Praelocuti sumus, ut actionem nostram non persuasionibus propriis, sed catholicis deponamus oraculis. De Deo igitur tractantibus nobis, propheta, apostolus, evangelista respondeat. Creaturam dicis excellentiorem omnibus creaturis. Ostende in quibus libris de Spiritu sancto verba legeris. Non opinor in veteribus, non in novis docebis? Cum ergo proferre non valeas, dum tua non explicas, nostra confirmamus. Dum creaturam non approbas, etiam nobis tacentibus creatorem esse demonstras. Itaque cum hoc assertio tua ad catholicum sensum, cum omnino ad Christianum non pertineat institutum, diaboli agnosce commentum, qui animae donum, ubi Spiritu sancto vacuam viderit, quasi contrariis hospitibus nequitiae septiformis invidit. Qui enim illum excludit, hunc recipit. In illo fuit ista excellentior creatura, qui in coelesti claritate praefulgens, numeris conscius, auctoris ignarus, habere se vidit, accepisse nescivit, et ideo gloriam quam beatus non intellexit, elatus amisit, ita dicens: Ascendam supra astra nubium, ponam super thronum solium meum, et ero similis Altissimo, hic ergo nullum in creaturis superiorem se ut reor habuit, nullum medium inter se et Deum vidit, in cujus aemulatione superbiae stimulo concitatus assurgeret, et ideo nullum ante se stare in ordine militiae coelestis aspiciens, ipsi rerum Domino se aequare praesumpsit. Quod si ullum excellentiorem se majoris impatiens in coelesti gaudio deprehendisset, illi se magis conferre vel praeferre tentasset. Duo sunt in coelestibus, qui regit, et qui reguntur, nullo in medio horum tertium exstitit genus, quod secundis majus, et summis esset inferius. Excellentior creatura de archangelis forsitan dicere potes, licet caeteris ordine magis praeemineant, quam natura. Sed Spiritui sancto et archangeli serviunt, ex quibus unus quasi minister adventum ejus beatae Mariae nuntiavit. Sed dicis: Ecce ubi Spiritum sanctum Amos propheta creaturam evidenter assignat ita dicens: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum (Amos IV). Primum est quod interdum spiritus nomen nequaquam ad personam sanctificantis spiritus referri potest, nisi adjeceris aut spiritum Dei, aut Spiritum sanctum, aut spiritus ubi vult spirat, id est nisi adjeceris aut operis aut proprii nominis dignitatem. Deinde si ad ordinem respicias lectionis, istam excellentiorem ut asseris creaturam, nimis despectam esse monstravit. Nam eam post tonitrui creaturam esse descripsit. Unde inconsequens fuit, ut juxta sensum tuum principale hoc opus Dei irrationabili postponeret, aut sociaret elemento. De persona non dicam angeli, sed cujuslibet justi indignum hoc credi. Magis ergo hoc proximum et amicum esse arbitremur rationi, si post tonitrua flabra intelligamus significata ventorum, ut illud in psalmis: Spiritus procellarum qui faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII), vel illud: Sulphur Spiritus procellarum (Psal. X), vel: Spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII). Diversis modis spiritus intelligitur, quando non cum privilegiis suis specialiter designatur. Sed omissis his interroga translationis Hebraicae veritatem, et ibi confusibilem persuasionis tuae deprehendes errorem. Ita enim illic dictum esse reperies, quia ecce ego formans montes, et creans ventum. Vide quam nudis, contra Deum verbis, et quam inanibus credidisti. Vide quam magno te argumento contra potentiam majestatis armasti, et post illa non metuis circa tam infirmum haerere ramusculum, qui in tam horrendum pendes abruptum.

CAPUT IV. Macedonius dualitatem asserens, Spiritum sanctum negat propriam habere personam. Deinde dualitatem intromittis, et dicis Spiritum sanctum propriam non habere personam, nec amisisse te sentis regenerationis gratiam, qui in regenerationis tendis offensam, quem sibi in commune majestatis et virtutis unitum divina veritas protestatur ita dicens: Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. ult.) Nominis singularitas unitatem loquitur, appellationum diversitas Trinitatem. In nomine ergo unus, sed in personarum distinctione, non unus. Quid est in tribus unius nominis praerogativa, nisi deitatis indiscreta concordia: fac gradum si potes, ubi praeter unum Deo hoc ipsum attestante nihil invenis. Tres audis, ne unitatem Sabelliana permisceat et confundat impietas. Unum audis, ne Trinitatem dividat Ariana perversitas. Spiritum sanctum audis, ut Macedonium confodiat distincti nominis expressa proprietas. Itaque non creaturae, sed creatoris incommutabile opus agitur, ubi peccatorum abolitio et immunitas erogatur. In hoc tamen indissecabili majestatis amplexu, in proprietate personae alter est Pater, alter est Filius, alter est Spiritus sanctus, sed in unitate non aliud. Qui utique si Deus non esset, juxta Patrem et Filium personam propriam habere non posset; denique quando Verbum transit in carnem, et hominis habitum Deus induit, et si in circuitu ejus tabernaculum ejus, et splendorem suum tenebris nostrae fragilitatis involvit, et ponit tenebras latibulum suum, Dei quidem et hominis duplex substantia est, sed tamen una persona. Quam ob rem? Quia dum formam servi accipiens, famulo Deus jungitur, minoris humilitas intra reverentiam majoris absconditur, et superioris lumine exinaniti consumitur, ac sic proprietatem personae humanitas divinitate obumbrante vel eminente non obtinet. Ibi ergo potest esse personarum parilitas, ubi meritorum ac dignitatum consistit aequalitas. Et ideo Spiritum sanctum cum Patre et Filio, unum majestatis noveris possidere privilegium, quem personae vides obtinere jus proprium. Quod si aliquis opponat et dicat: Si in Christo Deo pariter et homine duas substantias dicimus, quare non duas simili ratione credamus personas? Non ita est. Nam qui duas personas in Christo facit, impietatem quaternitatis introducit, quam penitus rerum natura non recipit. De duabus rationalibus diversisque substantiis, praesertim de Dei et hominis, de creatoris et creaturae una fieri non potest, de duabus vero personis, una fieri potest, sicut legimus caput et corpus, Christum et Ecclesiam unam tenere personam. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Et sicut apud nos homines Filius Patris familias juxta Patrem vel servus juxta Dominum, personae propriae locum non habet, ita in Deo et homine, gemina quidem substantia, sed non gemina persona est, quia persona personam consumere potest, substantia vero substantiam consumere non potest. Si quidem persona res juris est, substantia res naturae. Hoc loco necessarium videtur, ut in Christo Domino pariter et hominis unam personam, et duas substantias testimoniis asseramus. Da unam redemptoris Dei hominisque personam. Apostolus dicit: Si enim cognovissent sapientiam Dei, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Si requiris quomodo inviolabilis potuerit pati, et incomprehensibilis crucifigi, personae unitas facit, ut quod homo pertulit, Deus pertulisse credatur. Item cum evangelista commemorat: Nemo ascendit nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo: quomodo hic filium hominis ante passionis vel resurrectionis sive ascensionis diem dicit, et de coelo asserit descendisse, et in coelestibus permanere, nisi hoc per unitatem personae ratio veritatis absolvat? Sicut alio loco, capitis et corporis sociatur persona, cum legitur: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Quid ait personae unitas? Homo pascitur et Deus reficitur. Pes componitur et caput fomentum se sentire testatur. Dicit ergo: Nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et e diverso: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Vide quomodo per unitatem personae humana divinis, et humanis divina misceantur. Deus crucifigitur, et homo de coelo descendere, et in coelo permanere memoratur. Quae cum ita sint, perspiciamus de sacris voluminibus geminae substantiae distinctionem. Ait itaque beatus Moyses: Caput cum pedibus comedetis, et intestina ejus devorabitis (Exod. XII). In pedibus humanitatem, et in capite credamus majestatem. Ita fit ut dum haec intra litteram latentia, fide perscrutante cognoscimus, ignis intestina, id est mysteriorum occulta sumamus. Scrutandi enim studium, aviditas intelligitur devorandi. Sicut et alio loco duplicis substantiae absolutionem, idem sacramentorum revelator insinuat, dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, Luc. IX). Hoc est dolosae haereses et tenebrosae vel aereae potestates sedem sibi in pectoribus humanis profunda damnatione posuerunt, me vero in fidelium corda qui hominem in carne conspiciunt, Deum intra hominem latere non credunt; foveas enim et nidos non transitoria et momentanea designat habitacula, sed diuturna et secura possessione fundata, quae serpentina vitiorum multiplicent nutrimenta. Apostolus enim duas substantias evidenter remota sacramenti obscuritate adjecit, ita dicens: Patres nostri ex nubibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Sed dicis: Apostolus duas tantum personas in operum suorum volumine confitetur, sicut ad Corinthios loquitur: Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Et ad Galatas Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Et iterum, unus Deus Pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Secundum haec dicis nullam de Spiritu sancto fieri mentionem. Ut breviter dicamus, oblitus es quod Apostolus Spiritu sancto plenus, haec apostolis ipso inspirante, de Patre Filioque praedicabat. Loquenti igitur de Patris ac Filii operatione et ille non deerat, qui loquenda dictabat, secundum illud: Nemo dicit Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Qui ergo crediturus vel confessurus vel praedicaturus est Christum, vides quod ante in se habiturus est Spiritum sanctum. Non ergo honores fidem tuam, quod interdum sine commemoratione Spiritus sancti, Patris mentio habetur ac Filii. Nam saepe suppresso Patris nomine, Filii et Spiritus sancti operatio praedicatur. Ait S. Ananias ad Paulum: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et replearis Spiritu sancto. Aperte hic duarum est connexio personarum. Ecce Paulus a Christo caecatus arguitur, Spiritu sancto illuminatus impletur, et nulla hic Patris mentio inseritur. Item cum Paulus quosdam ex discipulis interrogaret, in quo baptizati estis, quos post ascensionem Domini in baptismate Joannis baptizatos esse constabat, post praedicatum Baptisma Trinitas, cum etiam illud mysterium quo Joannes baptizare consueverat, id est in eum qui venturus est, in eorum baptismo probaretur omissum, dicente Paulo apostolo: Joannes quidem baptizavit, sed in eum qui venturus est (Act. XIX), hoc est dicere; non ita baptizati estis. Hos cum interrogaret Paulus: Si Spiritum sanctum accepistis credentes, qui utique post baptismum Salvatoris per impositionem manuum rite baptizati fuerant, confitentur. At illi responderunt: Neque si spiritus est audivimus. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit super eos Spiritus sanctus, et loquebantur linguis, et prophetabant. Adverte qui cum baptizantur in nomine Domini Jesu, postea accipiunt Spiritum sanctum, et propheticam ex Paracleti invocatione virtutem. Vere Deus est qui post Dei donum plenitudini imponit argumentum. Ecce duabus personis in baptismo significatis, Pater invocatus esse non legitur, sed tantum, ut credi oportet, cum Filio et Spiritu sancto unitate potestatis et deitatis operatur, quem abfuisse sacra lectio non negavit. Cum venisset Spiritus sanctus super eos, tunc loquebantur linguis et prophetabant. Vide quanta potentia sit Spiritus sancti. In baptismo peccatorum abremissa donantur, in adventu Spiritus sancti virtutum munera conferuntur, et a confirmatis, signorum miracula celebrantur. Solent enim veritatis alieni, etiam de syllabis calumniari. Nam cum de Trinitate dictum absolute noverimus, quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. VIII), plus esse ex ipso quam per ipsum, et item praepositionem hanc, id est per, majoris praerogativae esse asserunt quam in ipso. Sed si in ipso de Spiritu sancto cum diminutione potestatis dictum arbitrantur, audiant praepositionis hujus magnificentiam, et accipiant quia etiam secundum ipsorum assertionem de Spiritu sancto intelligendum est. In ipso, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII). Et merito in ipso vivimus, movemur et sumus, in quo reparati et regenerati sumus. Sed et per ipsum etiam ad Spiritum sanctum referendum esse agnoscimus sicut habes. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII). Item ad Hebraeos: Qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo: Et iterum: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per ipsum sanctum qui datus est nobis. Nam si et de Patre intelligamus, ex ipso et ex Spiritu sancto dictum similiter invenimus. Sicut in Joannis Evangelio habemus: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est (Joan. III). Et in conclusione capituli: Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Sic ergo non praejudicat Spiritui sancto, cum suppresso ejus nomine Patris ac Filii opera commemorantur, sicut Pater et Filius non negantur, quando specialiter Spiritus sanctus opus ac virtus asseritur, sicut legimus in Actibus apostolorum: Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I). Sicut et in Evangelio de singulari persona Spiritus sancti continetur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). Nunquid hoc loco Pater et Filius, quia minime nominantur, tanto ac tam divino muneri defuisse credentur? Non ita est. Nam absque dubio dum sancto Spiritui cum quo eis una substantia est, mysteriis beneficiisque junguntur, etsi non commemoratione, unitate tamen pietatis atque operis praesentantur.

CAPUT V. Objectio quod sermo ille quem legimus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, aquam pariter et Spiritum sanctum creaturam esse testatur. Sed dicis: In tantum creatura est Spiritus sanctus, ut aquae elemento, quae hic primo loco atque ordine ponitur, videatur adjunctus secundum evangelicam, quae superius commemorata est, sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.). Manifestum est enim, qui haec loquitur non solum divinam in Spiritu sancto potestatem, sed ipsam baptismi nescire rationem. Apostolus autem dicit: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Rom. VI). Quomodo autem possimus cum Christo mori vel resurgere, si requiras adverte. Omnes quicunque sacro fonte submergimur, mortem et sepulturam Redemptoris imitamur, sicut idem Apostolus ait: An ignoras quia quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom. IX). Sicut enim ille triduana morte sepulcro conditus fuit, ita et nos intra aquae, id est inter cognatae creaturae substantiam trina submersione depositi, dum descendimus sepelimur, dum emergimus suscitamur. Per aquam itaque celebratur imitatio sepulturae, per Spiritum sanctum confertur veritas vitae et spes salutis aeternae. Denique removeatur Spiritus sancti invocatio, et videamus si quidquam aquae illius sola prodesse possit infusio. Creatura itaque est quae sepeliendi praestat officium, Deus est qui beneficium tribuit renascendi. Quem ergo perspicis reparationis parentem, ipsum esse agnosce et resurrectionis auctorem. De quo vaticinatur, et ad Patrem propheta sic loquitur: Emitte Spiritum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII). Quid distat inter aquae et Spiritus sancti operationem? Per aquam deduci videmur in tumulum: per Spiritum sanctum praeparari videmur ad regnum.

CAPUT VI. Ubi quaeritur utrum Spiritus sancti appellatio cognomen putetur an nomen. Sed inter haec requirendum credis, utrum appellatio Spiritus sancti, quem Deum necesse est nuncupari, nomen an fortasse cognomen sit. Sed cognosce quia id quod apud homines nomini solemus adjungere, Dei non condecet majestati, in ejus nomine quidquid est nequaquam adjectivum, sed sine dubio naturaliter sempiternum est. Etiam in doctrina grammatica alia nomina communia, id est appellativa vocat, alia specialia, id est propria nuncupat. Videamus si in nostris hoc loco aliquid simile invenire possimus. Da in Deo nomen speciale vel proprium, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. In tantum haec propria sunt, ut nec de Filio Pater dici possit, nec de Patre facile legitur Spiritus sanctus. Item da proprium, ingenitus, ex utroque procedens. Rursum da nomen generale atque commune. Majestas, immensitas, plenitudo, unus, solus, Deus. Sed cum audis unus, non hic numerus inchoatur, sed perfectio infinita colligitur. Quid est unus, nisi nomen incommunicabile, quod nec posteriorem recipit nec priorem? Quid est unus? nisi simplex, incomposita et indivisa substantia? Quid est unus, nisi incommunicabilis et inaequalis, ac semper idem, qui nunquam a se possit esse diversus? Ac sic communis appellatio unitatem. Cum ergo dixeris Pater, Filius, et Spiritus sanctus, singulorum personas pariter explicasti. Cum dixeris, unus Deus, communem Trinit tis substantiam, communem gloriam demonstrasti. Hic ergo sibi imperitia noctem erroris obtexit, dum suppresso vocabulo majestatis Spiritum sanctum in eo tantum aestimat nomine, quod ei, ut diximus, proprium est, magis quam quod ei cum Patre Filioque commune est.

CAPUT VII. Quod Spiritus sanctus prophetas specialiter implere, et Deus pariter credi et vocari, evidentibus testimoniis approbatur. Cum per Moysem ac David et Isaiam, vel alios prophetas specialiter Spiritus sanctus locutus esse referatur, Deum locutum divina profitentur eloquia, sicut in Pentateuchon volumine frequentatur; locutus est, inquit, Dominus ad Moysem, dicens: Sollicitius requiramus si specialiter Spiritus sanctus in prophetis loquatur: habemus ut praefati sumus, in Actibus apostolorum, Paulo arguente Judaeos: Bene, inquit, Spiritus sanctus per Isaiam locutus est ad patres nostros: Auditu audietis, et non intelligetis (Act. ult.) Et in eadem lectione: Viri fratres, oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David (Act. I). Et in epistola Petri legimus: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. I). Agnoscamus propheticam gratiam evidenter ad potentiam sancti Spiritus pertinere. Et de psalmo David ita ad Hebraeos legimus. Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis (Psal. XCIV). Et hic apertissime per David Spiritum sanctum locutum esse testatur. Videamus autem utrum Deus sit iste, per quem omnis prophetia inspirata memoratur. Lucas Dominum Deum asserit, qui locutus est per prophetas, ita dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et adjecit: Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus. Absolute Spiritum sanctum qui prophetas inspiraverat, Dominum et Deum Israel esse, evangelico celebratur oraculo. Et in subsequentibus Simeon Spiritu sancto plenus: Responsum, inquit, accepit a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini (Luc. II). Quo viso, et in amplexum manibus assumpto, Deum benedixit, id est a quo responsum accepisse videbatur. Benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace. Et absolute Dominum Deum vocat Spiritum sanctum cujus verbo atque responso, quod Christum visurus esset acceperat. Vides specialiter de Spiritu sancto intelligendum esse, cum dicitur in prophetis: Deus Deorum Dominus locutus est: Exaudiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. XLIX). Hic nomen istud, id est, Domini, cujus verbo atque responso quod Christum visurus esset acceperat, vides specialiter de Spiritu sancto intelligendum esse, cum dicitur in prophetis: Deus Deorum Dominus locutus est. Et, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hic nomen istud, id est Dominus Deus ad Spiritus sancti qui locutus est in David noveris referendum esse personam, aut certe in uno Deo trium voluntatem, trium potentiam, trium agnosce substantiam, quia cum dixeris, pater una persona intelligitur, cum dixeris, Deus tota Trinitas designatur; accipimus et in Actibus apostolorum, quod indubitanter Deus sit, qui passiones Christi praenuntiavit per prophetas cum dicit: Deus autem qui pronuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, implevit sic Christum suum (Act. III); id est charismate suae unctionis infusum. Et iterum: Qui locutus est Deus per os sanctorum suorum (Luc. I). Ideo sanctorum suorum, quia sanctificatio proprie ad Spiritum sanctum pertinet. Legimus in Jeremia: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer. XXVI)? Quis est iste Dominus qui per Jeremiam coelum et terram implere se dicit, nisi Spiritus sanctus, qui et ipsum Jeremiam virtute prophetica et spiritu veritatis infudit? Si ergo per propheticam dispensationem, ita etiam secundae gratiam nativitatis Spiritui sancto vel maxime voluntas Trinitatis assignat, sicut dicit in Joanne: Quod natum est e carne, caro est, et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est. Et in alio loco potestas renovandi hominis penes Spiritum sanctum esse perscribitur. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Joan. III). Et sicut superius dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Et ad Titum: Salvos, inquit, nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. Videamus quis est iste cujus filii per gratiam adoptionis efficimur. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri. Et iterum: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Vides apertissime quod iste Spiritus sanctus in quo renascimur, Deus est, cujus paternitate donamur. Ipse hoc alio loco luce clarius assignat: Ero, inquit, eis in patrem, et ipsi erant mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (Tit. I). Merito omnipotens, qui peccati chirographum delet, qui vincula conscientiarum relaxat, et hominem in se credentem corruptae naturae foeditate dispoliat, et indumento innocentiae, decore justitiae, stola immortalitatis exornat, et filios suos in angelicum statum pia paternitate conscribit. Nemo Spiritum sanctum creaturis existimet sociandum. Extra servitutis est conditionem qui aeternam potest tribuere libertatem. Non enim, inquit Apostolus, accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, et ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VI). Indubitanter Deus est qui per remissionem peccatorum filios Dei facit. Universam creaturam etiam angelorum atque archangelorum, peccato constat fuisse obnoxiam, quorum tamen in Deum obedientiam, sollicitudinem, charitatem, transgressorum ruina fundavit; humilitas subjectionis, stabilitatis facta est confirmatio, fragilitatis agnitio, Spiritus sanctus. Nisi prae omnibus liber esset, de servis liberos facere non posset. Nam si creatura esset, quamlibet in eo conferente gratiam sanctitatis, remansisset tamen conscientia debitoris. Et ideo dicit: Nemo potest donare peccata nisi solus Deus (Marc. II; Luc. V). Quicunque ille est, eligat utrum velit, aut Spiritum sanctum peccata donantem confiteatur per omnia Deum, aut si per eum donari posse non credit veniam peccatorum, evacuavit in se regenerationis beneficium et baptismi sacramentum: Dei ergo solius est absolvere innexa, redintegrare corrupta, expiare maculata. Et ideo ad eum conscii nostrae infirmitatis et suae majestatis, cum gemitu proclamamus: Tibi soli peccavi (Psal. L), Domine, qui solus non teneris lege peccati, qui solus ab ea non actualiter, sed naturaliter alienus es, et ideo solus absolvere debitores potes, qui a debitis solus immunis es, qui quod habes non aliunde mutuatus es, sed de tuo plenus es. Non enim prior quisquam dedit tibi, nec aliunde derivatis virtutibus irrigaris, nec ex alio aliquo in te facta transfusio est; sed ipse fons es fluminis tui, et gloria tua, tua natura est, sicut nuntium nescit, sic nihil a priore suscepit (Joan. XIV; Rom. VIII; Luc. XVII).

CAPUT VIII. Ubi templum Dei templum esse sancti Spiritus demonstratur. Habitatorem cordis humani sacra eloquia proprie Spiritum esse definiunt: Dabit, inquit, vobis pater alium Paracletum, ut maneat vobiscum in aeternum (I Cor. III; I Cor. VI). Et ad Romanos: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et ideo de Spiritu sancto conscriptum recte intelligimus: Regnum Dei intra vos est. Dei utique regnum sunt, qui ei parere merentur in templum Dei utique, non creaturae. Audi per Apostolum habitatoris nostri vocem: Vos estis, inquit, templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Et in alio loco, sicut dicit Deus: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus. Ecce ipse qui templum humani cordis inhabitat, Deum se esse pronuntiat. Ananias inter eos qui honorantes Deum, de suis justis laboribus vendebant substantias suas, et ponebant ante pedes apostolorum, Deo votum promisisse agnoscitur, Spiritui sancto mentitus arguitur, sicut Petrus apostolus ait: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto (Act. III)? Et subsecutus adjecit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Quid est hoc? In Creatorem peccat, et ita Scriptura peccatum ejus attenuat, ut eum juxta impietatis sensum, creaturae reum esse constituat, et minori debitorem de contumelia majoris addicat? Non ita est. Manifesto praeditus est divi a potentia, ad quem sacrilegii refertur offensa, de quo alio loco dicit: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XI). Cum ergo transgressione tentaverit Deum, fefellisse dicitur Spiritum sanctum. Quapropter Spiritus sanctus et Dei unam causam, unam gloriam, unam cognosce reverentiam. Et ideo evidentissime de Spiritu sancto sequenti sermone concludit: Non es, inquit, mentitus hominibus, sed Deo. Loquente Petro ad Cornelium, obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro. quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act. X). Vides Spiritum sanctum non de alieno, sed de proprio contulisse. Si requiras quis sit iste qui gratiam dedit illis, Deus. Hunc gratiae largitorem superius Spiritum sanctum, hic Deum specialiter declaravit. Illic proprio, hic communi nomine probatur iterata confessio. Cum autem gratia, dicit, et in nationes Spiritus sancti effusa est, ipse naturae Deus est, qui auctor est gratiae. Soli Deo competit de suo charismatum dona largiri, ut et de eo Apostolus dixisse videatur, Abundantius illis omnibus laboravi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Merito Deus pronuntiatur, qui dispensator est gratiae et salutis humanae. Et addidit Petrus: Quis ego eram qui possem prohibere Deum (Act. XI)? Illum utique Deum qui est in nationes, vel Cornelium impetum gratiae inundantis effudit.

CAPUT IX. Ubi contra Novatianos Deus gentibus poenitentiam ad vitam dedit, qui utique Deus Spiritus sanctus esse per ordinem ipsum lectionis ostenditur. Adverte quomodo in persona sancti Spiritus, qui subito Cornelium et socios ejus implevit, Dei nomen multiplici attestatione concelebratur. His auditis, inquit, tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI)? Quo loco contra Novatianos advertendum est quod poenitentiam dare dicitur, quam utique non aliter nisi servorum suorum administratione largitur: dum ergo dicit: Quis ego eram qui possem prohibere Deum; et iterum: Ergo Deus gentibus poenitentiam ad vitam dedit, quae in manifestis rebus manifestanda est interpretatio, cui vel ignaro non satisfaciat, vel incredulo in sancti Spiritus adventu, totiens divini nominis repetita confessio.

CAPUT X. Ubi ad Corinthios prima, Spiritus sanctus esse virtutum distributionibus Deus declaratur. Accipe ad Corinthios: quod solum possit pro asserenda Spiritus sancti divinitate sufficere. Dicit per Epistolam ad Hebraeos: Contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem (Hebr. II). Interrogemus ipsum apostolum, utrum unus ex creaturis sit iste charismatum distributor. Habemus ad Corinthios prima: Notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Adverte quomodo hic Spiritum Dei Spiritum sanctum esse, absolutissime designavit, Spiritu sancto, quem de superiori sententia, Spiritum Dei loqui proposuit Perspicue sequuntur, quam manifeste illum Deum et Dominum esse testantur. Divisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus. Tanquam si beatus apostolus de Spiritus sancti divinitate fuisset consultus, evidenter de quo dixerat, idem Spiritus, de eo addit: Idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Operari omnia non posset, si esset unus ex omnibus, hic Spiritum sanctum tam in suo nomine quam Domino et Deo, aut certe evidenter expressum, aut certe Trinitati agnosce sociatum. Sed hic in donorum divisionibus, magis sermo divinus Spiritum sanctum intelligitur designasse, quia superius accipimus distributionum gratiam Spiritui sancto speciali dispensatione competere. Quod vero dixit: Idem Dominus, idem autem Deus, in sequenti capitulo ad Spiritum sanctum ostendit esse referendum dicens: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alteri gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Nulli subditur, sed coelestis est Dominus, qui dona coelestia propria voluntate, et de potentiae suae jure largitur.

CAPUT XI. Advertendum quod sicut unum Deum, ita unum dicit Spiritum sanctum, quod de plebeia creatura, vel quod dividat singulis prout vult, dici nullo modo possit. Vides quod sicut unus Pater, et unus Filius, ita et unus Spiritus sanctus, sicut consequenter assignat: Etenim in uno Spiritu potati sumus. Hic si de plebe vel de multitudine creaturae esset, unus omnino dici non posset. Et cum hic habeas alteri, inquit, datur fides in eodem Spiritu (Rom. XII), quis hanc fidem tribuat; idem ad Corinthios Apostolus declaravit, dicens: Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Hebr.). Vides quod indubitanter hunc fidei divisorem Deum esse pronuntiat. Licet in tam multiplici tantorum munerum largitate, ipsa per se magnificentia operis potentiam loquatur auctoris, tamen de eo ita conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Sicut et alio loco: Spiritus ubi vult spirat. Et iterum: Et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem (I Cor. XII). Non hic ergo est subjectae ministeriorum servitutis, sed liberae arbitrium potestatis, atque in coelestium bonorum distributionibus summae largitatis est exhausta pietas. Quomodo dicit et Spiritus sancti distributionis est iste distributor, id est divisor, utrum Deus sit ad Corinthios docuit dicens: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus. Legimus in Actibus apostolorum: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX). Hunc qui posuit episcopos in Ecclesiam ad Corinthios Vas electionis Deum esse declarat, ita dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesiam. Quid sunt nisi Spiritus sanctus, cujus personae ostendit officium distributio gratiarum, sicut continenti sermone subsequitur? Posuit, inquit, Deus in Ecclesiam primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes. gubernationes, genera linguarum. Quosdam, inquit, Deus posuit in Ecclesiam. Quod hic Deum de Spiritu sancto dixerit, ipsa quae ad Spiritum sanctum pertinet dispensatio sanctificationum virtutumque manifestat. Ipse enim prophetarum ora locupletat, curationum remedia dispensat, charismatum ornamenta multiplicat, quo in apostolis influente, Deum illum universitatis esse, signorum miracula et linguarum diversa genera cecinerunt.

CAPUT XII. Ubi eos qui Spiritus sancti templum effecti sunt; ita dicit proficere debere, ut Deum portare in corpore mereantur. Ait itaque Apostolus ad Corinthios: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus? Templum Spiritus sancti, templum esse Dei praecedentia ejusdem Epistolae evidenter insinuant, cum dicitur: An nescitis, quia templum Dei estis? et Spiritus sanctus habitat in vobis, et Spiritus, inquit, Dei habitat in vobis. Quis illos dubitet ejus Dei esse templum, cujus esse probantur habitaculum? Et cum dixisset: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, ita capitulum luculenta veritate conclusit: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro. Ergo qui Spiritui sancto studiose puritatis templum praeparat in corde, per castitatem et mortificationem carnis Deum portat in corpore. Eum necesse est corporaliter portare a quo spiritualiter possidemur. Quapropter quem templo perspicis dignum, divinis honoribus noveris adorandum, celebrandum votis, sacrificiis excolendum. Ad universalem ergo loquitur magister gentium Ecclesiam: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Nulli hoc possibile creaturae est, sed divinae majestatis insigne est, ut singulatim per unumquemque populos impleat, et tamen in plenitudinis suae immensitate permaneat, divinae, inquit, singulare propriumque naturae est, locis omnibus praesto esse; in omnia intrare, et omnia continere. Dei, inquit, peculiare est, filios perditionis naturae debitis exuere, purgatis conscientiis innovare Dei filios facere, et in coelestis regni gloria sublimare.