SERMO DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS
De symbolo fidei.
1. 1. Accipite regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et cotidie dicite apud vos: antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit ut legi possit, sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri, et quod credideritis, hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 1. Hoc est enim Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista verba quae audistis, per divinas Scripturas sparsa sunt, sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret, ut omnis homo possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum habere patrem, quando nati fueritis per Ecclesiam matrem.
Deus omnipotens est pater.
1. 2. Inde ergo iam accepistis, meditati estis, et meditati tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum Patrem omnipotentem 2. Deus omnipotens est; et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest, et, quod ait Apostolus, negare se ipsum non potest 3. Quam multa non potest, et omnipotens est. Et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens, quia, si hoc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quidquid vult: ipsa est omnipotentia. Facit quidquid bene vult, quidquid iuste vult: quidquid autem male fit, non vult. Nemo resistit omnipotenti, ut non quod vult faciat. Ipse fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt 4, invisibilia et visibilia. Invisibilia, sicut sunt in caelis Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in caelo visibilia: solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram, implevit aerem volatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus: omnia implevit suis creaturis propriis. Fecit et hominem ad imaginem et similitudinem suam in mente: ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad hoc facti sumus, ut creaturis ceteris dominemur; sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus: hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis homo. Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis, et parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur; est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes perducat ad vitam, liberans eos a peccato.
Iesus Christus Filius unigenitus. Integra aequalitas. Unus Deus.
2. 3. Ideo credimus et in Filium eius, id est, Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit, etsi non est quem genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater; si hoc non est quod Pater, non est verus Filius. Mortales et terrenas creaturas attendite: quod est res quaeque, hoc generat. Non generat homo bovem, non generat ovis canem, nec canis ovem. Quidquid est quod generat, id, quod est, generat. Tenete ergo fortiter, firmiter, fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse omnipotens. Creaturae istae mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus generat? Mortalis natus quod est generat, immortalis quod est generat; corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis incorruptibilem, corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis incorruptibiliter: usque adeo hoc quod est, ut unus unum, ideo unicum. Scitis quoniam cum vobis praenuntiarem Symbolum sic dixi, et sic credere debetis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum 5. Iam quando unicum, crede omnipotentem: non enim Deus Pater facit quod vult, et Deus Filius non facit quod vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia una natura. Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate aliquantulum segregari Deus et Deus, ambo unus Deus; omnipotens et omnipotens, ambo unus omnipotens.
Pater et Filius non dii duo, sed unus Deus.
2. 4. Non introducimus duos deos, quomodo quidam introducunt, et dicunt: Deus Pater et Deus Filius, sed maior Deus Pater, minor Deus Filius. Ambo quid? Duo dii? Erubescis dicere, erubesce credere. Dominus Deus Pater dicis, et Dominus Deus Filius; et dicit ipse Filius: Nemo potest duobus dominis servire 6. In familia ipsius sic erimus, ut, quomodo in domo magna ubi est paterfamilias et habet filium, dicamus et nos: Dominus maior, Dominus minor? Aversamini talem cogitationem. Si vobis talia feceritis in corde, idola ponitis in anima una. Prorsus repellite. Prius credite, postea intellegite. Cui autem donat Deus, ut cum crediderit, cito intellegat, Dei donum est, non humana fragilitas. Tamen si nondum intellegitis, credite: Deus unus Pater, Deus Christus Filius Dei. Ambo quid? Unus Deus. Et quomodo ambo unus Deus dicitur? Quomodo? miraris? In Actibus Apostolorum: Et erat, inquit, credentium anima una et cor unum 7. Multae animae erant, fides easdem unam fecerat. Tot milia animarum erant; amaverunt se, et multae sunt una; amaverunt Deum in igne caritatis, et ex multitudine ad pulchritudinis unitatem venerunt. Si tam multas animas fecit animam unam caritas, qualis caritas est apud Deum, ubi nulla diversitas, sed integra aequalitas? Si in terris et in hominibus potuit esse tanta caritas, ut de tot animabus faceret unam animam, ubi semper inseparabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potuerunt ambo esse nisi Deus unus? Sed illae animae, et multae animae dici potuerunt et anima una; Deus autem, ubi est ineffabilis et summa coniunctio, unus Deus dici potest, non dii duo.
Filius quoque omnipotens.
2. 5. Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete hoc in vobis, non haereat in memoria vestra, non bibatur in fide vestra, et si forte aliquis vestrum biberit, vomat. Omnipotens est Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non genuit omnipotentem, non verum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater maior minorem Filium genuit? Quid enim dicitur : genuit? Homo enim maior generat filium minorem, verum est; sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit. Filius Dei si non crescit, quia nec potest Deus senescere, perfectus natus est. Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit, aequalis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est verum. Quid ait Veritas? quid ait Filius, qui est Veritas 8? Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit 9. Omnipotens est Filius, omnia faciendo quae voluerit. Nam si facit aliqua Pater quae non facit Filius, falsum dixit Filius: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter. Sed quia verum dixit Filius, credite: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter: et credidistis in Filium omnipotentem. Quod verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis, quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod non habet Filius? Hoc Ariani haeretici blasphemi dicunt, non ego. Sed ego quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius; mentitur Filius, qui dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt 10. Multa et innumerabilia sunt testimonia quibus probetur quia Filius verus Deus Patris est Filius, et Pater Deus verum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est Deus.
Christi humana nativitas et mors.
3. 6. Sed iste Filius unicus Dei Patris omnipotentis videamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos: Natus de Spiritu Sancto et virgine Maria 11. Ille Deus tantus aequalis Patri, natus est de Spiritu Sancto et virgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo, et cecidit; humiliavit se Deus et erexit. Humilitas Christi quid est? Manum Deus homini iacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit; nos iacebamus, ille se inclinavit. Prendamus et surgamus, ut non in poenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius haec est: Natus de Spiritu Sancto et virgine Maria. Et ipsa nativitas humana, humilis excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde excelsa? Quia de virgine. Virgo concepit, virgo peperit, et post partum virgo permansit.
3. 7. Quid deinde? Passus sub Pontio Pilato. Praesidatum agebat, et iudex erat ipse Pontius Pilatus, quando passus est Christus. Iudicis nomine signata sunt tempora, quando passus est, sub Pontio Pilato; quando passus est, crucifixus, et sepultus 12. Quis? quid? pro quibus? Quis? Filius Dei unicus, Dominus noster. Quid? Crucifixus, et sepultus. Pro quibus? Pro impiis et peccatoribus. Magna dignatio, magna gratia. Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? 13.
Nativitas Patri coaeterna.
3. 8. Natus est ante omnia tempora, natus ante omnia saecula. Natus ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolite cogitare aliquod tempus ante nativitatem Christi, qua natus est de Patre; de ipsa nativitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate initium temporis; nolite cogitare ullum spatium aeternitatis, quando erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus est, si non habet initium? De aeterno coaeternus. Numquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscumque similitudo? In rebus terrenis sumus, in creatura visibili sumus. Det mihi similitudinem terra: non dat. Det mihi aliquam similitudinem undarum elementum: non habet unde. Det mihi similitudinem aliquod animal: nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur; sed prior est pater, et postea nascitur filius. Inveniamus coaevum, et credamus coaeternum. Si potuerimus invenire patrem coaevum filio suo, et filium coaevum patri suo, credamus Deum Patrem coaevum Filio suo, et Deum Filium coaeternum Patri suo. In terra possumus invenire aliquem coaevum, non possumus invenire aliquem coaeternum. Intendamus coaevum, et credamus coaeternum. Intentos vos faciet forte aliquis dicit : Quando potest inveniri pater coaevus filio suo, aut filius coaevus patri suo? Ut generet pater, antecedit aetate; ut nascatur filius, sequitur aetate; sed hic coaevus pater filio, vel filius patri, quomodo potest esse? Occurrat vobis ignis pater, splendor filius: ecce invenimus coaevos. Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem gignit: nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor ignem, continuo vobis occurrit sensu naturali, prudentia insita mentibus vestris, omnes clamatis: ignis splendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si ostendi vobis patrem incipientem, et filium simul incipientem, credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem: illum aeternum, illum coaeternum. Si proficitis, intellegitis: date operam proficere. Nasci habetis, sed et crescere debetis, quia nemo incipit a perfecto. Dei Filium licuit nasci perfectum, quia natus est sine tempore, coaeternus Patri, antecedens omnia, non aetate, sed aeternitate. Iste ergo natus Patri coaeternus, de qua generatione dixit propheta: Generationem eius quis enarrabit? 14. Natus de Patre sine tempore, natus est ex virgine in plenitudine temporis 15. Istam nativitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis quando voluit, quando sciebat, tunc natus est: non enim nolens natus est. Nemo nostrum quia vult nascitur, et nemo nostrum quando vult moritur; ille quando voluit natus est, quando voluit mortuus est; quomodo voluit natus est de virgine, quomodo voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia sic erat homo, ut lateret Deus, susceptor Deus, susceptus homo, unus Christus Deus et homo.
Morti sequitur resurrectio.
3. 9. De cruce ipsius quid loquar? quid dicam? Extremum genus mortis elegit, ne aliquod genus mortis eius martyres formidarent. Doctrinam ostendit in hominem, exemplum patientiae demonstravit in cruce. Ibi opus, quia crucifixus; exemplum operis, crux; praemium operis, resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in resurrectione quid sperare debeamus. Prorsus, tamquam agonotheta summus, dixit: Fac, et tolle; fac opus, et accipe praemium; certa in agone, et coronaberis. Quod est opus? Oboedientia. Quod est praemium? Resurrectio sine morte. Quare addidi: sine morte? Quia resurrexit Lazarus, et mortuus est; resurrexit Christus, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur 16.
Sanctus Iob patiens sine avaritia.
3. 10. Scriptura dicit: Patientiam Iob audistis, et finem Domini vidistis 17. Iob quanta pertulerit, cum legitur et horretur, expavescitur, contremiscitur. Et quid recepit? Dupla quam perdiderat. Ergo ne homo propter praemia temporalia velit habere patientiam, et dicat sibi: "Tolerem damnum, reddet mihi Deus filios duplos; omnia Iob dupla recepit, et tot filios genuit, quod extulerat. Non ergo dupla sunt?". Prorsus dupla sunt, quia et illi vivebant. Ne quis dicat: "Feram mala, et reddat mihi Deus quemadmodum reddidit Iob", ut iam non sit patientia, sed avaritia. Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quae contingebant fortiter sustineret. Testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet? Animadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum Iob? Non enim est illi similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor 18. Quale, fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere voluit, habens et haec figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo 19, ita etiam nunc blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passus est, fratres. Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quae remanserat tentatrice uxore sua? Sed etiam ipsam quae remanserat, olim auferret, nisi adiutricem sibi servasset, quia primum hominem per Evam debellaverat. Evam servaverat. Quanta ergo passus est. Perdidit omnia quae habebat, domus ipsius cecidit - utinam sola -, oppressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum tenuerat, quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 20. Abstulit quae dedit, numquid pariit qui dedit? Abstulit quae dedit, tamquam diceret: "Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me, et servet mihi se. Quid enim mihi deerit, si Deum habuero? aut quid mihi alia prosunt, si Deum non habuero?". Accessum est ad carnem, percussus est vulnere a capite usque ad pedes, sanie deffluebat, vermibus scatebat, et se in Deo suo immobilem demonstrabat atque figebat 21. Voluit mulier illa, diaboli adiutrix, non mariti consolatrix, persuadere blasphemiam: Quamdiu, inquit, ista et ista pateris? Dic aliquod verbum in Dominum, et morere 22. Ergo quia humiliatus erat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut ostenderet hominibus: nam ipse servo suo in caelo maiora servavit. Ergo humiliatum Iob exaltavit, elatum diabolum humiliavit, quia: hunc humiliat, et hunc exaltat 23. Ne quis autem, fratres carissimi, quando aliquas eiusmodi patitur tribulationes, hic exspectet mercedem: verbi gratia, si damna aliqua patiatur, ne forte eo animo dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, ut duplum accipiat. Patientia Deum laudat, non avaritia. Si ea quae perdidisti, dupla quaeris recipere, et ideo Deum laudas, de cupiditate laudas, non de caritate. Non tibi occurrat ipsius sancti viri exemplum; fallis te. Quando Iob omnia tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima eius confessione quando damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum iam tormenta vulneris pateretur in carne, potest adverti quod dico. Prioris eius confessionis haec verba sunt: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Poterat dicere: "Dominus dedit, Dominus abstulit; potest iterum dare qui abstulit, potest plura revocare quam tulit". Non hoc dixit, sed: sicut Domino placuit, inquit, ita factum est: "quia ei placet, placeat et mihi; quod placuit bono Domino, non displiceat subdito servo; quod placuit medico, non displiceat aegroto". Aliam ipsius audi confessionem: Locuta es, inquit uxori suae, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustinebimus? 24. Non addidit, quod, si diceret, verum diceret: "Potens est Dominus et meam carnem in pristinum revocare, et quod nobis abstulit multiplicare, ne ista spe illa tolerasse videretur". Ista non dixit, ista non speravit. Sed ut nos doceremus, non speranti Dominus praestitit, quo nos doceremur, quia Deus illi adfuit, quia si et illa illi non redderet, occultam coronam eius videre minime poteramus. Et ideo quid ait Scriptura divina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem praesentium? Patientiam Iob audistis, et finem Domini vidistis 25. Quare patientiam Iob, et non: Finem ipsius Iob vidistis? Fauces aperires ad dupla; diceres: "Deo gratias, sustineam, duplum recipio sicut Iob". Patientiam Iob, finem Domini. Patientiam Iob novimus, et finem Domini novimus. Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? 26. Verba sunt Domini pendentis in ligno. Quasi relinquit illum ad praesentem felicitatem, sed non eum relinquit ad aeternam immortalitatem. Ibi est finis Domini. Tenent Iudaei, insultant Iudaei, ligant Iudaei, spinis coronant, sputis dehonestant, flagellant, opprobriis obruunt, ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt; quasi relictus est. Sed quid ? Illis insultantibus. Ideo ergo habeto patientiam, ut resurgas et non moriaris, id est, numquam moriaris, sicut Christus. Sic enim legimus: Christus surgens ex mortuis, iam non moritur 27.
Sedet ad dexteram Patris.
4. 11. Ascendit in caelum: credite. Sedet ad dexteram Patris 28: credite. Sedere, intellegite habitare: quomodo dicimus de quocumque homine: In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et Scriptura: sedisse quemdam in civitate tantum tempus. Numquid sedit, et numquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei Patris: ibi est. Ne dicat vobis cor vestrum: quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera Patris vocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus, quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria.
Dei iudicium.
4. 12. Inde venturus iudicare vivos et mortuos 29. Vivos, qui superfuerint; mortuos, qui praecesserint. Potest et sic intellegi: vivos, iustos; mortuos, iniustos. Utrosque enim iudicat, sua cuique retribuens. Iustis dicturus in iudicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 30. Ad hoc vos parate, haec sperate, propterea vivite, et sic vivite, propterea credite, propterea baptizamini, ut possit vobis dici: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Sinistris quid? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 31. Sic iudicabuntur a Christo vivi et mortui. Dicta est prima sine tempore nativitas Christi, dicta est alia in plenitudine temporis de virgine nativitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est iudicium Christi. Totum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro; sed nondum perfecta est Trinitas.
De Spiritu Sancto.
5. 13. Sequitur in Symbolo: Et in Spiritum Sanctum 32. Ista Trinitas unus Deus, una natura, una substantia, una potentia, summa aequalitas, nulla divisio, nulla diversitas, perpetua caritas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus Sanctus? Baptizamini, et templum eius eritis. Apostolus dicit: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 33. Templum habet Deus: nam et Salomon rex et propheta iussus est aedificare templum Deo. Si aedificaret templum soli, aut lunae, aut stellae alicui, aut alicui angelo, nonne damnaret illum Deus? Quia ergo templum aedificavit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde aedificavit? De lignis et lapidibus, quia dignatus est Deus facere sibi per servum suum domum in terra, ubi rogaretur, ubi moraretur. Unde dicit beatus Stephanus: Salomon aedificavit illi domum, sed Altissimus non in manu factis templis inhabitat 34. Si ergo corpora nostra templum est Spiritus Sancti, qualis Deus est qui aedificavit templum Spiritui Sancto? Sed Deus. Si enim templum Spiritus Sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui Sancto aedificavit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem: Deus temperavit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans 35, cum loqueretur de diversis membris, ut non essent scissurae in corpore. Deus creavit corpus nostrum. Herbam Deus creavit, corpus nostrum quis creavit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui vestit, ipse creat. Evangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit 36. Ille ergo creat, qui vestit. Et Apostolus: Stulte, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut fere tritici, aut alicuius ceterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus 37. Si ergo Deus corpora nostra aedificat, si Deus membra nostra aedificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus Sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum Sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum, quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Sic credite.
De Ecclesia.
6. 14. Sequitur post Trinitatis commendationem: Sanctam Ecclesiam 38. Demonstratus est Deus et templum ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos 39. Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans: pugnare potest, expugnari tamen non potest. Haereses omnes de illa exierunt, tamquam sarmenta inutilia de vite praecisa, ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in caritate sua. Portae inferorum non vincent eam 40.
De remissione peccatorum.
7. 15. Remissionem peccatorum 41. Habetis Symbolum perfecte in vobis, quando baptizamini. Nemo dicat: illud feci, forte non mihi dimittitur. Quia fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, grave, horrendum, quod etiam cogitare horret : quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid peius, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Iudaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et biberunt sanguinem: dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete vitam bonam in praeceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non vobis dico quia sine peccato hic vivetis, sed sunt venialia, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inventus est; propter levia, sine quibus esse non possumus, oratio inventa. Quid habet oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 42. Semel abluimur Baptismate, cotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini, quod absit a vobis. Illi enim quos videtis agere paenitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania: inde agunt paenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essent, ad haec cotidiana oratio delenda sufficeret.
Peccata tribus modis dimittuntur.
8. 16. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia: in Baptismate, in oratione, in humilitate maiore paenitentiae; tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quae primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quae postea orantibus dimittuntur, et paenitentibus, quibus dimittit, baptizatis dimittit. Nam quomodo dicunt: Pater noster 43, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis pagani? quanto magis haeretici? Sed haereticis Baptismum non mutamus. Quare? Quia sic habent Baptismum, quomodo desertor habet caracterem: ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei caracterem mutare?
De resurrectione.
9. 17. Credimus etiam resurrectionem carnis, quae praecessit in Christo, ut hoc etiam speret corpus, quod praecessit in capite. Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi. Caput nostrum surrexit, ascendit in caelum: ubi caput, illic et membra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est: in vitam aeternam 44. Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in se, qui est ipsa vita aeterna, perducat vos Deus. Amen.