Migne Patrologia Latina Tomus 14
AmbMed.DeTob 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De Tobia
591
CAPUT PRIMUM.
Proponit se de Tobiae virtutibus quas historice Scriptura commemorat, brevius dicturum: et primo qui captivitatem, et in ipsa ob exhibitam sepulturam, exsilium tulerit, narrat. Deinde quomodo reversus ab eodem officio non destiterit: ubi et hoc mortuos sepeliendi munus praedicatur. 1. Lecto prophetico libro qui inscribitur Tobias, quamvis plene vobis virtutes sancti prophetae Scriptura insinuaverit, tamen compendiario mihi sermone de ejus meritis recensendis et operibus apud vos utendum arbitror; ut ea quae Scriptura historico more digessit latius, nos strictius comprehendamus, virtutum ejus genera velut quodam breviario colligentes.
2. Fuit vir justus, misericors, hospitalis, et hoc virtutum praeditus choro, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis injuriam, quam privatam dolens (Tob. I, 2 et seq.); nec sibi virtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio illatam arbitratus (Tob. III, 1 et seq.). 3. Meruit edictum, ne quis ex filiis captivitatis mortuum sepulturae daret (Tob. I, 22). At ille interdicto non revocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis, mortis metu videretur; erat enim misericordiae pretium, mortis poena. Talis flagitii deprehensus reus, vix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus et exsul restitui suis. 592 4. Iterum in his versabatur officiis; et si quid alimenti foret, peregrinum cum quo cibum sumeret, quaerebat. Itaque cum fessus a sepulturae revertisset munere, appositis sibi edendi subsidiis, misso filio, quaerebat consortem convivii (Tob. II, 1 et seq.). Dum conviva accersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis, convivium deserebat: nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus jaceret exanime. 5. Hoc illi quotidianum opus, et magnum opus, et magnum quidem. Nam si viventes operire nudos Lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos? Si viantes ad longiora deducere solemus, quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde jam non revertantur? Ego, inquit Job, super omnem infirmum flevi (Job. XXX, 25). Quis infirmior defuncto, de quo dicit Scriptura alibi: Super mortuum plora (Eccli. XXII, 10)? Ecclesiastes autem ait: Cor sapientum in domo luctus: cor autem stultorum in domo epulantium (Eccle. VII, 5). Nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi jam non possit reddere, vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. Ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur, homines denegabunt!
CAPUT II.
Qua ratione Tobias caecitatem tulerit, ne quid furti admitteretur caverit, et commodatam Gabelo pecuniam non repetierit, nisi senio fessus: denique quam abhorruerit a fenore malo, cum detestatione ejusdem, et boni commendatione.
6. Tam sancto fessus officio Propheta dum requiescit in cubiculo suo, cadente de passerum nido albugine caecitatem incidit (Tob. II, 6, 10 et seq.), nec 593 conquestus ingemuit, nec dixit: Haec merces laborum meorum. Fraudari magis se doluit obsequiorum quam oculorum munere: nec caecitatem poenam, sed impedimentum putabat. Et cum victum mercede levaret conjugis, ne quid furtivum domum suam intraret cavebat: uxor hoedum pro mercede acceperat; at ille plus honestati quam pietati consulens, cui suam debebat alimoniam. Commendaverat proximo suo pecuniam quamdam quam toto vitae suae tempore in tanta indigentia non poposcit. Vix ubi se fessum vidit, et depositum senectute, insinuavit filio, non tam cupiens commendatum reposcere, quam sollicitus ne fraudaret haeredem. 7. Quod igitur commendavit pecuniam, et non feneravit, justi servavit officium. Malum est enim fenus quo quaeruntur usurae: sed non illud fenus malum, de quo scriptum est: Fenera proximo tuo in tempore necessitatis illius (Eccl. XXIX, 2). Nam et David ait: Justus miseretur et commodat (Ps. XXXVI, 21). Aliud illud fenus est jure exsecrabile, dare in usuram pecuniam, quod Lex prohibet (Deut. XXIII, 19). Sed Tobias hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum Domini praeteriret, ut ex substantia sua eleemosynam faceret, non pecuniam feneraret, non averteret faciem suam ab ullo paupere (Tob. IV, 6 et seq.). Haec qui monet, condemnat usuras fenoris, ex quo multi quaestum fecerunt, et multis commodare pecunias negotiatio fuit. Et quidem eam prohibuerunt sancti. 8. Quo gravius malum fenus est, eo laudabilior qui illud refugit. Da pecuniam si habes, prosit alii quae tibi otiosa est. Da quasi non recepturus, ut lucro cedat, si reddita fuerit. Qui non reddit pecuniam, reddit gratiam: si fraudaris pecunia, acquiris justitiam; justus est enim qui miseretur et commodat. Si amittitur pecunia, comparatur misericordia. Scriptum est enim: Qui facit misericordiam, fenerat proximo (Eccli. XXIX, 1).
CAPUT III.
Ambrosius feneratorum inhumanitatem in pauperes, et eorum artes quibus illos sibi addicunt, oculis subjicit; ac demum in eosdem invehitur.
9. Multi dispendii metu non fenerant, dum fraudem verentur. Et hoc est quod petentibus consueverunt referre. Horum unicuique dicitur: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Ibid., 13 et 14). Sed obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta, et maxime divites aere illo suae pecuniae aures clausas habent. Dum pecuniam numerant, responsa non audiunt. Simul ut aliquis necessitate constrictus, aut pro suorum redemptione sollicitus, quos captivos barbarus vendit, rogare coeperit, statim dives vultum avertit, naturam non recognoscit, humilitatem supplicis non miseretur, necessitatem 594 non sublevat, fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, non precibus inclinatur, non lacrymis movetur, non ejulatibus frangitur, jurans quod non habeat, immo et ipse feneratorem requirat, ut necessitatibus subveniat suis. Quid addis duritiae et avaritiae tuae sacramentum? Non absolveris perjurio, sed ligaris. 10. At ubi usurarum mentio facta fuerit, aut pignoris; tunc dejecto supercilio fenerator arridet, et quem ante sibi cognitum denegabat, eumdem tamquam paternam amicitiam recordatus osculo excipit, haereditariae pignus charitatis appellat, flere prohibet. Quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum quod fabrefactum est, plurimum damni erit: quae usurae compensabunt pretia emblematum? Sed pro amico dispendium non reformidabo, cum reddideris, reficiam. Itaque antequam det, recipere festinat: et qui in summa subvenire se dicit, usuras exigit. Kalendis, inquit, usuras dabis: fenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro. Ita ut semel det, frequenter exagitat, et semper sibi debere efficit. Hac arte tractat virum. Itaque prius eum chirographis ligat, et astringit vocis suae nexibus. Numeratur pecunia, addicitur libertas, absolvitur miser minore debito, majore ligatur. 11. Talia sunt vestra, divites, beneficia. Minus datis, et plus exigitis. Talis humanitas, ut spolietis etiam cum subvenitis. Fecundus vobis etiam pauper est ad quaestum. Usurarius est egenus, cogentibus vobis, habet quod reddat: quod impendat, non habet. Misericordes plane viri, quem alii absolvitis, vobis addicitis. Usuras solvit, qui victu indiget. An quidquam gravius? Ille medicamentum quaerit, vos offertis venenum: panem implorat, gladium porrigitis: libertatem obsecrat, servitutem irrogatis: absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis.
CAPUT IV.
Qua ratione feneratores Judae et diabolo comparentur; et quid significetur nominibus creditoris, fenoris, sortis, ac debitoris?
12. Hanc praecipue injustitiam deplorat sanctus David dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate; et non defecit de plateis ejus usura et dolus (Ps. LIV, 11 et 12). Itaque cum proditionem Judae subjecerit, hoc praemisit, sive quod ultra sacrilegii invidiam, conjuratis Dominicae necis fenoris crimen accideret, sive quod tantum sacrilegium satis abundeque usura fenoris ultum iret. Mali feneratores qui dederunt pecuniam ut interficerent auctorem salutis: mali et isti, qui dant ut interficiant innocentem. Et iste quoque qui pecuniam acceperit, ut proditor Judas, laqueo se et ipse suspendit. Ipsum quoque Judam hoc maledicto 595 putavit esse damnandum, ut scrutaretur fenerator ejus substantiam (Ps. XVIII, 11); quia quod proscriptio tyrannorum, aut latronum manus operari solet, hoc sola feneratoris nequitia consuevit inferre. Doctiores autem ipsum feneratori putant diabolum comparatum, qui res animae, et pretiosae mentis patrimonium fenore quodam usurariae iniquitatis evertit, sic sumptu capit, sic auro illicit, sic reatu involvit, sic caput thesauro reposcit. 13. Quid vobis iniquius, qui nec sic capitis solutione estis contenti? Quid vobis iniquius, qui pecuniam datis, et vitam obligatis et patrimonium? Accipitis aurum argentumque pro pignore, et adhuc illum debitorem dicitis, qui vobis plus credidit, quam accepit a vobis? Vos creditores asseritis, qui amplius debetis: vos, inquam, dicitis creditores, qui non homini, sed pignori credidistis. Bene fenus appellatur quod datis, ita vile ac feneum est. 14. Sortem dicitis quod debetur. Etenim velut urna ferali misera sors volvitur, perituri debitoris luenda supplicio. Stant pallentes rei ad sortis eventum. Non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur: non sic dejecti ac suspensi pavitant, de quorum captivitate exspectatur sortis eventus. Illic enim unius captivitas, hic plurimorum addicitur. Et fortasse ideo sors, quia in eventu sunt patrimonia quae sub hac sorte volvuntur. Magnum et memorabile beneficium Dei. Hoc specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitate liberavit eos (Ps. LXXI, 14). Et proprie ait: Ex usuris liberavit eos, quia usurae inferunt servitutem. Quasi diceret, ex servitutis vinculo ereptos reddidit libertati. 15. Grave vocabulum debitorum. Debita peccata dicuntur. Debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut et illi de capite decernunt. Culpae tamen habent nominum suorum, ut factorum diversitatem. Debita quamvis diversae quantitatis, unum habent nomen, unum onus, unum periculum. Nescit ergo quid poscat infelix, qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat, ignorat.
CAPUT V.
Pecunia feneratorum mari comparatur: hanc ubi quis accepit, statim nebulonum turbam ad se attrahit; ubi et de sortibus utriusque Testamenti. Consumpta per intemperantiam illa pecunia, miserum ad vendendam supellectilem fenerator adigit, aut inducias concedit, sed bellicis ipsis tristiores: sequitur demum nimis sera stultitiae poenitentia.
16. Non novit pecunia feneratoris uno diutius loco stare, solita transire per plurimos. Uno teneri sacculo nescit, versari ac numerari expetit: usum requirit, ut acquirat usuram. Fluctus quidam est maris, non fructus. Pecunia numquam quiescit. Labitur, velut scopulo 596 illisa, ita gremium debitoris percutit, et continuo relabitur eo unde processit. Cum murmure venit, cum gemitu revertitur. Frequenter tamen placidum stat ventis mare, semper fenoris unda jactatur. Mergit naufragos, exspuit nudos, vestitos exuit, insepultos relinquit. Nummum ergo petis, et naufragium suscipis. Hinc Charybdis circumstrepit, hinc Sirenae quae voluptatis specie, et canorae dulcedinis suavitate in vada deductos caeca, repetendae domus, ut ferunt fabulae, spe et cupiditate fraudabant (Homer. Odyss. M.).
17. Statim venditores unguenti et diversarum specierum irruunt, velut quidam canes sagaci praedae vagantis odore perstricti, venatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem vetusti generis et patriae, et natalem diem vini circumsonent: circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere, salutant, deducunt, ad laetitiam provocant, ad sumptum incitant dicentes: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra (Sap. II, 6 et seq.). Et vere sors omnis illorum facta est: tu autem remanes exsors bonorum. 18. Non tales sortes tibi Scriptura monstravit. Non inter tales sortes David sanctus memorat dormiendum dicens: Si dormiatis inter medias sortes (Psal. LXVII, 14). Nam si in medio illarum dormisses sortium, id est, veteris et novi Testamenti, non te pecuniae cupiditas in voraginem deterrimi fenoris demersisset, gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum, et in speciem auri divinae sapientiae institutione formasset. Etenim si nos unum testimonium divinae Scripturae posuimus, et luxuriosum illud convivium declinavimus, utique potuit et iste salvari, si oraculis coelestibus inhaesisset. 19. Revertamur tamen ad convivium, non ut ejus degustemus epulas, sed cavendas aliis demonstremus. Oneratur mensa peregrinis et exquisitis cibis: adhibentur nitentes ministri, magno empti pretio, sumptu pascendi majori: bibitur in noctem, dies convivio clauditur, ebrietati deficit. Surgit ille vini plenus, vacuus opum, dormit in lucem, vigilans somnium putat. Etenim ut in somniis sibi videtur subito dives ex paupere, sic etiam egenus ex divite. Dum defluit interim pecunia, usura superfluit: tempus minuitur, fenus augetur: thesaurus exinanitur, sors accumulatur: paulatim convivae se subtrahunt, sponsores conveniunt: mane fenerator pulsat ad januas, queritur dies solutioni transiisse praescriptos, injuriis vigilantem adoritur, in somnis dormientem excitat. Non noctes quietae, non dies suavis est, non sol jucundus. Detrahuntur paulatim deauratae ac sericae vestes, et vaeneunt dimidio minoris. Ponit cum lacrymis ornamenta 597 conjux jam tristior, empta charius, vendenda vilius. In auctione pueri constituuntur mensae ministri, et male assueti emptorem avertunt. Offertur pecunia creditori: Vix, inquit, haec solvit usuram, caput debes. 20. Redit exhausto patrimonio capitis reus; et imminuto fenore, accipit inducias tristiores bellicis, quasi post biduum praeliaturus. In bello enim incerta victoria, hic certa inopia: illic se clypeo tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic totus carcere includitur: illic manus telis onerat, armat sagittis, hic aere vacuas offert vinculis alligandas. Ducitur plerumque uterque captivus: ille habet quem accuset adversum belli eventum, hic praeter se quem accuset, non habet. Nihil est intolerabilius hac miseria, quae excusari non potest. Acerbat conscientia pondus injuriae. 21. Tunc secum reputat, tunc Scripturas recordatur, tunc dicit: Nonne mihi scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis, et de tuorum puteorum fontibus (Prov. V, 15). Quid mihi cum puteo feneratoris, ubi et aqua includitur (Prov. XV, 17). Suaviora erant olera cum securitate, quam alienae epulae pastae cum sollicitudine. Non oportuit aliena quaerere. Deinde incideram debita, de meis oportuit fontibus remedium quaerere. Erant domi vasa minutiora: melius erat ministerium deesse, quam cibum: melius vestem venalem proponere, quam libertatem addicere. Quid profuit quod publicare paupertatem meam verecundatus sum? Ecce alius publicavit. Ego nolui nutritores vendere, ecce alius adjudicat. 22. Sera haec consideratio. Tunc decuit metuisse tuis, cum acciperes aliena: tunc decuit succurrere, cum vulnera prima proserperent. Melius fuerat in principio tenuare sumptum, et necessitatem debiti rei familiaris angustiis allevare, quam ut ad horam ditatus alienis, postea exuereris et propriis.
CAPUT VI.
Quanta moliantur feneratores; ut incautos adolescentes depraedentur.
23. Accusamus debitorem quod imprudentius se gesserit: sed tamen nihil nequius feneratoribus, qui aliena damna lucra sua arbitrantur; et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur. Aucupantur haeredes novos, adolescentulos divites explorant per suos, adjungunt se, simulantes paternam et avitam amicitiam, volunt domesticas eorum cognoscere necessitates. Si quam causam invenerint, accusant verecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum. Sin vero nullos laqueos alicujus necessitatis offenderint, intexunt tabulas, aiunt nobile praedium esse venale, amplam domum: accumulant proventus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemant. Similiter faciunt pretiosas vestes, et monilia nobilia praedicantes. Neganti se habere pecuniam, 598 ingerunt suam dicentes: Utere ut tua: de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitam reddes. 24. Praetendunt alienos fundos adolescenti, ut eum suis exspolient: tendunt retia, simul ut indagine cincta spatia fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum: petunt obligari sibi avitum praetorium, paternum sepulcrum: praestituitur dies solutioni, dissimulatur conventio, quando potest solutio sustineri; ubi satis securum reddiderint, repente ingruunt, et instant vehementius, causanti incumbunt dicentes: Tu possides tua praedia, nos nostram pecuniam non habemus: aurum dedimus, lignum tenemus: tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. Otiosa causatio est, saltem renovetur chirographum.
CAPUT VII.
Quam sollicite feneratorem fugiat debitor, et cujusmodi sit utriusque occursus: quomodo hic dilatione accepta magis irretitus ad vendenda praedia adigatur: ac tandem omnibus destitutus et ad vincula paratus in desperationem incidat.
25. Itaque dum primum adolescens nihil putat de vestibus suis, aut etiam possessionibus esse vendendum, ad haec facienda poscit dilationem. Usurae applicantur ad sortem, accumulatur centesima. Jam suspirare incipit, jam malum suum agnoscere. Die ac nocte usuram cogitat: quidquid occurrerit, feneratorem putat: quidquid crepuerit, vocem sibi videtur feneratoris audire. Si habes, cur non solvis? Si non habes, cur malum malo adjungis, et de vulnere remedium quaeris? Cur quotidie obsidionem pateris feneratoris, expugnationem times? Vetus sententia est: Feneratoris et debitoris sibi occurrentium, prospectum amborum facit Dominus (Prov. XXIX, 13). Alter quasi canis praedam requirit, alter quasi fera praedonem declinat: ille quasi leo quaerit quem devoret, iste quasi bos juvenculus praedonis impetum reformidat: ille quasi accipiter unguibus olorem quaerit invadere, iste quasi anser aut fulica, mavult se vel in praerupta dejicere, vel in profunda demergere, quam istum humani corporis accipitrem sustinere. Quid quotidie fugis? Et si non occurrat fenerator, occurrit tibi inopia tamquam bonus cursor. Ambos ergo videt Dominus, feneratorem, et debitorem: occurrentes sibi spectat ambos, testis alterius iniquitatis, alterius injuriae: illius avaritiam condemnat, hujus stultitiam. Ille gressus debitoris singulos numerat, aucupatur deflexus: iste continuo post columnas caput obumbrat. Nullam enim habet debitor auctoritatem. Ambobus in digitis usurarum repetitur saepius calculatio. Par cura, sed dispar affectus. Alter laetatur incremento fenoris, alter cumulo debitionis affligitur. Ille quaestus numerat, hic aerumnas. 26. Quid fugis hominem quem poteras et non timere? Quid fugis, aut quousque fugies? Si quis 599 pulsaverit nocte, feneratorem putas, sub lectum illico: si quem subito intrare senseris, tu foras exsilis. Canis latrat, et cor tuum palpitat, sudor effunditur, anhelitus quatit artus, quaeris quid mentiaris, ut feneratorem differas; et cum dilationem impetraveris, gaudes. Fenore tuo simulat fenerator gravari: sed libenter impertit, quasi venator qui feram cinxerit, securus est praedae. Tu oscularis caput, amplecteris genua, et quasi cervus sagitta toxicata ictus, paululum procedens, tandem victus veneno procumbis: aut quasi piscis qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit vulnus vehit. Et vere piscis ille in esca mortem devorat, ille hamum glutit, dum cibum quaerit; sed tamen hamum non vidit, quem tegit praeda: tu hamum cernis, et glutis. Hamus tuus fenus est creditoris: hamum voras, sed vermis te semper obrodit. Ipsa est esca quae decipit. Itaque et tibi fenoris nec cibus usui est, et hamus vulneri. An ignoras quia semel illaqueatus nodo, se magis, si fugiat, ipse constringit; et intra retia positus fugiendo magis dejicit super se retia? In plateas fugis, cum intra parietes tutus esse non possis. Inveniet te cum voluerit fenerator. Denique ubi tempus impleveris, sicut lupus nocte irruit, dormire non sinit, exspectato die ad publicum trahit, aut tabulis venditionis cogit suscribere. Ut fureris pudoris dispendium, subscribis illico, venditurus avitum sepulcrum, paternae sane ut praetexatur aliquid verecundiae: emitur jejunum solum, jactatur quod infecunda vendiderit, dispendiis oneraverit debitorem, et superioris temporis ascribuntur dispendiis damna praesentis. Mox et laudata venduntur, et inferuntur jam non instrumenta, sed vincula. 27. Tamen adhuc quaerendi fidejussores. Tribuuntur induciae non ut praedam libertatis inveniat, sed ut consortem servitutis adjungat, qui se societ aerumnoso. At quid juvare potest alienae calamitatis accessio? Jam et amici fugiunt, convivae non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit, et ut pugil ictus varios concertantium, ita iste honestorum vitat occursus, et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, vigilanti exit obtutu. Redit paratus ad vincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, quietem inferre. Redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit, et feneratoris se aere devinxerit. 28. O quantos miseros aliena fecerunt bona! Quid, inquit (Jerem. II, 18), tibi ut bibas aquam Geon? Quid, inquam, tibi, ut biberes calicem feneratoris? Multi, inquit, mutuati ad tempus, et necessitatibus consuluerunt suis, et pecuniam reddiderunt. Et quanti se propter fenus stangulaverunt! Illos consideras, hos non enumeras: reminisceris evasisse aliquos, non reminisceris oppetisse: nummos redditos imputas, laqueos appetitos non computas, quos deformitati tam dedecorosae conventionis plerique verecundiores ad contumeliam, fragiliores ad injuriam, expetito interitu praetulerunt, opprobrium vitae amplius quam mortis supplicium pertimescentes. 600
CAPUT VIII.
Liberos pro paternis debitis per summam indignitatem sub hasta vaenire: sed huic malo subvenire posse neminem, cum expleri nequeat feneratoris avaritia; quam in rem Scripturae locus explicatur, simulque ostenditur materiam praevaricationis esse fenerationem.
29. Vidi ego miserabile spectaculum, liberos pro paterno debito in auctionem deduci, et teneri calamitatis haeredes, qui non essent participes successionis; et hoc tam immane flagitium non erubescere creditorem. Instat, urget, addicit. Mea, inquit, nutriti pecunia, pro alimonia servitium recognoscant, pro sumptu licitationem subeant. Agitetur hasta de pretiis singulorum. Non immerito hasta agitatur, ubi caput quaeritur: non immerito ad auctionem pervenitur, ubi sors poscitur. Haec est feneratoris inhumanitas, haec debitoris stultitia, ut filiis quibus non relinquit pecuniam, libertatem auferat, pro testamento chirographum dimittat, pro emolumento haereditatis syngrapham obligationis. Quid sibi vult paterni in liberos scriptura maledicti, ubi nulla est impii offensa peccati? An potest durius aliquod esse maledictum, graviusque servitium? Et illa saepe post mortem habet defunctus compendia, quod non spectat miserias filiorum. 30. Vendit plerumque et pater liberos auctoritate generationis, sed non voce pietatis: ad auctionem pudibundo vultu miseros trahit dicens: Solvite filii gulae meae sumptum, solvite paternae mensae pretium: vomite quod non devorastis, reddite quod non accepistis; hoc meliores, quod vestro pretio redimitis patrem, vestra servitute paternam emitis libertatem. 31. Esto ut aliquis qui subvenire possit, accedat. Quis tantam expleat Charybdim? quis rationes feneratoris agnoscat? quis avaritiam satiet? quae non iste pretia exaggeret, cum viderit redemptores? Non enim suo magis lucro quam alieno detrimento pascitur. Vera profecto, vera est, utpote Dei, divina sententia, qui cum iratus esset propter impietatem populi Judaeorum, quod post deos abiret alienos: Cui, inquit, vendidi vos feneratori (Esai. L, 1)? Venditur enim qui obligatus feneratori fuerit, et venditur non uno pretio, sed quotidiano: venditur non cum definitione, sed cum accessione diuturna. Nova usurarum auctio per menses singulos, nova sub quotidiana licitatione venditio. Qui plus obtulerit, trahit semper, venalis addicitur, numquam quasi venditus aestimatur. Magna igitur vis coelestis sententiae. Non satis judicavit Dominus dicere: Cui vendidi vos; sed addidit feneratori? Offensus nihil potuit gravius invenire, quo vindicaret in perfidos. Derelictus expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi feneratori eos alicui Dominus vendidisset digna poena. Dominum relinquentes habent servi quod amplius quam carceris poenas et vincula reformident: habent liberi quod paveant pro libertatis incuria. 601 32. Simul illud adverte, quod feneratio praevaricationis materia judicata sit; quod is facile recedat a Domino, qui feneratori se potuerit obligare. Fenus enim radix mendacii, causa perfidiae est. Ego, inquit, vos non vendidi; sed peccatis vestris venditi estis (Ibid.). Ergo qui se feneratori obligat, ipse se vendit; et quod pejus est, vendit se non aere, sed culpa. CAPUT IX. Peccati feneratorem diabolum esse, qui Salvatori etiam divitias suas ostentarit; ei feneratorem haud absimilem; atque ibidem de centesima usurae, ac centesima ove; deque creditoris nomine quod sibi imponit verus exactor.
33. Quis iste peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum obnoxiae successionis, usuris defeneravit omne genus humanum (Vid. S. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3)? Denique quasi malus fenerator chirographum tenuit, quod postea Dominus suo cruore delevit. Etenim quod mortis erat scriptum apicibus, debuit morte dissolvi. Fenerator ergo diabolus. Denique ostendebat Salvatori divitias suas dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). At vero Dominus aeris solutor alieni, nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: Ecce venit hujus mundi princeps, et in me suum non invenit nihil (Joan. XIV, 30). Nihil debebat, sed solvebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). 34. Quid distat malitia hujus principis mundi? Fenerator pecuniae caput obligat, manum tenet, sorte ducit. O nomen triste de dulci! Dominus ovem centesimam liberavit; illa centesima salutis, haec mortis est; et terra bona centuplum fructum reddit. Vae iis qui dicunt quod amarum est, dulce; et quod dulce, amarum! Quid amarius usura, quid dulcius gratia? Nonne hoc ipso sermone quo centesimam appellant, revocare deberent in memoriam Redemptorem, qui venit centesimam ovem salvare, non perdere? 35. Quis gravior exactor est? Et hoc triste nomen. Denique Dominus ait: Populus meus, exactores vestri circumscribunt vos (Esai. III, 14). Et in Evangelio habes: Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, da operam liberari ab illo; ne forte perducat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58). Quis iste sit exactor agnosce, qui etiam novissimum quadrantem exigit, et idem se creditorem vocat, atque in hoc etiam nomine fraudem facit: ut qui veneni pocula melle illinit, ut sub grato odore mors lateat, atque illita calicis ora vim fraudis abscondant. Creditor praetexitur quasi fidelis; et quasi incredulus, ad quem fidelis oppignorat. 602 CAPUT X. Feneratoris, ne debitoris cadaver ad sepulturam efferretur, prohibentis historia.
36. Quoties vidi a feneratoribus teneri defunctos pro pignore, et negari tumulum, dum fenus exposcitur? Quibus ego acquievi libenter, ut suum constringerent debitorem, ut electo eo, fidejussor evaderet; hae sunt enim feneratoris leges. Dixi itaque: Tenete reum vestrum; et ne vobis possit elabi, domum ducite, claudite in cubiculo vestro, carnificibus duriores; quoniam quem vos tenetis, carcer non suscipit, exactor absolvit; peccatorum reos post mortem carcer emittit, vos clauditis; legum severitate defunctus absolvitur, vobis tenetur. Certe hic sortem suam jam memoratur implesse; non invideo tamen, pignus vestrum reservate. Nihil interest inter funus et fenus, nihil inter mortem distat et sortem: personat, personat funebrem ululatum fenoris usura. Nunc vere capite minutus est quem convenitis; vehementioribus tamen nexibus alligate, ne vincula vestra non sentiat: durus et rigidus est debitor, et qui non jam noverit erubescere. Unum sane est quod non timere possitis, quia poscere non novit alimenta. 37. Jussi igitur levari corpus, et ad feneratoris domum exsequiarum ordinem duci: sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. Ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares: nec fallebat sententia, nisi quod plures constabat illic esse morituros. Victus religionis consuetudine fenerator (nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur) rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur; tunc tantum vidi humanos feneratores gravari me; tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur fraudatos esse, donec feretro colla subjecti, ipsi defuntcum ad sepulcra deducerent, graviori moerore deflentes pecuniae suae funus. CAPUT XI. Usura etiam ab aleatoribus exigitur, quorum in lusu varia fortuna est, sed lucrum cedit feneratori. Hujus in illos quanta tyrannis, et quae leges aleatorum. Postremo barbarorum quorumdam furor in aleam describitur.
38. Aliud non minoris acerbitatis accipite. Observant isti aleatorum conventicula, et perdentis aerumnam commoditatem suam judicant: spondent pro singulis. Varios primo sors ludit eventus, ad diversos saepe transfertur victoria, stipendiaque ejus vicissim atque aerumna mutantur: omnes vincuntur et vincunt, fenerator solus acquirit: penes alios inane nomen quod vicerint, penes feneratorem solum fructus est, non annuus, sed momentarius; illi soli faciunt lucrum in omnium detrimento, illis solis est usura victoriae. Videas reliquos subito egentes, repente divites, deinde nudos, singulis jactibus statum 603 mutantes. Versatur enim eorum vita, ut tessera; volvitur census in tabula, fit ludus de periculo, et de ludo periculum: quot propositiones, tot proscriptiones. Clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium. Sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuviis auctionem: alios proscriptioni addicit, alios servituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt. Vitae igitur hanc aleam rectius dixerim, quam pecuniae; sub momento fertur, quod valeat in aeternum. Ebrietas judicat, et nullus appellat. Habet et alea suas leges, quas fori jura non solvant. Notatur, si credi potest, infamia, qui putaverit renitendum, et infamium sententia gravius quam censura judicialis inurit opprobrium; quoniam qui apud judicem damnantur, apud illos gloriosi sunt: qui apud illos damnantur, apud judicem criminosi sunt. Nobile constituit Moyses seniorum judicium (Exod. XVIII): hi tamen de levioribus judicabant; verbum grave, hoc est, de potioribus negotiis Moysi judicio reservare consueverant. Hic dicitur: Aleonum consilium judicavit, et plus eorum timetur potentia, quam leonum. Inter has feras vivis fenerator atque versaris. His bestiis cibum eripis, his tetrior aestimaris, his crudelior plus timeris. 39. Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre rationibus, feneratoribus tamen esse subjectos; et cum sine legibus vivant, aleae solius legibus obedire, in procinctu ludere, tesseras simul et portare, et plures suis quam hostilibus jactibus interire: in victoria sua captivos fieri, et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non noverint: ideo numquam belli studia deponere; quod victus aleae ludo, cum totius praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo: frequenter autem tanto ardore rapi, ut cum ea quae sola magni aestimant, victus arma tradiderit, ad unum aleae jactum vitam suam potestati vel victoris vel feneratoris addicat. Denique constituit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide, pretium servitutis quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsolverit. Premit ergo fenerator etiam colla Chunorum, et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saevitiae. 604 CAPUT XII. De feneratorum exactione, et variis vocabulis quibus utuntur. Eorum pecunia comparatur cum echidna aliisque serpentibus; ubi cur usuras Graeci τόκους dixerint, explicatur.
40. Quid enim tetrius eo qui hodie fenerat, et cras expetit? Et (Eccli. XX, 16) odibilis, inquit, homo hujusmodi. Oblatio quidem blanda, sed immanis exactio. Verum ipsa oblationis humanitas facit et exactionis saevitiam: protulit pecuniam, hypothecas exigit, et in suis apothecis recondit. Una pecunia a feneratoribus datur, et quam multa a debitoribus exiguntur? Quanta sibi fecerunt vocabula? Nummus datur, fenus appellatur: sors dicitur, caput vocatur: aes alienum scribitur: multorum hoc capitum immane prodigium numerosam exactionem efficit: syngrapham nuncupat, chirographum nominat, hypothecas flagitat, pignus usurpat, fiducias vocat, obligationem asserit, usuras praedicat, centesimas laudat. 41. Echidna quaedam est feneratoris pecunia, quae tanta mala parturit. Echidna tamen fecunda poenis viscera trahens, partu suo rumpitur. Et morte materna docet sobolem non esse degenerem in matrem. Igitur incipiunt esse serpentes, illam morsibus suis scindunt. Illic ubi nascitur venenum, primum probatur. Pecunia autem feneratoris omnia mala sua concipit, parit, nutrit, atque ipsa magis in sobole sua crescit, tristi prole numerosior. Non minus flexuosa quam serpens, atque in orbem tota se colligens, ut caput servet: reliquo flagellat corpore, illud solum producit ad vulnera: spiris ingentibus quos comprehenderit, ligat, solo capite interficit: salvo capite, etiam si reliqua pars ejus dilapidata fuerit, reviviscit. 42. Diversa quoque serpentibus sunt conveniendi et parturiendi tempora: pecunia fenebris a die initae conventionis crescentibus serpit usuris, quae parturire non novit; quia dolores magis ipsa in alios transfundit. Ibi dolores ut parturientis; unde etiam τόκους Graeci appellaverunt usuras, eo quod dolores partus animae debitoris excitare videantur. Veniunt kalendae, parit sors centesimam: veniunt menses singuli, generantur usurae, malorum parentum mala proles. Haec est generatio viperarum. Crevit centesima, petitur nec solvitur, applicatur ad sortem. Fit maledictum 605 propheticum (Ps. LIV, 12), dolus in dolo, usura improbi seminis fetura deterior. Itaque non jam centesima incipit esse, sed summa, hoc est, non fenoris centesima, sed fenus centesimae. CAPUT XIII. Usurae etymologiam prosequens ostendit illam leporibus ipsis, ac plantis quibuslibet fecundiorem esse, feneratorisque aviditate omnem aliam superari: dein ad institutam usurae cum animalibus ac plantis comparationem redit.
43. Usuram quoque ab usu arbitror dictam, quod ut vestes usu, ita usuris patrimonia scindantur. Lugubre cerae prima littera sonat. Parturit vox doloris est: quid tibi potest esse boni, quod a dolore incipit et ab obligatione? Lepores ferunt generare simul et educare, et continuo parturire: istis quoque anaglyphariis usurarum generatur et supergeneratur usura, enutritur ac nascitur, et nata jam parturit. Radices quoque arborum primo plantantur ut prendant: cum prenderint, tunc virescere incipiunt, postea pullulare: at vero pecunia fenebris vix plantata jam pullulat. Semina tempore erumpunt, animalia tempore pariunt: Tempus enim pariendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi plantatum; tempus occidendi, et tempus sanandi (Eccle. III, 2 et 3). Et infra: Tempus acquirendi, et tempus reddendi: tempus custodiendi, et tempus expellendi (Ibid., 6), ut Ecclesiastes ait: pecunia fenebris hodie seminatur, cras fructificat: semper parit, et numquam interit: semper plantatur, vix evellitur. Vult semper fenerator acquirere, numquam perdere: numquam custodire pecuniam suam, semper expellere: numquam sanare, semper occidere. 44. Et quia bonus ad omnia magister Ecclesiastes liber est Salomonis, paulisper ipsi inhaereamus: Non satiabitur oculus, inquit, videndo, et non satiabitur auris auditu (Eccl. I, 8): nec fenerator expletur accipiendo, nec affectus ejus quotidiano numerandi aeris satiatur auditu. Et iterum: Omne quod fuit, ipsum est quod erit (Ibid., 9): Crescit semper pecunia, otium nescit avaritia, nescit usura ferias. Omnes, inquit, torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur (Ibid., 7). Mare istud fenerator est; omnium 606 patrimonia tamquam fluctus absorbet, et ipse nescit expleri. Mari tamen plerique utuntur ad quaestum, feneratore nemo utitur nisi ad dispendium: illic multorum commodum est, hic universorum naufragium. 45. Multa sunt animantia quae cito generare incipiunt, sed cito etiam generare desistunt: sors cito generat, et numquam desinit; immo cum exordium crescendi acceperit, in infinitum extendit augmentum. Omne deinde quod crescit, cum ad naturae suae formam atque mensuram, magnitudinemque pervenerit, vacat incremento: sed feneratorum pecunia tempore semper augetur, et ultra formam maternae sortis excedens modum non tenet. Pleraque etiam animantium cum coeperint ea quae ex his orta sunt generare, tamquam effetis viribus usum generationis amittunt: sors autem fenoris cum fuerit crescentibus exaequata centesimis, et vetustatem sui renovat, et partus solitos adjunctione multiplicat. CAPUT XIV. Usuram prohiberi lege divina, unde et sumptum est illud Catonis, fenerare est hominem occidere. Vestimentum pignori acceptum ante noctem reddendum esse; ac fenoris nomine intelligendum quidquid praeter sortem exigitur: post quae sequitur extorsionum divitibus familiarium reprehensio.
46. Non novum nec perfunctorium hoc malum est, quod veteris atque divinae praescripto legis inhibetur. Populus qui despoliaverat Aegyptum, qui pede transierat mare, monetur a fenoris pecunia cavere naufragia. Et cum de aliis peccatis semel aut multum iterata admonitione praescripserit, de fenore saepius intimavit. Habes in Exodo: Quod si pecuniam feneraveris pupillo, orphano, pauperi, apud te non suffocabis eum, non impones illi usuram (Exod. XXII, 25). Ostendit quid sit suffocare, id est, usuram imponere; strangulat enim, et quod pejus est, animam laqueus creditoris: quo sermone et praedonis violentiam, et deformis nodum mortis expressit. Quod si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud; est enim hoc coopertorium ejus tantum, 607 hoc vestimentum turpitudinis ejus in quo dormiet. Quod si itaque proclamaverit ad me, exaudiam eum (Ibid., 23). Audistis, feneratores, quid Lex dicat, de qua dixit Dominus: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17)? Quam Dominus non solvit, vos solvitis? Usuram, inquit, petere, suffocare est. Hoc quoque foris sero est dictum a quibusdam eorum prudentibus: Quid est, fenerare? Hominem, inquit (Cicero, lib. II Offic., in fine), occidere. Sed utique non Cato prior quam Moyses, qui legem accepit. Multo ille posterior. 47. Si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, ne nudati appareat turpitudo (Exod. XXII, 26 et 27). Vos vero exuitis atque nudatis, et non redditis. Videte ne sol occidat super avaritiam vestram, ne sol justitiae vobis occidat; quia justitiam non tenetis, aut sol iniquitatis super flagitia vestra condatur. Dies quoque perit invito, nox irruit sicut Judae, qui cum diabolus se misisset in cor ejus, surrexit ad proditionem, et facta est nox; sol enim justitiae occiderat ei, et recubuerat super eum. Qui in cor ejus intravit, fecit illi tenebras, ut lucis non videret auctorem. Ibi miser periit in illo convivio in quo alii salvantur. Reddite igitur vestimentum debitori, in quo dormiat, et quietus sit. Si nolueritis reddere: exaudiam, inquit, eum; quia misericors sum (Ibid.). Si vos non exauditis, ego exaudiam, ego miserebor, ego non despiciam inopis precem. 48. In Deuteronomio quoque scriptum est: Non exiges a fratre tuo usuram pecuniae, et usuram escarum, et usuram omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo. Si alienigenae credideris, usuram exiges ab eo: a fratre autem tuo non exiges (Deut. XXIII, 19 et 20). Vides quantum pondus in verbis sit. Noli, inquit, exigere usuram a fratre tuo, hoc est, cum quo habere debes omnia communia, ab eo tu usuram exigis? Frater tuus consors naturae, et cohaeres gratiae, noli ab eo exigere amplius, a quo durum est repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde solvat. 49. Et quia plerique refugientes praecepta Legis (14, quaest. 3, c. Plerique), cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt; ideo audiant quid Lex dicat: Neque usuram, inquit, escarum accipies, neque omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo. Fraus enim ista et circumscriptio Legis est, non custodia. Et putas te pie facere, quia a negotiatore velut munus suscipis? Inde ille fraudem facit in mercium pretio, unde tibi solvit usuram. Fraudis illius tu auctor, tu particeps, tibi proficit quidquid ille fraudaverit. Et esca usura est, et vestis usura est, et quodcumque sorti accedit, usura est: quod velis ei nomen imponas, usura est. Si licitum est, cur vocabulum refugis, cur velamen obtexis? Si illicitum est, cur incrementum requiris? 50. Quod pejus est, hoc vitium plurimorum est, et maxime divitum, quibus hoc nomine struuntur cellaria. Si quis instaurandum convivium putat, ad negotiatorem mittit, ut absynthiati 608 cupellam sibi gratis deferat: ad cauponem dirigit, ut Picenum vinum, aut Tyriacum requirat: ad lanium, ut vulvam sibi procuret: ad alium, ut poma sibi adornet. Itaque humanitatem judicant quae alieno periculo constant. Tu bibis, et alius diffluit lacrymis: tu epularis, et alios cibo tuo strangulas: tu symphonia delectaris et alius miserabili deplorat ululatu: tu poma degustas, et alius spinam vorat. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Spina usura est, spina centesima est, tribulus est fenus, male urit. Quomodo ergo potes fructum habere de spinis? Si iste fructus de spinis non nascitur, ille nascetur aeternus. De aerumnis ditaris, de lacrymis lucrum quaeris, de fame aliena pasceris, de exuviis despoliatorum hominum cudis argentum: et judicas te divitem, qui stipem poscis a paupere? Sed audi quid dicat Salvator: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24)? CAPUT XV. Alienigenam a quo usuras licet exigere, solum esse eum, quem licet occidere: fratrem vero ejusdem vel fidei vel juris consortem: quamlibet usuram proscribi, et de benedictionibus ejus qui ab illa abstinuerit, cum exhortatione ad misericordiam et veritatem.
51. Sed forte dices quia scriptum est: Alienigenae fenerabis (Deut. XXIII, 20); et non consideras quid Evangelium dicat, quod est plenius. Sed hoc interim sequestremus, Legis ipsius verba considera: Fratri tuo, inquit, non fenerabis ad usuram: sed alienigenam exiges. Quis erat tunc alienigena, nisi Amalech, nisi Amorrhaeus, nisi hostes? Ibi, inquit, usuram exige. Cui merito nocere desideras, cui jure inferuntur arma, huic legitime indicantur usurae. Quem bello non potes facile vincere, de hoc cito potes centesima vindicare te. Ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuram flagitat: sine gladio se de hoste ulciscitur, qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi jus belli, ibi etiam jus usurae. Frater autem tuus omnis, fidei primum, deinde romani juris est populus: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Ps. XXI, 23). 52. Denique etiam in Levitico praescribit Lex usuram a fratre non esse poscendam. Sic enim habes: Et vivet frater tuus tecum, pecuniam tuam non dabis illi in usuram, et in amplius recipiendum non dabis illi escas tuas (Levit. XXV, 36). Generaliter haec sententia Dei omne sortis exclusit augmentum. Unde et David et benedictum aestimavit, et dignum habitatione coelesti, qui pecuniam non dedit in usuram (Ps. XIV, 5). Si ergo qui non dedit, benedictus; sine dubio maledictus, qui ad usuram dedit. Cur ergo maledictionem potius eligis, quam benedictionem? Potestis benedicti esse, si velitis, potestis justi esse. Homo enim justus secundum Ezechiel (Ezech. XVIII, 7), qui pignus debitori reddet, et pecuniam suam in usuram non dabit, et superabundantiam non accipiet, 609 et ab injustitia avertet manum suam: Justus est iste, inquit, vita vivet, dicit Dominus (Ibid., 9). Qui autem pignus non reddidit, et in simulacra apposuit oculos suos, iniquitatem fecit, cum usura dedit, et superabundantiam accepit, hic vita non vivet. Omnes iniquitates istas fecit, morte morietur: sanguis ejus super ipsum erit. Vide quomodo feneratorem cum idololatra copulavit, quasi crimen aequaret. Elige ergo quod dulce est. 53. Cur semper tristes, cur semper amarissimi, cur semper solliciti? Procedat aliquando a vobis misericordia, procedat veritas: obligetur mendacium, fraus odio sit. Docuistis perjurium: feneratorium sacramentum dicitur, ubi paratur perjurium. Parastis frequenter cum reddita fuerit pecunia, quod syngrapha non appareat: pejeratis postea quod non receperitis pecuniam. Nolite ergo semper miseri esse, semper avari, semper moesti. Leones sunt, et feritatem suam mutant: De manducante, inquit, exivit esca, et de forte et tristi exivit dulce (Judic. XIV, 14); Graecus, et tristi habet; sic invenimus. Tamen de forti hoc intelligitur; quia leo fortis est feritate: et qui ferus, tristis. Et de vobis qui pecuniam et avaritiam devoratis, exeat misericordia; haec enim esca est egenorum: et de tristi exeat dulce, ut dimittatis ei qui non habet unde dissolvat. Quid trahitis peccata ut fune longo, et jugi loro vitulae? Quod fit utique, cum fenus producitis. Tenetis pauperem debitorem, vel ibi sit aliqua gratia, ubi nulla spes commodi. Et hoc secundum avaritiam vestram loquor. CAPUT XVI. Ex Evangelico praecepto fenerandum his, a quibus nihil exspectetur, immo etiam inimicis: uberrimum fenus illius esse, qui Domino feneraverit: nec diffidendum ipsius paupertati quae veras largitur divitias.
54. Caeterum Dominus in Evangelio talibus magis existimat fenerandum, a quibus redhibitio non speretur. Sic enim ait: Et si mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae vobis est gratia? Nam peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant; verumtamen amate inimicos vestros, et benefacite eis, et mutuum date nihil sperantes; et erit merces vestra multa in coelo, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc., VI, 34 et seq.). Advertitis quod nomen a Domino fenerator acceperit, quod nomen etiam qui fenori vestro fuerit obligatus. Peccatores, inquit, peccatoribus fenerant, ut recipiant: uterque peccator, et fenerator, et debitor. Vos autem, inquit, amate inimicos vestros. Non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid vos facere oporteat. Date mutuum iis a quibus non speratis vos, quod datum fuerit, recepturos. Nullum hic damnum est, sed compendium. Minimum datis, multum recipietis: in terra datis, et id vobis solvetur in coelo: fenus amittitis, mercedem magnam habebitis: feneratores 610 esse desinitis, filii eritis Altissimi: eritis misericordes, qui vos Patris aeterni probetis haeredes. 55. Sed feneratorum vos delectat et usurarum vocabulum. Id quoque non invideo. Docebo quomodo boni feneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. Dicit Salomon: Fenerat Domino qui miseretur pauperi: secundum datum autem ejus retribuet ei (Prov. XIX, 17). Ecce bonum fenus de malo factum est: ecce irreprehensibilis fenerator: ecce usura laudabilis. Nolite ergo jam invidentem me vestris commodis aestimare. Putatis quod hominem subtraham vobis debitorem? Deum provideo, Christum subrogo, illum demonstro qui vos fraudare non possit. Fenerate ergo Domino pecuniam vestram in manu pauperis. Ille astringitur et tenetur: ille scribit quidquid egenus acceperit: Evangelium ejus cautio est: ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem; quid dubitatis dare? Si quis vobis dives hujus saeculi offeratur, qui fide promittat sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam: pauper est vobis Dominus coeli, et conditor mundi hujus; et adhuc deliberatis quem ditiorem quaeratis fidejussorem. 56. Sed allegatis, quia pauper est factus, cum dives esset. Vidistis ergo quia fides ejus dives est, fides ejus idonea est; pauper est factus, cum pro nobis solveret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim divites fecit, quos pauperes putabatis. Dicit enim Apostolus: Pauper factus est cum dives esset, ut in illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Bona inopia, quae largitur divitias. Nolite ergo vos paupertatem timere, ut sitis divites. Date otiosam pecuniam, et recipietis fructuosam gratiam, et pauperum subvenietis necessitatibus, et vobis custodiae sollicitudo minuetur. Non peribit quod pauper acceperit; et vobis quod dederitis inopi, sine custode servabitur. Quod si incrementum usurarum quaeritis, in Lege benedictio, in Evangelio coelestis est merces: quid suavius benedictione; quid majus est coelo? Si escarum desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus: Is enim qui miseretur pauperis, ipse pascetur (Prov. XXII, 9). CAPUT XVII. Occurritur objectioni, qua nonnulli negant generaliter prohibitum ne pignus retineatur, sed ad pauperum pignora Legem restringunt.
57. Reddite ergo pignora quae tenetis, quoniam fidejussorem idoneum reperistis. Sed obmurmurant adhuc dicentes, quia licet tenere pignora, et se Lege defendunt. Aiunt enim: Scriptum est in Deuteronomio: Si fuerit tibi debitum a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus: sed foris stabis, et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foris pignus. Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius; sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia coram Domino Deo tuo (Deut. XXIV, 10 et seq.). Et alibi, inquiunt, scriptum est: Non pignerabis 611 molam, neque lapidem superiorem molae; quoniam hic pignerat (Ibid., 6). Et alibi: Non accipies pignus vestimenti viduae (Ibid., 17). Unde argumentantur quia specialia pignora sint interdicta, non omnia, id est, pauperis et viduae. Molam quoque et lapidem superiorem molae prohibitum pignerari. 58. Sed cum per Ezechielem prophetam ipse Dominus dicat (Ezech. XVIII, 7), justum esse qui pignus reddidit, injustum qui tenuit: utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum; cum dicat Job: Conscriptionem quam habui adversus aliquem juramento conceptam, imponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi, nihil accipiens a debitore (Job. XXXI, 26 et 27). Cum Dominus nihil ab iis quibus mutuum dederimus, sperandum esse praecipiat (Luc. VI, 34), quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum Legem putant esse retinendum? CAPUT XVIII. Ut objicientibus nos divina lege ad fenerandum incitari fiat satis, inquiritur quid justus v. g. Petrus fenori dare valeat; ostenditurque suos illi sermones esse, quos feneret.
59. At ne pari recrudescant modo, et dicant etiam se ad fenerandum incitari Legis oraculo; quia scriptum est: Fenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis (Deut. XXVIII, 12); tempus est plenius et expressius disputare et docere quid fenerandum, et quibus Legis statuta praescribant; praecedit enim fenoris causa pignoris causam. Mutuabitur, inquit, peccator, et non solvet: justus autem miseretur, et tribuet (Ps. XXXVI, 21). Audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari. Et infra: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et fenerat (Ibid., 25). Unde huic justo quod tota die feneret? Ergo dives justus est; et quanto ditior unusquisque fuerit, tanto justior: qui plus habuerit unde feneret, ipse erit justior. Sed difficile dives intrat in regnum coelorum. 60. Quid ergo feneret, dic mihi, sancte David? Contra me protuli testimonium, nisi mihi subvenis. Petrus dicebat: Argentum et aurum non habeo (Act. III. 6), numquid non erat justus? Tu mihi ergo expone quid feneret. Dixisti enim: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio (Ps. CXI, 5). Inveni quid fenerat justus. Petrus quoque me doceat et ipse quid feneret, qui dixit inopi attendenti ad se et ad Joannem: Argentum et aurum non habeo. Nihil ergo dabis pauperi, apostole? Das tamen, et plus das quam alii: das inopi, quod alii dare non possunt: das inopi, post quod egere non possit: das inopi, quod etiam divites accipere concupiscunt: das inopi, quod ii qui istud argentum et aurum habent, conferre non noverint; quia avaritia eos impedit: das inopi, qui eis divitibus facias ditiorem. Incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. Dicito, rogo, 612 quid des. Noli me diu suspensum reddere, cupio petere, si cito solvas. Sed solvisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non vacuus ad templum ascendisti dicens: Argentum et aurum non habeo. Non illi soli plenis manibus ascendunt, qui argentum et aurum habent: ascendit et pauper non vacuus: ascendit et ille non vacuus, quia aurum et argentum non habet. Audiamus quid det iste pauper: Sed quod habeo, inquit, do tibi. In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Ibid.). O optanda paupertas; o ditior inopia! Claudicabat, cui divites dabant: unus pauper dedit, et statim qui claudus erat, sanus est factus. 61. Habet ergo justus quod feneret, habet et argentum quod feneret, sermones suos fenerat: hoc est justi argentum; eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. Hoc fenerat qui Legem accipit, qui Legem meditatur, qui Legem exercet: hoc feneravit Petrus, hoc feneravit Paulus, quibus dicitur ut ad viros nationum pergerent. Ad Cornelium centurionem Petro, cui dicitur: Surge, vade nihil dubitans, quoniam ego misi illos; et surrexit et ivit (Act. X. 20). Et infra dixit: Numquid aquam vetare possumus, ne baptizentur ii, qui Spiritum sanctum acceperunt (Ibid., 47)? Jussitque eos baptizari. Hoc est Fenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas: tu autem non mutuaberis. Mutuatur enim peccator, et non solvet peccata sua; quia peccator est. Paulo dicitur (Act. IX, 15): Fenerabis gentibus qui missus est ad gentes; Joanni dicitur: Fenerabis gentibus; Jacobo et caeteris dicitur: Fenerabitis gentibus; quibus dictum est: Ite, baptizate gentes (Matth. XXVIII, 19). 62. Dicitur populo patrum: Si custodieris mandata Dei, benedictus eris, et fenerabis gentibus verbum (Deut. XXVIII. 12). Denique non de pecunia dici significant sequentia: Princeps eris gentibus multis: tibi autem nemo dominabitur. Constituet te Dominus Deus tuus caput, et non in caudam, et eris tunc supra, et non subter, si exaudieris vocem Domini Dei tui (Ibid., 13). Et sequitur: Si autem non audieris, maledictus tu in civitate, et maledictus in agro (Ibid., 16). Et infra: Maledicta progenies ventris tui (Ibid., 18). Non pecunia utique benedictum facit, sed cognitio Dei, praedicatio verbi: si gratiam Domini feneremus, si indigentibus eloquia Domini conferamus, si observemus mandata coelestia. Et contra maledictum non facit, si desit pecunia quae feneretur: sed si desit studium, si desit observatio coelestium statutorum, maledictus eris. 613 CAPUT XIX. Judaeos primo gentibus fenerasse, postmodum gentes in Christum credentes vicem illis reddidisse, quod pecuniam suam amisissent: ejusdem pecuniae laus, atque ad illam fenerandam exhortatio: et quo pacto in ea re Israelitis antepositae fuerint nationes.
63. Denique mysterium Ecclesiae evidenter exprimitur. Primum enim dixit ad discipulum Legis: Si audieris Legem, et custodieris, fenerabis gentibus (Deut. XV, 6); quod factum est a patribus nostris. Feneravit Moyses gentibus, qui proselytos acquisivit, feneravit Jesus Nave, feneravit Gedeon, feneravit Samuel, David, Salomon, Elias, Elisaeus; et si quis volebat verbum cognoscere, pergebat ad eos: regina Austri venit audire sapientiam Salomonis. 64. Ubi coepit populus Jadaeorum non custodire Legem, coeperunt advenae, hoc est, ex populo nationum qui in Dominum Jesum crediderunt, interpretationem Scripturarum fenerare illi vetusto populo. Feneravit Timotheus patre Graeco ortus verbum Judaeis, cum sacerdotium recepisset; feneramus hodieque sacerdotes in Ecclesia verbum Judaeis, qui de Synagoga ad Ecclesiam transierunt; feneramus et novam et vetustam pecuniam: etenim quam habuerunt, jam non habent; oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt; pecuniam habent, et non habent; quia usum ejus ignorant, pretium ejus nesciunt, figuram ejus et formam non cognoverunt. Nam si cognovissent, numquam auctorem pecuniae denegassent dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc., XIX, 14). Qui quidem rediens, accepto regno, jussit vocari servos suos quibus dedit pecuniam, et eos qui fenerassent pecuniam, praedicavit: ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: Sciebas quod ego homo austerus sum, tollo quod non posui, meto quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem illam (Ibid., 22 et 23)? 65. Audistis quae pecunia boni feneratoris sit, quae pecunia bonas acquirat usuras, quae pecunia non infamet feneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thesauro sit, sed de aeterno, quae pecunia divitem faciat accipientem, nec aliquid imminuat feneranti. Haec pecunia usuram habet: non centesimam ejus quod dederit portionem, sed centuplum fert fructum. Expande igitur sinum mentis, ut hujus pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis obtutum, ut agnoscas pecuniae hujus imaginem et inscriptionem: certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae quae stabilis virtutibus sit, quadratam constitue, conde in thesauro pectoris tui, de quo doctus scriba depromit nova et vetera. Vides qualis haec pecunia sit, 614 quemadmodum creditorem, debitoremque invisa in se conjungat nomina. Qui invehebar in feneratores, jam provoco debitorem. Hujus ergo feneratores pecuniae vos esse desidero; ut ad vos qui mutuum sumant, sponte festinent: per quam non nummum, sed regnum possitis acquirere: per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.
66. Hanc pecuniam fenerat populus nationum, qui scivit accipere feneratum, qui scivit cernere, qui scivit excutere. Recusasti indiga fenoris spiritalis, egere coepisti. De te ergo a Dei filio dictum est: Mutuabitur peccator, et non solvet (Ps. XXXVI, 21). Tibi dicitur Advena qui est in te, ascendet super te: tu autem descendes in imum (Deut. XXVIII, 43). Nescit enim summum, qui Christum ignorat: in inferno semper est, qui non ascendit ad Christum: in summo autem populus qui verbum recipit, hic habet fidei patrimonium omne. De hoc dicit Lex: Hic tibi foenerabit, tu autem non fenerabis ei: hic tibi erit caput, tu autem eris cauda (Ibid., 44), hoc est, ille erit primus, tu ultimus et abjectus. Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus quis esset, respondit: Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25): finem quoque Christum dicit: ipse est enim finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ergo qui non credit ad justitiam, nec initium, nec finem habet, sed ipse finis sui est. CAPUT XX. Praemisso pignoris, commendati, ac depositi discrimine, ostendit spirituale pignus esse, quod reddi Lege jubeatur; corporeum tamen etiam reddi oportere: qui verbum Dei audierit debitorem esse, nec ab eo pignus tollendum. De evangelicis vestimentis, et de tunica quam omnes jubemur induere. Bonum amictum esse Dei verbum; esse pignus Dominicae sortis, esse sapientiae vestimentum; tamdem esse verbum coangustandum.
67. Cognovimus fenus legitimum, cognoscamus et pignus quod Lex reddi jubet ante solis occasum. Quid sit istud audi dicentem Apostolum: Dedit Deus pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 22). Tripliciter autem et pignus, et commendatum, et depositum dicitur. Pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est: commendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. Unde ait Apostolus: Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est commendatum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12). Depositum quoque idem docuit quod esset, dicens: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum qui habitat in nobis (Ibid., 14). Numquid Spiritus commendati auri argentique custos est, aut per Spiritum sanctum pecunia custoditur? Spiritale igitur pignus custoditur ab Spiritu, ne aves coeli veniant, et auferant illud de cordibus nostris.
68. Petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus quod ipse donavit, et depositum suum commendatumque conservet. Nihil enim 615 accepit a nobis, sed ipse nobis credidit quod nostrum non erat. Et ideo detrimento honestatis afficitur, qui depositum violarit alienum. Si commendatum hominis nulla debemus fraude violare, quanto magis divinum et spiritale depositum bona fide servare nos congruit, ne existimationis et utilitatis gravia damna subeamus. 69. Hoc igitur pignus est quod Lex prohibet pignerari, et violenter auferri. Sic enim habet Scriptura: Si debitum tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus; et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foras pignus. Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis; et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia (Deut. XXIV, 10 et seq.). 70. Dices itaque mihi: Ecce Lex auferri pignus prohibuit, non suscipi: pauperi autem jussit reddi, non omnibus. At de corporalibus quidem pignoril us sanctus etiam Esdras docuit nos, quod jam, feneratores, adversus patrum vestrorum non possitis venire professionem. Nam cum juberentur qui feneraverant, et acceperant aliena pignora, ut restituerent ea, dixerunt: Reddimus, et ab ipsis nihil quaerimus (Nehem. V, 12). Boni patres, qui statuerunt pignora debitorum esse reddenda: boni etiam feneratores qui responderunt quod et pignora redderent, et pecuniam non requirerent, quam dedissent. Et sententia vos paternae censionis his astringit, et professio creditorum. 71. Est autem et aliud pignus quod Lex spiritalis prohibet auferri; et si datum fuerit, reddi jubet ante solis occasum: quod homo debitor reddit, et ipse protulit. Debitor est autem omnis qui audit verbum regni et non intelligit: venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ipsius. Noli ergo introire in domum ejus, ut illud pignus accipias. Vae enim qui scandalizaverit unum de pusillis istis! Si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. Si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum: pignus autem vestimentum est. Si sibi dives videtur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper qui non habeat divitias spiritus, redde illi vestimentum suum ante solis occasum. 72. Si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno lumine proderetur; tenebrae enim nudum non produnt. Ac si hoc moveret quod non haberet pauper, quo dormiens tegi posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. Nunc autem dicendo vestimentum, tunicam magis significat qua induimur atque vestimur. Redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu. 73. Nonne tibi videtur illum pauperem significare, qui cum tunica una jubetur pergere, alteram non requirere, emissus a Christo ad Evangelium praedicandum (Matth. X, 10)? Ipse est enim pauper spiritu, qui dormire possit: nam satiato divitiis, non est qui sinat eum dormire. Dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem dives dormire non potest, 616 quia divitiis et voluptatibus suffocatur. Dormit Christi quietem dicentis: Ego dormivi et quievi, et surrexi (Psal. III, 6). Haec est tunica illa desuper texta qua erat indutus Christus, quam scindere non potuerunt illi milites quos agnoscis. Nullus enim eorum vestimentum Christi scindit, sed dividit; sicut scriptum est: Diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19). Diviserunt sibi evangelistae vestimenta ejus, et super vestem ejus, hoc est, super praedicationem Evangelii qua vestitur hodieque Dominus Jesus, miserunt sortem. Illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum duodecimus numero, excluso nomine proditoris, adjungeretur. Bene autem de evangelistis dictum est quia miserunt sortem; sors enim veluti divino pendet examine. Et ideo quia non potestate propria sunt locuti, neque omnes eadem omnia; sed plerique dixerunt diversa, quae alius non dixerat: sancti Spiritus gratiam velut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de operibus Domini Jesu; ut ejus gesta sibi describenda pro ejus nutu dividerent. 74. Est et illa tunica quam demonstrat Apostolus dicens: Induite Dominum Jesum (Rom. I, 3, 14). Haec est tunica quae inhonesta operit nostra, et in iis abundantiorem honestatem circumdat in Christo. Induimus viscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Judaeis scandalum, Graecis stultitia videbatur. Illi erubescunt, qui eam erubescendam putant: nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu. Haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem Domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccaverit, eo plus diligit. Consepeliamur igitur domino Jesu, ut participes resurrectionis ejus esse mercamur: exspoliemus veterem hominem cum actibus ejus, induamus novum, in quo est remissio peccatorum. 75. Bonus ergo amictus atque vestitus, verbum Dei. Hoc vestitu filii Noe pudenda patris operuerunt, accipientes super humeros vestimentum, et retrorsum pergentes; ne viderent virilia patris, hoc est, corporea quae habent pudorem quemdam generationis humanae: et ideo qui videre voluit, angustioris animi dignam mercedem recepit, ut servus fieret; omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati. Unde ille in terrenis remansit. Hoc pauperi nemo tollat vestimentum; aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum: eum ante restituat, ne peccatum pauperis feneratori possit ascribi; et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato. Hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc vestimento in his mundi tenebris induatur. 76. Hoc pignus illius Dominicae sortis est, non illius contrariae. Legimus enim duas sortes in Levitico, de quibus dictum est: Unam Deo facies, alteram transmissori (Levit. XVI, 18). Transmissor sortem suam ad foeneratores transmittit: servi Domini in sorte sunt Christi. In hac sorte constitutus Aaron, contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus, mortem a defunctis serpere 617 in sortem vivorum sui corporis non permisit objectu. Hujus sortis bonum pignus est Verbi amictus. Hanc vobis tunicam nemo auferat, debitores: hanc tunicam nulli oppigneretis, si vultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo Testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis, et vos reparare possitis. Hoc est vestimentum quod etiamsi oppigneraveris, recipiendum in Proverbiis sanctus Salomon suadet dicens: Aufer vestimentum tuum: praeterit enim injuriosus (Prov. XXVII, 13). 77. Sapientiae vestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit: hoc est, indumentum fidei constat ex praedicatione coelestium, et Dominicae sanguine passionis: bysso aetherea figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum coeleste confertur. Denique vestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: Sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum (Prov. XXVII, 11). Et infra duos versus ait: Imprudentes autem supervenientes damnum pendent (Ibid., 12). Aufer vestimentum tuum. Aufer igitur, ne damnum excipias imprudentiae; et ne exutum te proprio vestimento nequissimus ille communis fenerator agnoscens, confusionem tui detegere conetur opprobrii, et persuadeat tibi, ut te foliis tegas, et nudum te esse conspiciens, in Dei verearis venire conspectum. 78. Redde, inquit, proximo in tempore, coangusta verbum, et fideliter age cum illo; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium sit (Eccli. XXIX, 2 et 3), Non amat multis innocentia se defendere. Susanna vocis adsertione non eguit: verbum coangustavit ad Dominum, et statim adipisci meruit castitatis propriae testimonium. Plurima presbyteri loquebantur, qui laborabant verborum fuco obducere veritatem, sed non filia Juda. Tacuit apud homines, locuta est Deo. Erubescenda erat in plebe ipsa defensio muliebris; et dum pudor defenditur, impudentia praetendebatur. Coangustavit verbum dicens ad Dominum: Tu scis quia falsa dixerunt de me (Dan. XIII, 41). Et Dominus spiritum Danielis pueri castitatis excitavit ultorem. 79. Coangusta ergo verbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat. Sive mystice: Coangusta verbum, hoc est, consumma. Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram, hoc est, ex multis ratiociniis abbreviata tibi summa conveniat. Deducito quod expensis diversis est erogatum, ut salvum habeas quod supersit: quomodo Dominus de multis dispensationibus Judaeorum, ex multo illo ratiocinio peccatorum consummavit tandem atque breviavit, ut reliquiae salvae fierent per electionem gratiae, et servarentur ad semen, per quos intermortuam spem Synagogae resuscitaret. 618 CAPUT XXI. Reprehenduntur ii qui cum solvendo non sint, mutuum sumunt. Iidem quam abjecti, et quemadmodum ad condictam diem non reddentes ex amicis inimicos faciant; unde nulli mutuum sumendum concluditur. Quid per molam et lapidem supermolarem non obligandam intelligatur?
80. Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adjuvit, rependas molestiam! Cum istum fraudaveris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non invenies creditorem. Quam indignum, ut cum victum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et victum tuum possis, et debitum sustinere! Ante cogita unde dissolvas, et sic mutuum sume. Fructus, inquit, agrorum capio. Sed qui non abundant usui, quomodo abundabunt contracti fenoris incremento? Sed possessionem meam vendo. Et unde fructus, quibus utaris ad sumptum? Fenus non pecunia sua solvitur, sed augetur: numerando coacervatur et crescit. 81. Deinde non cogitas humilitatem et verecundiam postulantis? Donec accipias, oscularis manus feneratoris superbi, humilias vocem tuam, ne clarior sonitus vocis tuae aures ejus offendat, ne plures te audiant deprecantem. Paupertas non habet crimen, nulla indigentiae infamia est: sed debere verecundum est, non reddere inverecundum. Postulabis dilationem, cum coeperis conveniri in tempore praescriptae solutionis: pro pecunia afferes taedia, causaberis de tempore, excusationes strues; et cum totum promiseris, ne in universum fraudare videaris, vix dimidium restitues. De amico inimicum facies, pro honore referes contumeliam, pro benedictione maledictum. Quam haec opinionem laedant considera: quam a viro bono discrepent, recognosce. 82. Ergo dum liber es a vinculis, ipse te revoca a jugo et onere servitutis. Dives es? Non sumas mutuum? pauper es? Non sumas mutuum. Dives es? Nullam pateris petendi necessitatem. Pauper es? Considera solvendi difficultatem. Opulentia usuris minuitur, paupertas usuris non levatur. Numquam enim malum malo corrigitur, nec vulnus curatur vulnere, sed exasperatur ulcere. 83. Hoc vide, ne dum pecuniam petis, molam tuam obliges, aut lapidem supermolarem. Mola est qua similago conficitur, qua molit similaginem una mulier quae assumitur, et altera quae relinquitur. Fortasse illa assumitur, quae semper molit verbum Dei, ut habeat similaginem, et spiritalem facit farinam, expurgat vetus fermentum, ut sit nova conspersio, custodit molam suam, interpretatur Scripturas, servat sibi lapidem supermolarem: illa autem relinquitur quae oppignerat molam suam. Cum aliquid emoluerit perfunctorie, oppignerat lapidem qui est super molam. Quis iste sit lapis, quaero. Legi: Lapidem quem reprobaverunt 619 aedificantes, hic factus est in caput anguli (Ps. CXVII, 23). Quare super molam? Quia ipse est qui molentes juvat: ipse est qui dicit: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere (Joan. V, 39). 84. Noli, fenerator, hunc lapidem supermolarem oppignerare, ne cadas super illum. Omnis enim qui ceciderit super hunc lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. Nec viduae pignus suscipias. Grave et utrumque secundum litteram, ut usum, instrumentumque vivendi egeno auferas, aut viduae pignus detrahas: sed gravius, si animae quae verbi vidua est, verbum teneas, et ei sterilitatem viduitatis indicas. CAPUT XXII. Quem feneratorem imitari debeamus; et quomodo Ecclesiae Deus plus dederit, cui et ipsa plus reddidit non exigenti; deque divina misericordiae ac judicii dispensatione.
85. Atque ut sciatis quod amanti haec affectu suadeam, ut sciatis quod liceat et bene fenerare, ostendam vobis quem feneratorem debeatis imitari, Duo, inquit, erant debitores uni feneratori, unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon pharisaeus dixit: Aestimo quia is cui plus donavit (Luc., VII, 41 et seq.). Et laudata est sententia ejus, dicente Domino: Recte judicasti. Recte judicavit pharisaeus, qui male cogitavit, putans quod ignoraret magis Dominus peccata mulieris, quam donaret. Sed laudatur ejus sententia, ut excusatio ei omnis adimatur. 86. Plus remissum est Ecclesiae, quae congregata est ex populo nationum, quoniam plus debebat: sed et ipsa plus solvit non exigenti, sed donanti. Dedit aquam pedibus Christi, quia sua peccata mundavit: osculata est pedes, ferens pacis insignia: misit oleum in pedes ejus, misericordiam et ipsa in pauperes conferendo. Isti sunt pedes Christi, in his innocentius ambulat Christus. Et capillis capitis sui tersit. Christo enim humiliatur, quicumque habet humilitatis affectum. Et ideo, inquit, dimissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Ibid., 47). 87. Adverte quod Dominus et misericordiam quasi liberalis impertit, et judicium cum miseratione dispensat. Ante donavit per gratiam, sed quibus donaret sciebat. Non habet quod excuset Judaeus. Mihi quasi peccatori plura donavit, illi quasi ingrato minora concessit. Scivit tamen quod et ille quasi ingratus non possit quod accepisset exsolvere, et Ecclesia memor gratiae eo plura solveret, quo plura meruisset. 620 CAPUT XXIII. Oggerentibus usurae antiquitatem reponitur etiam culpam antiquam esse, quam solutum Christus venerit, invexerit autem diabolus: huic feneratores assimilari, nec non etiam eos qui fidejussorem obligant, in quo sibi alterum parant inimicum. Quam cavendum sit, ne quis pro alio se obliget, aut saltem pro summa suis majore facultatibus!
88. Habetis ergo quem sequamini feneratorem, si vultis laude donari, si vultis non esse quod reprehendatur a nobis. Nos enim non personae obtrectamus, sed avaritiae. Nec fallit dixisse aliquos, cum ante hoc biduum tractatus noster eorum compunxisset affectum: Quid sibi voluit Episcopus adversus feneratores tractare, quasi novum aliquid admissum sit, quasi id non etiam superiores fecerint, quasi non vetus sit fenerare? Verum est, nec ego abnuo: sed et culpa vetus est. Denique peccatum ab Adam: ex illo culpa, ex quo et Eva: ex illo praevaricatio, ex quo et humana conditio. Sed ideo Christus venit, ut inveterata aboleret, nova conderet; et quae inveteraverat culpa, renovaret gratia. Ideo se passioni obtulit, ut renovaretur spiritu, et absolveret universos (Conf. Aug. lib. I contr. Jul. Pelag., c. 3). Diabolus autem Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret haereditatem.
89. Quid feneratores faciunt? Decipiunt defeneratos, obligant fidejussores: sed non Tobias pignus quaesivit, aut fidejussorem poposcit (Tob. I, 17, et IV, 22). Curandum est igitur, ut fidejussorem requiras, ut eum tuis nominibus astringas. Ecce paratur alter inimicus. Nam cum non habueris unde debitum solvas, ille pro te tenebitur. Inveniris in eo circumventor et fallax, qui amicum deceperis. Ille nudabitur, ille pro te in vincula ducetur: illum graviorem exactorem creditore patieris qui allegat: stimula civem tuum quem spopondisti. Ita fiet ut ipse quoque esse incipias ingratus, et praetereas illud quod scriptum est: Gratiam repromissoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam bonam (Eccli. XXIX, 20). Necesse est dicas: Quis enim te quaerebat fidem dicere? Nam nisi tu fidem dixisses, ego non accepissem pecuniam. Adulteram accepi pecuniam, aes auro admixtum mihi dedit: utinam te non obtulisses! Fortasse creditor te subornavit, vel tu illum. 90. Ergo cave ne alieno te obliges debito; ne hoc quoque vendidisse dicaris: ne si quid tibi, ut habet usus amicitiae, debitor dederit gratiae, te videatur emisse. Aut si vis intervenire, moveris amici obsecratus oratis, erubescis negare; ita interveni, ut si debito solvendo non fuerit, de tuo noveris esse solvendum. In haec paratus accede. Legisti enim: Non spondeas super virtutem tuam; si enim spoponderis, quasi restituens cogita (Eccli. VIII, 16). Et infra: Recipe proximum secundum virtutem tuam, et 621 attende tibi ne cadas (Eccli. XXIX, 27), id est, ne majore te obliges nominis quantitate quam ferre possunt et exsolvere tuarum copiae facultatum. Si enim quod habes tradas, amisisti opes, non amisisti fidem. Famae tuae damna non sentis, redemisti amicum sine tua fraude. Alibi quoque id te monent Proverbia Salomonis dicentis: Spondens sponde amico tuo, quemadmodum qui obligat se sponsorem amicorum suorum (Prov. XVII, 18). Si autem non habes, audi quid Salomon dicat: Noli te dare in sponsionem erubescens personam: si enim non habueris unde solvas, auferent stramentum de sub lateribus tuis (Prov. XXII, 26 et 27). Ergo bonus fenerator acquiret gratiam, exsecratiotionem improbus. CAPUT XXIV. Quomodo Tobias in mercedis solutione nobis imitandus; quodve fenerandi genus idem nos doceat?
91. Sed non his tantum virtutum finibus contentus sanctus Tobias, mercenario quoque scivit solvendam esse mercedem, dimidium usque obtulit (Tob. IV, 15); meritoque pro mercenario invenit Angelum (Tob. XII, 5). Et tu unde scis ne forte justum aliquem mercede defraudes, pejus si infirmum? Vae enim illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis! Qui scis an in eo angelus sit? Neque 622 enim dubitare debemus quod in mercenario possit esse angelus, cum esse possit Christus, qui in minimo quoque esse consuevit. 92. Redde ergo mercenario mercedem suam, nec eum laboris sui mercede defraudes; quia et tu mercenarius Christi es, et te conduxit ad vineam suam, et tibi merces reposita est coelestis. Non ergo laedas servum operantem in veritate, neque mercenarium dantem animam suam: non despicias inopem qui vitam suam labore exercet suo, et mercede sustentat. Hoc est enim interficere hominem, vitae suae ei debita subsidia denegare. Et tu mercenarius es in hac terra: da mercedem mercenario, ut et tu possis dicere Domino, cum precaris: Da mercedem, Domine, sustinentibus te (Eccli. XXXVI, 18). 93. Tobias tibi dicit: Luxuria mater est famis (Tob. IV, 15), in quo continentiam docet. Dicit etiam: Mercedem omni homini qui penes te operatus fuerit, redde eadem die, et non maneat penes te merces hominis; et merces tua non minorabitur (Ibid., 15). Dicit tibi: Noli vinum bibere in ebrietatem (Ibid., 16). Dicit tibi: De pane tuo communica esurientibus (Ibid., 17). Vide quid te fenerare cupiat: Et de vestimentis tuis nudos tege: ex omnibus quae abundaverint tibi, fac eleemosynam. Omni tempore benedic Dominum (Ibid., 18 et seq.). In his itaque fenus aeternum est, et usura perpetua.