Jump to content

De Trinitate (Fulgentius Ruspensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Trinitate
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


FulRus.DeTri8 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Trinitate 328

CAPUT PRIMUM.

Quoniam me, fili carissime Felix, fidei calore succensus saepius percunctaris, quomodo de sancta Trinitate, quae Deus est, credere debeas, vel qualiter possis fidem catholicam atque orthodoxam contra haereticorum errores, praesertim quorum societate frueris, Domino auxiliante defendere, ac per hoc eorum insidias evitare; necessarium tibique commodum duxi tuis petitionibus respondere. Sed utinam tam congrue ac convenienter, quam mihi est velle, ipsa scilicet incommutabilis Trinitas, in cujus manu sunt et nos, et sermones nostri, ad annuntiandum se et sermonem rectum, et fidem sinceram tribuat, quatenus sancto desiderio tuo, studio discendi flagranti ad plenum satisfacere valeam. Illam itaque fidem crede sincerissimae menti tuae nos velle notescere, per quam justificati sunt patriarchae, prophetae, apostoli, martyres coronati, quam hactenus per totum orbem sancta tenet Ecclesia, cujus splendor credentium mentes illustrans aeternae vitae facit esse participes. Quae usque nunc per successionum seriem in cathedra Petri apostoli Romae vel Antiochiae, in cathedra Marci evangelistae Alexandria, in cathedra Joannis evangelistae Ephesi, in cathedra Jacobi Hierosolymae, ab episcopis ipsarum urbium praedicatur. Coge ergo Arianos, Donatistas, Nestorianos, Eutychianos, Manichaeos, et reliquas haereseon pestes hisce communicare Ecclesiis quibus apostoli praesederunt. Non consentiunt, quia per pravitatem fidei ab Ecclesiae unitate divisi in parte esse voluerunt. Unde et Joannes apostolus ait: Ex nobis exierunt; 329 sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. XI, 19). Ex nobis utique exierunt, quia se ab Ecclesiae unitate corde insanissimo separaverunt. Non erant ex nobis, scilicet praedestinatis, et ad aeternam videlicet vitam electis. Non erant quippe ex his de quibus Dominus dicit: Ego elegi, et posui vos ut eatis, et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV, 16). Sed nec in Abrahae semine benedicuntur, secundum quod Dominus ad Abraham ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XXVI, 4); et Apostolus subnectens adjungit: Non in seminibus quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Cum omnes gentes in Christo et per Christum in unitatem fidei benedici mereantur, haeretici non sunt benedicti, quia non habent unitatem fidei, sed erroris pastu saginati, per superbiam facti sunt, non filii Dei, sed filii diaboli. Unde et obscuratos habentes cordis oculos, nequeunt cernere totum mundum sanguine Christi redemptum, et in fidei unitate concordem, secundum quod de primativa Ecclesia designatur: Erat illis, inquit, cor unum et anima una in Deum (Act. IV, 32). Sic totus mundus redemptus, sic totus mundus in cunctis gentibus nuncupatur redemptus. Et timebunt gentes, inquit, nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam (Psal. CI, 16). Et iterum: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9), et rursum: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29). Quid infelices dicant qui praecisi ab Ecclesia Dei, corde impoenitenti ipsi Ecclesiae contradicunt; et dum eamdem, quae tunica Domini est inconsutilis, scindere nituntur, ipsi facilius scissi sunt? Hi percunctentur sigillatim. Ille dicit sanguine Christi se esse redemptum. Ergo solum pro Arianis, aut tantum pro Donatistis effusus est sanguis Christi? Absit. Non sic dicit Veritas. Non sic dicit Deus ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XXVI, 4). Non una gens, sed omnis. Non illa et illa, sed cunctae. Sed neque in diversa fide, sed in una: dicente Apostolo, Una fides (Ephes. IV, 5). In una scilicet fide salvantur credentes: per unitatem fidei Ecclesia catholica habet cor et animam unam in Deum. Haec fides recta, quae facit diversa corda credentium unum esse, Pauli apostoli ore laudatur. Gratias, inquit, ago Deo, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I, 8). Fides una, quae in totum mundum an nuntiatur, ipsa laudanda ac praedicanda est.

CAPUT II.

Accipe fidem, in qua jam olim renatus es credens in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pater Filius non est, Filius Pater non est, Spiritus sanctus nec Pater nec Filius. Et cum tres sint, quod est, rogo, nomen unum Patris et Filii et Spiritus sancti in quo nos oporteat baptizari, nisi illud scilicet nomen Deitatis, quod triplicari non potest? Quamvis enim dicamus Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, tamen non dicimus tres deos, quia scriptum est: 330 Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Unus est igitur Deus in natura, non in persona: quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Pater a nullo est genitus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a Patre Filioque procedens est. Pater non sibi est, sed Filio; Filius non sibi est, sed Patri; Spiritus alicujus est aspirantis: ergo ad Patrem Filiumque refertur. Ista itaque relativa nomina Trinitatem faciunt; essentialia vero nullo modo triplicantur. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus. Pius Pater, pius Filius, pius Spiritus sanctus. Justus Pater, justus Filius, justus et Spiritus sanctus. Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens et Spiritus sanctus. Et tamen non dicimus nec tres Deos, nec tres bonos, nec tres pios, nec tres justos, nec tres omnipotentes, sed unum Deum, bonum, pium, justum, omnipotentem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: ubi est una natura, essentia, vel substantia. Quodlibet enim de his nominibus in illa sancta summaque Trinitate dixeris, unum idemque significat. Non est diversa Patris et Filii et Spiritus sancti essentia. Quod si esset, nec veraciter Filius a Patre gigneretur, nec Spiritus sanctus a Patre Filioque procederet. Sed quia verus est Filius, id est de essentia Patris genitus, verus est et Spiritus sanctus, a Patre Filioque procedens. Quod si Filius aut Spiritus sanctus alterius generis sunt quam Pater, nec Filius veraciter Patris est, quem extraneum facit differens essentia; similiter nec Spiritus sanctus a Patre Filioque procederet, quod dementis est dicere: quia sancta Scriptura, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum a Patre procedentem fideli manifestat narratione.

CAPUT III.

Ergo sunt tria quaedam coaeterna, consubstantialia, coessentialia. Sed cum quaereretur a Patribus, et diceretur: Quid tria? nec essentias, nec substantias, nec naturas dicere ausi sunt; ne aliqua forte diversitas crederetur essentiarum, aut naturarum, aut substantiarum: sed dixerunt tres personas, unam essentiam: uti una essentia declararet Deum unum, tres autem personae sanctam Trinitatem ostenderent. Nec hoc dicimus, quod tantummodo Deus Trinitas sit, et non unaquaeque persona. Nam et Pater solus Deus est, et Filius solus Deus est, et Spiritus sanctus solus Deus est. Solus dico, quia Pater non est Filius et Filius non est Pater, et Spiritus sanctus non est Pater aut Filius. Caeterum Trinitas inseparabilis, incommutabilis, infinita non recipit tres deos, sicut non recipit tres essentias, aut substantias, aut naturas, et idcirco nullatenus dicendus est Filius in id quod aequalis est Patri, aut creatus ex aliquo, aut de nihilo substitutus: quia quod est Pater hoc genuit, Deus Deum, lux lucem, incommutabilis incommuta bilem, infinitus infinitum, aeternus coaeternum. Similiter et de Spiritu sancto credimus quia hoc est quod ille a quo procedit. Videamus igitur deinceps utrum haec quae diximus sanctarum Scripturarum 331 testimoniis approbemus. Primum etiam quaerendum est si Deus Trinitas sit. Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et rursum, Venite, descendamus, inquit, et confundamus ibi linguas eorum (Genes. XI, 7). Nostram vero, et descendamus, pluralitatem personarum, non deorum insinuat. Similiterque Abrahae visio trium virorum et unius Domini deprecatio. Et: Pluit Dominus a Domino super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino (Genes. XIX, 24). Et: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1); Et: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quid aliud haec quam Trinitatem ostendunt? Apertiusque sane Dominus in Evangelio: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et rursum: Facta est vox de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite (Matth. XVII, 5). Identidemque ait, Vidi Spiritum Dei descendentem, et manentem sicut columbam in ipso (Joan. I, 32).

CAPUT IV.

En habes in brevi alium esse Patrem, alium Filium, alium Spiritum sanctum: alium et alium in persona, non aliud et aliud in natura; et idcirco Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum, ad naturam referre nos docet, Sumus, ad personas. Similiter et illud: Tres sunt, inquit, qui testimonium dicunt in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7). Audiat Sabellius sumus, audiat tres, et credat esse tres personas, et non sacrilego corde blasphemet, dicendo ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum: tanquam modo quodam seipsum gignat, aut modo quodam a seipso ipse procedat; cum hoc etiam in naturis creatis minime invenire possit, ut aliquid seipsum gignere valeat. Audiat scilicet et Arius, Unum, et non differentis Filium dicat esse naturae, cum natura diversa unum dici nequeat. Filius itaque clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et Apostolus de eo: Qui cum in forma Dei, inquit, esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6); et: Propterea, inquit in Evangelio, quaerebant Judaei Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Et Arius blasphemo spiritu contradicit: Non sunt unum, non sunt aequales, quia ipse Filius de se dicit: Pater major me est (Joan. XIV, 28); et missum sese saepenumero a Patre testatur. O infelix error pestiferaque doctrina, ignorans dispensationem hominis ob salutem generis humani temporaliter factam! Rogo, secundum quid major est Pater Filio? secundum substantiam, an secundum potentiam, an secundum bonitatem, an secundum incorporalitatem, an secundum aeternitatem? Si innascibilis Dei Patris Unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo substantiae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater, sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis. Bonus est Pater, sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddet. Incorporeus Pater est, sed si Filius secundum spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus. Aeternus 332 est Pater, sed si Filius non est coaeternus, temporaliter Patri nomen paternitatis accessit; et jam non omnia per Verbum facta sunt, quia reperitur tempus ante Verbum anterius, quando Pater fuerit sine Filio. Sed imaginem Dei Patris Verbum, et omnia per ipsum facta Scriptura evidenter declarat. An forte ad hoc impiae professionis suae sensum propagat, ut Spiritum sanctum bonum quidem, sed Filium meliorem, et Patrem optimum esse credat, aut Spiritum sanctum potentem, sed Filium potentiorem, et Patrem potentissimum sensu sacrilego astruat; aut sanctum Spiritum justum, sed Filium justiorem, et Patrem justissimum blasphemando edoceat? Ergo non tenetur sub unius Dei professione, sed ethnicorum more plurimorum deorum cultui mancipatur, dum Deum Patrem majorem, Filiumque minorem, et Spiritum sanctum plusquam minorem praesumptione temeraria suspicatur. Deum majorem, et Deum minorem habeat error eorum qui Israel esse nolunt, nec obturatis auribus audiunt: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4); et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13).

CAPUT V.

Sed ne forte caecato corde Filium, aut Spiritum sanctum Deum esse non credant, et more Judaeorum blasphemantium Deum esse abnegent, sacrarum Litterarum testimoniis convincantur. Quorum Patres, inquit Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus Deus in saecula (Rom. IX, 5). Et rursum Joannes apostolus: Ut simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo. Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et de Spiritu sancto Joannes evangelista: Spiritus, inquit, Deus est (Joan. IV, 14). Et Apostolus dum Spiritum sanctum inhabitatorem Ecclesiae diceret: Nescitis, inquit, quia membra vestra templum est Spiritus sancti? Glorificate et portate Dominum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Et in Actibus apostolorum: Anania, inquit Petrus, cur tentavit cor tuum Satanas mentiri te Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et paulo post subjungit: Non es hominibus mentitus, sed Deo (Ibid., 4). En habet Filium Deum, Spiritum sanctum Deum. De Patre quod Deus sit, non opus est approbare, quem ille sine ambiguitate Deum credit. De Filio autem vel de Spiritu sancto omnis pene hoc sancta Scriptura resonat; sed pro brevitate sermonis pauca inde decerpsimus. Minorem autem, aut missum Filium secundum id credimus quod et Apostolus ait, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4). Factum autem ex muliere, id est de Virgine Maria natum: quia ille qui erat natus ex Patre sine initio de matre nascendo accepit certum temporis initium. Qui etiam cum in forma Dei esset, inquit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6). Qui cum in forma Dei, ait, esset, id est cum substantia Deus esset, non rapuit deitatem, quam naturaliter habebat cum Patre; sed semetipsum exinanivit, id est, non in id quod Deus est, et aequalis Patri, generi humano apparuit; sed homine assumpto, non Deo consumpto, in unitate personae, et in hoc 333 mundo apparuit, et passiones sustinuit, et affectiones humanas, quas decuit et voluit, sine vitio transcurrit. Secundum hanc formam humanam non est aequalis Patri, dicente ipso, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Secundum illam vero qua aequalis est Patri, ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Secundum formam humanam, venit in mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15); secundum divinam, in mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10). Et idcirco duas substantias sive naturas, sive formas (quodlibet de his dixeris, idem est), credere nos oportet in uno Filio Dei; unam profecto Dei, alteram hominis, ut credatur Deus verus, et homo verus unus Filius Dei: ne, sicut Nestorius, hominem ex Virgine Maria natum quartam personam introducentes, a Trinitate excidamus; neque, ut Eutyches, hominem verum non credentes, Filium Dei sine hominis assumptione, id est unius substantiae esse credamus; aut certe ex duabus substantiis unam fieri potuisse substantiam arbitremur. Quia Filius Dei, ut diximus, in unitate personae suae totum hominem assumpsit, id est animam rationalem, et carnem, secundum quod dictum est per Prophetam: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur (al. vocabitis) nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14), quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Homo igitur et Deus est, qui de Maria natus est; homo et Deus est, qui crevit aetate; homo et Deus est, qui cruci affixus est, qui etiam resurrexit, coelosque ascendit, sedetque ad dexteram Patris. Et quamvis propter unitatem personae Deus homo sit, et homo Deus sit, tamen secundum hominem Deus dicitur crucifixus, Deus dicitur passus, Deus dicitur mortuus. Nam secundum id quod Deus est, impassibilis immortalisque rite creditur.

CAPUT VI.

Ergo manet in Christo utraque natura veritatem servans, ita ut nec humana in divinam translata desinat esse homo, nec divina in humanam transferatur, et desinat esse Deus. Sic igitur ut una genita, creata altera; una intemporalis, altera temporalis; una sine initio, altera cum initio. Et quamvis illa genita et intemporalis ad Patrem et Spiritum sanctum pertineat; temporalis tamen et creata nullo modo: quia revera quidquid naturae est Patri, gignendo dedit Filio; quidquid naturae ex tempore aut extrinsecus accessit Filio, non redundat ad Patrem neque ad Spiritum sanctum. Et cum sit una substantia tota Trinitas, non ad totam Trinitatem homo Christus pertinet, nisi tantum ad Filium. Nec enim fas est credere Patrem aut Spiritum sanctum hominem assumpsisse, aut secundum hominem passos fuisse. Spiritus autem sanctus, quanquam minor nusquam in Scripturis reperiatur, tamen missus evidentissime reperitur scriptus. Pro qua re sibimet haeretici collum ligant, et coarctato ac potius suffocato intelligentiae suae spiritu, creatorem suum sanctum Spiritum non agnoscunt, dum eum creaturam esse definiunt. Si creatura esset, creator utique esse non posset, quia creatura creaturam non format de nihilo. Et cum in Genesi hominem Deus ad imaginem suam dicat esse formatum (Gen. I, 27), et Job sese 334 a sancto Spiritu narret esse plasmatum: Spiritus, inquit, divinus qui finxit me (Job XXXIII, 4); liquide claret cooperatorem esse Patri ac Filio Spiritum sanctum, et in hominis formatione, et in angelorum similiter substitutione, secundum illud Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Si Deus est, si creator est, si baptismum consecrat, quare missus dicitur? Missus quippe in eo quod super Christum in columbae specie venerit in flumine, quod supra apostolos venerit in igne. Ipsa quippe apparitio missio est. Nam ubi mittitur, qui ubique est? Spiritus, inquit, Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et rursum: Domine, quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam. Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in novissimo maris: etenim illuc (al. illic) manus tua deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.). Nihil scilicet praetermissum est mundi, ubi non praesentiam totius Trinitatis esse monstraret. Quo modo Filium credimus missum secundum hominem, ita missum Spiritum sanctum propter columbam vel ignem. Sed Filius assumptum hominem propter hominem ita suae personae conjunxit, ut esse semper habeat, nec unquam desinat, aut aliquando finem accipiat; Spiritus vero sanctus, ita columbam vel ignem, ut factae illae visiones ex tempore esse postea desinerent.

CAPUT VII.

En habes propter quid dicatur missus Spiritus sanctus. Sed jam satis sint ad corroborandam fidem tuam haec pauca quae diximus; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus sit. Non est certe creata natura, non terra, neque aqua, neque aer, neque ignis. Ex his enim elementis animalium compacta sunt corpora. Non est certe spiritus irrationalis, sicut est in pecoribus; neque spiritus rationalis, sicut est in hominibus aut angelis; sed est Deus Trinitas immutabilis, creans omnia per bonitatem suam, creatus a nemine. Quis itaque potest ut dignum est, et ut se habet illa infabricata forma, a quo formata sunt universa, vel mente percipere, quanto magis eloquio proferre, nisi quod ita creditur ac dicitur Trinitas Deus? Haec autem Trinitas increata, creaturae suae indidit Trinitatis qualiacunque vestigia. Sic enim scriptum est, quod omnia in numero, in mensura, et pondere, disposuerit (Sap. XI, 21). Omne scilicet corpus, sive parvum, sive magnum sit, et numerum habet pro quantitate partium, et mensuram habet, et pondus; nec esse posset numerus sine pondere, aut mensura sine pondere et numero. Ubicunque enim fuerit unum horum, sine duobus esse non potest. Sed ecce in corporeis rebus facile approbantur pondus, numerus, et mensura: quomodo in incorporeis rebus reperiri queat videamus. Igitur in anima hominis memoria inest, consilium, et voluntas. Hoc enim cogitas quod vis, quod etiam memoria tua continet. Voluntas enim tua amor tuus est. Hoc enim recordaris, quod amando in cogitatione tua adducis. Tria sunt, memoria, consilium, et voluntas, quam diximus esse 335 amorem, et inseparabilia sunt, et unum sunt, et alterum sine altero esse nequit. Quidam etiam Patrum eleganter haec tria inesse dixit animae, cum Deum oraret: « Meminerim te, intelligam te, diligam te; » et in his Dei imaginem esse docuit. Imago quippe Dei humana anima, non genita, sed creata; non aequalis, sed similis.

CAPUT VIII.

Haec propterea breviter insinuavi caritati tuae etiam in rebus creatis aliqua signa esse illius summae Trinitatis, ut evidenti ratione pateat quantus sit error haereticorum, ut cum in rebus creatis et Trinitas et unitas sit, ipsam Trinitatem quae Deus est in unitate naturae esse non credant. Hujus scilicet aeternae atque incommutabilis Trinitatis potentia creata sunt omnia; sed excellentiorem ac primam in creaturis ortam reperimus rationalem angelorum naturam, de Dei sui dono beatam, et per liberum arbitrium beatificatam non jugiter adhaerentem. Ex quibus quaedam pars angelorum, nolens sui creatoris facere voluntatem, ab ejus contemplatione dejecta servatur in judicio punienda, Petro apostolo dicente: Deus angelis peccantibus non pepercit; sed catenis inferni detractos in tartarum tradidit in judicium reservari cruciandos (II Petr. II, 4). Merito quippe poena ignis aeterni in perpetuum punientur: quia si voluissent in sua perseverare beatitudine, suffragabatur eis utique voluntas libera. Per quam voluntatem ad seipsos, non ad Deum conversi, effecti per superbiam tenebrosi et in hujus aeris ima detrusi servantur in judicium puniendi: nullum in eis voluntatis bonae remansit vestigium. Illi autem qui servaverunt id quod facti sunt per idem liberum arbitrium, Deo scilicet creatori suo incessanter adhaerentes, per id quod steterunt gratia Dei beatiores effecti sunt: sic etiam ut voluntas eorum, nec velle habeat peccare, nec posse; quoniam quamvis mutabiles facti fuerint per naturam, immutabiles sunt facti per gratiam: stabiles etiam et certi de sua beatitudine nullatenus amittenda, fruuntur Deo, cujus contemplatione beati sunt.

CAPUT IX.

Plane ex duplici eos esse substantia asserunt magni et docti viri, id est ex spiritu incorporeo, quo a Dei contemplatione nunquam recedunt, et ex corpore, per quod ex tempore hominibus apparent, approbantes hoc ex illo loco psalmi ubi dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Corpus ergo aethereum, id est igneum, eos dicunt habere; angelos vero malos, id est daemones, corpus aereum. Ergo post lapsum malorum, et stabilitatem bonorum, placuit omnipotenti Deo aliam condere creaturam rationalem, libero arbitrio exornatam, per quam numerus ille angelorum de coelo labentium qui perierat suppleretur. Hominum dico primorum, secundum animam ex nihilo, secundum corpus ex limo substitutorum: secundum animam, rationalem et immortalem; secundum corpus 336 vero si non peccasset, immortalem; si autem peccasset, mortalem, talem scilicet quod mori posset, dicente Apostolo, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10): quoniam poena peccati mors inflicta est corpori. Excepta enim spiritus morte in id quod deseritur a Deo, hanc etiam accepit in carne: quia sicut vita est animae beate vivere, id est frui Deo; ita mori est corpore ab anima deseri. Harum mortium disparem poenam expertus non esset, si non peccasset. Factus itaque homo rectus, et ad imaginem Dei sui secundum rationem et intellectum fictus atque formatus, legem accepit, quam non transgrediendo beatus esset, quoniam habebat liberum arbitrium, ut posset bonus esse si vellet, non quidem sine gratia Dei qua ipsa regebatur voluntas, ut vellet; et tamen in potestate ejus erat ipsam gratiam deserere cum voluisset. Quia voluit et peccavit, ob hoc etiam merito damnaretur in aeternum, atque omnis stirps ejus in perpetuum cum angelis praevaricatoribus puniretur, nisi gratia superveniret per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsius enim mors humanum genus a potestate diaboli liberavit, quod quadam justitia Dei ei traditum fuerat possidendum, et dominabatur in eis, ut in filiis diffidentiae, sicut Apostolus ait (Ephes. V, 6). Ergo mors Christi quam sine peccato suscepit, vitam tribuit peccatori. Suscepit hominem Unigenitus Dei, et Verbum caro factum est, qui inter Deum et homines mediatoris fungeretur officio: ut quia per liberum arbitrium reverti ad Deum minime poteramus, per Deum hominem factum reverti possimus. Per hunc mediatorem a diabolo gratis occisum ipse diabolus auctor mortis amisit quos idem mediator judicio judicavit occulto.

CAPUT X.

Non igitur glorietur homo de meritis suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17)? Quid enim habet, quod non accepit? quod si accepit, quid gloriatur quasi non acceperit (I Cor. IV, 7)? Sic enim ipse Dominus ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Liberatio nostra in ejus arbitrio, in ejus sita est voluntate. Quoniam ira in furore ejus, et vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6), ait Psalmographus. Unde quod damnatur reus, suis deputet meritis; quod liberatur, gratiae Redemptoris. Nec hoc dicimus, quod liberum arbitrium perdiderit humanum genus. Habet enim, antequam liberetur gratia Salvatoris, ad malum, non ad bonum proclive. Quapropter ipsum liberum arbitrium gratia Dei liberatur, ut bonum velit et possit. Ita enim quidam ex Patribus (Augustin. Ench. c. 32) ait, quod gratia Dei praeveniat nolentem ut velit; subsequatur volentem, ne frustra velit. Ac sic homo antequam sit fidelis, habet liberum arbitrium ad malum, habet fidelis liberum arbitrium et ad bonum, gratia Dei scilicet liberatum. Non utique immerito, ut pro malo opere poenam, et pro bono vitam consequatur aeternam. 337

CAPUT XI.

Gratiam igitur quam primus homo habebat ante peccatum, et gratiam qua nunc redimuntur homines a massa damnata peccati, quidam discernens sic ait: Prima est enim ut habeat homo justitiam si velit; secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit tantoque ardore diligat, ut carnis voluptatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii: quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non permaneret, sed hoc adjutorium si vellet desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem; parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit (Augustin. de Corr. et Gratia, c. 11). Quid igitur in hac gratia prius est nisi fides, quae nos ductura est ad speciem, ut scilicet id quod credimus videamus? Hanc etiam fidem non accipiet homo, nisi baptizatus fuerit in nomine Trinitatis: ut fidelis effectus, sciat quid vel unde petat, quaerat et pulset, ut invenire valeat, Domino in Evangelio admonente: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Non introducuntur nisi fideles, nisi baptizati fuerint in nomine Trinitatis. Nec omnes tamen qui baptizantur fideles salvi erunt: quoniam revera multae haereses hoc Trinitatis baptismo gloriantur, et eodem modo ut Ecclesia catholica baptizari videntur; sed magno errore tenentur, dum fidei unitatem scindunt, et toto orbi communicare nolunt, ac per hoc merito damnabuntur. Nihil ergo eis prodest tingui in nomine Trinitatis, qui ipsum nomen deitatis individuum dividere temeraria praesumptione nituntur. Sane cum compuncti corde ad Ecclesiam catholicam humili pietate revertuntur, non in eis iteratur baptismus quem jam acceperunt, sed per impositionem manus Ecclesiae catholicae conciliantur. Quoniam sic custoditur illa sententia Domini, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), ut quamvis foras Ecclesiam, aut certe in Ecclesia a malo et perverso sacerdote secundum hanc regulam baptizentur, in eis nullatenus iteretur. Fides quippe, quae per dilectionem operatur, a sancta Ecclesia catholica habetur. Quam haeretici nullatenus habere probantur: quia revera fides sola non sufficit, nisi Deum credens diligas Deum, praeceptisque ejus obedias. Obedire praeceptis ejus est non facere malum, et facere bonum, pugnare contra diabolum, qui cursum nostrum ad Deum tendentem impedire momentis singulis nititur. Unde juxta Apostolum. tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8): cui resistendum est in fide fortiter. 338

CAPUT XII.

Et licet quandiu in hoc mundo mortaliter vivimus, sine peccato esse non possumus; tamen ne ullis criminibus implicemur, ut ad ejus servitium redeamus, et vasa ejus effecti, rursum incipiat habitare in nobis; quae sint criminalia peccata, et Scriptura divina, et mundanae leges publice puniunt; sed et conscientia tua quae ab alio non vult pati, non nescit; sed si forte post baptismum aliquibus criminibus involuti sumus, non pigeat poenitentiam agere, et contrito corde et corpore a Deo indulgentiam postulare. Nam qui sibi peccata impune videntur committere, dum fortasse aliquas eleemosynas in pauperes faciunt, multum falluntur. Nesciunt enim quod opus misericordiae primum sit seipsum Deo offerre, et sic in alio misericordiam facere. Sic enim Scriptura ait: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24); et iterum: Qui sibi nequam est, cui bonus (Eccli. IV, 5)? Ergo faciendae sunt eleemosynae, sed ante sunt vitia relinquenda. Multum igitur differunt ab his qui vestem suam candidam servaverunt, qui tales ut renati sunt, auxiliante Domino, usque ad finem exitus perseverant: quibus quotidiana oratio sufficit ad solvenda minima delicta, quae in hoc corpore mortali subrepunt; de quo se Apostolus liberari exoptat dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Nam et Dominus in Evangelio (Matth. XIII, 23) tres fertilitates terrae ostendit, id est tres gradus bonorum in Ecclesia demonstravit, tricesimum, sexagesimum, et centesimum. Unde et arca Noe, quae significavit Ecclesiam, bicamerata tricamerataque fuit; significans, ut diximus, tres gradus, aut ordines, quos tractores Ecclesiae ad conjugatos, continentes et virgines retulerunt. Tricesimum scilicet ad conjugatos, sexagesimum ad continentes, contestinum ad virgines. Ita etiam Ecclesia catholica in his gradibus constituta est, ut quamvis tres sint gradus, multae tamen differentiae meritorum. Neque enim aut omnes virgines aequaliter accipiunt praemium regni coelorum, aut omnes continentes, aut omnes conjugati: sed unusquisque propriam mercedem accipiet, ait Apostolus, secundum suum laborem (I Cor. III, 8). Et quantum amplius alius alio obediens Deo fuit, tantum amplius mercedis accipiet. Et quae erit ista merces, vel praemium, nisi ipse Deus praemium virtutis erit? Dixit quidam: Is qui virtutem dedit, qui dedit certantibus victoriam, ipse procul dubio erit corona. Quod intelligimus, tantum amplius alius alio in illa vita Deum videbit, quantum amplius in hac vita eum dilexit, praeceptisque ejus obediens fuit.

CAPUT XIII.

Sed et in ipsa carne resurgentium mortuorum multae erunt differentiae claritatis, dicente Apostolo: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate, 339 ita erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Igitur quaecunque corpora aut ignis consumpsit, aut bestia devoravit, aut aqua absorbuit, illo momento temporis atque ictu oculi resurgent, in sexu unusquisque quo mortuus est; masculus itaque in masculino, et femina in feminino. Quod vero resurgant mortui, Dominus in Evangelio ait: Non legistis quod dicit Dominus ad Moysem de rubo: Ego Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Luc. XX, 37)? Et subnectens adjungit: Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Omnia enim vivunt ei (Ibid., 38); et iterum: Tunc omnes, inquit, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et resurgent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Nam et alibi (Matth. XXV, 46) misericordiae opera numerans, bonos et malos redarguens, hos dicit ire in supplicium aeternum. Bonos etiam suscipiet gaudium sempiternum; ubi cum Deo suo sine fine regnabunt, et de sua stabilitate securi, nihil eos indecens delectabit. Ubicunque enim eorum spiritus erit, protinus in coelo novo et terra nova. Malos autem suscipiet ignis aeternus, quos in perpetuum cruciabit. Ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Marc. IX, 44). Ideoque. carissime, satagendum est, et jugiter Dei misericordia imploranda, ut sobrie, pie, juste vivamus in hoc saeculo, quatenus possimus coelorum pervenire in regni