X | XII |
373-374 LIBER UNDECIMUS.
[recensere]In cujus exordio Hilarius exponit, fidem apud Arianos unam non esse; et cum Christus verus Deus ac Dei filius ignorari jam non possit, eum tamen creatum, et nomine tenus Deum ab illis defendi, dum dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis. Objecta deinde diluit ex iis petita verbis. quae in Christum post resurrectionis gloriam conveniunt. Quod enim tum ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum, etc. ipsum ostendet dixisse de ea natura, qua fratres habet; sicut de ea, qua participes illi sunt, dixit Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus prae participibus tuis. Deinceps Apostoli verba explicat, ex quibus probare se putant, Christum ut servum Patri subjiciendum, eumque regni sui cessurum esse potestate, ac naturae abolitionem passurum: cum apud Apostolum finis perfectionem et indemutabilem statum sonet, non abolitionem; nec regni traditio Filio magis adimat regnandi potestatem, quam Patri eripitur proprietas eorum quae Filio tradidit; ac demum subjectio dispensationis sit, non servitutis. Tum subjectionis illius modum ac causas exponit, eamque non Deo, cui nihil deest, nihil accedit, non Filio unigenito, qui aeque indemutabilis est, sed nobis unis proficere declarat. Non est silendum quod Hieronymus, ab Amando presbytero rogatus quid apud Paulum sibi velit illud: Oportet enim eum regnare donec ponat omnes inimicos suos, etc., rescribit epist. 147: Miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictavensis Episcopus undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit. 1. Una ut Domini, ita et Dei unius est fides. Pater et Filius unus Deus. --Totum atque absolutum fidei evangelicae sacramentum multifarie Apostolus tractans, haec quoque inter caetera divinae cognitionis praecepta ad Ephesios est locutus: Sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4, etc.). Non enim ambiguis nos et erraticis indefinitae doctrinae studiis dereliquit, vel incertis opinionibus ingenia humana permisit, statutis per se et oppositis obicibus libertatem intelligentiae voluntatisque concludens: ut sapere nos, nisi ad id tantum quod praedicatum a se fuerat, non sineret, cum per definitam fidei indemutabilis constitutionem credi aliter atque aliter non liceret. Unum itaque nobis Dominum praedicans, unam fidem memorat; deinde unius Domini unam fidem memorans, unum etiam baptisma demonstrat: ut cum unius Domini una fides esset, unius per hoc fidei in Dominum unum, unum esset et baptisma. Et quia sacramentum omne et baptismi et fidei, ut in uno Domino, ita et in Deo uno est; consummationem spei nostrae unius Dei professione conclusit: ut unum baptisma et fides una sicut unius Domini, ita et Dei esset unius. Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod pater est, vel Filio esse quod filius est; et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrumque est: quia et unus Dominus Christus Deo patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit; necesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; si id, quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio. Unius itaque 375 Domini, sicut unius Dei patris, et unum baptisma et fides una est.
2. Fides una non est de Christo dissidentibus. --Fides autem una jam non est, si non unum Dominum et unum Deum patrem in conscientiae professione retinebit. Unum vero Dominum et unum Deum patrem quomodo fides quae non una est confitetur? Una autem in tanta praedicationum diversitate jam non erit, si alius Dominum Jesum Christum, penetrante palmas clavo, infirmitatis nostrae credet dolore gemuisse, et egentem naturae suae potestatisque virtute, imminentis jam sibi mortis timuisse terrore: si etiam id, quod principale est, natum negabit, et creatum potius praedicabit: si Deum dicet magis, quam intelliget: quia et deos dici religiosum est, et Deum intelligi divinae naturae conscientia est. Jam ergo non unus est Dominus Christus si alii ut Deus non dolet, alii ut infirmus timet; alii sit ex natura, alii ex cognomine Deus: et alii ex generatione, alii ex appellatione sit filius. Et per id neque Deus pater unus in fide est, si aliis potestate, aliis generatione pater creditur, quia et universorum pater Deus sit. Jam porro quis ambiget extra fidem esse, quidquid extra fidem unam est? quia in fide una et unus Dominus Christus, et Deus pater unus sit. Unus autem Dominus Christus non nomine, sed fide, unus est filius: sed si Deus sit, si indemutabilis sit, si non aliquando defuerit vel Deus esse vel filius. Qui igitur aliter Christum quam est praedicabit, id est, nec filium nec Deum esse; alium Christum praedicabit. Sed nec in unius baptismi fide una est: quia secundum Apostolicam doctrinam ejus unius baptismi fides una est, cujus unus Dominus et Dei sit filius Christus, et Deus sit. 376 3. Christus negari jam nequit: cur. Praedicandus est qualis fide creditur. --Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest, neque mundo ignorabilis effici. Hunc prophetiae volumina consignant, hunc temporum quotidie proficiens plenitudo testatur, hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus. Sed in his omnibus virtutis suae dispensatio est. Caeterum fide nostra talis, qualis est, praedicandus est; ut non nomine, sed confessione, in unius baptismi fide una, unus nobis Dominus sit: quia secundum unum Dominum Christum, unus Deus pater est. 4. Ariani alium Christum, ut alium Patrem praedicant. Patrem subdole extollunt, quo Filium dejiciant. --Sed nunc hi novi Christi praedicatores, cuncta negando quae Christi sunt, alium Dominum Christum sicuti alium Deum patrem praedicant: quia neque hic genuerit, sed creaverit; neque ille natus sit, sed creatus sit, et per id extra veritatem Deus Christus sit, cui non sit ex nativitate quod Deus est; et extra fidei conscientiam Deus pater sit, cui non sit in generatione quod pater est. Laudantes quidem merito ita, ut dignum est, Deum patrem, naturae scilicet eum esse inaccessae, inconspicabilis, inviolabilis, inenarrabilis, infinitae, providae, potentis, benignae, mobilis, transcurrentis, manentis intra extraque, et omnia in omnibus sentientis: sed cum adjiciunt ad supereminentiam laudis, solum bonum, solum potentem, solum immortalem, quis non hanc religionem laudationis intelligat eo tendere, ut Dominus Jesus Christus extra hanc beatitudinem, quae soli Deo per exceptionem solius defertur ad honorem, manens ipse et mortalis et infirmus et malus sit, dum in his Pater solus est? Et ei idcirco naturalis 377 ex Deo patre nativitas abnegatur, ne per generationem ea in eo quae naturalis Deo patri beatitudo est maneat; quia nativitas in naturae ejus sit virtute, quae genuit. 5 Filio ut imagini conveniunt omnia quae Patri. --Nec apostolicis, nec evangelicis praedicationibus eruditi, ad impiae professionis suae usurpationem magnificentiam Dei patris, non religionis fide, sed arte impietatis extollunt: ut dum incomparabilia omnia esse naturae ejus edisserunt, degeneris infirmisque naturae unigenitum Deum per exceptionem comparationis affirment: Deum ( supple, inquam) viventis Dei vivam imaginem, et beatae naturae plenissimam formam, et innascibilis substantiae unigenitam nativitatem: quae nisi perfectam paternae beatitudinis habet gloriam, et absolutam naturae totius refert speciem, non est in imaginis veritate. Si autem innascibilis Dei unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo naturae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater: sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis. Bonus est Pater: sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddit. Incorporeus Pater est: si Filius secundum Spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus (Vid. l. VIII, n. 48). Ineffabilis Pater est: si filium sermo complectitur, extra imaginem est inenarrabilis natura narrabilis. Verus Deus est Pater: si Filius in Dei falsitate est, jam non est veri imago qui falsus est. Non ex parte imaginem neque ex portione formam eum Dei Apostolus praedicat: sed imaginem esse eum Dei invisibilis et formam esse eum Dei loquitur (Coloss. I, 15). Non potest expressius in filio Dei divinitatis natura ab Apostolo praedicari, quam ad id, quod invisibile Dei est, invisibilis Dei imago sit Christus: qui utique in substantia conspicabili imaginem naturae invisibilis non referret.
6. Quae hominis sunt, rapiunt ad injuriam Verbi. Naturae duplicis distinctione diluta sunt hactenus objecta. --Sed ut superioribus libris docuimus, dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis: et impietatis causas arripiunt de salutis nostrae sacramento, Qui si apostolicae fidei tenaces essent, intelligerent eum, qui in forma Dei esset, assumpsisse 378 formam servi; neque formam servi usurparent ad formae Dei dehonestatem, cum forma Dei plenitudinem in se Dei contineret: et quae essent temporum ac mysterium, pia ratione tractarent, ut nec contumeliam divinitas susciperet, nec dispensatio afferret errorem. Sed omnibus, ut existimo, jam a nobis absolutissime demonstratis, et sub assumpti corporis nativitate divinae naturae virtute monstrata, non relictus est ambigendi locus, quin omnia unigenitus Deus et homo virtutibus Dei gesserit, et in virtutibus Dei universa hominis veritate perfecerit: habens in se et naturam Dei potentis in gestis, dum natus ex Deo est; et perfecti hominis absolutionem, dum ei est partus ex Virgine: et cum veritate corporis subsistens in natura Dei, et cum Dei natura manens in corporis veritate. 7. Quae super sint; et unde diluenda. --Quamquam igitur usque ad ipsam mortis gloriam omnis responsionis nostrae sermo descenderit, et singulis professionis impiae propositionibus ex evangelicis atque apostolicis doctrinis sit contradictum: tamen quia etiam post resurrectionis gloriam quaedam, ad degeneris naturae infirmitatem demonstrandam, praesumere impii ausi sunt, his ipsis nunc respondendum est. Atque ita, ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur: ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter et ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis. 8. Infirmum volunt, cui idem ac nobis Deus et pater, cui sit subjectus. --Inter caeteras enim impietates suas etiam hoc dicto Domini uti haeretici solent: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17): ut per id, quod pater ejus pater eorum est et Deus ejus Deus eorum est, in natura Dei non sit: dum hoc caeteris profitetur Deum patrem esse, quod sibi sit; cessante privilegio in communione et naturae et nativitatis, per quam et Deus sit natus, et Filius sit. Teneant quoque etiam illud Apostoli: Cum autem dixerit, omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia. Cum autem 379 subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 26, etc.): ut quia subjectio illa infirmis naturae contestatio esse existimabitur, non sit in paternae naturae virtute, quem naturalis infirmitas, naturae potioris subjecerit potestati. Sumant autem omnis impietatis suae hanc tamquam munitissimam et inexpugnabilem defensionem, ad veritatem nativitatis abolendam: ut quia per subjectionem Deus non est; et per communem sibi atque nobis Deum atque patrem in communione sit creaturae; ipse quoque ex Deo creatio sit potius, quam generatio; quia creatio ex nihilo subsistat, generatio vero naturalem habeat nativitatis auctorem. 9. Mysterium salutis nostrae sacramentum est pietatis, non offensio divinitatis. --Omnis quidem calumnia improba est, quia veritati falsitas, cum jam effrenato pudore sit, contradicit: sed tamen interdum praetendit aliquod excusationis ambiguae velamen, ut verecunde in defensione sit, quod impudenter in sensu est. Verum nunc in his, quae impie ad infirmandam Domini nostri divinitatem praesumpta sunt, locus verecundiae vel falsae excusationis exclusus est: cum quando ipsa illa ignorationis venia cessante, sola voluntas irreligiosae intelligentiae detegatur. Ut enim paululum ipsius dicti evangelici differam demonstrationem: anne ignorabilis haec erat Apostoli praedicatio dicentis: Et quidem confessione omnium, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in claritate (I Tim. III, 16). Estne adhuc quisquam tam hebetis intelligentiae, ut dispensationem assumptae a Domino carnis aliud quam sacramentum esse pietatis intelligat? Et primum extra fidem Dei est, quisque extra hanc erit confessionem. Non enim Apostolus ambigit, quin hoc ab universis fatendum sit, mysterium salutis nostrae non esse contumeliam divinitatis, sed magnae pietatis sacramentum: et sacramentum non jam in mysterio occultatum, sed in carne manifestatum; neque adhuc per naturam carnis infirmum, sed in spiritu justificatum: ut per justificationem spiritus 380 abesset a fide nostra carnis infirmitas, et per carnis manifestationem mysterium non esset occultum, et per mysterii ignorabilem causam magnae pietatis in sacramento esset sola confessio. Atque ita Apostolus fidei totius ordinem tenuit, ut dum pietas est, sacramentum sit; dum sacramentum est, cognitio in carne sit; dum cognitio in carne est, justificatio in spiritu sit; quia sacramentum pietatis, quod manifestatur in carne, ut vere sacramentum sit, per justificationem spiritus manifestatur in carne. Ac ne illa manifestatio in carne qualis esset justificatio in spiritu ignoraretur; sacramentum, quod manifestatum in carne, et justificatum in spiritu est, et angelis visum est, et gentibus praedicatum est, et in hoc mundo creditum, hoc ipsum assumptum est in claritate: ut in omnibus sit magnae pietatis sacramentum, dum manifestatur in carne, dum justificatur in spiritu, dum visum est ab angelis, dum praedicatur gentibus, dum creditur in hoc mundo, dum assumitur in claritate. Nam et visum sequitur praedicatio, et praedicationem fides, et omnia consummat claritatis assumptio: quia et magnae pietatis sacramentum est assumptio claritatis; et per hanc dispensationis fidem, conformes assumi claritatis dominicae praeparamur. Magnae igitur pietatis sacramentum est carnis assumptio: quia per assumptionem carnis, manifestatio sacramenti in carne est. Sed tamen manifestatio in carne, non aliud quam magnae pietatis sacramentum confitendum est: quia manifestatio ejus in carne, et justificatio spiritus est, et claritatis assumptio. Et qua tandem spe in fide nostra est piae dispensationis mysterium divinitatis infirmitas; cum per claritatis assumptionem, magnae pietatis sacramentum sit confitendum? Et quia jam non est infirmitas, sed sacramentum; nec necessitas, sed pietas: dicti nunc evangelici ratio quaerenda est, ne quod salutis nostrae et gloriae mysterium est, id ad occasionem praedicationis impiae relinquatur. 10. Christum creatum et servum esse volunt, quia illi Deus et pater est nobis communis. --Gravis tibi auctoritas est, haeretice, et indissolubilis Domini de se professio, qua ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum; 381 ut per id, quod et nobis et illi unus et pater pater est, et Deus Deus est (Joan. XX, 17), sit in ea infirmitate qua sumus; dum et per eumdem patrem exaequamur in filios, et per eumdem Deum comparamur in servos: et cum nos simus et creatio ex origine, et ex natura servi, tamen dum et pater nobis communis et Deus est, sit ei nobiscum et creatio ad naturam communis et servitus. Et hic impiae praedicationis furor etiam hoc prophetico utitur dicto: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8): ut non sit in ea naturae virtute qua Deus est, dum ei ungens se Deus in Deum suum sit ante latus. 11. Deus illi et pater est, quia natus; et quia natus, ideo Deus. --Ignorat Deum Christum, qui ignorat Deum natum. Deum autem nasci non est aliud, quam in ea natura esse qua Deus est: quia nasci cum causam nativitatis ostendat, non disproficit tamen in genere auctoris exsistere. Quod autem non disproficit in genere, debet quidem auctori causam nativitatis suae, naturam tamen ex se non amisit auctoris: quia nativitas Dei neque aliunde, neque aliud est. Quae si aliunde est, nativitas non est; si vero aliud est, non Deus est. Cum autem ex Deo Deus est; per id quoque Deus pater Deo filio et nativitatis ejus Deus est et naturae pater: quia Dei nativitas et ex Deo est, et in ea est generis natura qua Deus est. 12. Christus verba ita temperavit, ut et natum se proderet et Deum. --Hujus igitur piae ac debitae professionis modum ita in omnibus, quae locutus est, Dominus temperavit, ne divinitati suae contumeliam confessio nativitatis afferret, ne obsequii religio naturam majestatis offenderet: sed ut et honorem debitum nativitas profiteretur, quae subsistere se deberet auctori; et naturae conscientiam fiducia naturalis ostenderet, quae in Deum nascendo subsisteret. Hinc enim illud est, Qui me vidit, vidit et Patrem: sed et illud, Verba quae loquor, non a me loquor (Joan. XIV, 9, 10). Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur: cum autem se viso Pater videtur, 382 naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit. Vel illud, Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29); et rursum, Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est: et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est. Vel illud, Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22 et 23). Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur. Vel illud, Ego in Patre, et Pater in me; et rursum, Pater major me est (Joan. XIV, 11 et 28). In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: in eo vero, quod Pater major est, confessionem paternae auctoritatis intellige. Sicut et illud est, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. (Joan. V, 19). Dum non ab se facit, ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est: et tamen cum quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, non in aliud aliquid quam in Deum subsistit, ad facienda omnia, quae Deus pater faciat, paternae omnipotentiae in se subsistente natura. Haec itaque secundum spiritus unitatem, et naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, ita demonstrata sunt, ut et nativitas Deum substitutionis suae confiteretur, et substitutio naturae conscientiam non taceret: profitens sibi patrem Deum Deus filius dum ex eo nascitur; caeterum ad id quod natus est, totum habens naturale quod Deus est. 13. Quem patrem habebat quia natus, coepit habere Dominum cum factus est servus. --Dispensatio itaque magni et pii sacramenti, nativitatis divinae Patrem, insuper etiam conditionis assumptae Dominum fecit: dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi. Servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Deus Dei filius. Et secundum commune judicium, ubi 383 non est servus, neque dominus est. Deus quidem et pater nativitatis est unigeniti Dei: sed ad id, quod servus est, non possumus nonnisi tunc ei dominum deputare, cum servus est: quia si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit; non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum. 14. In forma servi dixit, ADSCENDO, etc. --Manens igitur in forma servi, qui manebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Si igitur haec servus, et ad servos locutus est; quomodo professio ista non servi sit, et ad eam magis naturam quae non in natura servi sit, transferetur; cum ei, qui in forma Dei manens formam servi assumpsit, quasi servo ad servos communio non nisi ex eo tantum possit esse, quod servus est? Pater igitur sibi ita ut hominibus pater est, et Deus sibi ut servis Deus est. Et cum haec ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loquatur; non ambigitur, quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est. 15. In ea dixit forma qua nos vocat fratres. Christus quare vermis. --Denique hunc eumdem sermonem hujusmodi professionis coepit exordio, ita dicens: Vade autem ad fratres meos, et dices illis, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Et quaero nunc, fratres ei secundum formam Dei, anne secundum formam servi esse intelligendi sint: habeatque aliquod ad eum secundum plenitudinem habitantis in eo divinitatis corporatio nostra consortium, ut in fratres ei ad id quod Deus est deputemur? Sed non ignorat et propheticus spiritus, unigenito Deo qua ex parte sint fratres: haec enim non tam homo quam vermis locutus est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Et haec vermis, vel non ex conceptu communium 384 originum vivens, vel e profundis terrae vivus emergens, ad significationem assumptae et vivificatae per se etiam ex inferno carnis, professus est: totoque in psalmo passionis suae sacramenta prophetico spiritu praelocutus, ex ea necesse est fratres habeat dispensatione, qua passus est. Novit sacramentum in eo fratrum etiam Apostolus (Rom. VIII, 29), ut primogenitum eum ex mortuis, ita primogenitum in multis fratribus praedicans. Secundum id ergo est in multis fratribus primogenitus, secundum quod est primogenitus ex mortuis; et cum sacramentum mortis in corpore sit, sacramentum quoque fraternitatis in carne est. Fratres itaque ex carne sunt Deo; quia et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: caeterum unigenitus Deus, in unigeniti exceptione, sine fratribus est. 16. Deus et propria et communi ratione Christi est pater. --Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, neque amiserat esse quod manserat; habens ex nativitate tunc, et ex constitutione nunc, Deum patrem. Secundum constitutionem nunc, quia ex patre Deo omnia. Omnibus enim Deus pater est, dum ex eo et in eo omnia sunt. Sed unigenito Deo, quia Verbum caro factum est, non hinc tantum pater est: pater enim est ad id, quod in principio apud Deum erat Deus Verbum. Sed cum Verbum caro factum est; manet et in Verbi Dei nativitate, et in carnis constitutione quod pater est. Pater enim omnis carnis est Deus; sed non secundum quod Verbo Deo pater est. Verbum autem Deus, neque Verbum esse desiit, neque caro non fuit. Nam Verbum, quod caro factum est et habitavit in nobis, neque dum habitat non vere Verbum est, neque dum Verbum caro est non vere Deus homo est: quia et habitare, ejus necesse sit esse qui maneat; et carnem fieri, ejus intelligendum sit esse qui nascitur. Et quod in nobis habitat, nostrae carnis assumptio est: quia per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis 385 veritate. Si igitur naturam detrahit Deo Verbo homo secundum carnem Christus Jesus, vel non secundum sacramentum pietatis Deus Verbum homo Christus Jesus est; sit in naturae contumeliam, quod ei secundum nos et Pater pater, et Deus Deus est. Quod si Deus Verbum homo Christus Jesus Deus Verbum esse non destitit; communio nobis et illi ad patrem et Deum ex ea tantum est natura, qua frater est: quia adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum, non per id, quod unigenitus Deus Verbum est, sed per id, quod Verbum caro factum est, sit fratribus nuntiatum. 17. Christo ut Verbo qui pater est, et ut Jesu et servo Deus est. --Non incautis autem neque ad occasionem impietatis incertis significationibus sermo apostolicus loquitur. Ut nunc Evangelista dictum Domini a professione fratrum incipiens, totius dicti professionem ad ejus naturae consortium docuit, ex qua frater est, pertinere, quia sermo est destinatus ad fratres: ne ad divinitatis contumeliam reputaretur, quod ad sacramentum pietatis praedicabatur; cum communio ad eum nostra, qua pater nobis et sibi pater est, et Deus nobis et sibi Deus est, secundum dispensationem carnis exsisteret, fratribus nobis ad eum nativitate corporis deputandis. Nemo igitur ambigit, Deum patrem esse etiam Deum Domini nostri Jesu Christi: sed haec pia nostra professio non patet ad impietatis occasionem. Deus ejus est: non idcirco, ut diversi ab eo generis Deus sit. Sed quia ex Patre Deus natus est, et ex dispensatione servus est; habeat et patrem, dum ex eo Deus est; et Deum suum, dum ex Virgine caro est. Quod brevi atque absoluto Apostolus sermone consignat, dicens: Commemorans in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 16 et 17). Ubi enim Jesus Christus est, ibi Deus ejus est: ubi vero claritas est, ibi pater est. Qui itaque Christo secundum 386 claritatem pater est, idem Christo secundum Jesum Deus est. Jesum enim Angelus Christum Dominum, quem Maria esset paritura, cognominat (Matth. I, 21). Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquitur. Et plerisque secundum latinitatem obscurius hoc dictum videtur: quia latinitas pronominibus non utitur, quae graecitas usu honesto et necessario semper usurpat. Ita enim scribitur: ὁ θεὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ πατὴρ τῆς δόξης. Quomodo nobiscum, si semper pronominum consuetudo esset, ita pronuntiaretur: Ille Deus illius Domini nostri Jesu Christi, ille pater illius claritatis. Per id enim, quod ille Deus illius Jesu Christi est, et ille pater illius claritatis, quaedam secundum capacitatem sensus nostri intelligentiae proprietas expressa est: ut Christi ubi claritas est, ibi Deus pater ejus sit; ubi vero Christus Jesus est, ibi pater Deus suus sit; habens Deum suum in dispensatione cum servus est, et patrem in claritate cum Deus sit. 18. De Christo ut homine dictum est: Unxit te, etc. --Non afferunt autem tempora vel aetates Spiritus diversitatem, ut non ipse atque idem Christus in corpore sit, qui mansit Spiritu in prophetis. Loquens enim per os sancti patriarchae David: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8), non secundum sacramentum aliud, quam secundum dispensationem assumpti corporis est locutus. Nam qui nunc fratribus mandans, patrem eorum patrem suum et Deum eorum Deum suum esse, tunc quoque unctum se a Deo suo prae participibus suis loquebatur: ut dum unigenito Christo Deo Verbo particeps non est, particeps tamen ei ex ea nosceretur assumptione qua caro est. Unctio enim illa non beatae illi et incorruptae et in natura Dei manenti nativitati profecit, sed corporis sacramento et sanctificationi hominis assumpti, Petro apostolo testante, cum ait: Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversum sanctum 387 tuum filium Jesum quem unxisti (Act. IV, 27). Et rursum: Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazaraeum, quomodo unxit illum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 37 et 38). Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 6): ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur. 19 De Verbo idem dictum nequit intelligi. Cum nulla illius sit causa. Cum unctus sit natura Deus. --Caeterum cum in principio apud Deum erat Deus Verbum, non habet ullam aut causam aut enarrationem naturae ejus unctio, quae nihil aliud quam esse in principio nuntiatur. Neque habuit sane ungendi se per spiritum et virtutem Dei necessitatem Deus: qui Dei et Spiritus esset et Virtus. Ungitur ergo Deus a Deo suo prae consortibus suis. Et si ante dispensationem carnis plures ex lege sunt Christi; Christus nunc, qui prae participibus ungitur, posterior in tempore est, dum unctis participibus antefertur. Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Consequens et posterior causa numquam refertur ut prior sit: quia meruisse aliquid, posterius est, quam esse qui possit mereri. Mereri enim ejus est, qui sibi ipsi meriti acquirendi auctor exsistat. Si igitur nativitati unigeniti Dei unctionem deputabimus, quae unctio ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis indulta sit; provectus potius per unctionem unigenitus Deus, quam genitus intelligetur: jamque per incrementa et profectus Deus consummabitur, qui non natus Deus sit, sed in Deum sit unctus ex merito; et jam per causam erit Deus Christus, et non omnis causa per Deum Christum. Et ubi illud Apostoli erit: Omnia per 388 ipsum, et in ipso, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Coloss.I, 16 et 17)? Deus enim Dominus Jesus Christus, non ob aliqua, neque per aliqua Deus est; sed Deus natus est. Et qui ex generatione Deus est, non post nativitatem in Deum per causam profecit: sed in eo, quod natus est, nibil aliud est nascendo, quam Deus est. Cum vero ungitur ex causa; non ad id, quod incremento non eget, spectat unctionis profectus, sed ad id, quod per incrementum sacramenti profectu eguit unctionis, id est, ut per unctionem sanctificatus homo noster Christus exsisteret. Si igitur nunc quoque per prophetam servi dispensatio demonstratur, ob quam a Deo suo prae participibus ungitur; et propterea, quia justitiam dilexerit et iniquitatem oderit, ungatur: cur prophetae sermo non ad eam Christi naturam pertinebit, in qua ei sunt ex carnis assumptione participes? cum praesertim ita se prophetiae Spiritus temperaverit, ut dum Deus a Deo suo ungitur, sit ei et in dispensatione unctionis quod Deus suus est, et in natura quod Deus est. Deus igitur ungitur: sed quaero an id, quod in principio Deus erat Verbum, unctum sit? Non utique; nam posterior Deo unctio est. Et cum non ea Verbi nativitas, quod in principio apud Deum Deus erat, uncta sit; id in Deo necesse est ungatur, quod posterius sit in dispensatione qua Deus est. Et cum Deus a Deo suo ungitur; id ungitur, quidquid ab eo in mysterio carnis servile susceptum est.
20. Quatenus nobis sit cum Christo communio. --Nemo igitur magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum in carne est, sensu impio violet, nec se quisquam Unigenito per substantiam divinitatis exaequet. Sit nobis ille et frater et particeps secundum quod Verbum caro factum habitavit in nobis, secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est. Sit nobis secundum servos et communis pater et communis Deus: et prae participibus unctus sit in ea natura, cum privilegio licet unctus, qua participes unguntur. Sit in Mediatoris sacramento, 389 ut homo verus, ita et Deus verus, Deus ipse ex Deo, communem nobiscum habens patrem et Deum in ea communione qua frater est. 21. Subjectio, regni traditio, et finis objiciuntur. --Sed forte subjectio illa, regnique traditio, deinde finis, aut naturae abolitio aut potestatis defectio aut divinitatis infirmitas sit intelligenda. Plerique enim ita volunt, ut aut dum subjectis omnibus Deo subjicitur, per conditionem subjectionis Deus non sit; aut dum regnum tradit, non sit in regno; aut dum finis est, finem ejus defectio consequatur. 22. Respondendi modus. --Congruum itaque est, omnem super his apostolici sermonis sensum pertractare: ut singulorum quorumque dictorum ratione exposita atque edita, sacramenti totius capaces peruniversitatis intelligentiam praebeamur. Ait itaque: Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est ab eo mors. Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui illi subjecit omnia. Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 21 et seqq.). 23. Quaedam esse quae homo statim non capiat. --Coelestium dispensationum arcana Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum electus gentium magister, quanta potest absoluti 390 sermonis significatione demonstrat. Et qui inenarranda usque ad tertium coelum raptus audisset, ea tantum, quorum natura humana capax esset, sensui humanae intelligentiae revelavit: non ignorans tamen quaedam non statim posse atque audiuntur intelligi, quia infirmitas nostra serius in verum atque absolutum mentis judicium ea, quae in aures transfunderentur, acciperet; longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta, cum et audisse vocis sit, et intellexisse rationis, Deo tamen intelligentiae cupidis intelligentiam revelante. Namque ad Timotheum per aviae ac matris gloriosam fidem sacris ab infantia litteris institutum scribens plurima, hoc quoque addidit: Intellige quae dico, dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum (II Tim. II, 7). Admonitio intelligendi ex difficultate intelligentiae est. Intelligentiae vero a Deo donum, fidei munus est, per quam infirmitas sensus gratiam revelationis meretur. Si ergo Timotheus apostolico testimonio homo Dei (l Tim. VI, 11), et legitimus Paulo secundum fidem filius, ut intelligat admonetur, quia ei Dominus intelligentiam in omnibus sit daturus; nos quoque admoneri per Apostolum ad intelligentiam meminerimus, scientes Dominum nobis intelligentiam omnium praestiturum. 24. Non pudeat pravum sensum veritate percepta demutare. --Et si forte humanae conditionis errore praesumptum aliquid sensu tenebimus, profectum intelligentiae per revelationis gratiam non recusemus: Ne intellexisse aliquid semel suo sensu ad id valeat, ut pudeat rectius aliquid demutando sentire. Ob quod prudenter consulteque moderandum haec ad Philippenses quoque idem beatus Apostolus scribit: Quotquot ergo perfecti sumus, haec sentiamus: et si quid aliter sentitis, 391 id quoque Deus vobis revelabit. Verum in quo festinavimus, in ipso ingrediamur (Philip. III, 15 et 16). Non praejudicat sensus anterior Dei revelationi. Nam Apostolus monuit in quo sapiant, qui sapiunt perfecte: et his qui aliter sapiunt revelationem Dei, ut id quod perfectum est sapiant, exspectat. Si qui ergo profundam hanc arcanae scientiae dispensationem aliter intellexerunt, et per nos rectum aliquid et probabile afferetur; non pudeat eos secundum Apostolum per revelationem Dei sapere perfecte: Neque magis ament veritatem nescisse quam oderint permansisse non veris. Eos enim, qui aliter sapiunt, et quibus id Deus revelavit, monet in id festinare, in quo ingressi fuerint: ut relicto primae ignorantiae sensu, secundum propositae festinationis ingressum, revelationem perfectae intelligentiae consequantur. Ingrediamur itaque in quo festinavimus. Et si forte festinationem nostram devii itineris error moratur; per revelationem tamen Dei in id quod festinavimus rursum ingressi, festinationis nostrae non demutemus ingressum. Festinavimus enim ad Christum Jesum Dominum gloriae et regem aeternorum saeculorum, in quo restaurata sunt omnia in coelis et in terra, cui constant omnia, in quo et cum quo semper manebimus. In his ergo ingressi sapimus perfecte: et si quid aliter sapimus, Deus nobis id quod perfecte sapitur revelabit. Itaque secundum apostolicam fidem sacramentum dictorum praesentium retractemus; et eo modo, quo superius a nobis tractata sunt omnia, ut omnem impiae voluntatis sensum sub dictis apostolicis praeceptum ex ipsa fidei apostolicae veritate prodamus. 25. Tria in quaestionem vocata. --Tria igitur secundum dictorum ordinem in quaestionem vocantur, primum finis, deinde traditio, deinde subjectio: ut per haec aut desinat Christus in fine, aut regnum tradendo non teneat, aut extra Dei naturam Deo subjectus exsistat. 26. Objectorum Pauli verborum connexio. --Ac primum noscendum est, non hunc ordinem apostolicae esse doctrinae. Primum enim regni traditio est, deinde subjectio, postremo finis. Sed singulis quibusque causis propria quarumque causarum genera subjecta sunt: ut dum res singulae in res alias desinant, habeat semper subjacentem sibi causam causa praecedens. Finis enim erit; 392 sed cum tradiderit regnum Deo. Tradet autem regnum; sed cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Evacuabit autem omnem magistratum et potestatem, quia oportet eum regnare. Regnabit autem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Ponet vero inimicos sub pedibus suis; quia Deus ei subjecit omnia sub pedibus ejus. Subjecit autem Deus ita, ut novissima ab eo mors inimica vincatur. Dehinc subjectis omnibus ei, praeter eum qui subjecit ei omnia; tunc subjicietur ipse subjicienti sibi omnia. Subjectionis vero causa non alia est, quam ut sit Deus omnia in omnibus. Finis itaque est, esse Deum omnia in omnibus. 27. Quid obtendant haeretici. --Et quaerendum nunc ante omnia est, an finis defectio sit, an traditio amissio sit, an subjectio infirmitas sit. Quae si his sibi contrariis non subjacebunt, erunt in ea intelligentiae veritate qua dicta sunt. 28. Eripitur eis finem esse abolitionem. Finis quid sit. --Finis itaque legis Christus est: et quaero utrum abolitio legis Christus sit, anne perfectio? Sed si legem Christus, qui finis ejus est, non dissolvit, sed adimplet, secundum quod ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); finis non defectio est, sed consummata perfectio. Tendunt enim ad finem omnia, non ut non sint, sed uti in eo, ad quod tetenderint, maneant. Et propter finem omnia; caeterum finis ad aliud aliquid non refertur. Sed cum finis omnia sit, manens ipse sibi totus est. Et quia non excedens ex sese ulli alii tempori aut rei potius quam sibi proficit; ad finem ipsum semper intentio spei omnis extenditur. Et idcirco Dominus religiosae fidei patientiam fini se reservantem, ita adhortatur: Beatus qui permanserit usque in finem (Matth. X, 22), non utique ut sit beata defectio, et non esse sit fructus, et merces fidei sui cujusque constituatur abolitio: sed quia finis propositae beatitudinis inexcessus modus est, beati sunt qui usque ad finem consummandae beatitudinis manserint, non ultra se fidelis spei exspectatione tendente. Finis itaque est manendi immobilis ad quem tenditur status. Denique Apostolus impietatis finem ad desinendi metum praemonens, ait: Quorum finis est interitus, nostra autem exspectatio in coelis est (Philip. III, 19 et 20). Si itaque et beatis et impiis finis est, et finis intelligitur esse defectio: religionem atque impietatem finis exaequat, 393 quia utrumque per constitutum finem sit in commune non esse. Et ubi exspectatio nostra in coelis est, si per finem esse secundum impios (ad instar impiorum) desinamus? Quod si sanctis exspectatio, impiis vero finis debitus esse dicitur: tamen ne sic quidem finis creditur esse defectio; quia quae poena impietatis est, omnino non esse ad poenarum ultricium sensum, causa in his per defectionem sui non exstante patiendi? Finis itaque est indemutandae constitutionis mansura perfectio: quae et beatitudini reservata, et impietati est praeparata.
29. Regni traditionem non esse regnandi defectionem. --Nunc igitur quia jam ambigi non potest, in fine non defectionem, sed non excessuram constitutionem esse intelligendam, quamquam adhuc quaedam in ipsa dicti absolutione sint reservata: tamen his tantum ad significationem sensus demonstratis, videamus an traditio regni defectio sit intelligenda regnandi; ut quod tradit Filius Patri, tradendo non teneat. Quod si quis stultae impietatis furore contendet; fateatur necesse est Patrem, cum tradidit omnia Filio, amisisse tradendo, si tradidisse traditis egere significet. Ait enim Dominus, Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Luc. X, 22); et rursum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Si igitur tradidisse caruisse est; Pater quoque his quae dedit caruit. Quod si Pater tradendo non caruit; ne Filius quidem intelligi potest his egere quae tradit. Ergo si tradidisse omnia, his ipsis quae tradidit non videtur eguisse; reliquum est, ut in tradendo dispensationis causa noscatur, cur et Pater tradendo non careat, et Filius dando non egeat. 30. Subjectio Christi non humilitatem sonat, sed dispensationem. --De subjectione autem, ne quid in ea contumeliosum Filio deputetur, cum alia nonnulla fidei nostrae opitulentur, praecipue tamen sibi hic ipse locus aderit. Et primum communem sensum interrogo, utrum nunc subjectionem ita intelligendam putemus, tamquam servitutem dominatui, aut infirmitatem virtuti, aut honori inhonorationem contrariis qualitatibus subdimus, ut Filius secundum haec Deo patri sit dissidentis naturae diversitate subjectus. Quod si ita existimabitur, errorem hunc opinionis humanae apostolici sermonis cautela prohibebit. Subjectis enim sibi omnibus, tunc subjiciendum subjicienti sibi omnia ait: et per id, quod tunc subjicietur, dispensationem significavit in tempore. Nam si subjectionem aliud sentiemus, etsi tunc subjicietur, 394 certe subjectus modo non est: et efficiemus eum dissidentem et insolentem et impium, quem necessitas temporis tamquam fracto et compresso tyrannicae impietatis tumore, in seram obsequelam sit subditura. Et ubi illud erit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38); et rursum: Propterea Pater diligit me, quia omnia quae placita sunt ei facio (Joan. VIII, 29); sed et illud: Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 40); vel hoc Apostoli: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8)? Et qui se humiliat, habet hoc in natura ne humilis sit; et qui fit obediens, suscipit ex voluntate quod obedit, dum per id, quod se humiliat, fit obediens. Unigenitus itaque Deus humilians se, et obediens Patri usque ad mortem crucis, quo genere, cum subjecta ei omnia sint, tunc subjiciendus ipse Patri intelligetur? nisi quod subjectio haec non novae obedientiae, sed dispensandi sacramenti est; quia et obsequela jam maneat, et in tempore sit ineunda subjectio? Nihil itaque nunc aliud subjectionis significatio, quam mysterii demonstratio est. 31. Christo jam subjecta sunt, quae dicuntur subjicienda. --Et quod sit, secundum hanc eamdem fidei nostrae spem intelligendum est. Nam resurgentem a mortuis Dominum Jesum Christum sedere a dextris Dei, non ignorabile est, etiam Apostolo testante, cum ait: Secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, cum eum excitavit a mortuis, et collocavit ad dexteram suam in coelis super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. I, 19 et seqq). Apostolicus namque sermo secundum Dei potestatem pro factis jam futura significat. Quae enim per adimpletionem temporum sunt gerenda, ea jam in Christo, in quo omnis est plenitudo, consistunt: et quaecumque futura erunt, dispensationis in his potius est ordo, quam novitas. Subjecit enim omnia Deus sub pedibus ejus, licet adhuc subjicienda sint: ut in eo, quod subjecta sunt, Christi indemutabilis sit potestas; in eo vero, quod subjicienda sunt, secundum plenitudinem temporum succedentium ad finem aetatum profectus sit. 32. Evacuatio quid. Illius a subjectione discrimen. --Omnem autem contrariam virtutem evacuandam esse non obscura cognitio est, et hunc aeris principem et spiritalis nequitiae potestatem aeterno interitui tradendum, secundum illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo et 395 angelis ejus (Matth. XXV, 41). Evacuatio autem non idem est, quod subjectio. Nam evacuare adversantem potestatem, hoc est jus potestatis auferre ne maneat, et per potestatis evacuationem, regni est abolere dominatum. De quo et Dominus testatus est dicens, Regnum meum non est de hoc saeculo (Joan. XVIII, 36): hunc eumdem regni istius potentem mundi principem ante testatus, cujus potestas desinet regni sui evacuata dominatu (Joan. XVI, 21). Subjectio vero, quae et obedientiae et fidei est, eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est. 33. Quatenus quod Christus sibi subjecit, subjecerit ei Pater. --Evacuatis itaque magistratibus, subjicientur inimici ejus. Ita autem subjicientur, ut ipse sibi subjiciat. Ita vero subjiciet, ut ei subjiciat Deus. Anne ignoravit Apostolus dicti evangelici virtutem, cum ait: Nemo venit ad me, nisi pater meus adducat illum ad me (Joan. VI, 41); cum tamen scriptum sit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6)? ut nunc ipse sibi inimicos subjicit, et tamen Deus ei subjecit; omne per hoc opus ejus, Dei in eo esse opus testans. Et cum non nisi per eum eundum ad Patrem sit; ad eum tamen, nisi Pater adduxerit, non venitur. Nam dum filius Dei intelligitur, paternae in eo naturae veritas discitur. Atque ita et cognito Filio Deus pater advocat, et credito Filio Pater suscipit: quia significatio et cognitio Patris in Filio sit per significationem in se Dei patris, religiosos nos in eum paterna religione perferentis. Adducit ergo ita Pater, dum quod principale est pater creditur. Ad Patrem autem nemo vadit nisi per Filium: quia cessante in nobis fide Filii, ignorabilis Pater est, non adituris ad paternam religionem, nisi prius Filii veneratione suscepta. Atque ita Filio cognito, ad vitae nos aeternitatem Pater adducit et suscipit: et utrumque per Filium est, dum praedicatione per eum Patris, et perducit ad eum Pater, et ad Patrem ipse deducit. Ad absolutiorem itaque dicti praesentis intelligentiam commemoratio sacramenti istius fuit necessaria, ut per Filium esset, quod Pater nos et adducit et suscipit: et per hoc intelligeremus, 396 quatenus quod ipse sibi subjecit, Deus ei subjecit. Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente: dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere. 34. Qui inimici Christo sint subjiciendi. --Evacuatis itaque magistratibus et potestatibus, subjicientur ei sub pedibus inimici ejus. Et quos inimicos intelligi oporteat, idem Apostolus docuit, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Hos ergo inimicos crucis Christi meminimus: sed quia diecti propter patres sunt, scimus eos subjectioni reservatos, secundum quod dictum est: Non enim volo vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quoniam ex parte obtusio facta est in Israel, quoad usque plenitudo nationum intret; et sic omnis Israel liberabitur, sicut scriptum est (Esai. LIX, 20 et seqq.), Et veniet a Sion, qui liberet, et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum est, cum abstulero iniquitates eorum (Ibid. 25 et seqq). Inimici ergo subjicientur sub pedibus ejus. 35. Subjiciuntur, quatenus gloriae Christi conformes. --Sed subjectionem illam quid consequatur, intelligendum est, nempe illud, Novissime devicta est ab eo mors (I Cor. XV, 26). Devictio autem mortis nihil aliud quam resurrectio ex mortuis est: cum interitus corruptione cessante, vivae jam coelestisque naturae constituatur aeternitas, secundum quod dictum est: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Cum autem mortale istud induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentione. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? (Ibid. 53). In subjectione itaque inimicorum mors vincitur: et morte victa, immortalitatis vita succedit. Quae autem subjectionis perfecta illa post fidei subjectionem proprietas sit, idem Apostolus testatus est, cum ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme 397 corpori gloriae suae; secundum efficaciae suae opera, qua possit subjicere sibi amnia (Philipp. III, 24). Subjectio itaque etiam ea est, quae est ex natura in naturam concessio: dum a se secundum quod est desinens, ei subjicitur, cujus concedit in formam. Desinit autem, non ut non sit, sed ut proficiat: fitque ex demutatione subditus, in speciem suscepti alterius generis transeundo. 36. Filii subjectio, gloriae paternae consortium. --Denique ut sacramenti hujus esset ratio absoluta, post novissime devictam mortem, tum ait: Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I. Cor. XV, 26 et seqq.). Primus igitur sacramenti gradus est, subjecta esse ei omnia; et tunc ipsum subjectum fieri subjicienti sibi omnia: ut quemadmodum nos gloriae regnantis corporis sui subdimur, eodem rursum sacramento ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdatur. Subdimur autem gloriae corporis sui, ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus. 37. Corporis Christi gloria. --Et quidem gloriam regnantis nunc corporis sui Evangelica non tacent. Ita enim scribitur, Domino dicente: Amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Et factum est post dies sex, assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est Jesus ante eos, et resplenduit facies ejus ut sol, vestimenta autem ejus facta sunt sicut nix (Matth. XVII, 1 et 2). Gloria itaque venientis in regnum corporis Apostolis demonstrata est: Nam in habitu Dominus gloriosae transformationis suae constitit, regnantis corporis sui claritate patefacta. 38. Consortium illius nobis promissum. --Et hujus quidem gloriae suae consortium Apostolis pollicens, ait: Sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos 398 suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 40 et seqq.). Numquid non omnibus naturales corporalesque aures ad dictorum audientiam patent, ut ad audiendum dominica admonitione fuerit necessarium? Sed sacramenti scientiam Dominus insinuans, auditionem doctrinae fidelis exegit. In consummatione itaque saeculi de regno ejus scandala auferuntur. Habemus ergo regnantem Dominum secundum corporis claritatem, quo usque scandala auferantur. Habemus rursum conformes nos gloriae corporis sui in regno Patris, tamquam in solis claritate fulgentes: in qua habitum regni sui Apostolis in monte transformatus ostendit. 39. Gloriam impertiens, tradit nos regnum Deo sine regni sui damno. Regnum traditum, nos. Tradens Christus, et hoc quatenus homo. --Tradet ergo regnum Deo patri: non ita, tamquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriae corporis sui facti regnum Dei erimus. Non enim ait: Tradet suum regnum; sed Tradet regnum (I Cor. XV, 24), effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus. Nos itaque tradet in regnum, secundum hoc in Evangeliis dictum: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Fulgebunt ergo justi ut sol in regno patris eorum. Tradet enim Filius Deo regnum eos, quos vocavit in regnum, quibus et beatitudinem sacramenti hujus spopondit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Regnans itaque avertet scandala, et tunc justi in regno Patris tamquam sol fulgebunt. Tradet autem Deo patri regnum: et tunc quos regnum Deo tradiderit, Deum videbunt. Et quod regnum, ipse testatus est dicens ad Apostolos: In vobis enim est regnum Dei (Luc XVII, 21). Regnans itaque regnum tradet. Et si quis quaerat quis iste sit tradens regnum, audiet: Christus resurrexit a mortuis, 399 primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Omnis enim hic nunc praesentis quaestionis sermo de sacramento corporis est, quia Christus primitiae ex mortuis est. Quo autem Christus mysterio ex mortuis resurrexit, Apostolo dicente noscamus: Memento Christum a mortuis resurrexisse, de semine David (II Tim. II, 8): mortem itaque et resurrectionem ex ea tantum docens dispensatione esse, qua caro est. 40. Subjectionis Christi causa, ut sit Deus omnia in omnibus. Qui id fiat. --Regnat autem in hoc eodem glorioso jam suo corpore, donec evacuatis magistratibus, et morte devicta subjiciat sibi inimicos. Et quidem ab Apostolo servatus hic modus est, ut magistratibus et potestatibus evacuatio, inimicis vero subjectio deputaretur. Quibus subjectis, subjicietur subjicienti sibi omnia, Dominus scilicet, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), naturae assumpti corporis nostri natura paternae divinitatis invecta. Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit, sed Deus totus. Non alia itaque subjectionis causa est, quam ut omnia in omnibus Deus sit, nulla ex parte terreni in eo corporis residente natura, ut ante in se duos continens, nunc Deus tantum sit; non abjecto corpore, sed ex subjectione translato; neque per defectionem abolito, sed ex clarificatione mutato; acquirens sibi Deo potius hominem, quam Deum per hominem amittens. Subjectus vero ob id, non ut non sit, sed ut omnia in omnibus Deus sit; habens in sacramento subjectionis esse ac manere quod 400 non est, non habens in defectione ita se carere, ne non sit. 41. Praedicta ex Evangeliis confirmantur. --Et quamquam ad intelligentiae hujus religiosam securitatem sufficiat nobis apostolica auctoritas, subjiciendum esse in tempore et per dispensationem Dominum Jesum Christum primitias dormientium, ut sit Deus omnia in omnibus: per quod non divinitatis infirmitas est, sed assumptionis profectus, dum homo et Deus, jam Deus totum est: tamen ne forte, quia et clarificatum in corpore dum in eo regnat, et postea subjiciendum ut Deus omnia in omnibus sit credimus, non etiam ex Evangeliis praesumpsisse existimemur; fidei nostrae testimonium non solum apostolicorum, sed etiam dominicorum dictorum professione est adstruendum; ut quod loquente Paulo Christus locutus est, id ante Paulum Christus ipse sit jam locutus. 42. De filii hominis gloria. --Dispensationem itaque gloriae hujus Apostolis suis absoluta verborum significatione demonstrans ait: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in eo. Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Joan. XIII, 31 et 32). Habemus primum gloriam filii hominis, deinde in filio hominis Dei gloriam, in eo quod dictum est: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Hoc enim primum spectat ad corporis gloriam, quae ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaretur. Succedit deinde gloriae plenioris profectus, ex incremento indultae jam corpori gloriae capessendus: Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan., XIII. 32). Per hoc enim glorificavit eum Deus in se, quia jam in eo glorificatus sit Deus. Nam quod 401 Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam filii hominis intelligenda. Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, et ideo glorificavit eum Deus in se; per incrementum glorificati in eo Dei, glorificavit eum in se Deus, ut quia jam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat. In se enim eum Deus glorificavit, id est, in ea natura qua Deus est quod est: ut sit Deus omnia in omnibus, toto jam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit dicens: Et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Ibidem): ut quia prodeunte ad proditionem Juda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens; eam, qua in se eum Deus glorificaturus esset, in posterum reservaret; Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa, ipso vero in Dei gloriam, id est, in Deum omnia in omnibus ex subjectionis dispensatione mansuro. 43. Subjectionem prave intelligentes coercentur. --Et in eo quidem quanta furoris haeretici stultitia est, desperare id Deo, quod humanis suis spebus blandiatur; ut quod in homine Deus potens sit, id in se ipso efficiendo infirmus sit? Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus 402 sit id quoque nos esse, quod non sumus. Vitae enim humanae atque mortis finis est resurrectio: et certissimum militiae nostrae stipendium est incorrupta aeternitas, non ad poenae perseverantiam manens, sed ad perpetuae gloriae fructum jucunditatemque non desinens. Cum igitur haec nostra terrenorum corporum origo in habitum naturae potioris excedat, et conformis gloriae dominici corporis fiat; Deus in forma servi repertus, licet jam glorificatus in corpore sit secundum quod in forma servi est, tamen conformis Deo non erit; ut qui nobis formam glorificati corporis sui tribuet, ipse corpori suo nihil ultra possit quam nobis ac sibi sit in commune praestare? Hoc enim quod dictum est: Tunc subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor., XV, 28); plerique haereticorum ita affirmant: ut idcirco subjiciendus sit Deo patri Filius, ut Pater per subjectionem Filii Deus sit omnia in omnibus; tamquam et adhuc perfectio Deo desit, quam per filii subjectionem sit adepturus: absolutae itaque ac beatae divinitatis inops intelligendus, si Deus esse omnia in omnibus per provectionem temporum consequetur. 44. Deo pleno nil deest, nil accedit. --Ac mihi quidem Deum sola veneratione intelligenti, non minus his respondere impium videtur, quam adesse; et de natura, quae humani sensus conceptionem excedat, verbis quorum adhuc significatio angustior quam intelligentia sit, enuntiare se posse confidere ac primum ambigere, desitne quid Deo, an plenus ipse sit, vel pleno jam pleniorem esse reliquum sit. Quod si Deus, cui non aliunde est quod Deus semper est, profectum habeat, ut plus sit aliquando; non potest tamen ad id pervenire, ne sibi nihil 403 desit: quia cui naturae profectus est reliquus, numquam intelligitur sine aliquo incremento residuo profecisse; dum natura ad profectum spectans, proficiens licet semper, semper tamen pateat ad profectum. Quod autem in plenitudine perfecta manet, semperque est, non sibi reliquit ut plenius sit: quia accessionem plenitudinis plenioris perfecta plenitudo non capiat. Et haec quidem de Deo ita opinandi piae intelligentiae species est, Deo nihil deesse, plenumque esse. 45. In cogitandis Dei rebus Apostoli exemplum. --Caeterum non ignorat Apostolus, cujusmodi de Deo confessionis voce testandum sit, dicens: O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. (Rom., XI, 33, etc.) Non circumscribitur Deus mente terrena (V. lib. IV, n. 14), neque hoc sapientiae suae profundum sensu intelligentiae penetrantis attingitur, nec judicia constitutionum suarum perscrutantium ingenio apprehenduntur, nec viae cognitionis ejus investigabiles se consectantium studiis derelinquunt. In comprehensum profundum demersa ejus omnia sunt, nihilque de rebus ejus reperietur, nihil consectabitur. Sensum enim ejus nemo cognovit: et consilio non eguit externo. De nobis autem nunc omnis hic sermo est, non etiam de eo, per quem omnia sunt, qui est magni consilii Angelus (Esai., IX, 6), qui et ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth., XI, 25). Sed adversum imbecillas mentes nostras, et se ad definiendae circumscribendaeque naturae divinae demergentes profundum, confessione apostolicae protestationis utendum est: ne temeraria opinio aliquid sibi de Deo, praeter quam docetur, usurpet. 46. Quae in humanum cadant intellectum. --Communis autem haec naturalium causarum intelligentia est, nihil in sensum cadere, nisi quod sensui subjacet, ut aut 404 res aliqua proposita oculis, aut opus quodque ipso sensu nostro ac mente posterius: quorum unum, quod aut attrectatur aut cernitur, concedit intra opinionis nostrae sententiam, ipso tactu visuque moderandum; aliud vero, quod fit in tempore, et quodam juniore a nobis aut gignitur aut constituitur exordio, quia sensum intelligentiae non praevenit, judicio quoque sensus dijudicantis obnoxium est. Non enim aut aspectus noster invisibilia dijudicat, qui non nisi tantum conspecta discernat: aut mens nostra se in id, quo non extitit, tempus exstendet, et antiquiora ortu suo pervestigabit, cum non nisi earum rerum tantum opinioei, quarum ipse sit senior, relinquatur: quae plerumque ipsa per necessitatem naturalis suae infirmitatis incerta, absolutam scientiam in causarum cognitione non teneat; nedum modo earum, quae ante se sint aeterna ratione, sensu ultra nativitatem suam redeunte percipiat. 47. Deus imperscrutabile profundum. Nullus eget. --Et idcirco Apostolus, quia numquam nisi ea in cognitionem caderent, quae sensui posteriora succederent, commemorato sapientiae Dei profundo, et inexscrutabilium judiciorum infinitate, et investigabilium viarum secreto, et incogniti sensus ignoratione, et consilii non communicati inintelligentia, subjecit: Quis enim prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom., XXI, 35 et 36). Deus, qui semper est, non subjectus est modo, neque ab anteriore sui aliquo motu mentis aut intelligentiae praevenitur. Et idcirco investigabile et imperscrutabile ipse totus profundum est. Totus autem ita, ut non per hoc definitus in modum sit, sed intellectus sit in immenso: quia a nemine quod est sumpsit, nec prior ei dedit aliquis, ut retribui officium danti oporteat. Ex ipso enim et per ipsum et in ipso omnia sunt. Non eget ex se et per se et intra se manentibus; nec qui origo, nec qui opifex est, nec qui continens est,et internis externus, 405 et effectis conditor: et suorum ipse egens numquam est. Nihil ante est, nihil aliunde, nihil extra se est. Quo igitur caret plenitudinis profectu, ut per tempus adhuc Deus omnia in omnibus sit? Vel unde sumet, extra quem nihil est? nihil autem ita, ut semper ipse sit. Et qui ipse semper est, et extra quem nihil est, quo incremento explendus est, vel quo augmento demutandus est, dicens: Ego sum, et non demutor (Malac., III, 6): cum non relinquatur vel ad demutationem locus, vel ad profectum causa, vel ad aeternitatem anterius, vel ad Deum aliud praeter quam Deus ipse est? Non ergo per subjectionem Filii Deus erit omnia in omnibus: neque per causam consummabitur, ex quo et per quem et intra quem omnis causa consistat. Manet itaque ut est semper Deus, nec profectu eget qui ad id quod est, ex se ac sibi semper est. 48. Filius indemutabilis. Exinaniens se non est demulatus. Deum esse omnia in omnibus profectus noster est. --Sed ne in unigenitum quidem Deum demutandae naturae cadit necessitas. Deus enim est, quod plenae ac perfectae divinitatis est nomen. Nam ut superius docuimus, et repetitae gloriae significatio, et subjectionis causa est, ut sit Deus omnia in omnibus; esse autem Deum omnia in omnibus, sacramentum est, non necessitas. In forma enim Dei manens formam servi assumpsit, non demutatus, sed se ipsum exinaniens, et intra se latens, et intra suam ipse vacuefactus potestatem: dum se usque ad formam temperat habitus humani, ne potentem immensamque naturam assumptae humilitatis non ferret infirmitas; sed in tantum se virtus incircumscripta moderaretur, in quantum oporteret eam usque ad patientiam connexi sibi corporis obedire. Quod autem se ipsum intra se vacuefaciens continuit, detrimentum non attulit potestati; cum intra hanc exinanientis se humilitatem, virtute tamen 406 omnis exinanitae intra se usus sit potestatis. 49. Quod itaque Deus erit omnia in omnibus, assumptionis nostrae profectus est. Qui enim, cum esset in forma Dei, repertus est in forma servi, rursum confitendus est in gloria Dei patris: ut non ambigue in ejus forma manens intelligatur, in cujus erit gloria confitendus. Dispensatio itaque tantum est, non demutatio: in eo enim est, in quo erat. Sed cum medium est quod esse coepit, id est, homo natus; totum ei naturae, quae antea Deus non fuit, acquiritur, cum Deus esse omnia in omnibus post sacramentum dispensationis ostenditur. Nostra haec itaque lucra sunt, et nostri profectus, nos scilicet conformes efficiendi gloriae corporis Dei. Caeterum unigenitus Deus, licet et homo natus sit, non tamen aliud quam Deus omnia in omnibus est. Subjectio enim illa corporis, per quam quod carnale ei est, in naturam spiritus devoratur, esse Deum omnia in omnibus eum, qui praeter Deum et homo est, constituet: noster autem ille homo in id proficit. Caeterum nos in hominis nostri conformem gloriam proficiemus, et in agnitionem Dei renovati, ad Creatoris imaginem reformabimur, secundum Apostoli dictum: Exuti veterem hominem cum actibus suis, et induti novum eum, qui innovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Consummatur itaque homo imago Dei. Namque conformis effectus gloriae corporis Dei, in imaginem Creatoris excedit, secundum dispositam primi hominis figurationem. Et post peccatum veteremque hominem, in agnitionem Dei novus homo factus, constitutionis suae obtinet perfectionem, agnoscens Deum suum, et per id imago ejus: et per religionem proficiens ad aeternitatem, et per aeternitatem Creatoris sui imago mansurus.