De Trinitate (Hilarius)/3

E Wikisource
 II IV 


49 LIBER TERTIUS.[recensere]

Aeternam Verbi generationem adstruit, eosque retundit qui humana adversus illam ratione nituntur. Ac primo quidem haec Filii verba, Ego in Patre, et Pater in me, ubi sensus humani captum superare demonstravit, ex ipsa Scripturarum de Patre et Filio doctrina luculenter explicat. Deinde ex mira aquae in vinum conversione, et ex quinque panum incrementis, evincit multa Deum posse, in quibus deficiat humanae mentis acies. Tum affertur humana ratio, qua nullam ex Deo nativitatem esse posse contendunt, multisque exploditur: 1o quia ortum habet ex humana sapientia, quam se perditurum Deus propheticis et apostolicis oraculis declaraverit. 2o Quia praestat audire Christum, ad hoc hominem factum; ut rerum divinarum nobis testis esset (Hic expenduntur verba, quibus dispensationis suae opus et officium exposuit, ac veram ex Deo nativitatem suam multis argumentis testatam fecit). 3o Quia ne conspicabilium quidem Christi gestorum, illius v. g. ad discipulos januis clausis ingressu, intelligentiam assequimur. 4o Denique quia ea est mentis humanae natura, ut cum creata et imperfecta sit, concipere non valeat perfectum et Creatorem suum. Postremo laudatur sapiens stultitia fidelium, qui sibi diffidunt ut Deo credant, nec divina ex propriae rationis infirmitate moderantur, sed secundum omnipotentis virtutis infinitatem expendunt. 1. Filium in Patre, et vicissim, sensus humanus non capit. --Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11), et non immerito; natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit. Videtur namque non posse effici, ut quod in altero sit, aeque id ipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria sibi esse, numerum ac statum tamen suum, in quo sint, conservantia, non posse se invicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat, atque ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim, quem intra se habeat, maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus hominum non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit: sed quod inintelligibile est homini, Deo esse possibile est. Hoc non a me ita dictum sit, ut ad rationem dicti ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid 50 sit illud: Ego in Patre, et Pater in me; si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio consequatur.

2. Cognito Patre et Filio juxta Scripturas, facilius illud percipitur. Quid Pater. --Atque ut facilius intelligentiam difficillimae istius quaestionis consequi possimus, prius Patrem et Filium secundum divinarum Scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet, ut de cognitis ac familiaribus absolutior sermo sit. Aeternitas Patris, ut libro anteriore tractavimus, locos, tempora, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit. Ipse extra omnia et in omnibus, capiens universa et capiendus a nemine, non accessu decessuve mutabilis; sed invisibilis est, incomprehensibilis, plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens. 3, Filius quid nascendo a Patre accepit. Quid nascendo in carne pro nobis assumpserit. --Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit, non ex aliqua subjacente 51 materia, quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se filium: non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est; non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam; quia impassibilis et incorporeus Deus est, haec autem passionis et carnis sunt, et, secundum Apostolum, in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula, Unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens: ac sic ab ingenito, perfecto, aeternoque Patre, unigenitus et perfectus et aeternus est Filius. Ea autem, quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est. Invisibilis enim et incorporeus et incomprehensibilis, utpote a Deo genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum se et sentiendum et contuendum; imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse deficiens.

4. Qua ratione sit in Patre. --Igitur perfecti patris perfectus filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia accepit omnia, Deus a Deo, spiritus a spiritu, lumen a lumine, confidenter ait: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38): quia ut spiritus Pater, ita et Filius Spiritus; ut Deus Pater, ita et Filius Deus; ut lumen Pater, ita et Filius lumen. Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est; non aliunde, quia nihil ante quam Filius; non ex nihilo, quia ex Deo Filius; non in parte, quia plenitudo deitatis in filio; neque in aliquibus, quia in omnibus: sed ut voluit qui potuit, ut scit qui genuit. Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in ingenito, hoc et in unigenito; alter ab altero, et uterque unum; non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in 52 utroque; Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius; unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus. Ita in se invicem; quia ut omnia in ingenito patre perfecta sunt, ita omnia in filio unigenito perfecta sunt. Haec in Filio et Patre unitas, haec virtus, haec charitas, haec spes, haec fides, haec veritas, via, vita, non calumniari de virtutibus suis Deo, nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio; Patri ingenito nihil comparare, Unigenitum ab eo nec tempore nec virtute discernere, Deum filium quia ex Deo est confiteri. 5. Dei potentia se gestis ostendit: quorum ratio lateat. Homo non capit qui aqua in vinum sit conversa. --Sunt istiusmodi in Deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensibilis est, fides tamen per veritatem efficientiae in absoluto est. Nec hoc in spiritalibus tantum, sed etiam in corporalibus deprehendemus; non ad nativitatis exemplum, sed ad admirationem facti intelligibilis ostensum. Nuptiarum die vinum in Galilaea ex aqua factum est (Joan. II, 9): numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus modis natura demutata sit, ut aquae simplicitas defecerit, vini sapor natus sit? Non permixtio fuit, sed creatio; et creatio non a se coepta, sed ex alio in aliud existens: non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est, sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit. Sponsus tristis est, familia turbatur, solemnitas nuptialis convivii periclitatur. Jesus rogatur: non exsurgit, aut instat, sed quiescentis ejus hoc opus est. Aqua hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur; infundentis scientiae sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt, vinum infusum arbitrantur; tempus, quod in medio est, non proficit ut liquoris natura et nascatur et pereat. Ratio facti et visum frustratur et sensum: virtus tamen Dei in his quae sunt gesta sentitur. 53 6. Aut quomodo quinque panes excreverint. --Sed et de quinque panibus non dissimilis facti admiratio est (Matth. XIV, 17). Incrementis eorum, quinque millium virorum et innumerabilium mulierum ac puerorum fames vincitur: fugit oculos sensus nostri, operis intelligentia. Quinque panes offeruntur et franguntur, subrepunt praefringentium manibus quaedam fragmentorum procreationes. Non imminuitur unde praefringitur; et tamen semper praefringentis manum fragmenta occupant. Fallunt momenta visum; dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram sine damno portionis suae contueris; inter haec fragmentorum cumulus augetur. Praefringentes in ministerio sunt, edentes in negotio sunt, esurientes saturi sunt, duodecim cophinos replent reliquiae. Non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur. Est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia posse credatur. 7. Haec non sui causa egit Christus, sed ut humanum de Dei rebus judicandi pruritum retunderet. --Non habent itaque divina adulationem, nec subest Deo ad placendum fallendumque simulatio. Haec filii Dei opera non de jactantiae studio sunt profecta: neque enim ille, cui innumerabilia millia millium angelorum serviunt, adulatus est homini. Quid enim eorum quae nostra sunt indigebat, per quem sunt universa quae nostra sunt? An honorem a nobis expostulabat, nunc a somno stupidis, nunc de luxu noctium fessis, nunc post rixas et caedes dierum male consciis, nunc post convivia ebriis, quem Archangeli, et Dominatus, et Principatus, et Potestates sine somno, sine occupatione, sine crimine aeternis et indefessis in coelo vocibus laudant: et laudant, quia ipse invisibilis Dei imago omnes in se creaverit, saecula fecerit, coelum firmaverit, astra distinxerit, terram fundaverit, abyssos demerserit; ipse deinceps homo natus sit, mortem vicerit, portas inferi fregerit, cohaeredem sibi plebem acquisiverit, carnem in aeternitatis gloriam ex corruptione transtulerit. Nihil ergo iste eguit a nobis, ut haec eum apud nos inenarrabilia et inintelligibilia opera tamquam egentem laudis ornarent. Sed providens Deus nequitiae et stultitiae humanae errorem, et sciens eo usque infidelitatem prorupturam esse, ut sibi de Dei rebus judicium praesumeret, audaciam nostram earum, de quibus ambigeretur, rerum vicit exemplis. 8. Humana ratio contra generationem Dei reprobatur. --Sunt enim plures saeculi prudentes, quorum prudentia Deo stultitia est, qui cum audiunt Deum ex Deo, verum a vero, perfectum 54 a perfecto, unum ab uno natum esse, tamquam impossibilia nobis praedicantibus contradicant, quibusdam sententiarum collectionibus inhaerentes, cum dicunt: « Nasci nihil potuit ab uno, quia omnis ex duobus nativitas est. Jam si ab uno natus hic filius est, partem ejus qui genuit accepit: et si pars, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit: nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit: neuter ergo perfectus est, cum plenitudinem suam et qui genuerit amittat, nec qui natus est consequatur. » Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam providens Deus, ita damnat, dicens: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (Esa. XXIX, 14). Item in Apostolo: Ubi est sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus prudentiam hujus mundi? Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per prudentiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, iis autem qui sunt vocati, Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 20 et seqq.). 9. Christi officium apud nos. --Curam ergo humani generis habens Dei filius, primum, ut sibi crederetur, homo factus est: ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum patrem nobis infirmibus et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei patris efficiens, ut dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38), non quod nolit et ille quod faciat; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere. Erat autem haec efficiendae voluntatis voluntas, cujus ipse testis est dicens: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram, opere consummato quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 1 et seqq.). Verbis brevibus et paucis omne opus officii sui et dispensationis exposuit, nihilo minus fidei veritatem 55 adversum omnem inspirationem diabolicae fraudulentiae communiens. Curramus ergo per singulas sermonis sui virtutes. 10. Quid postulet dicens, CLARIFICA FILIUM.--Ait: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Non diem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora dici portio est. Et quae haec erit hora? Nempe illa, de qua in tempore passionis discipulos confirmans locutus est: Ecce venit hora, ut filius hominis clarificetur (Joan. XII, 23): Haec ergo hora est, in qua se a Patre clarificari orat, ut Patrem ipse clarificet. Sed quid est istud? Clarificari se clarificaturus exspectat, et honorem redditurus expostulat, et eget hoc quod rursum impertiet? Et hic occurrant sophistae mundi et sapientes Graeciae, et syllogismis suis veritatem irretiant. Quomodo et unde et quid causae sit quaerant: et cum haeserint, audiant, Quia stulta mundi elegit Deus (I Cor. I, 27). Ergo per stultitiam nostram intelligamus inintelligibilia sapientibus mundi. Dixerat Dominus, Pater, venit hora: horam passionis ostenderat; nam haec sub momento eo loquebatur: deinde adjecit, Clarifica filium tuum. Sed quomodo clarificandus erat Filius? Namque natus ex virgine, a cunis et infantia usque ad consummatum virum venerat: per somnum, famem, sitim, lassitudinem, lacrymas hominem egerat, etiam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus. Quid ergo? Nobis solum hominem in Christo haec erant contestatura. Sed non confundimur cruce, non flagellis praedamnamur, non sputis sordidamur. Clarificat Pater Filium. Quo modo? Tandem suffigitur cruci. Deinde quid sequitur? Sol non occidit, sed refugit. Quid refugisse dico? Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit: et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt: et ne huic facinori ullae coelestes operationes interessent, intercessionis hujus necessitate quadam sui abolitione caruerunt. Sed terra quid fecit? Ad onus Domini in ligno pendentis intremuit, eum qui moriturus erat intra se contestata non capere. Numquid et portionem suam rupes et saxa concedunt? Sed rupta dissiliunt, et naturam suam perdunt, caesamque ex se arcam incontinentem condendi corporis confitentur. 11. Christus proprius est Dei filius. --Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis, et crucis custos, vere Dei 56 Filius erat iste (Matth. XXVII, 54). Creatura intercessione hujus piaculi liberatur; firmitatem et virtutem saxa non retinent. Qui cruci affixerant, vere Dei Filium confitentur: praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate, qua dicitur tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius. Hic enim et verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem ejus, veritatem confessio consecuta est. Nam verum Dei filium centurio confitetur; ne quis credentium ambigeret, quod homo persequentium non negasset. 12. Claritas Filio danda et Patri ab eo reddenda virtutis in utroque unitatem significat. --Sed forte ea clarificatione creditur eguisse Filius quam orabat: et infirmus reperietur, dum clarificationem potioris exspectat. Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut volentem ab eo qui obediat? Et ipse nobis erit testis: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Haec ita ut sunt, intelligenda sunt: sed cavendum est, ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet. Nec infirmari patitur haec ipsa clarificatio postulata: ad id enim quod dictum est, Pater, clarifica Filium tuum; sequitur et illud, ut Filius clarificet te. Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Sed si non infirmus, quid postulabat? nemo enim nisi hoc quod ( al. quo) eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda per Filium? Sed neque hic eguit, neque ille desiderat: et tamen alteri alter impertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae, vicissimque reddendae, nec Patri quidquam adimit, nec infirmat Filium; sed eamdem divinitatis ostendit in utroque virtutem cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio: sed haec in Patre et Filio virtutis unitatem, per vicissitudinem dandae et rependendae clarificationis ostendunt. 13. Claritas quam sibi Pater et Filius exhibent, quae sit. --Sed clarificatio haec quae sit, et ex quibus sit, noscendum est ( Tres mss. docendum). Non, opinor, demutabilis Deus est, neque in aeternitatem cadit aut vitium aut emendatio, aut profectus aut damnum; sed quod est, semper est, 57 hoc enim Deo est peculiare. Quod semper est, habere aliquando in natura non poterit ut non sit: quo modo ergo clarificabitur, quod suo non eget, neque a se deficit; ( supple, ita ut) neque quidquam sit quod in se recipiat, neque amiserit ut resumat? Haeremus, moramur. Sed intelligentiae nostrae infirmitatem Evangelista non deserit, qui quam clarificationem Patri Filius esset redditurus ostendit, dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 2 et 3). Clarificatur ergo per Filium Pater, in eo quod sit a nobis intelligendus. Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat caro factus ipse, quod vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. Vitae autem nostrae aeternitas non operationis erat, sed virtutis effectus: cum aeternitatis gloriam non jam molitio nova, sed sola Dei esset cognitio sumptura. Ergo non claritas Deo additur; neque enim decesserat ut adderetur: sed per Filium clarificatur apud nos imperitos, refugas, sordidos, sine spe mortuos, sine lege tenebrosos; et clarificatur per id, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperit, vitam ei aeternam daturus. Per haec igitur Filii opera clarificatur Pater. Itaque cum omnia Filius accepit, clarificatus a Patre est; et contra clarificatur Pater, cum fiunt universa per Filium. Et claritas accepta sic redditur, ut quod claritatis in Filio est, id totum claritas Patris sit: quia a Patre accepit omnia; quia honor famulantis in honorem mittentis est, ut honor gignentis in honorem nascentis est. 14. Spes vitae non in solo Patre, sed et in Filio. Missio non naturam, sed personas discriminat. --Sed in quo tandem aeternitas vitae est? Ait ipse: Ut cognoscant te solum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum. Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae pugna verborum est? Vita est verum Deum nosse: sed nudum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur? Et quem misisti Jesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit te solum verum Deum. Non tamen se Filius a Dei veritate secernit, cum adjungit: et quem misisti Jesum Christum. Non habet intervallum confessio credentium, qui in utroque spes vitae est: nec Deus verus ab eo deficit, qui in conjunctione succedit. Cum ergo dicitur: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sub 58 hac significatione, id est, mittentis et missi, non Patris et Filii veritas et divinitas sub aliqua aut significationis aut dilationis diversitate discernitur, sed ad gignentis et geniti confessionem fides religionis instruitur. 15. Laus Filii laus est Patris. --Ergo absolute Patrem Filius clarificat in eo quod sequitur: Ego te clarificavi super terram opere consummato, quod dedisti mihi ut faciam. Laus Patris omnis a Filio est: quia in quibus laudabitur Filius, laus erit Patris. Consummat enim omnia, quae Pater voluit. Dei Filius homo nascitur; sed Dei in partu virginis virtus est. Dei Filius homo cernitur; sed Deus in operibus hominis existit. Dei Filius cruci figitur; sed in cruce hominis mortem Deus vincit. Christus Dei Filius moritur; sed omnis caro vivificatur in Christo. Dei Filius in inferis est; sed homo refertur ad coelum. In quantum haec laudabuntur in Christo, tanto plus laudis a quo Christus Deus est consequetur. His igitur modis Pater Filium clarificat super terram: rursumque Filius ignorationi gentium et stultitiae saeculi, per virtutum suarum opera, eum ex quo est ipse clarificat. Et haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Quo enim Pater non abundabat, ex quo sunt omnia? Vel quid Filio deerat, in quo complacuerat omnem plenitudinem divinitatis habitare? Ergo clarificatur Pater in terra, quia opus ejus quod mandavit efficitur. 16. Quam claritatem a Patre exspectet Filius. --Videamus quid Filius a Patre clarificationis exspectet: et absolutum est. Nam in continentibus est: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem: et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum ea claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus (Job. XVII, 4). Operibus ergo Filii clarificatus est Pater: dum Deus esse intelligitur, dum Dei unigeniti pater manifestatur, dum ad salutem nostram filium suum etiam ex virgine natum esse hominem voluit, in quo explentur ea omnia in passione, quae de partu virginis coepta sunt. Itaque quia Dei filius ex omni qua est parte perfectus, et ante omne tempus in divinitatis plenitudine natus, nunc a carnis suae origine homo, consummabatur ad mortem; clarificari se apud Deum postulat, sicut Patrem ipse clarificabat in terris: quia tum Dei virtutes ignoranti saeculo clarificabantur in carne. 59 Nunc autem quid est quod apud Patrem clarificationis exspectet? Nempe hoc quod habuit apud eum, prius quam mundus esset. Habuit plenitudinem divinitatis; atque habet, namque Dei filius. Sed qui erat Dei filius, et ( ceu etiam) hominis coeperat esse filius; erat enim Verbum caro factum. Non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat: profectum ( puta, humanae naturae) ei quod accepit, ejus claritatis expostulat unde non destitit. Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum, et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius: Filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse quod Verbum; ut id, quod de tempore erat, gloriam ejus quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur. Haec itaque oratio ad Deum est, ad Patrem haec confessio Filii est, haec carnis deprecatio est: in qua eum judicii die compunctum et de cruce recognitum universi videbunt, in qua praefiguratus in monte est, in qua elevatus ad coelos est, in qua Deo assedit a dextris, in qua visus a Paulo est, in qua honorificatus ab Stephano est. 17. Dei nomen ante Christum hominibus ignotum. --Manifestato itaque hominibus nomine Patris, haec postulat: sed quo nomine? Numquid nomen Dei ignorabatur? Hoc Moyses de rubo audivit, hoc Genesis in exordio creati orbis nuntiavit, hoc lex exposuit, prophetae praetulerunt, homines in his mundi operibus senserunt, gentes etiam mentiendo veneratae sunt; non ergo ignorabatur Dei nomen. Sed plane ignorabatur. Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem unigeniti filii, et Filium non de portione, aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut filium a patre, plenitudinem divinitatis ex qua et in qua natus 60 est obtinentem, verum et infinitum et perfectum Deum; haec enim Dei est plenitudo. Nam si horum aliquid deerit, jam non erit plenitudo, quam in eo habitare complacuit (Coloss. I, 19). Hoc a Filio praedicatur, hoc ignorantibus manifestatur; sic clarificatur per Filium Pater, cum pater filii talis agnoscitur. 18. Nativitatis suae fidem Christus fecit gestis. Divina quia non capiunt negantes objurgantur. --Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exemplum ut per inenarrabilium gestorum suorum inenarrabilem efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim. Res cernitur, et nescitur; fit et non intelligitur; ratio non apprehenditur, et effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, quod comprehendi id unde quaeritur, per naturam suam non potest. Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur. Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur. Non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes. Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua portione sit natus, inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis. 19. Provocantur ut explicent Christi januis clausis ingressum. --Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius: ego te de corporeis rebus interrogo. Non quaero quomodo natus ex virgine sit; an detrimentum sui caro perfectam ex se carnem generans perpessa sit. Et 61 certe non suscepit quod edidit, sed caro carnem sine elementorum nostrorum pudore provexit, et perfectum ipsa de suis non imminuta generavit. Et quidem fas esset, non impossibile in Deo opinari, quod per virtutem ejus possibile fuisse in homine cognoscimus. 20. Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas. Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae, non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan., XX, 25). Dominus ad omnem se intelligentiae nostrae imbecillitatem accommodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum invisibilis virtutis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone. Erant discipuli in clauso, et secreto post passionem Domini congregati consederant. Dominus 62 Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est corpus in quo est compunctus attulerit. Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio (Ib., 26). An constructa parietum penetrans et solida lignorum, naturam eorum impenetrabilem transcucurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat. Integra sunt omnia et obserata: sed esse assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem. Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est? Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressus Domini 63 mentiamur. Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre. Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem, consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat. 21. Si possent, Dei opera omnia turbarent. --Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus arque virtutibus fas crederemus. Sed in ipsam veritatem infidelitas nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus. Si liceret, corpora et manus ad coelum elevaremus, solem astraque caetera annuis cursus sui limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium inhiberemus, et naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus. Sed bene, quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus facturi. Namque quia possumus, profanae voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus. 22. Christus Patrem nobis manifestavit ut patrem, non ut creatorem. --Filius dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Quid ad haec calumniamur? quid aestuamus? Patrem tu negas? Atquin hoc maximum opus Filii fuit, ut Patrem cognosceremus. Negas plane, quando secundum te Filius non ex eo natus est. Et cur filius dicetur, factus pro voluntate quasi caetera? Admirari Deum possum conditorem 64 mundi Christum creantem: et digna Deo virtus est, ut effectorem archangelorum et angelorum, visibilium et invisibilium, coeli atque terrae, et universae hujus creationis effecerit. Sed non hic labor Domini est, ut omnia in creandis rebus Deum posse tu sentias; sed ut scias Deum patrem ejus esse filii qui loquitur. Virtutes in coelo plures sunt, et efficientes, et aeternae: sed unus unigenitus est filius, non a caeteris sola differens potestate, quia per eum cuncta sunt. Sed quia verus unus est filius, non fiat degener, ut natus ex nihilo sit. Audis Filium: crede quia filius est. Audis Patrem: memento quia pater est. Quid istis nominibus suspicionem, malitiam, audaciam interseris? Secundum naturae intelligentiam nomina divinis rebus aptata sunt. Quid affers vim verborum veritati? Audis patrem et filium: ne ambigas esse quod nuncupantur. Summa dispensationis est Filio, ut noveris Patrem: quid irritum facis opus prophetarum, Verbi incarnationem, virginis partum, virtutem operationum, crucem Christi? Tibi haec omnia impensa, tibi praestita sunt: ut per haec manifestus tibi et Pater esset et Filius. Supponis nunc voluntatem, creationem, adoptionem: inspice et militiam et stipendium Christi. Nempe proclamat: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; non audis, creatorem coelestium creasti; non audis, effectorem terrestrium effecisti; sed audis: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Utere Salvatoris tui munere: scito patrem esse qui genuit, filium esse qui natus est; natum ex eo patre, qui est, veritate naturae. Memento non tibi patrem manifestatum esse quod Deus est, sed Deum manifestatum esse quod pater est. 23. Filius a Patre subsistentia non natura discernitur. Ut imago, omnia habet quae Pater. --Audis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid discindis et distrahis Filium a Patre? 65 Unum sunt: scilicet is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est. Cum audis Filium dicentem: Ego et Pater unum sumus; personis rem accommoda, gignenti et genito professionis suae permitte sententiam. Sint unum, ut sunt qui genuit et qui genitus est. Cur naturam excludis? cur veritatem interimis? Audis: Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38): et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur. Non corpus ( al. ut corpus) per intelligentiam nostram corpori immittimus, neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur. Omnia enim Filius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantiae ejus. Eum enim ab eo qui est: imago substantiae tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit. Patrem autem in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius imperfectus a Patre est. Imago sola ( hoc est solitaria) non est, et similitudo non sibi est. Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), invicem esse sui similes, in eo quod similitudinem nostram dicat, ostendit. Ne contigeris, ne contrectaveris, ne corruperis. Tene naturae nomina, tene Filii professionem. Nolo aduleris, ut Filium de tuo laudes: bene habet, ut iis quae sunt scripta contentus sis. 24. Prudentia humana in Dei rebus deficit. Desipit dum se putat perfectum sapere. --Non est autem in tantum confidendum prudentia humana, ut perfectum se quis putet sapere quod sapiat: et in eo arbitretur absolutae rationis summam contineri, quod ipsa mente pertractans, aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare. Non enim concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam: se quidem in eo tantum quod est sentiens, caeterum ulterius 66 sensum suum quam sibi constituta sit natura non tendens. Motum enim suum non sibi debet, sed auctori: et idcirco id, quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde; et necesse est, ut in quo se perfectum putet sapere, desipiat: quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri, falso jam sapientiae nomine gloriatur: quia sapere, sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit. Atque ob id imperfectae naturae substitutio, perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae irridetur opprobrio, Apostolo dicente: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sermone sapientiae, ne inanis fiat crux Christi: verbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, iis autem qui salvantur, virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, decrevit Deus per stultitiam praedicationis salvare credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 17 et seqq.). Omnis itaque infidelitas stultitia est: quia imperfecti sensus sui usa sapientia, dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur, putat effici non posse quod non sapit. Causa enim infidelitatis de sententia est infirmitatis, dum gestum esse quis non putat, quod geri non posse definiat. 25. Stultitia sapiens fidelium. --Et idcirco Apostolus sciens naturae humanae imperfectam cogitationem hoc solum putare in veri ratione esse quod saperet, ait non in sermone se sapientiae praedicare, ne praedicationis suae inanis esset assertio. Ac ne stultitiae esse praedicator existimaretur, adjecit, verbum crucis stultitiam 67 esse pereuntibus: quia eam solam infideles prudentiam crederent esse, quam saperent; et cum nihil nisi intra infirmitatis suae saperent naturam, eam, quae sola Dei perfecta sapientia est, putarent esse stultitiam; per quod in ea ipsa infirmis sapientiae suae opinione desiperent. Ergo quidquid pereuntibus stultitia est, hoc iis qui salvantur Dei virtus est: quia nihil naturalis sensus sui infirmitate moderantur, sed divinae potestatis efficientiam secundum infinitatem coelestis virtutis expendunt. Et idcirco sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium Deus improbat, quia per opinionem stultitiae humanae credentibus salus tribuitur: dum et infideles, quae extra sensum suum sunt, stulta esse decernunt, et fideles potestati ac virtuti Dei omnia largiendae sibi salutis suae sacramenta permittunt. Non ergo sunt stulta quae Dei sunt; sed humanae naturae insipiens prudentia est, quae a Deo suo aut signa aut sapientiam ad fidem postulet. Et Judaeorum quidem est postulare signa; quia in Dei nomine per legis familiaritatem non admodum rudes, crucis scandalo commoventur. Graecorum autem est sapientiam poscere, quia gentili ineptia humanaque prudentia rationem sublati in crucem Dei quaerant. Quae quia secundum sensum naturae infirmis occulta in sacramento sit; fit stultitia infidelis: cum quod naturaliter mens imperfecta non concipit, id extra prudentiae causam esse decernat. Sed ob hanc imprudentem mundi sapientiam, quae 68 per Dei sapientiam Deum ante nescivit, id est, per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientiam; placuit Deo praedicatione stultitiae salvos facere credentes, id est, crucis fide aeternitatem mortalibus provenire: ut confusa humanae sententiae opinione, ibi salus reperiretur, ubi creditur esse stultitia. Christus enim qui stultitia gentibus et Judaeis scandalum est, Dei virtus Deique sapientia est: quia quae sensu humano infirma in Dei rebus et stulta existimantur, haec prudentiae virtutique terrenae, et sapientiae et potestatis veritate praecellant. 26. De Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. --Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.