IV | VI |
103-104 LIBER QUINTUS.
[recensere]Dicitur etiam secundus: quia secundus est adversus Arianarum partium perfidiam, superiori libro primum coeptam impugnari. Hanc agnoscit Hilarius subdole adeo contextam, ut ei qui consenserit, Filium Deum negare; qui contradixerit, Patrem et Filium aut duos Deos, aut Sabellii more unum et eumdem praedicare videatur. Quocirca cum libro superiore adversus fraudem paratam in primis haereticorum verbis, Novimus unum Deum, ex legis et prophetarum testimoniis fideles munierit; nunc in subsequentibus illis, solum verum, latens venenum propulsat, Filium esse Deum verum iisdem fere testimoniis defendens, quibus in quarto libro Deum et Deum, seu Deum non solitarium ac singularem esse ostendit. Tum sub libri finem probat Patrem et Filium unum esse in distinctis personis Deum. In his porro omnibus, nondum ad evangelica excedens testimonia, prorsus se continet intra fines legis, in qua Dei nomen, virtutem, rem ac naturam, proindeque veritatem, Filio attribui demonstrat. Legis autem nomine intelligit, quidquid sacris litteris ante Christum natum scriptis continetur. 1. Haereticis Deum unum praedicantibus aut assentiri, aut adversari periculosum. --Respondentes impiis et vesanis haereticorum institutionibus superioribus libris, non ignoravimus in eam nos contradicendi necessitatem deductos fuisse, ut non minus periculi audientibus responsio nostra, quam silentium commoveret. Cum enim unum Deum profane assertio infidelis ingereret, et rursum unum Deum religiose negare fides sana non posset; tractari de eo non sine ancipitis periculi conscientia potuit, quod non minus impie confirmaretur, quam negaretur. Et quidem humani sensus opinione ineptum et rationis alienum esse hoc forte existimabitur, ut quod irreligiosum est negare, idipsum irreligiosum sit confiteri: cum pietas confitendi, impietatem condemnet negandi; nec rationi conveniat, ut utiliter affirmetur, quod utiliter destruatur. Sed ad divinae sapientiae intelligentiam humanus sensus imprudens, et secundum coelestem prudentiam stultus, juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sapit; stultus sibi futurus, ut Deo sapiat, scilicet ut sensus sui inopiam intelligens, et Dei sapientiam consectans, non secundum humanam sapientiam prudens sit, sed secundum quod ad Deum proficit sapiat, in Dei sapientiam ex recognita mundi stultitia transiturus. Cujus stultae sapientiae sensum haeretica subtilitas ad fallendi occasionem coaptans, unum Deum professa est, auctoritate Legis Evangeliorumque usa, qua dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29): non ignorans quantum in eo esset vel responsionis periculum, vel silentii; et ex utroque opportunitatem impietatis exspectans: ut si sanctitatem dicti infideliter usurpati, conniventis taciturnitas confirmaret, per id quod Deus unus est, filius tamen Dei Deus non esset, Deo tantum sicut est uno manente; at vero si contradictio praesumptae impiae hujus professionis exsisteret, veritatem fidei evangelicae non conservaret Deum unum non confessa responsio, cum fidei nostrae professio secundum Deum unum sit; recideretque in alterius haereseos impietatem, Deum unum Patrem et Filium professa confessio. Atque ita sapientia mundi, quae stultitia apud Deum est, specie blandae et pestiferae simplicitatis illuderet, cum hoc fidei suae constitueret exordium, in quo sibi impie aut assentiremur, aut adversaremur: et per hoc utriusque rei periculum, Dei filium Deum non esse obtineret, quia Deus unus est; aut extorqueret haereseos necessitatem, si et Patrem Deum et Filium Deum confitentes, unum Deum praedicare secundum Sabellii opinionem impiam existimaremur: et ita hoc praedicationis suae modo unus Deus aut alium excluderet, aut per alium non esset ( supple, unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia 105 et unitas alium nesciret, et alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.
2. Quo temperamento periculum omne caverit Hilarius. Scopus libri superioris. --Sed nos sapientiam Dei, qui mundo stultitia est, consecuti, et per fidei dominicae salutarem et sinceram confessionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodituri, hunc responsionis nostrae ordinem inchoavimus, qui et aditum sibi demonstrandae veritatis acquireret, nec se periculo impiae professionis insereret: temperato inter utrumque moderamine; non negantes Deum unum, sed eo ipso auctore Deum et Deum, per quem Deus unus praedicatus est, praedicantes; et Deum unum non per unionem docentes, neque rursum ad diversitatis numerum desecantes, neque contra tantum in nominibus confitentes; sed Deum et Deum, reposita et dilata adhuc plenius unitatis quaestione, monstrantes. Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contraitum est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est: cum confitendi Dei filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi. 3. Scopus hujus alterius libri. Veritas rei unde constet. --Sequitur itaque ordinem quaestionis etiam ordo connexi sibi libelli. Nam quia haec sequens impii blandimenti posita sententia est: Novimus unum Deum verum: hinc quoque secundi hujus libri omnis sermo consistit, an filius Dei Deus verus sit. Nam sine dubio in hunc se ordinem haeretici ingenii subtilitas coaptavit, primum unum Deum dicens, deinde unum verum Deum confitens: ut per id filium Dei a natura Dei et veritate averteret, cum veritas in natura unius manens, naturalem unius non excederet veritatem. Igitur quia ambiguitatis locus nullus est, quin Moyses unum Deum praedicans, intelligatur de Dei filio significasse quod Deus sit, per ipsas illas significationis suae auctoritates recurramus: et requiramus, an quem Deum significaverit, Deum quoque verum intelligendum docuerit. Nulli autem dubium est, veritatem ex 106 natura et ex virtute esse: ut exempli causa dictum sit, verum triticum est, quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis decussum, et in farinam comminutum, et in panem coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. Itaque quia naturae virtus praestat veritatem; videamus an verus Deus sit, quem Moyses Deum esse significat: de uno Deo, et eodem vero Deo postea locuturi; ne non interposita sponsione de unius et veri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defatiget. 4. Filius ex creandi virtute probatur verus Deus. --Creatio igitur mundi, postquam et Dei cognitio suscepta est, filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem verum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint. Omnia namque, secundum Apostolum, per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum; quaero in quo ei veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura, nec virtus. Naturae enim suae virtute usus est, ut et essent quae non erant, et fierent quae placerent. Vidit enim Deus quia bona sunt. 5. Lex in dicente Deo et in faciente Deo solas personas distinguit. Dicentis et facientis una natura est. Filius Dei non est Deus falsus aut adoptivus. --Neque enim aliam, quam personae, intulit lex significationem, cum ait: Et dixit Deus, fiat firmamentum (Gen. I, 6); et subjecit rursum: Et fecit Deus firmamentum (Ibid., 7). Caeterum nec virtutem distinxit, nec naturam separavit, nec nomen demutavit in eo, in quo tantum dicentis intelligentiam praestitit, ut significationem efficientis afferret. Veritatem autem naturae atque virtutis, significatio sermocinantis non adimit; quin potius veritatem ipsam quanta proprietate commendat. Afferre enim dicto efficientiam, naturae ejus est, quae efficiens id possit praestare, quod dicens. In quo ergo tandem non erit verus ille qui efficit, cum verus sit ille qui dicit; quando quidem dicti veritatem, facti veritas consequatur? Deus est qui dixit, Deus est qui fecit. Si in dicto (in eo qui dixit) veritas est; quaero cur negetur in facto (in eo qui fecit). Nisi forte hic dicendo verus sit, et non sit verus iste faciendo. Habemus itaque in filio Dei Deo naturae veritatem. Deus est, creator est, Dei filius est, potest omnia. 107 Parum est ut quod vult possit, quia semper voluntas virtutis est; quin etiam id quod sibi dicitur potest. Perfectae enim potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis. Atque ita cum quidquid dici potest, id ipsum et effici possit; tenet veritatis naturam ea quae dictis exaequatur operatio. Non est itaque Dei filius Deus falsus, nec Deus adoptivus, nec Deus connuncupatus, sed Deus verus. Et non necesse est aliquid e diverso demonstrare, per quod non sit Deus verus: mihi enim sufficit in eo Dei nomen atque natura. Deus enim est, per quem facta sunt omnia. Hoc mihi de eo creatio mundi locuta est. Exaequatur Deus Deo nomine, exaequatur veritati veritas opere. Ut significatio est Dei potentis in dicto, ita intelligentia est Dei potentis in facto. Et post haec quaero, in Patris et Filii confessione qua auctoritate naturae veritas denegetur, quam et virtus nominis, et nomen virtutis implevit. 6. Objecta ex Evangeliis adducta alibi diluentur. Cur. Veritas non intelligitur, nisi objecta falsa esse evincantur. --Meminisse autem legentem oportet, non me immemorem aut diffidentem earum quae objici soleant quaestionum, de his nunc tacere. Neque enim hoc quod dici solet: Pater major me est (Joan. XIV, 28), et caetera hujusmodi similia, aut ignorantur, aut non intelliguntur, ut non per haec ipsa veri Dei in Filio natura doceatur: sed ordinem responsionis nostrae eum esse convenit, qui erat propositionis adversae; ut vestigia impiae institutionis gressus hic piae praedicationis inculcans, ipsa illa prima evadentis in hoc profanum irreligiosumque iter fallacis doctrinae signa deleret. Dilatis igitur atque in postremum reservatis evangelicis atque apostolicis praeconiis, omnis interim nobis de lege et prophetis adversus impios pugna sit, ementitam eorum ac fallacem perversitatem his ipsis interim, quibus fallere tentant, dictis coarguentibus. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse, quae veritati objecta sunt, detegantur; et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritati. Et quidem sensu humanae opinionis commune judicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec rerum genera mutuo sibi 108 assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura numquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sint. 7. Pater dicens Faciamus aequalem sibi significat cui id dicit. --Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Verba sensum enuntiant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem apprehendamus. Cui enim dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quaero in quo non secundum eum verus sit, qui sibi dicat: nam sine dubio dictum hoc ex affectu sensuque dicentis est. Ergo qui dicit Faciamus, significat secum ad faciendum non dissentientem, non alienum, non infirmum, sed qui potens sit ad id, unde est sermo, faciendum. Hoc ergo sine dubio sensisse qui loquitur, quia id locutus est, intelligendus est. 8. Dicens ad imaginem nostram unam sibi cum Filio naturam indicat. --Ut plenior autem naturae atque operationis veritas doceretur; qui sensum suum per verba eloquebatur, sensus quoque rationem ex natura cum veritate subjecit, dicens ad imaginem et similitudinem nostram. Ubi est hic falsus Deus, cui verus Deus dicit ad imaginem et similitudinem nostram? Nostram non habet unionem, non habet diversitatem, non habet discretionem. Homo enim ad communem fit, secundum veritatem sermonis, imaginem. Communio autem falso veroque non competit. Deus, qui loquitur, ad Deum loquitur: ad Patris et Filii imaginem homo conditur. Nomen non discrepat, natura non differt. Una enim est imaginis, ad quam homo creatus est, species. Et inter haec veritas ubi deperit, manente inter utrumque et facti communione, et communis imaginis veritate? Nondum absolvendae hujus quaestionis mihi tempus est: posterius enim demonstrabimus, in quam imaginem Dei patris et Dei filii homo conditus sit. Nunc interim hoc tenemus, an verus Deus non sit, cui verus Deus dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Discerne, si quid potes, in hac imaginis communione verum atque 109 falsum: et haeretico furore haec indissecabilia decide. Unum enim sunt, quorum imaginis et similitudinis unum est homo factus exemplum. 9. Homo faciendus ad imaginem Patris et filii fit ad imaginem Dei. --Sed sequamur ordinem lectionis, ut veritas semper sibi cohaerens non demutetur offendiculo falsitatis. Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Imago communis est: Deus ad imaginem Dei hominem fecit. Qui verum Deum filium Dei denegat, quaero ad cujus Dei imaginem a Deo factum hominem intelligat. Meminerit tamen semper per Filium omnia; ne forte haeretica intelligentia operationem sibi Dei patris coaptet. Si igitur ad imaginem Dei patris per filium Deum homo conditur, conditur quoque ad imaginem Filii: quia nemo Filio dictum denegat ad imaginem et similitudinem nostram. Tenuit ergo sermo divinus rationem veritatis in dictis, quam opus explebat in factis: ut hominem ad imaginem Dei Deus figuraret, ut Deum significaret, nec veritatem Deo adimeret: cum et in communione imaginis esset Deus verus, qui in opere efficiendo intelligebatur Deus filius. 10. Haeretici perstringuntur ex dictis. --O desperatae mentis furor perdite! o stulta caecae impietatis temeritas! Audis Deum et Deum, audis imaginem nostram: quid tu subjicis verum et non verum? quid inseris naturalem atque falsum? quid sub religionis nomine religionem evertis? quid per unum Deum, et unum Deum verum, tentas ne Deus verus unus sit? Nondum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enecat. Numquid ait Deum verum et non Deum verum? Numquid aliter in utroque praeter quam naturae nomine usa est? Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nomine: utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit. 11. Filius ut persona alius a Patre, angelus Dei dictus est; Deus vero ut idem natura. Cur dictus sit angelus Dei. --Sed pergamus etiam nunc eo praedicationis nostrae itinere, quo lex sancta de Deo docuit. Angelus Dei ad Agar loquitur, et idem Angelus Deus est. Sed forte idcirco 110 non Deus verus est, quia angelus Dei est. Inferioris enim naturae videtur hoc nomen: et ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse. Et quidem jam superior liber inanitatem hujus quaestionis ostendit. In angelo enim officii potius quam naturae intelligentia est. Et propheta mihi testis est, dicens: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Urens igitur ignis ille ministri ejus sunt: et veniens spiritus, angeli ejus sunt. Per haec enim nuntiorum, qui angeli nuncupantur, ac ministrorum ostenditur vel natura, vel virtus. Fit ergo hic spiritus angelus, vel hic ignis urens minister Dei: et haec natura eorum accipit nuntii et ministri officium. Volens igitur lex, immo per legem Deus, personam paterni nominis intimare, Deum filium angelum Dei locuta est, id est, nuntium Dei. Significationem enim officii testatur in nuntio: naturae autem veritatem confirmavit in nomine, cum Deum dixit. Hic autem nunc dispensationis est ordo, non generis. Non enim aliud quam Patrem et Filium praedicamus: et ita naturam nominum coaequamus, ut veritatem Dei teneat ex innascibili Deo Dei unigeniti nativitas. Missi autem et mittentis significatio hic non aliud quam Patrem et Filium docet, caeterum veritatem non adimit naturae, neque in Filio perimit nativae divinitatis proprietatem: quia nemo ambigat naturam auctoris in filii nativitate connasci, ut ex uno consistat in unum, quod per unum non discernatur ex uno: atque ita unum sint per quod unus ex uno est. 12. Hilarius fidei ardore scopum excedit. --O impatiens fidei calor, et desiderati sermonis incontinens silentium! Jam enim et in superiori libro modum constitutae praedicationis excessimus, cum quando impie dictum unum Deum ab haereticis arguentes, et Deum atque Deum a Moyse praedicatum docentes, ad unius Dei veram et religiosam confessionem pia, quamvis inconsiderata, festinatione descendimus: et nunc quoque alterius quaestionis negotio immorantes, non tenuimus ordinem constitutum; et dum de Deo vero Dei filio loquimur, usque ad confessionem Dei veri in Patre et Filio ferventis spiritus ardore prorupimus. Sed tractatui suo fidei nostrae veritas reservetur: quae cum inchoata sit ad securitatem legentis, tractanda tamen atque absolvenda plenius est ad desperationem contradicentis. 111 13. Angelus Agar Deum se ostendit dictis et gestis. --Non affert itaque demutationem naturae nomen officii: qui enim angelus Dei est, Deus est. Non sit plane Deus verus, si non res Dei et locutus fuerit, et gesserit. In gentem enim magnam Ismael adauget, et nomini ejus multiplicationes gentium pollicetur: et quaero, si hoc Angeli opus est. Sin vero Dei potestas est; quid naturae aufers veritatem, cui veritatis non adimis potestatem? Tenet itaque naturae virtus veritatis fidem: et inter dispensationis suae salutaria mundo sacramenta qui Deus verus est, nescit Deus verus aliquando non esse.
14. Qui Deus est, Deus verus est. --Et primum quaero, quid significationis habeat Deus verus et non Deus verus? non enim verbi hujus apprehendo rationem, si dicatur mihi, Ignis est, sed non est verus ignis; aut aqua est, sed non est vera aqua: et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit: nec natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est: et per id poteris abolere ne vera sit. Caeterum si aqua maneat, etiam in eo necesse est persistat ut vera sit. Potest ita demum natura perire, si non sit: verum non potest non vera esse, si maneat. Aut Deus verus est filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est: quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest ab eo veritas abesse naturae. 15. Quem in specie angeli Agar Deum dixit, Abraham in forma hominis adoravit. Adorando justificatus est. Deum verum adoravit. --Sed forte in eo, cum angelus Dei Deus dicitur, adoptionis nomen indulgeatur, et sit in eo nuncupatio Dei potius quam veritas. Si parum naturam in se Dei tum, cum angelus Dei dictus est, docuit; in inferioris adhuc ab angelo naturae nomine intellige, an ex se Dei praestiterit veritatem. Namque ad Abraham homo locutus est; sed Abraham Deum adoravit. Sed o pestifer haeretice, Deum Abraham confessus est, quem tu Deum denegas. Quas promissas Abrahae benedictiones impie exspectas? Non est tibi ille, ut est, gentium 112 pater: neque in familiam seminis sui per benedictiones fidei suae renatus evadis. Non de lapidibus Abrahae filius excitaris; sed natio viperarum confessionis suae hostis exsistis. Non es Israel Dei, non es Abrahae successio, non justificatus ex fide es: non enim Deo credidisti. Per eam namque fidem justificatus est, et constitutus est Abraham pater gentium, per quam Deum cui crediderat adoravit. Adoravit etenim beatus ille et fidelis patriarcha Deum (Gen. XVIII, 14); et accipe quam Deum verum, cui, ut ipse de se ait, non impossibile est omne verbum. Aut numquid non soli Deo possibile est omne verbum? Aut cui possibile est omne verbum, quaero quid desit de Deo vero. 16. Judicem justum agnovit. Deus solus est justus judex ex ipsis haereticis. --Et rogo, quis est Deus hic Sodomae et Gomorrhae eversor? Pluit enim Dominus a Domino: numquid non verus Dominus a vero Domino? aut quid aliud quam Dominus a Domino? vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis? Et memento quod quem solum verum Deum nosti, hunc eumdem solum justum judicem sis professus. Et intellige, quod Dominus, qui pluit a Domino, non occidens justum cum impio, omnem judicans terram, et Dominus et justus judex est, et pluit a Domino. Et inter haec, quem solum justum judicem dixeris, quaero. A Domino enim Dominus pluit: et hunc justum judicem non negabis, qui pluit a Domino. Abraham enim dixit, pater gentium, non utique infidelium: Nullo modo facies hoc verbum, ut occidas justum cum impio, et erit justus tamquam impius. Nullo modo, qui judicas terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Hunc ergo Deum justum judicem, necesse est et verum Deum esse. Tuo te, impie, teneo mendacio. Nondum ex Evangeliis Deum judicem profero: lex mihi judicem Deum locuta est. Adime Filio quod judex est, ut auferas quod Deus verus est. Eum enim solum verum Deum, quem solum judicem justum, professus es: et quem justum judicem doces, hunc non potes secundum te verum Deum negare. Qui judex est, 113 Dominus est, potens ad omne verbum est, benedictionum aeternarum sponsor est, piorum impiorumque judex est, Abrahae Deus est, ab eo adoratus est: ementire saltem aliquid per hanc impiam et stultam verbi tui impudentiam, unde non verus est. 17. Filius hoc Patribus est visus quod natus est sine damno naturae suae. --Non perimunt naturae veritatem coelestis misericordiae sacramenta: sed nec sanctorum fidem species, quae ad fidei visionem coaptantur, eludunt. Sacramenta enim legis mysterium dispensationis evangelicae praefigurant: ut patriarcha videat et credat, quod Apostolus contemplatur et praedicat. Namque cum lex umbra sit futurorum, veritatem corporis umbrae species expressit. Et Deus in homine et videtur et creditur et adoratur, qui secundum plenitudinem temporis esset in homine gignendus. Namque ad visum species praefiguratae veritatis assumitur. Visus est autem tum (sub lege) tantum Deus in homine, non natus est: mox etiam hoc, quod est visus, et natus est. Ad veritatem vero nascendi familiaritas proficit assumptae ad contemplandum formam speciei. Illic homo per Deum secundum naturae nostrae infirmitatem videndus assumitur: hic pro naturae nostrae infirmitate nascitur quod erat visum. Accipit umbra corpus (evangelicis temporibus), et species veritatem, et visio naturam. Non tamen Deus a se demutatur, cum in homine nobis aut videtur, aut nascitur, familiari inter se proprietate et nativitatis et visus: ut quod natum est, visum sit; et quod visum est, nasceretur. Et quia nondum nobis collationis evangelicae ac propheticae locus est, institutum interim ex lege ordinem persequamur. Probaturi enim postea ex Evangeliis verum Dei filium natum in homine fuisse, nunc visum interim patriarchis in specie hominis Dei filium Deum verum docemus ex lege. Namque cum Abrahae homo visus, est et Deus adoratus, 114 et judex praedicatus: et cum pluit Dominus a Domino, non ambigitur quin quod pluit Dominus a Domino, ad significationem Patris et Filii lex loquatur: neque rursum existimandum est, quod patriarcha nescierit quin Deum verum adoraret, quem Deum intelligens adorabat. 18. Verbi incarnati fidem haeretici non capiunt. Cur. Evangelia ex Lege sunt. --Habet autem non exiguam perfidiae impietas ad intelligentiam verae fidei difficultatem. Augustum enim irreligiositate sensum religiosae doctrinae institutio non adit. Ex quo fit, ut quae ad sacramentum salutis humanae Deus in homine nascendo gessit, mens irreligiosa non capiat: dum opus salutis suae non intelligit Dei esse virtutem. Et contemplando partum nativitatis, infantiae infirmitatem, pueritiae profectum, juventutis aetatem, corporis passiones, et passionum crucem, et crucis mortem, per haec non sentiunt Deum verum; cum haec in se ad naturam genuerit, quae sibi non erant antea in veritate naturae; ita ut naturae non amitteret veritatem, neque homo factus Deus esse desineret, cum qui Deus est, homo esse coepisset: non intelligentes non nisi ex veri Dei virtute esse, ut quod non esset, esset; nec tamen quod esset, esse desineret: cum naturae infirmis assumptio non esset, nisi ex potentis virtute naturae, quae cum in eo quod esset maneret, posset tamen esse quod non erat. O haeretica imprudentia, et stulta mundi sapientia, opprobrium Christi non intelligens Dei esse virtutem, et stultitiam fidei non sentiens Dei esse sapientiam! Deus ergo idcirco tibi Christus non est, quia qui erat nascitur, quia qui indemutabilis est crescit aetate, quia impassibilis patitur, quia vivens moritur, quia mortuus vivit, quia omnia in eo contra naturam sunt? Rogo hoc quid aliud est, quam omnipotentem esse, quod Deus est? Nondum vos sacra et veneranda Evangelia contingo, ut ex vobis 115 Christus Jesus in his passionibus Deus sit. Ex lege enim estis: et oportet eam docere, quod per assumptam infirmitatem non amittat Deus esse, qui Deus est. Sacramentum enim fidei vestrae, mysteriorum suorum virtute testata est. 19. Jacob in lucta Deum vidit, non oculis corporis sed fidei. --Adesto, adesto nunc mecum fidei tuae spiritu adversus venenata infidelitatis sibila, sancte et beate patriarcha Jacob, et in lucta hominis invalescens, benedici te ab eo fortior deprecare (Gen. XXXII, 26). Quid istud est, quod imbecillum oras, quod ab infirmo exspectas? Hunc cujus benedictiones rogas, complexu tuo validior elidis. A gestis corporis tui, mentis tuae opus dissidet: aliud enim quam agis sentis. Tenes in gestu luctae tuae hominem infirmum: sed hic tibi homo Deus verus est, non ex nuncupatione, sed ex natura. Non enim adoptivis benedictionibus benedici te postulas, patriarcha, sed veris. Cum homine luctaris: sed Deum facie ad faciem vides (Ibid., 30). Non hoc oculis tui corporis cernis, quod visu fidei tuae sentis. Infirmus secundum te homo est: sed anima tua secundum visum Deum salvata est. Jacob in lucta es: post fidem postulatae benedictionis Israel es (Ibid., 28; vid. Tr. Psal. LII, n. 21). Subditur tibi secundum carnem homo, ad mysterium passionis in carne: Deum in carnis infirmitate non nescis, ad sacramentum benedictionis in Spiritu. Nec adspectus impedit quin fides maneat; nec infirmitas avocat quin benedictio postuletur. Nec homo efficit, quin qui homo est, Deus sit: nec qui Deus est, non Deus verus est; quia non potest non Deus verus esse, qui Deus est, et benedicendo et 116 transferendo et nuncupando. 20. Filius ex alio viso Jacob Deus verus ostenditur. Deus non intelligitur nisi per Deum. --Tenet adhuc sacramenti evangelici ordinem legis umbra, et apostolicae doctrinae veritatem mysteriis suis veri aemula praefigurat. In visu somnii beatus Jacob Deum viderat (Gen. XXVIII, 13): in somnio sacramenti revelatio est, non corporalis contemplatio. Nam et per scalam descensus et adscensus angelorum ad coelum demonstratur, et super scalam incumbens Deus ostenditur, et interpretatio visionis, revelationem somnii prophetavit. Nam patriarchae dictis, et domus Dei et porta coeli locus esse hic visionis ostenditur (Ibid., 17). Et post multam gestorum ejus enarrationem sequitur: Dixit autem Deus ad Jacob, surge et adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi sacrificium Deo, qui visus est tibi cum recederes a facie Esau (Gen. XXXV, 1). Si evangelica fides per Deum filium ad Deum patrem habet aditum, et non potest Deus nisi per Deum intelligi; nunc Deus, qui honorem Deo incumbenti in scalam coeli postulat, doce unde non verus sit. Aut quae in utroque naturae diversitas est, ubi ejusdem naturae unum atque idem nomen est? Deus visus est, Deus de viso Deo loquitur. Non potest Deus nisi per Deum intelligi, sicuti nec honorem a nobis Deus nisi per Deum accipit. Namque honorandus esse non intelligetur, nisi iste docuerit honorandum: nec Deus scietur, nisi hic Deus scitus sit. Habet dispensatio sacramentorum suum ordinem. Ad Dei honorem per Deum docemur. Tenet natura suum nomen: non aliud uterque quam Deus est. Et inter Patris et Filii naturae unius nomen 117 unum, quaero quomodo Deus filius a se possit degenerare, ne verus sit. 21. Ad hoc non sufficit saecularis doctrina aut vitae innocentia. --Non est de Deo humanis judiciis sentiendum. Neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit: quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia: haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur. Moyses in reginae filium adoptatus, et omnibus Aegyptiorum doctrinis eruditus (Act. VII, 22), cum utique ex naturae affectu Hebraei injuriam morte Aegyptii ultus esset (Exodi II, 12), Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat. Namque ob metum caedis proditae Aegyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit (Exodi III, 1 et seqq.). Neque enim haec de Deo, nisi per Deum, cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est, quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. 22. Filium de rubo locutum, eumque verum esse Deum. --Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur. Habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura: habes in naturae nomine Deum, quia Angelus Dei Deus est. Sed forte non verus est. Numquid non verus est Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Horum enim angelus de rubo loquens Deus in aeternum est. Et ne adoptivi nominis fureris occasionem, loquitur ad Moysen Deus ille, qui est. Ita enim scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Et dixit: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exodi III, 14). Coeptus ab angelo Dei sermo est; ut sacramentum intelligatur humanae salutis in Filio: idem Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob est; ut ei naturae suae nomen sit: mittit deinde ad Israel Deus, qui est; ut vere intelligeretur esse quod Deus est. 23. Nec falsum esse qui legem dedit. --Quid ad haec inefficax haereticae impietatis stultitia vesano spiritu mentiris, et contra tantorum patriarcharum scientiam 118 generosi seminis tritico urendam zizaniam sator nocturnus interseris? Sed si Moysi crederes, crederes et Deo Dei filio: nisi forte negabis quod de eo Moyses locutus sit. Quod cum negare voles, audies verbis Dei: Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit. Et quaere an qui legem dederit, Deus verus est, cum utique Mediator sit ille qui dederit. Aut numquid non obviam Deo Moyses populum eduxit ad montem (Exodi XIX, 17)? Aut numquid non Deus descendit in montem (Ibid. 20)? Aut forte falsum hoc et adoptivum potius quam naturae suae nomen est? Intellige personantes tubas, et lampadum flammas, et e monte aestuantem fornacium fumum, et ad adventum Dei consciam humanae infirmitatis trepidationem, et a populo, orato ad loquendum Moyse, confessam sub voce Dei mortem (Exodi XX, 19). Tibi, haeretice, non est Deus verus, quo Israel tantum loquente mori timuit, et vocem ejus humana infirmitas non tulit? Tibi idcirco Deus non est, quia ut audires et videres, per infirmitatem hominis est locutus? Moyses montem adiit (Ibid. 24); divinorum et coelestium sacramentorum cognitionem quadraginta dierum ac noctium tempore adeptus est, omnia secundum speciem ostensae sibi in monte veritatis instituit, per familiaritatem loquentis ad se Dei, gloriam claritatis inconspicabilis sumpsit, et corruptivam vultus sui speciem lux intolerabilis vicinae majestatis implevit, Deum testatur, de Deo loquitur, ad hunc adorandum cum laetitia gentium angelos Dei advocat, hujus placitas benedictiones Joseph vertici imprecatur (Deut. XXXIII, 16): et post haec solo concesso ei nomine, audet quisquam negare quod verus est? 24. Summa eorum quae hocce libro hactenus probata sunt. --Nunc quia omni hoc sermone nostro demonstratum existimamus, nullam interpositam intelligentiae rationem fuisse, ut Deus verus et Deus falsus in sensum humanae mentis incideret, cum Deum et Deum, et Dominum et Dominum lex locuta sit; neque in nominibus naturisque significatam diversitatem fuisse, ne non secundum 119 nomen naturae et natura nominis posset intelligi; cum virtus Dei, potestas Dei, res Dei, nomen Dei in eo esset, quem Deum lex praedicabat: quae secundum sacramenti evangelici distributionem, ad personae significationem, demonstraret et in creando mundo obedientem dictis Dei Deum, et in figurando homine communis secum et Dei imaginis Deum creatorem, et in judicandis Sodomitis judicem Dominum a Domino, et in largiendis benedictionibus et in decernendis mysteriis legis angelum Dei Deum: ut ad salutarem confessionem in patre Deo et in filio Deo Deus semper ostensus, naturae veritatem ipso naturae nomine edoceret, cum lex Deum utrumque significans, ambiguitatem non relinqueret veritatis. 25. Occurritur haereticis Filium Deum verum negantibus. Filius hoc est vere quod natus est. --Tempus jam nunc est, ut quod pie et religiose lex docuit, non impie furto haereticae stultitiae praedicari sinamus, quae Dei filium negatura sic coepit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Et quia impietas ejus periclitaretur in nomine, cum Deum et Deum lex esset locuta; ut naturam nominis per auctoritatem dicti prophetici negaret, adjecit, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): ut per id unum Deum locuta lex esset, essetque in filio Dei Deo nomen potius quam veritas, uno tantum vero Deo intelligendo. Et forte contradicere nos dictis tuis, o stulte, arbitraris, ut negemus unum Deum verum. Non plane negamus secundum te ( id est, sicuti tu) confitendo. Haec enim fides nostra, haec conscientia, hic sermo est. Sed intelligimus Deum unum, et eumdem Deum verum. Nec confessio nostra periclitatur in nomine, quae in natura Filii unum et verum Deum praedicat. Disce confessionis tuae intelligentiam, et unum ac verum Deum cognosce, ut unum ac verum Deum pie praedices. Rapis enim ad impietatem tuam religionis nostrae professionem: et quod est negas, dum quod est non negas. Sic stultam sapientiam fallis, ut veritatem perimas specie veritatis. Unum 120 verum Deum confiteris, ut unum verum Deum deneges. Professio enim tua sic putatur pia, quod magis impia est; sic vera quod falsa est. Sic a te unus et verus Deus praedicatur, ut non sit. Negas enim Dei filium Deum verum, cum tamen Deum non neges; Deum tamen non natura confitendo, sed nomine. Si nativitas ejus, nominis potius est quam veritatis, potes auferre nomini veritatem: si autem vere Deus natus est, quaero quomodo possit non vere esse quod natus est? Aut nega esse, ne sit; aut si est, quomodo quod est non erit, cum quod est non possit esse, ut non sit? Ac de nativitate quidem mox erit sermo. Interim tamen de veritate naturae Dei impietatem mendacii tui prophetica confessione convincam; ita tamen, ut unum et verum Deum praedicari a nobis, neque Sabellii haeresis ipsum Patrem sibi et Filium professa praesumat, neque tu veritatem de filio Dei unum tantum Deum verum praedicans mentiaris. 26. Haeretici subdole Scripturam interpolatam citantes revincuntur. --Nihil plane in se habet sapientiae impietas: et Dei timor, qui sapientiae initium est, ubi deest, aufert secum omne exordium prudentiae. Ad infirmandam enim Dei veri in Filio fidem propheticus sermo profertur, quo dictum est, Et Benedicent te Deum verum. Primum haec impietatis stultitia fuit, ut quae ( supple, ab eodem propheta) superius dicta sunt, aut non intelligerentur; aut intellecta cum essent, tacerentur. Tum deinde ad quam se fraudem syllabae adjectione, quae in libris non exstat, instruxit: stultitiae suae in eo usa mendacio, tamquam dictis suis eo usque adhibenda fides esset, ut requirendam esse ipsam dictorum propheticorum auctoritatem non putaret. Non enim ita scriptum est, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): sed Benedicent Deum verum. Nam non exiguum ambiguitatis momentum est inter te Deum verum, et Deum verum. Personae enim alterius videtur esse pronomen, ubi te est: caeterum ubi pronominis syllaba non erit, ibi ad auctorem dicti refertur et nomen. 121 27. Inde Filius ostenditur Deus verus, unde innuebant falsum. Filium Scriptura hic praedicans Deum contra morem addit verum, quia futuri erant quibus id lateret. --Et ut absoluta intelligendae veritatis ratio sit, ipsa illa ex solido prophetae dicta subdentur. Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri et a contribulatione spiritus ululabitis. Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus. Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum quod benedicetur super terram: et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esai. LXVII, 13 et seqq.). Numquam non ex causa est, cum consuetudo praedicationis exceditur: et rationem novitatis ratio falsitatis inducit. Cum enim antea tantae de Deo prophetiae exstitissent, et ad Dei dignitatem ac naturam demonstrandam simplex et solum Dei nomen commemoratum fuisset; quaerendum est, qua ratione nunc per Esaiam benedicendum Deum verum, et jurandum super terram in Deum verum prophetiae Spiritus praeloquatur. Et primum noscendum est, sermonem hunc res futuri temporis nuntiare. Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur. Judaei namque sacramentum mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur (V. l. III, n. 17). Nam utique venerantes Patrem, venerarentur et Filium. Hi ergo Deum benedicebant, et jurabant per eum. Sed propheta benedicendum Deum verum testatur: verum Deum idcirco pronuntians, quia per mysterium assumpti corporis non ab omnibus esset in eo Dei veritas intelligenda. Et opus fuit veri confirmatione, ubi falsi proruptura esset assertio. Et singulas dictorum eorumdem sententias recenseamus. 28. Prophetia haec aliquid praesens, et aliud futurum significat. Quod praesens, ad Israel carnalem; quod futurum, ad spiritalem attinet.--Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos vero sitietis (Esai. LXV, 13). Cognosce sub eodem dicto utriusque temporis significationem, ut sacramentum assequaris aetatis. Qui enim serviunt mihi, manducabunt. Religionem scilicet praesentem 122 futuris praemiis muneratur: ita ut praesentium impietatem futurae sitis ac famis poena conficiat. Deinde adjecit, Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et a contritione spiritus ululabitis (Ibid., 14). Secundum superiorem sensum etiam nunc futuri et praesentis temporis demonstratio est: ut qui serviunt, exultaturi sint in laetitia; qui vero non serviunt, in clamore atque in ululatu per dolorem cordis et contritionem spiritus mansuri sint. Dehinc subjecit, Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus (Ibid., 15). Sermo ad carnalem Israel est cum futuri temporis significatione, cui exprobratur quod nomen suum electis Dei relicturus sit. Quaero, quod hoc nomen sit? Nempe Israel, ad quem tum erat sermo. Dehinc interrogo, qui sit hodie Israel? Et quidem testatur Apostolus, Qui spiritu, non littera, qui in regula Christi procedentes, Israel Dei sunt (Rom. II, 29). 29. Filius triplici titulo Deus verus ab Esaia ostenditur. Christianum nomen novum. --Tum praeterea, cum superius dictum sit, Propterea sic dicit Dominus; intelligendum est cur ita hoc consequatur, Vos autem interficiet Dominus: deinde post haec quid sibi velit hic sermo, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram (Ibid. 16). Numquid ambigitur in eo quod dictum est, Propterea sic dicit Dominus, et in eo quod sequitur, Vos autem interficiet Dominus, id demonstratum fuisse, ut qui loqueretur, et qui interfecturus esset, non aliud intelligeretur esse quam Dominus; qui et postea sibi servientes novo esset nomine muneraturus, et non ignoraretur et in prophetis locutus esse, et piorum atque impiorum judex futurus? Mysterium itaque sermo reliquus evangelici sacramenti, ne quid in Domino dicente et in Domino interficiente ambigi possit, explicuit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram. Omnis hic futuri temporis sermo est. Et quod est hoc novum nomen religionis, quod benedicetur super terram? Si a saeculis Christiani vocabuli antea beatitudo umquam fuit, nunc novum non est. Sin vero hoc sanctificatum pietatis nostrae in Deum novum nomen est, 123 haec profecto professionis novitas coelestium benedictionum merces super terram est. 30. Quod de Christo intelligendum, et benedicent Deum verum.--Jam vero totius fidei nostrae conscientiam sequens sermo confirmat, dicens, Et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum. Hi certe benedicent Deum verum, quorum in Dei servitute novum nomen est: tum deinde qui jurandus erit Deus, Deus verus est. Anne ambigitur quis juretur, quis benedicatur, per quem novum ipsi servientibus benedictumque nomen sit? Consistit mecum adversus impiam tuam, haeretice, praedicationem absoluta sermonis ecclesiastici fides, novi per te Christe nominis, et per servitutis professionem benedictae ex te super terram nuncupationis, te verum Deum jurans. Omne enim os credentium te, Christe, Deum loquitur. Omnis credentium fides te Deum jurat, Deum verum esse te confitens, Deum verum esse te praedicans, Deum verum esse te conscia. 31. Idem ex superioribus prophetae dictis, illustratur. --Quamquam igitur omnis hic propheticus sermo nullam reliquerit difficultatem, quin Deum significasse intelligatur, et cui per novum nomen serviatur, et per quem ejusdem nominis in terris benedicta sit novitas, et qui benedicatur Deus verus, et qui juretur Deus verus; quae omnia secundum temporum plenitudinem Ecclesiae fides pia in Dominum Christum religione profitetur (et ita se in eo propheticus sermo coaptavit, ut significationem personae alterius adjectione pronominis non novaret. Si enim addidisset, te Deum verum, referri ad alterum dicentis sermo potuisset: sed cum ait, Deum verum, significationis intelligentiam penes loquentem reliquit): et quamquam quem praesens sermo significet, non ambigatur; tamen connexa superius dicta, cujus professio ista sit intelligenda, demonstrant. Ait enim: Palam apparui non interrogantibus me, et inventus sum non quaerentibus me. Dixi, Ecce sum genti, qui non invocaverunt nomen meum. Extendi manus meas tota die ad populum diffidentem et contradicentem (Esai. LXV, 1, 2). Anne impia furtivae praedicationis falsitas in obscuro est, et Deus verus ignorabitur qui haec loquitur? Rogo, quis apparuit non interrogantibus, et quis inventus non quaerentibus? Et quis gentium est 124 quae non invocaverunt antea nomen ejus? Et quis die tota manus ad diffidentem et contradicentem populum extendit? Confer cum his sacrum illud et divinum Deuteronomii Canticum (Deut. XXXII, 21), in quo super non deos Deus exacerbatus, super non gentem et gentem stultam in zelum incitat infideles: et intellige quis manifestus fit ignorantibus, et quis proprius usurpatur alienis, et quis manus suas ante diffidentem contradicentemque populum, configens cruci chirographum edicti anterioris expandit. Hic namque prophetae Spiritus dixit per continentem sibi in ordine connexumque sermonem, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esa. LXV, 16). 32. Esaiae verba de Filio dicta Paulus interpretatur. --Haec si stultitia atque impietas haeretica, ad fallendum ignorantes simplicioresque, dicta esse ex persona Dei patris mentietur, ne in Deum fillium dicti hujus intelligentia suscipi possit: audiat mendacii sui ab apostolo et doctore gentium reatum; omnia haec ad sacramentum passionis dominicae et evangelicae fidei tempora praedicante, tum cum infidelitatem Israel adventum Domini in carnem non intelligentis exprobrat. Ait enim ita: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvabitur. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Quomodo autem credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt nisi missi fuerint? sicuti scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, eorum qui annuntiant bona (Esai. LII, 7): Sed non omnes obediunt Evangelio. Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1)? Itaque fides ex auditu, auditus autem per verbum. Sed dico, numquid non audierunt? Imo in omnem terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis verba eorum. Sed dico: Numquid Israel non scivit? Primus Moyses dicit, Ego incitabo vos in non gentem, in gentem insensatam exacerbabo vos. Esaias autem audet et dicit, Apparui autem his qui me non quaerunt, inventus sum iis qui me non interrogabant (Esaia. LXV, 1). Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad 125 populum non audientem (Rom. X, 13 et seq.). Quis coeli circulos, incertum incorporeus an corporeus, egressus, fidelior Paulo dictorum propheticorum interpres exstitisti (II Cor. XII, 2)? Quis inenarranda coelestium mysteriorum audiens sacramenta et tacens, majore haec fiducia revelatae tibi a Deo scientiae praedicasti? Quis ad plenitudinem dominicae passionis cruci reservandus, antea in paradisum raptus evadens, melius de divinis Scripturis electionis vase docuisti, haec nesciens dicta gestaque esse a Deo vero, et ad intelligentiam Dei veri a vero ejus et electo apostolo praedicata? 33. Esaiam ex Esaiae dictis interpretatur Apostolus. Esaias vidit Deum, neque alium vidit praeter Filium. --Nisi forte Apostolus dictis propheticis non ex prophetiae spiritu usurpatis, temerarius alieni sermonis interpres est. Omnia quidem per revelationem Christi Apostolus dicit: sed Esaiae dicta ex dictis Esaiae ipsius novit. In exordio enim sermonis ejus, in quo Deus verus a servientibus sibi benedicendus atque jurandus est, haec prophetae oratio legitur: A saeculo non audivimus, nec oculi nostri viderunt Deum praeter te, et opera tua quae facies exspectantibus misericordiam tuam (Esa. LXIV, 4). Loquitur Esaias, praeter hunc se neminem Deum vidisse. Vidit enim gloriam Dei, cujus praenuntiaverat mysterium corporationis ex virgine. Ac si tu haeretice ignoras, quod in ea gloria unigenitum Deum viderit; audi Joannem evangelistam dicentem (XII, 41): Haec autem dixit Esaias, quando vidit honorem ejus, et locutus est de eo (Esa. VI, 1). Hinc apostolicis, hinc evangelicis, hinc propheticis dictis, impie haeretice, concluderis. Esaias enim Deum vidit; et cum scriptum sit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); Deum tamen propheta vidit, et gloriam ejus usque ad invidiam propheticae dignitatis adspexit. Nam in judicium mortis ob hanc causam a Judaeis actus est. 126 34. Pressius ostenditur Filium ab Esaia Deum verum praedicatum esse. Haereticorum id negantium dolus. --Deum itaque nemini visum, unigenitus filius qui in sinu Patris est enarravit. Aut dissolve unigeniti enarrationem, aut crede qui visus est, qui apparuit non intelligentibus se, et factus est gentium non invocantium se, et expandit manus ante populum contradicentem: ita tamen ut et servientibus sibi nomen novum vocetur, et in terris Deus verus benedicatur atque juretur. Prophetia loquitur, Evangelium testatur, Apostolus interpretatur, Ecclesia confitetur, Deum verum esse qui visus sit; cum tamen Deum patrem visum nemo fateatur: et eo haeretici furoris prorupit insania, ut dum confiteri se simulat, denegaret. Negat enim novo confessionis impioque consilio; et arte subdola fidem dum mentitur, eludit. Cum enim confesso uno Deo eodemque vero et solo justo, solo sapiente, solo indemutabili, solo immortali, solo potente, subjicitur et filius in diversitate substantiae, non ex Deo natus in Deum, sed per creationem susceptus in filium, non naturae habens nomen, sed adoptionis sortitus appellationem; necesse est ut his omnibus careat Filius, quae ad privilegium solitariae in Patre majestatis sunt praedicata. 35. Ariani unum verum Deum nesciunt. Cur. Quid duobus superioribus libris praestitum, quid jam praestandum. --Nescit haeretica perversitas unum Deum verum nosse et confiteri; et extra impietatis sensum, confessionis hujus est et fides et intelligentia. Prius confitendus est Pater et Filius, ut unus verus Deus possit intelligi: et cognitis sacramentis salutis humanae, quae in nobis per regenerationis virtutem in Patre et Filio consummantur ad vitam, legis et prophetarum sunt mysteria consequenda. Unum Deum verum non apprehendit ignara evangelicae et apostolicae praedicationis impietas. Cujus quamvis intelligentiam, usque ad absolutissimam verae pietatis professionem, ex ipsis eorum doctrinis 127 praestabimus; ut indivisus atque inseparabilis, non ex persona, sed ex natura, subsistens ex Patre unigenitus intelligatur; et per id unus Deus sit, quia ex natura Dei Deus sit: tamen ex propheticis dictis perfectae hujus unitatis fides est exstruenda, et hinc evangelicae domus sunt ponenda fundamina; ut per eamdem naturam divinitatis unius unus Deus per id intelligatur, quod in Deum alterum Deus unigenitus non refertur. Tenuimus enim omni hoc sermonis nostri libello eum ordinem, ut in quibus superiore libro Deum filium docueramus, in ipsis nunc Deum verum ostenderemus. Et, ut spero, ea dictorum omnium absolutio fuit, ut Deus verus intelligeretur, qui Deus esse non negabatur. Reliquus autem nunc omnis sermo ad id proficiet, ut qui Deus verus esse intelligitur, non in Deum alterum deputetur; et quod ad alterum non proficit, ad unum intelligatur: unum autem illud non subsistentem naturam perimat in Filio, sed in Deo et Deo naturam Dei conservet unius. 36. Quod ex Moyse Filius cum Patre unus sit Deus. --Veritatis ratio postulat, ab eo initium intelligentiae istius sumi, per quem manifestari saeculo Deus coeptus est, Moyse namque, cujus ore haec de se unigenitus Deus professus est: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Ac ne forte dicti hujus virtutem haeretica impietas ad patrem innascibilem Deum referat; et ipsa dicti ratio, et Apostolus auctor occurrit, qui ex persona unigeniti Dei, sicut superius (lib. IV, n. 33) docuimus, intelligendi totius hujus sermonis interpres est; et hoc quod dictum est, Laetamini gentes cum plebe ejus (Deut. XXXII, 43; et Rom. XVII, 10), proprium ejus esse demonstravit, subjiciens ad fidem dicti: Et erit radix Iesse, et qui surget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Ibid., 12). Demonstrato igitur per Moysen eo qui dixerat: Non est Deus praeter me, in eo quod ait: Laetamini gentes simul cum eo; et Apostolo id ipsum ad Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum intelligente, in quo secundum carnem ex radice Jesse surgente rege 128 gentium spes est, ipsa nunc dicti ratio tractanda est, ut quia dictum non ambigitur, quatenus dictum sit possit intelligi. 37. Qui Deus ex Deo et in eadem natura. --Verum et absolutum et perfectum fidei nostrae sacramentum est, Deum ex Deo, et Deum in Deo confiteri; non corporalibus modis, sed divinis virtutibus; nec naturae in naturam transfusione, sed mysterio et potestate naturae. Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit. Res ipsas planius consequens liber evangelicorum atque apostolicorum dictorum interpres loquetur: sed interim ex lege et prophetis hoc, quod et loquimur et credimus, est docendum. Nativitas igitur Dei non potest non eam, ex qua profecta est, tenere naturam. Neque enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam ex Deo subsistit. Eamdem autem naturam ita, non ut natus sit ipse qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, quae totus est ipse qui genuit: quia non est aliunde quod genitus est. Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno: neque novum in se est, quod vivit ex vivo: neque abest a se, quod vivus genuit in vivum. Ac sic in generatione Filii et naturam suam sequitur incorporalis atque indemutabilis Deus, incorporalem atque indemutabilem Deum gignens: nec naturam suam deserit ex incorporali atque indemutabili Deo incorporalis atque indemutabilis Dei perfecta nativitas, per hoc utique subsistentis ex Deo Dei sacramentum. Haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur: Videte, videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est, et 129 in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit. 38. Individua Patris et Filii divinitas ex Esaia. --Confirmat autem fidei nostrae veram et salutarem professionem idem atque unus in plurimis Spiritus prophetiae, per successiones et intervalla temporum non demutans religiosae doctrinae praedicationem. Ut enim per Moysen ex persona unigeniti Dei dicta, pleniore ad intelligendum confirmarentur profectu; rursum sermone Dei patris ex persona virorum excelsorum idem prophetiae Spiritus per Esaiam loquitur: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus, Israel salvator (Esai. XLV, 14, 15). Exserat se in hanc et naturae et nominis inseparabilem professionem haereticae impietatis desperatus furor: et haec, si potest, dictis ac rebus unita, rabido vesaniae suae ore concerpat. In Deo Deus est, et praeter eum Deus non est; dissolvat eum qui inest, ab eo in quo inest: et sacramenti hujus intelligentiam dividat generum varietate. Nam in eo quod ait, In te Deus est, naturae Dei patris in Deo filio docuit veritatem, cum in eo Deus intelligeretur esse qui Deus est. In eo vero quod subjecit: Et praeter te non est Deus: ostendit praeter eum Deum non esse, quia in se Deo Deus inesset. Hoc vero quod tertium est, Tu es Deus, et nesciebamus, humanae intelligentiae piam et fidelem testatur professionem, quae cognitis nativitatis mysteriis, et nomine (Emmanuel) ad Joseph per Angelum nuntiato confiteretur, Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator: subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum 130 qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem. Et haec quidem Esaias, individuam atque inseparabilem Patris et Filii divinitatem testatus, ita prophetavit. 39. Ex Jeremia idem evincitur. --Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36). Quid alium Deum in filio Dei Deo haeretice supponis? Disce unum Deum verum intelligere et confiteri. Non alius Deus ad Christum deputatur ut Deus sit. Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Quod enim Deus est, ex Deo est, non etiam Deus alius est. Alius enim ad eum non deputatur; quia non est in eo alia praeter quam quae Dei est veritas. Quid verum et non verum, quid degenerem et nobilem, quid diversum et diversum sub unius Dei ementita religione componis? Deus est pater, Deus est et filius. In Deo Deus est; praeter eum Deus non est, non alter ad eum deputatur ut Deus sit. In his si unum magis quam solitarium Deum intelliges; Ecclesiae religionem profiteberis, quae Patrem in Filio confitetur. Sin vero unum Deum, ad solitarii significationem, sacramenti coelestis ignarus obtendis; extra cognitionem Dei es, Deum in Deo esse non confitens. ==131-132 LIBER SEXTUS.== Statim ab exordio repraesentat Arianam luem per omnes ferme imperii Romani provincias grassantem: cujus difficillima cura sit, quia error ex plurimorum assensu publicam sibi auctoritatem comparasset. Episcopali tamen officio, et plurimos ad veritatem revocandi spe adductus Hilarius fidei patrocinium suscipit. Arianarum partium epistolam in quarto licet libro, ut eam ex lege et prophetis refelleret, exscriptam, in hoc rursum exscribit, ut eamdem ex Evangeliis et apostolis plenius confutet. Quam deinde percurrens, nodos illius explicat ac venenum pandit: qui videlicet, haereticorum damnandorum obtentu, pias Ecclesiae voces, Filium ex Deo prolatum, homousion, lumen de lumine, et sine initio genitum, supprimere tentent, et exstincta fide haeresim inducere. Quocirca quod apud haereticos vitiosum est aperit, et ab Ecclesia damnari declarat, confirmatque quod in ea pie praedicatur.
Tum ex occasione humanae rationis, qua compositum aut corporeum fore Deum volunt, si quod ex ipso aut ex utero ipsius genitum esse Filium scriptum sit, eum ex paterna substantia intelligamus: observat primo haeresim audacem quidem esse, sed prudentia destitutam: deinde negari non posse, quin Christus dixerit, Ex ipso sum; et, hoc dicendo, se neque ex nihilo, neque ex alia quam ex Patris substantia, neque cum eo ex quo est eumdem esse testificatus sit: demum nefas esse Deo non credere, adeoque humanae rationi quae Christi testimonio adversetur locum nullum esse, ac licet plura possent, aliud tamen ei opponi non debere. Hic commemorata haereticorum sententia, qua Christum filium ex adoptione, ex nuncupatione Deum, unigenitum ex privilegio, et ex ordine quem in rebus creatis obtinet primogenitum interpretantur, ad Deum sese convertit conquerentis ad modum, quod se per Moysen et prophetas deceperit, et evangelicis apostolicisque doctrinis immedicabiliter imbuto, novos illos doctores tam tarde sibi protulerit.
Tandem ad veram fidem stabiliendam venit. Et quia Christo inesse naturam Dei sequitur, si verus sit filius Dei; postrema ac potissima hujus libri parte eum verum ac naturalem, et non adoptivum, Dei filium esse demonstrat testimonio Patris, Filii ipsius, apostolorum in unum conspirantium, ac seorsim Petri, Pauli, Joannis; nec non Marthae, caeci nati, daemonum, Judaeorum, quorumdam in mari periclitantium, gentium denique confessione. 1. Haeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. --Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret. Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis. 133
2. Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. --Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23), ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent. 3. Haeresis Arianae lues. --Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit. Non enim tantum aut considentium ( f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est. Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8). 4. Quam subdole virus suum effundat. --Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur. Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis 134 professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae.
5. Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. -- « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti. Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit. Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae 135 Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium. 6. « Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius. Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » 7. Venenum in hac epistola latens. --Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris 136 principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur? Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat. Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit. Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313). Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est. 8. Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius. -- Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi. Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae. Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat. 9. Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. --Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum 137 verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent. Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit. Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit. Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum. Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena. Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2), frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur. 138 Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda). Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus. Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret. 10. Manichaeum damnant, ut ὁμοούσιον removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. --Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: « Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit. » Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur. Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne. Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset. Quid vesanas sollicitudines 139 ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis. Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti. Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus. 11. Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. --Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius. Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine. Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit. Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est. Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio 140 auferatur. Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit. 12. Lumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia. --Id enim sequitur: « Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes. Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens. Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt. Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ox eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est. Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale 141 secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est. Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit. Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio. 13. Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. --Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam. Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam. Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda. Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem? Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare? Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non 142 erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi. Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit. Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem. 14. Qua arte Filium ex nihilo innuant. --Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur. Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur. O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit? Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit. Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur. 15. Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. --Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut 143 de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter. Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur. Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura. 16. Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. --Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni. Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus. Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit? Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre. Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur? Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem 144 Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3); sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur. Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27), utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est? Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est. 17. Deo de se non credere nefas. --Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur. O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium! Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis. Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam. Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur? 145 18. Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. --Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit. Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6), ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae. 19. Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. -- Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte. Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum. Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex 146 quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret. Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret. 20. Eorum quibus credidit commendatio. --In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim. Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29). Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22), et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12), et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1), et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5), et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII), et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23), et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18), et post sacramenti confessionem beatus Simon 147 aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15), in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25), in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2), in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, 6 et 7). 21. Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. --Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum. Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint. Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est. Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse. 22. Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. --Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant. Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit. Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster 148 Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit. Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen. 23. Non adoptivum, sed proprium esse Pater testatur. --Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2): sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quid calumniam 149 Deo patri professae de filio proprietatis afferimus? Anne tibi in eo, quod dicitur hic est, non hoc significari videtur: Alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est? Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur. 24. Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. --Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5). Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est. Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur. Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium 150 Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur. Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam. Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem. 25. Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. --Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5); et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64); et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28); sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27); vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13); vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16); et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre. Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat. Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17); vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35)? Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi 151 Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5). Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41): audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36): si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero. Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14)? Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas. 26. Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. --Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint. Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27). Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit. Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt. Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit. 152 27. Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. --Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, 36 et 37). Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37). Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17), et: Tu es filius meus (Marc., I, 11). Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi. Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur? Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem 153 fidei Dei filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est. 28. Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. --Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur. Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, 28 et 29). Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27). Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, 154 cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent. 29. Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. --Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis. Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur. Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sisausa mentiri. Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt. Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant. 30. Deus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi. --Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non 155 amant scire. Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis ex exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi. Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est? Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et ( supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda. Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23): meum cum ait, communionem nominis ( supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit. Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: 156 quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur. 31. Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. --Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, 27 et 28). Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa. Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur. Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse. 32. Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. --Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen 157 quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda. Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis. 33. Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. --Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49), objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12): tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29). Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit? Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini? Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II). Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in 158 ejusdem copiam naturae (Matth. XIV). Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes. Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44). Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi? Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est. 34. Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. --Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem perid quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29). Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28); nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum. Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum. 159 Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum. 35. Exitio quam apte Filii nativitatem enuntiet. --Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo. Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse. 36. Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. --Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse. Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17)? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia? Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit. Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Missum 160 ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25). Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi. Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit. Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus. Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit. Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5), Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est. Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7). Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat. Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente. In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset. 37. Petri fides commendatur. --Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes ( al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18 et 19). Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri. O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, 161 ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17); per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit! In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis? Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt. Sacramentum occultum ( al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est. Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit. 38. Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. --An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es? Et quaero a te, quid auditurus fuerit 162 haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22), audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23)? Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem? Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt. Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens. Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi. 39. Joannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit. --Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur. Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere. Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, 163 nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur. Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret. 40. Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. --Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet. Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam. Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret. Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, cum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura. Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est. Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse. 164 41. Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. --Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem. Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem. Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii? 42. Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. --Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem. Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari? Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22). Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si 165 professionem tenes, profitentis nomen recognosce. An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris? Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens. Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23). Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe. 43. Joannes et haeretici simul comparantur. --Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20 et 21). O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est? An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23)? Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27)? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4)? Vel intra consessus angelorum 166 et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V)? Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem. Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus. 44. Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium. --Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est? In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10); et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3); et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9): Quid hic haereticorum furto loci relictum est? Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii. Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit. Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 14 et 15). 167 Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem. Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est. 45. Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. --At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus. Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32). Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen? Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio. Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset. Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat. Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet. 46. Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. --Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur. Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus 168 est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse. Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17); et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37); et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16); et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21); et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine. Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita eredimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat. Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur. 47. Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. --Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum. Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri. Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17); confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur. Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est. 48. Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. --Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus 169 exemerat. Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret. Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35)? Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet. Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36)? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37). Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique. Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38); quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus. Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur? 49. Filium Dei daemones non nescierunt. --An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci. Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28)? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi. Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis? 50. Judaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei. --Quid sit Christus, ab his saltem qui 170 nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat. Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61)? Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio. Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt? Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti. Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7). Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam? Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate? Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas. Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes. Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen. Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit. 171 51. Christum vere filium Dei confitentur Apostoli. --Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33). Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur. 52. Confitetur et qui crucifixerat Centurio. --Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis. Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias 172 Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine. Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.