VI | VIII |
173-174 LIBER SEPTIMUS.
[recensere]In exordio exponitur libri hujus praestantia, scribendi causae, Arianorum vafrities, qui huc usque delusa sit ac repulsa, adversandi eis discrimen, ne videlicet Arium confutans Sabellio, ac rursus Sabellium impugnans Photino favere videatur; et in rem Ecclesiae quomodo se invicem Arius, Sabellius, ac Photinus vincant aut vincantur. Quibus breviter explicatis, eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam, salva unius et non singularis Dei fide, Deum esse comprobatur, ut pote cui Dei nomen, nativitas ex Deo, divina cum natura, tum potestas, ac denique quia se ipse Deum profiteatur. Quamquam fatetur Hilarius, cum argumento ex nativitate petito ita connexa esse caetera, ut seorsim tractari nequeant.
Ac primo quidem ponit, naturam rei nomine semper significari, nisi ratione adjectorum adventitium et non proprium esse indicetur: de Filio autem ita a Joanne dici, et Deus erat Verbum, et a Thoma, Dominus meus et Deus meus, ut hae appellationes etiam ex adjunctis, veram in eo Dei naturam exprimant. Cui vero, non secus ac Patri, naturae divinae proprium nomen, unius est cum ipso naturae: ac proinde ipse cum Patre non duo Dii, sed unus est. Leviter hic attingit Verbi, Sapientiae ac Virtutis cognomina, eaque Filio aptata esse declarat, ut in Patre absque ulla ipsius divisione aut demutatione subsistere ostendatur.
Subjicit deinde non minus per se esse notum, nato eam inesse naturam ex qua subsistit: nec dubitari posse, quin ex Deo natus sit Christus, quem ob hoc maxime interficere volebant Judaei, quia proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Nativitas autem, sicut et aequalitas, nec solum patitur, nec diversum.
Ex eo ipso sermone, quem tunc Christus ad Judaeos habuit, illius ex Deo nativitatem simul et paternae naturae unitatem demonstrari pluribus evincit: naturae quidem unitatem, dum operatur quod Pater. dum omnia eademque facit, dum una utriusque in mortuis vivificandis potestas, unus honor, una injuria, dum denique omne judicium habet; nativitatem vero, dum filium sese vocitare non desinit, dum ita agit quod Pater, ut tamen non ab se, ita eadem, ut tamen similiter, ita judicium omne habet, ut tamen a Patre sit acceptum. Quod quidem confirmatur tum ex Judaeorum intelligentia, qui Christum his dictis se vere Dei filium vereque Deum praedicare intellexerunt, tum ex ipsius Christi responsis, quibus non se male intellectum retulit, sed inique non creditum, cum dictorum fidem opera facerent.
Postremo ex iis, quae Christus a Philippo ut Patrem sibi ostenderet rogatus peroravit, ipse se et ex Patre natum, et unius ejusdemque cum eo naturae diserte docere demonstratur. 1. Hic liber superioribus praestat. Scribendi causae. Haereticorum subtilitas. --Septimus hic nobis adversum novae haereseos vesanam temeritatem liber scribitur: caeteris quidem anterioribus numero posterior, sed ad perfectae fidei sacramentum intelligendum aut primus, aut maximus. In quo non ignoramus quam difficile atque arduum iter doctrinae evangelicae scandamus. A quo quamvis consciae infirmitatis nostrae trepidatione revocemur; tamen fidei aestu incitati, et haereticorum furore commoti, et periculo ignorantium perturbati, quae loqui non audemus, silere non possumus: utriusque discriminis metu subditi, ne destitutae veritatis rea in nobis sit aut taciturnitas, aut praedicatio. Incredibilibus etenim se corrupti ingenii artibus 175 haeretica subtilitas circumegit: primum ut fingeret religionem, deinde ut omnium simplicium aurium securitatem verbis falleret, tum praeterea ut se prudentiae saeculi coaptaret, postremo ut veritatis intelligentiam per speciem editae rationis averteret. Nam prostestata (in epistola lib. IV et VI relata) Deum unum, mentita pietatem est; professa rursus Dei filium, audientes fefellit in nomine; dicens etiam non fuisse ante quam nascitur, mundi sapientiae satisfecit; indemutabilem quoque et incorporeum Deum confitens, nativitatem Dei ex Deo per demonstrationem subdolae rationis exclusit: nostris adversum nos usa doctrinis, et Ecclesiae fide contra Ecclesiae fidem pugnans, gravissimo adversum nos vel responsionis vel silentii periculo comparato, dum per ea quae non negantur, ea praedicat quae negantur.
2. Quid epistola sua tentarint ingerere. Qui eis occurrerit Hilarius. Liber superior verum filium, hic ostendit Deum verum. --Et quidem caeteris superioribus libris admonitos a nobis legentes meminimus, ut totius blasphemiae editionem pertractantes, animadverterent non aliud laborari, quam ut Dominus noster Jesus Christus neque Dei filius neque Deus esse credatur, dum ei concessis tantum ex quadam adoptione nominibus, et Dei natura negatur et filii: cum et indemutabilis atque incorporeus Deus, sicuti et est, idcirco affirmatur, ne Filius natus ex Deo sit; et Deus pater ob id tantum in confessione Deus unus sit, ne in fide nostra Deus Christus sit: quia nec nativitatis intelligentiam natura incorporalis admittat, et Dei ex Deo fidem unus tantum nobis Deus in confessione dissolvat. Sed superioribus jam libellis fallacem hanc eorum atque inutilem praedicationem ex lege ac prophetis docentes, eam responsionis formam tenuimus, quae in Deo ex Deo praedicato, et uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret, neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo sunt. Et inter haec, unum neque negando neque confitendo, fidei conservata perfectio est, dum et quod unum sunt refertur ad utrumque, et uterque non unus est. Hoc igitur perfectae fidei indissolubile sacramentum evangelicis atque apostolicis doctrinis absoluturi, non aliud primum debuimus, quam Dei filium verae nativitatis subsistentem 176 naturam cognitioni audientium intimare; neque aliunde aut ex nihilo, sed ex Deo esse filium manifestare. Quod quia secundum ea, quae anteriore libro edita sunt, ambigi non potest, quin cessante adoptionis nomine, verus filius ex veritate nativitatis sit: ea nunc quoque ex Evangeliis proferimus, ut quia filius verus est, verus quoque Deus esse noscatur: quia neque verus filius erit, nisi verus et Deus est; neque verus Deus, nisi verus et filius est. 3. Haeresim unam confutans vix fugit suspicionem alterius. Sabellius, Arius, Hebion, Photinus. --Nihil humanae naturae gravius est periculi conscientia (nam ea quae aut ignorata aut repentina sunt, habent quidem miserabilem securitatem, sed non habent metum futuri): quia non ignaro accidentium, anxietas ipsa poena patiendi est. Non ego nunc navem e portu solvo naufragii ignarus, neque iter ineo infestos nescius latronibus saltus, nec Libyae arenas incertus scorpiones ubique et aspides et basiliscos adesse transcurro: nihil sollicitudini meae, nihil conscientiae vacat. Sub specula enim omnium haereticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor, et omne sermonis mei iter aut angustiis praeruptum, aut foveis incisum, aut laqueis praetensum est. Jam quod arduum ac difficile sit, minus conqueror: non meis enim, sed apostolicis scando gradibus. Mihi vero aut angustiis decedere, aut in defossa incidere, aut plagis illaqueari, semper in periculo, semper in metu est. Praedicaturo enim secundum legem et prophetas et Apostolos unum Deum, adest mihi Sabellius, totum me sub verbi hujus professione tamquam desideratum cibum morsu saevissimo transvorans. Negantem me rursum contra Sabellium unum Deum, et confitentem verum Deum Dei filium, exspectat nova haeresis, ut a me duos deos arguat praedicari. Natum quoque Dei filium ex Maria dicturo, Hebion quod est Photinus assistit, auctoritatem mendacii sui ex professionis veritate sumpturus. De caeteris taceo, qui ab omnibus esse extra Ecclesiam non ignorantur. Hoc vero damnatum et abjectum licet frequenter, sed internum hodie adhuc malum est. Impie multos ad unius Dei professionem Galatia nutrivit. Male 177 in totum pene orbem quos negat duos deos Alexandria protulit. Pestifere natum Jesum Christum ex Maria Pannonia defendit. Et Ecclesia inter haec periclitatur veritatem non tenere per vera, dum ea ei ad irreligiositatem ingeruntur, quibus religio et confirmatur, et deperit. Non enim unum Deum pie possumus praedicare, si solum ( supple, praedicamus): quia non erit Deus filius in solitarii fide. At vero Dei filium, sicut est, Deum praedicantes, periclitamur (in hominum existimatione) fidem Dei unius non tenere: et ejusdem periculi res est unum negare, cujus est et solitarium confiteri. Et haec quidem mundi stulta non sentiunt, dum his neque in non solo significari unus videtur, neque in uno non solus intelligi. 4. Veritatis vis. Ecclesia sinu suo tenere omnes peroptat. Ex ipsis haeresibus cognoscitur. Una est. De haeresibus se invicem vincentibus triumphum agit. Sed eam, ut spero, Ecclesia doctrinae suae lucem, etiam imprudentiae saeculi invehet, ut licet fidei sacramentum non suscipiat, tamen adversum haereticos veritatem sacramenti a nobis intelligat praedicari. Magna enim vis est veritatis, quae cum per se intelligi possit, per ea tamen ipsa quae ei adversantur elucet: ut in natura sua immobilis manens, firmitatem naturae suae quotidie dum attentatur acquirat. Hoc enim Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur. Omnes quidem illa secum atque intra se vellet manere, nec ex tranquillissimis sinibus suis alios aut abjicere, aut perdere, dum indigni fiunt tantae matris habitaculo: sed discedentibus ex ea haereticis, vel abjectis, quantum amittit occasionis largiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se beatitudinis. Cognosci enim hoc ex ipsis haereticorum studiis promptissimum est. Namque cum Ecclesia a Domino instituta, et ab Apostolis confirmata, una omnium sit, ex qua se diversarum impietatum furens 178 error absciderit; nec negari possit, ex vitio malae intelligentiae, fidei exstitisse dissidium, dum quod legitur, sensui potius coaptatur, quam lectioni sensus obtemperat: tamen dum sibi partes singulae adversantur, non solum suis, sed adversantium est intelligenda doctrinis; ut dum adversum unam eam omnes sunt, impiissimum tamen errorem omnium per id quod sola est atque una confutet. Haeretici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt. Victoria enim eorum, Ecclesiae triumphus ex omnibus est, dum eo haeresis contra alteram pugnat, quod in haeresi altera Ecclesiae fides damnat (nihil enim est, quod haereticis commune est): et inter haec fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant. 5. Sabellii error ejusque confutatio. emdash;Unum Deum Sabellius praedicat Filii nativitate sublata, dum naturae Virtutem, quae operata in homine est, Deum esse non ambigit. Sacramento etenim filii ignorato, per gestorum admirationem fidem verae generationis amisit: et dum audit, Qui me vidit, et Patrem (Joan. XIV, 9), indiscretae et indissimilis in Patre et filio naturae impie arripuit unionem, non intelligens naturalem unitatem sub nativitatis significatione monstrari: cum per id, quod in Filio Pater videtur, confirmatio divinitatis sit, non nativitatis abolitio. Cognitio itaque alterius in altero est, quia non differt alter ab altero natura: et in quo nihil differunt, in eo indifferens contemplatio est de proprietate naturae. Nec sane ambigi potest, quin ex se speciem Dei formae, qui in forma Dei manebat, ostenderet. Succedit quoque ad hujus pravae opinionis stultum furorem etiam hoc dictum Domini: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Naturae enim indissimilis unitas irreligiose ad unionis profecit errorem: et rationem dicti 179 virtus sola intellecta non tenuit. Non enim solitarium significat, Ego et Pater unum sumus. Nam conjunctio ea, quae significat et patrem, intelligentiam non admittit unius: et illud quod sumus, non patitur singularem: hoc vero quod unum sumus, non nativitatem adimit, sed naturam non discernit in genere; dum neque unum diversitatis est, nec sumus unius est. 6. Ut Sabellius et Arius secum pugnantes rem agant Ecclesiae. --Compinge hujus (Sabellii) furori praesentium haereticorum (Arianorum) furorem, ut adversum Sabellium sibi adsint. Legisse se asserent, Pater major me est (Joan. XIV, 28): et nihil vel ex nativitatis sacramento, vel ex mysterio evacuati a se Dei et assumptae carnis intelligentes, naturae facient deminutionem professione majoris. Contendent enim adversum Sabellium, Filium esse eo usque, ut et minor Patre sit, ut et honorem praeteritum reposcat, et mori timeat: et mortuus sit. Contra vero ille (Sabellius) naturam Dei defendit in gestis: et cum unum Deum novella haec nunc haeresis non negabit, ne filium Deum credat; Sabellius tamen Deum unum, ne filius omnino exstet, in professione retinebit. Hic (Arius) filium operantem ingeret: hic (Sabellius) Deum in operibus esse contendet. Hic unum dicet: iste unum Deum negabit. Sabellius se ita tuebitur dicens, Opera, quae gesta sunt praeter quam Dei natura non efficit: peccatorum remissio, curatio infirmitatum, claudorum cursus, caecorum visus, mortuorum vita a Deo solo est. Non alia natura, quam quae sui conscia est, diceret, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid me in substantiam alteram rapis? quid in Deum alium sollicitas? Gesta, quae propria Dei sunt, Deus unus haec gessit. Clamabunt vero contra haec dissimilem Deo patri filium praedicantes non minus ore vipereo: Sacramentum salutis tuae nescis, credendus 180 est filius per quem saecula facta sunt, per quem formatus homo est, qui per Angelos legem dedit, quide Maria natus est, qui missus a Patre est, qui crucifixus est, mortuus et sepultus est, qui de mortuis resurgens in dextris Dei est, qui vivorum judex est et mortuorum. In hunc renascendum est, hic confitendus est, hujus regnum est promerendum. Uterque hostis Ecclesiae, res Ecclesiae agit: dum Sabellius Deum ex natura in operibus praedicat, hi vero ex sacramento fidei filium Dei confitentur. 7. Photini cum Ario et Sabellio discordia idem praestat. Ecclesiae fides contra praedictos haereticos. --Jam vero qua fidei nostrae victoria Hebion, qui Photinus est, aut vincit aut vincitur: dum Sabellium arguit, cur hominem neget filium Dei; dum ab Ariomanitis confutatur, cur in homine nesciat Dei filium. Adversum Sabellium Evangelia sibi ex filio Mariae defendit: Arius ei Evangelia per solum Mariae filium non relinquit. Adversum hunc (Sabellium), qui filium negat, homo ab eo (Photino) usurpatur in filium. Ab hoc ei, qui ante saecula filium nesciat, filius Dei solum negatur ex homine. Vincant, ut volunt, quia se invicem vincendo vincuntur: dum et hi ( scil. Ariani), qui nunc sunt, de natura Dei confutantur, et Sabellius de sacramento filii refellitur, et Photinus natum ante saecula Dei filium vel ignorare arguitur, vel negare. Sed inter haec Ecclesiae fides, evangelicis atque apostolicis fundata doctrinis, et adversus Sabellium tenet filii professionem, et adversus Arium Dei naturam, et adversus Photinum saeculi creatorem: et hoc verius, quod haec ab his invicem non negantur. Naturam enim Dei in operibus Sabellius praedicat, sed operantem filium nescit. Hi vero filium nuncupant, sed veritatem in eo naturae Dei non confitentur. Hominem 181 autem Photinus usurpat, sed in usurpato sibi homine nativitatem Dei ante saecula ignorat. Ita dum quae unusquisque defendit aut damnat, veritatem fidei nostrae, haec ipsa prout sunt religiose et defendentis et damnantis, ostendunt. 8. Praedictorum ratio. Dicendorum argumentum. --Haec igitur a me demonstranda paucis fuerunt, non copiae studio, sed ratione cautelae: primum ut haereticorum incerta esse omnia et erratica noscerentur, cum quando sibi pro nobis invicem dissiderent: tum deinde ne me horum qui nunc sunt ( id est, Arianorum) blasphemis professionibus obnitentem, et Deum patrem ac filium Dei Deum praedicantem, deinde ut unius nominis, atque naturae, indissimili genere divinitatis, Patrem et Filium esse profitentem, quisquam aut in duum deorum, aut contra in unici ac solitarii Dei teneret errore; cum quando neque unio in praedicato Deo patre et Deo filio reperiretur, neque sub indiscretae naturae demonstratione deorum diversitas conveniret. Nunc quia negantibus Dei filium a Deo ex nativitatis veritate subsistere, libro superiore secundum Evangelia responsum est: demonstrandum est eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam Deum esse: ita tamen, ut neque ad singularem, neque ad alterum Deum fides nostra depereat; cum neque unum Deum sit sic praedicatura quasi solum, neque quasi non unum sit confessura non solum.
9. Quibus modis Christum novimus Deum. Nomen Dei simpliciter ei datum index est naturae. --Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Et de nomine nihil puto ambiguitatis. Legimus enim, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quid calumniae est, cur non sit quod nuncupatur? Aut numquid nomen non naturae significatio est? Et quia contradictio omnis ex causa est, nunc hic negandi Dei quaero causam. 182 Simplex namque nuncupatio est, et caret offendiculo adjectionis alienae. Verbum enim, quod caro factum est, non aliud quam Deus est. Non est hic deputatae aut assumptae nuncupationis relicta suspicio: ut ei, quod Deus est, non ex natura sit nomen. 10. Moysi Dei nomen adjectum. Dii alii ex vocantis voluntate. --Respice ad caeteras aut deputativas, aut assumptivas appellationes. Ad Moysen dictum est, Dedi te deum Pharaoni (Exodi VII, 1). Sed numquid non adjecta nominis causa est, cum dicitur Pharaoni? Aut numquid ei naturam Dei intulit, et non potius in eum qui metueret terrorem, cum dracones magicos draco Moysi mox virga manens devorat, cum cynomyiam quam immiserat abigit, cum grandinem potestate qua evocaverat avertit, cum locustas ea virtute qua invexerat repulit, cum in operationibus ejus magi confitentur digitum Dei esse (Exod. VII, 12; VIII, 31; IX, 33; X, 19; VIII, 19)? Sic Moyses Pharaoni deus datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et aliud est deum dari, aliud est Deum esse. In Pharaonem enim deus datus est: caeterum non ei est et natura et nomen, ut Deus sit. Memini quoque et alterius nuncupationis, ubi dicitur, Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6), sed in eo indulti nominis significatio est. Et ubi refertur, ego dixi, loquentis potius est sermo, quam rei nomen: quia rei nomen intelligentiam rei affert, caeterum voluntas appellationis ex alio est. Et ubi se nuncupationis auctor ostendit, ibi per sermonem auctoris est nuncupatio, non naturale nomen in genere. 11. Filius cur verbum, sapientia et virtus cognominetur. Filius est, ut dicitur, Deus. --At vero hic Verbum Deus est: res existit in Verbo, Verbi res enuntiatur in nomine. Verbi enim appellatio in Dei filio de sacramento nativitatis est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen: quae cum in Deum filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint 183 nata, non desunt. Non enim, sicut frequenter dictum a nobis est, divisionis in Filio, sed nativitatis sacramentum praedicamus. Nec separatio fuit imperfecta, sed progenies perfecta: quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi. Et idcirco earum rerum unigenito Deo aptata cognomina sunt, quae cum eum subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri insint ex indemutabilis virtute naturae. Unigenitus enim Deus verbum est, sed innascibilis Pater numquam omnino sine Verbo est: non quod prolatio vocis natura sit Filii; sed ex Deo Deus cum nativitatis veritate subsistens, ut a Patre proprius et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in verbo est. Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est. Non enim id, quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique semper internum est. Sed ex aeterno Deo patre unigenitus filius in subsistentem Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprietatum nomina subsistens ostensus est, quibus ex quo substiterat non carebat. Deus igitur qui est, non est aliud quam Deus. Nam cum audio, Et Deus erat Verbum; non dictum solum audio Verbum Deum, sed demonstratum intelligo esse quod Deus est: quia sicut superius in Moyse deo et in cognominatis diis per appellationem nomen adjectum sit; hic autem res significata substantiae est, cum dicitur, Deus erat. Esse enim non est accidens nomen, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas. 12. Thomas eum confitetur Deum, illaesa Dei unius fide. Thomas Deum natura profitetur. Neque hoc nomen recusat Christus. --Et videamus an hanc Evangelistae praedicationem, apostoli Thomae confessio consequatur, cum ait, Dominus meus et Deus meus (Joan, XX, 28). Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Et certe dictum non ignorabat a Domino: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4): et quomodo apostolica fides principalis immemor est facta mandati, ut 184 Deum Christum confiteretur, cum in unius Dei esset confessione vivendum? Sed Apostolus totius sacramenti fidem per virtutem resurrectionis intelligens, cum frequenter audisset: Ego et Pater unum sumus; et: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 30; XVI, 15; XIV, 11): jam sine fidei periculo naturae nomen confessus est: quia ab unius Dei patris professione religio non excideret Deum confessa Dei filium, cum in filio Dei non nisi paternae naturae veritas crederetur; nec sub alterius Dei impia confessione fides naturae periclitaretur unius, quia non alterius Dei naturam perfecta Dei nativitas attulisset. Veritatem igitur evangelici sacramenti Thomas intelligens, Dominum suum et Deum suum esse confessus est. Non hic honoris est nomen, sed naturae confessio est: rebus enim ipsis atque virtutibus Deum credidit. Et Dominus professionis hujus religionem non honoris esse docuit, sed fidei, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Videns enim Thomas credidit. Sed quid credidit quaeris? Et quid aliud credidit quam professus est: Dominus meus et Deus meus? Resurrexisse enim per se ex mortuis in vitam, nisi Dei natura non potuit: et creditae religionis fides hoc est professa, quod Deus est. Anne ergo nomen Dei non naturae res existimabitur, cum professio nominis fidem naturae creditae sit secuta? Nam utique religiosus filius, et qui non voluntatem suam sed ejus qui se miserat faceret, et qui non honorem suum sed ejus a quo venerat quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset; ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur. Sed vere et apostolicae fidei mysterium confirmans, et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent. 13. Pater et filius unus tantum est Deus. --Nomen igitur naturae, fidei nostrae non deserit professionem. Nomen enim, quod rem unamquamque significat, rem quoque ejusdem generis ostendit: et jam non res duae sunt, sed res generis ejusdem est. Filius namque Dei Deus est; hoc enim 185 significatur ex nomine. Non duos deos connumerat nomen unum; quia unius atque indifferentis naturae unum Deus nomen est. Cum enim et Pater Deus est, et Filius Deus est, et proprium naturae divinae nomen in utroque sit; uterque unum sunt: quia cum subsistat Filius ex nativitate naturae, unitatem tamen conservat in nomine: nec ad professionem duum deorum nativitas Filii credentium fidem cogit, quae Patrem et Filium, ut unius naturae, ita unius profitetur et nominis. Est itaque Dei filio nomen ex nativitate. Hic enim nobis secundus ad demonstrationem gradus est, ut Deus sit ex nativitate. Quamquam mihi adhuc de proprietate nominis supersit apostolica auctoritas: sed interim evangelicum placet tractare sermonem. 14. Filius ut natus ex Deo, Dei naturam habet. Nasci et coeptum esse non idem. --Et primum quaero, quam nativitas filii naturae novitatem potuerit inferre, ne Deus sit? Intelligentiae istud humanae sensus excludit, ut aliquid a natura originis suae nascendo diversum sit: nisi forte quod ex naturarum diversitate conceptum, novum aliquid in se (et ita sit generis utriusque, quod neutrum sit) veniat in vitam; quod in pecoribus ac bestiis usitatum est. Sed ea ipsa novitas non inest, nisi ex connatis proprietatibus sub diversitate naturae: et diversitatem eorum nativitas non intulit, sed accepit, dum id tenet, quod ex utroque sibi unum est. Et cum haec in his corporalibus causis et passionibus ita sint; quis rogo furor est, nativitatem unigeniti Dei ad degenerem ex Deo referre naturam: cum nativitas non nisi ex proprietate naturae sit; et jam nativitas non erit, si proprietas naturae in nativitate non fuerit? Hinc ille omnis aestus et furor est, ut in filio Dei non nativitas sit, sed creatio; ut non naturae suae originem subsistens teneat, sed alienam a Deo de non exstantibus sumat: quia secundum quod ait: Quod de carne nascitur, caro est; et quod de spiritus, spiritu est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, non ambiguum sit nascenti diversum atque alienum aliquid ab eo ex quo natus sit non inesse. Nativitas igitur Dei Deum perficit, ut Deus non coeptus intelligatur 186 esse, sed natus: quia coeptum esse, potest non id ipsum esse quod nasci, dum omne coeptum aut ex nihilo in aliquid exsistit, aut ex alio in aliud proficit et desinit; ut ex terra aurum, ut ex solidis liquida, ut ex frigidis ferventia, ut ex albis punicea, ut ex aquis animantia, ut ex inanimis viventia: Dei autem filius neque ex nihilo Deus coepit esse, sed natus est; neque aliud aliquid fuit ante quam Deus est ( al. esset). Atque ita qui in Deum natus est, nec coepit quod Deus est nec profecit. Tenet itaque nativitas eam ex qua substitit naturam, et filius Dei non aliud quam quod Deus est subsistit. 15. Natus vere ex Deo est, cui Deus est pater et cui cum Deo aequalitas. Aequalitas nec soli competit nec diversis. -- Aut quisque hinc ambigit, discat a Judaeis intelligentiam naturae, vel potius cognoscat ab Evangelio veritatem nativitatis, in quo scriptum est, Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Non nunc, ut in caeteris solet, Judaeorum sermo ab his dictus refertur: expositio potius haec Evangelistae est, causam demonstrantis cur Dominum interficere Judaei vellent. Cessat ( al. cesset) ergo per impietatem blasphemantium vitiosae intelligentiae excusatio; cum per Apostoli auctoritatem, sub significatione nativitatis, proprietas naturalis ostensa sit: Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Anne naturalis nativitas non est, ubi per nomen patris proprii, naturae aequalitas demonstratur? Non enim ambigitur, quin aequalitas nihil differat. Quis porro dubitabit, quin indifferentem naturam nativitas consequatur? Hinc enim est sola illa quae vere esse possit aequalitas: quia naturae aequalitatem sola possit praestare nativitas. Aequalitas vero numquam ibi esse credetur, ubi unio est: nec tamen illic reperietur, ubi differt. Ita similitudinis aequalitas nec solitudinem habet, nec diversitatem: quia omnis aequalitas nec diversa, nec sola sit. 16. Filii nativitas et cum Patre aequalitas ex ipsius dictis. Divinitatis Christi diversa argumenta simul pertractantur. --Quamquam igitur hujus intelligentiae nostrae judicia cum humani sensus opinione communia sint, ut et nativitas naturae habeat aequalitatem, et ubi aequalitas est, neque 187 alienum aliquid a se possit esse, nec solum; tamen ex ipsis dictis dominicis hujus quoque sermonis nostri fides affirmanda est, ne temeritas contradicendi, sub libertate diversae in nominibus intelligentiae, audeat professionibus divini de se testimonii contraire. Respondit enim Dominus: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid. 19, et seqq.). Propositionis quidem ordo id exigebat, ut singula quaeque genera singularum quarumcumque causarum pertractarentur; ut quia Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, nomine, nativitate, natura, potestate, professione didicissemus, demonstratio nostra gradus singulos dispositionis propositae percurreret: sed nativitatis id natura non patitur, quae in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem sola complectitur. Sine his enim nativitas non erit; quia in se haec omnia nascendo contineat. Hanc igitur tractantes, incidimus in eam necessitatem, ut superius commemorata ad ordinem tractatus proprii differre non liceat. 17. Christus a Judaeis accusatus et naturam et nativitatem suam exponit. Christi virtus de cognitione. Quid haec cognitio. --Respondens enim Dominus ad Judaeos, quod eum interficere ob hoc magis vellent, quia patrem suum dicens Deum, aequalem se Deo fecisset, omne sacramentum fidei nostrae, dum impiis eorum motibus contradicit, exposuit. Dixerat enim superius, cum, paralytico curato, violati sabbati reus etiam mortis judicio constitueretur, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et hinc omnis accendebatur invidia, quod se Deo exaequasset paterni nominis usurpatione. Volens itaque et nativitatem suam confirmare, et naturae virtutem profiteri, ait: Non potest quidquam facere ab se Filius, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Exordium responsionis adversum Judaeorum impium motum, per quem usque ad voluntatem inferendae mortis exagitabantur, aptatum 188 est. Nam ad violati sabbati objectum sibi reatum dixerat, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor: ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc, quod ipse ageret. Patris esse opus intelligendum, quia ipse in se operaretur operante. Et rursum adversum eam invidiam, qua se per paternum nomen Deo exaequasset, haec subdidit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret; ait Filium ab se facere nihil posse, nisi quod Patrem facientem vidisset. Et ut maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostrae ordo; naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret: praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id, quod postea Filius facturus esset: sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est, ex Patre Filius natus esset; per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil ab se, nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est: et cum unigenitus Deus paternae virtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei patris, quam per legitimam nativitatem obtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus videt, sed visus ei omnis in virtute naturae est. 18. Dum EADEM OMNIA facit, non alius; dum SIMILITER, alius est. --Denique subjecit: Omnia enim quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Similiter illud ad significationem nativitatis adjecit: omnia vero et eadem ad ostendendae naturae veritatem locutus est. In his enim, quae et quaecumque et eadem sunt, nec diversitas potest esse, nec reliquum. Atque ita in natura eadem est, cui eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per Filium eadem omnia fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit: ut omnia quae Pater facit, eadem omnia similiter faciat et Filius. Haec est verae nativitatis intelligentia, et fidei nostrae, quae ex naturae divinae unitate, unius indifferentisque divinitatis veritatem in Patre et Filio confitetur, absolutissimum sacramentum, 189 ut eadem faciendo Filius similiter faciat, et similiter faciendo eadem sint ipsa quae faciat: quia sub una hac significatione testentur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam. 19. Demonstratio operum nativitatem ingerit, non ignorationem. Nostrae fidei instructio est. Velle quid. --Tenet itaque responsionis dominicae ordo ecclesiasticae fidei integrum ordinem, ut nec discernat naturam, et significet nativitatem. Hoc namque sequitur: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibidem 20 et 21). Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeter quam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo patre credamus? Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse; sed temeritas impiae hujus existimationis non admittitur. Non enim doceri eget qui quidquid docendus sit sciat. Nam postea quam ait: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia, quae ipse faceret, demonstraret; continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Demonstratio ergo futuri operis non ignoratur a Filio, cui hoc demonstrandum est, ut exemplo paternae naturae mortuos vivificet. Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem. Et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei: quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit, confirmans eam per id, quod sibi omnia essent demonstrata quae posset. Neque enim non circumspectum se coelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. Demonstrata 190 enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam virtutis adjectam: ut demonstratio ipsa nativitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris, operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset connata cognitio. Porro autem ne per demonstrationis professionem, ignorantis in eo naturae diversitas crederetur; ea ipsa quae profitetur demonstranda, non nescit. Usque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut vivificet quos velit. Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat. 20. Judicium omne datum naturam et nativitatem probat. Judicium datum, ut honoris sit aequalitas. --Ac ne deinceps, quod quos vult vivificat, non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis jure subsistere; continuo subjecit: Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 22). Et in eo, quod omne judicium datum est, et natura et nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit. Datum autem omne judicium est; quia vivificat quos vult. Neque ademptum Patri judicium potest videri, cum ipse non judicet: quia Filii judicium ex judicio sit paterno; ab eo enim datum omne judicium est. Sed dati judicii causa non tacita est. Sequitur enim: Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Quid igitur, oro, derelictum est suspicionis, aut quid reliquum est ad impietatem occasionis? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Judicii autem dati ea causa est, ut Filius exaequati honoris ad Patrem sit, et inhonorificus Filio inhonorificus et Patri sit. Et quomodo post haec intelligitur nativitatis differre natura, quam non solum operatio, virtus, honor, sed etiam contumelia negati honoris exaequat? Nihil igitur aliud, quam sacramentum nativitatis, sermo nunc divinae responsionis ostendit. Neque aliter potuit aut debuit Filius a Patre distingui, quam ut et natus esse, nec tamen differens doceretur. 21. Tota de Filio fides eruitur ex praedictis Christi verbis. --Pater igitur usque modo operatur, et 191 Filius operatur. Habes naturae nomina, cum et Pater operatur et filius. Intellige et naturam Dei, per quam Deus operatur, operantem. Ac ne forte duas operationes naturarum dissimilium existimes intelligendas; memento de caeco dictum fuisse: Sed ut manifestentur opera Dei in eo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Joan. IX, 3). In eo ergo, quod operatur Filius, opus Patris est: et opus Filii, opus Dei est. Et de operibus sequens adhuc sermo est. Interim nunc nihil aliud studuit responsio, quam ut omne opus referret ad utrumque; utriusque autem natura non differret operandi, cum in eo, quod usque adhuc Pater operatur, operatur et Filius: ne qui dominus sabbati est (dominus est enim sabbati filius hominis, Luc. VI, 5), impie operari sabbato crederetur, cujus opus per nativitatis naturam paterni in se operis esset auctoritas. Non confunditur itaque aut aboletur natura, ne filius sit: nec tamen rursum adimitur natura, ne Deus sit. Nec discernuntur diversitate, ne unum sint: neque quod unum sunt, id potest praestare ne uterque sit. Et primum filium cognosce, cum dicitur: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Habes nativitatem filii, quae ab se nihil possit facere, nisi videat. In eo autem, quod ab se nihil potest, innascibilitatis adimit errorem; ab se enim non potest posse nativitas: quod autem videt, consciae in se naturae significatur agnitio. Et in eo nunc veram Dei cognosce naturam: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Post naturae autem virtutem, naturae per id indissimilis intellige unitatem: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat; sacramentum in eo fidei disce: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Conclusa sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia. Filius est, quia ab se nihil potest: Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit: unum sunt, quia exaequatur in honore, eademque facit, non alia: non est pater ipse, quia missus est. Habet igitur hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem: quia universa 192 nativitas non potest non in ea esse natura, unde nascatur. Non affert externi generis substantiam: quia ex uno non subsistit alienum. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: et quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem; quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque. 22. Arianorum fides ipsorum cognitioni adversa. Christi potestas, nativitas ex Deo, natura divina et exsistentia in Patre; manus. --Et super hoc, adsit sibi divinae de se sententiae testimonium. Ait enim: Qui sunt ex ovibus meis, vocem meam audiunt, et ego novi eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non perient in sempiternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus est omnibus, nemo poterit rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27, et seqq.). Quis, rogo, intelligentiam nostram stupor hebetis mentis obtundit, ut haec in sensum nostrum tam absolute dicta non subeant? Aut quis infirmitatem humanam tumor animi insolentis illudit, ut Dei cognitionem ex his adepti, Deum putent non in his intelligendum esse quibus cognitus est? Aut enim alia sunt Evangelia proferenda quae doceant: aut si de Deo sola ista (Evangelia) docuerunt, cur non ita credimus ut docemur? Quod si ex his tantum sumpta cognitio est; cur non exinde fides sit, unde cognitio? Sed cum fides cognitioni esse adversa detegitur; jam non cognitionis fides illa, sed criminis est, irreligiosam sibi fidem adversus religionem confessae cognitionis assumens. Unigenitus igitur Deus naturae in se suae conscius, nativitatis propriae inenarrabile sacramentum, ad fidei tamen nostrae confessionem, quanta potest verborum absolutione significat: ut et natus intelligatur, et in Dei natura esse credatur, et cum Patre unum sit, et unum se profitendo cum Patre, non tamen ut solus tantum atque ipse pater intellectus amittat esse quod filius est. Testatur enim primum naturae virtutem, cum de ovibus suis ait: Nec quisquam rapiet eas de manu mea (Ibid. 28). Consciae potestatis haec vox est, imperturbatae virtutis libertatem per id, quod nemo oves de manu sua abripiat, confiteri. At vero ut in natura licet Dei, naturae tamen ex Deo sit intelligenda nativitas; subjecit: Pater quod dedit mihi majus est omnibus (Ibid., 19). Non occultat ex Patre esse se natum: quod enim a Patre accepit, 193 majus est omnibus. Et qui accepit, est in eo quod accepit nascendo, non postea; et tamen ex alio est, dum accepit. Sed qui ex alio, accepit, ne aliud quid potius, et non in ejus intelligeretur natura a quo accepit exsistere; ait: Nemo poterit rapere de manu patris mei. De manu sua nemo rapit: quia a Patre quod est omnibus majus accepit. Quid sibi vult tam diversa professio, ut rursum de manu patris sui nemo rapiat? Filii manus est, quae accepit a Patre; Patris manus est, quae dedit Filio: et quomodo quod non rapitur de manu Filii, non rapitur de manu Patris? Quomodo si quaeris intellige: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Manus Filii, manus Patris est. Non enim degenerat per nativitatem natura, ne eadem sit: neque rursum quia eadem est intelligentiam nativitatis offendit, quia nativitas nihil in se admittit alienum. Ut vero per corporalem significationem virtutem possis ejusdem nosse naturae, commemorata est Filii manus manus Patris; quia natura et virtus Patris esset in Filio. Postremo ut per sacramentum nativitatis veritatem naturae indifferentis agnosceres; dictum est: Ego et Pater unum sumus: ut quod unum sunt, nec diversum nec solitarium crederetur, non alia in utroque per nativitatis et generationis proprietatem exsistente natura. 23. Ariani in Christum Judaeis iniquiores. --Manet, quantum intelligi licet, mentium vesanarum voluntas, cessante licet voluntatis effectu: et malignum animum malevolentiae studium, absistente mali operis occasione, non deserit. Nunc enim haereticorum furor, jam Domino in coelis sedente, quia exemplo Judaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est ( supple, esse) denegant: et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides injiciunt, et si possent, de throno eum suo in crucem retraherent. Et de Judaeis quidem ad dicti hujus novitatem commotis ita scribitur (Joan. X, 31, et seqq.): Tulerunt igitur lapides Judaei, ut eum lapidarent. Respondit 194 eis: Multa bona opera ostendi vobis a Patre, propter quod eorum opus lapidatis me? Responderunt ei Judaei: Pro bono opere non lapidamus te, sed pro blasphemia; et quia tu cum sis homo, facis te Deum. At tu vero, haeretice, quid agas ac profitearis agnosce; et eorum te intellige esse consortem, quorum in te refers perfidiae exemplum. Ad id enim quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, Judaei lapides elevaverunt, et eorum impius dolor ad sacramentum fidei salutaris impatiens, usque ad impetum inferendae mortis erupit. Quid tu, non habendo quem lapides, denegando minus efficis? Non differt voluntas: sed voluntatem tuam inefficacem esse coelestis thronus efficit. Quanto tu irreligiosior Judaeo? Lapides ille in corpus elevat, tu in Spiritum; ille in hominem ut putabat, tu in Deum; ille in diversantem in terris, tu in throno virtutis sedentem; ille in ignoratum, tu in confessum; ille in moriturum, tu in judicem saeculorum. Ille dicit: Cum sis homo (Ibid., 33); tu dicis: Cum sis creatura; uterque autem dicitis, facis te Deum; hoc commune in eum impii vestri oris opprobrium est. Negas enim Deum ex generatione Dei, negas filium ex nativitatis veritate, negas hoc, quod ego et Pater unum sumus, confessionem unius in utroque atque consimilis esse naturae. Subjicis substantiae novae et externae et alienae Deum: ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo nativitate subsistat. 24. Responsio Christi Judaeis, apta et Arianis. Responsionis causa et scopus. --Sed quia ad sacramentum dicti hujus commotus es: Ego et Pater unum sumus; ut Judaeo dicente: Cum sis homo, facis te Deum, tu pari impietate dicas: Cum sis creatura, facis te Deum (dicis enim: Non es filius ex nativitate, non es Deus ex veritate; creatura es praestantior cunctis: sed non es in Deum natus, quia ex incorporali Deo nativitatem non admitto naturae; non modo tu et Pater non unum estis, sed nec filius es, nec similis es, nec Deus es). Judaeis quidem Dominus respondit, sed magis ad impietatem tuam omnis haec apta responsio 195 est: Nonne scriptum est in lege, Quoniam ego dixi, dii estis? Si ergo illos dixit deos, ad quos verbum factum est Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Ibid., 34 seq.). Causam responsionis causa objectae ei blasphemiae intulit. Id enim ad crimen deputabatur, quod se cum homo esset Deum faceret. Deum autem se facere per id arguebatur, quod dixisset: Ego et Pater unum sumus. Demonstraturus itaque hoc, quod ipse et Pater unum essent, ex nativitatis usurpatum esse natura; in eo primum ineptiam ridiculi opprobrii confutat, cur in reatum vocaretur, quod se cum homo esset Deum faceret. Cum enim lex hujus nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impertiti nominis professionem; quomodo hic, quem Pater sanctificasset, et quem in hunc mundum misisset, blasphemus esset Dei se filium confitendo; cum cognominatos per legem deos indissolubilis Dei sermo statuisset? Jam ergo non est criminis, quod se Deum cum homo sit faciat; cum eos, qui homines sint, lex deos dixerit. Et si a caeteris hominibus non irreligiosa hujus nominis usurpatio est; ab eo homine, quem Pater sanctificavit (omnis enim hic de homine responsio est, quia Dei filius etiam hominis filius est), non impudenter usurpari videtur, quod Dei se filium dixerit; cum praecellat caeteros, qui cognominare se non irreligiose deos possunt, per id quod sanctificatus in filium est: beato Paulo scientiam nobis sanctificationis istius intimante, cum ait: Quod ante promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui destinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis (Rom. I, 2, et seqq.). Cessat ergo blasphemiae crimen, quod cum sit homo Deum se faciat: cum hoc nomen plurimis Dei sermo detulerit, et sanctificatus ac missus a Patre nihil aliud se quam Dei filium sit professus. 25. EGO ET PATER UNUM SUMUS, naturam nativitatis ostendit. --Non est relictus, ut arbitror, ambigendi 196 locus, quin de natura nativitatis dictum sit: Ego et Pater unum sumus. Nam cum Judaei arguissent illum, quod per hoc dictum, homo ipse cum esset, sese Deum faceret: responsio ejus confirmat, quod Dei se filium per id quod Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), ostenderit, primum nomine, deinde natura, postremo nativitate. Nam ego et Pater rerum nomina sunt; unum vero naturae professio est, quia in eo quod est uterque non differat; sumus autem non patitur unionem. Et ubi quod unum sumus unio non est, unum eos efficit esse nativitas. Hoc enim totum ex eo est, quod Dei se filium sanctificatus a Patre profitetur, et professio Dei filii hoc quod Ego et Pater unum sumus confirmat: quia nativitas non aliam possit, nisi eam ex qua subsistit, afferre naturam. 26. Natura Dei in Filio evincitur ex gestis. Aequari Deo nequit quod extra eum. --Consummavit autem totius fidei nostrae sacramentum unigeniti Dei sermo. Namque cum responsum ad id fuisset, cur se cum homo esset Deum faceret; ut dictum illud, Ego et Pater unum sumus, absolutae et perfectae intelligentiae ordinem sumeret, haec consequenter subjecit: Vos dicitis, quia blasphemavi, quoniam dixi: Filius Dei sum. Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 36, et seqq.). Infrenis audaciae est desperata jam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas. Nam jam quis nec erubescit stultitiae, ubi perdidit religionem: his enim contradicere, amentia potius quam ignoratio est. Dominus dixerat, Ego et Pater unum sumus: nativitatis hoc sacramentum est, ut Pater et Filius in unitate naturae sint. Et quia naturae praesumptio vocaretur in crimen, praesumendi ratio docetur ex causa. Ait enim: Si non facio opera Patris, nolite credere mihi (Ibid., 37). Si non opera Patris facit, non credendum ei est, profitenti Dei esse se filium. Non habet ergo nativitas novam externamque naturam; quia per id filius esse credendus est, quod opera patris efficiat. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur aut similis 197 est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequabitur. Si enim aliquid, quod non ex ipso est, reperiri potest simile ei ac virtutis ejusdem; amisit privilegium Dei sub consortio coaequalis; jamque non erit Deus unus, a quo indifferens sit deus alius. At vero non habet contumeliam, proprietatis aequalitas: quia suum est, quod sui simile est; et ex se est, quod sibi ad similitudinem comparatur; nec extra se est, quod quae sua sunt potest: et profectus dignitatis est, genuisse potestatem, nec alienasse naturam. Opera Patris efficit Filius; et per id credi se Dei filium postulat. Non est praesumptio arrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit. Gerere autem se non sua, sed quae Patris sunt, testatur; ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis, et nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nominis intimatur ex gestis, cum ait: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite (Ibid., 38). Credi sibu primum quod Dei filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non vult. Quod si facit opera, et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat. Cur enim sacramentum nati hominis, intelligentiam divinae nativitatis impediat; cum divina nativitas omne opus suum sub ministerio assumpti hominis exsequatur? Si igitur homini per opera non creditur quod Dei filius sit; credatur operibus quod Dei filii sint, quia negari quod Dei sint non possunt. Omne enim in se filius Dei habet nascendo, quod Dei est: et idcirco opus Filii opus Patris est, quia nativitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit. 27. Filius in Patre, et vicissim. Quidquid in Deo est, unum est. Filius vita de vita, adeoque non ex nihilo. --Faciens igitur opera Patris, et postulans ut si sibi non crederetur, vel operibus 198 ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum, nempe quod sequitur: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis, et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 38). Hoc est illud, Dei filius sum; hoc est illud, Ego et Pater unum sumus. Haec est nativitatis natura: hoc salutaris fidei sacramentum, non dividere quod unum sunt, nec nativitati adimere naturam, et ex vivente Deo viventis Dei veritatem confiteri. Non enim ex compositis atque inanimis Deus, qui vita est, subsistit: neque qui virtus est, ex infirmibus continetur: neque qui lux est ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est. Totum in eo quod est, unum est: ut quod spiritus est, et lux et virtus et vita sit; et quod vita est, et lux et virtus et spiritus sit. Nam qui ait, Ego sum, et non demutor (Malac. III, 6); non demutatur ex partibus, nec fit diversus ex genere. Haec enim, quae superius significata sunt, non ex partibus in eo sunt; sed totum hoc in eo unum et perfectum, omnia Deus vivens est. Vivens igitur Deus, et aeterna naturae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud natum esse quam vivens. Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem (Joan. VI, 58); docuit vitam in se per viventem Patrem inesse. Dehinc cum dicit, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis profectum sine novitate naturae. Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum; quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est, et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae atque inenarrandae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. 28. Qui in Patre sit. Humanae nativitatis comparatio. Nativitatis utriusque discrimen. --Admonuisse nos in exordio sermonis (Lib. I, n. 19; lib. IV, n. 2; et lib. VI, n. 9) 199 nostri meminimus, humanas comparationes divinis non satisfacere exemplis; tamen pro parte intelligentiae nostrae sensum formis corporalibus erudiri. Humanae nativitatis conscientiam consulo, utrum non intra patres maneat origo nascentium. Nam tametsi elementa illa inanima ac turpia, quibus nascendi causae inchoantur, in hominem alterum effluant, naturae tamen virtute intra se invicem manent: dum et per datam naturae ejusdem originem, nascentem sequitur ille qui gignit; et per acceptam nativitatem, cujus virtus etsi derivetur, non tamen aufertur, in gignente se manet ille qui nascitur. Et hoc quidem tantum ad humanae nativitatis intelligentiam commemoratum a nobis sit, non etiam ad perfectum in unigenito Deo nativitatis exemplum: quia naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimis continetur ad vitam. Nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita; cum in ea multa sint, quae sine naturae suae sensu, cum excreverint, desecentur. In Deo vero totum quod est vivit. Deus enim vita est: et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum. Neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum, quod ex eo nascitur, virtus est; habet nativitatem, non habet demutationem; et impertit profectum, nec amittit naturam: dum et nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem sequitur, et nativitas eam, quae vivens ex vivente est, naturam nascendo non deserit.
29. Ignis comparatio altera. --Affert autem pro parte fidei hujus significationem, ignis in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi; totum tamen ignis est, et haec universa, una natura est. Habet quidem ex infirmitate, quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat deficit. Sed hoc, quod incomparabile 200 Dei est, comparatione ex parte cognoscimus; ut non incredibile in Deo sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est. Aut numquid absciditur natura ne maneat, aut non sequitur natura ne insit, cum accenso lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla desectio sit, et tamen sit lumen ex lumine? Aut numquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine desectione subsistit? Aut hoc non inest in eo, unde non recisum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabile sit, nec genere naturae? 30. Comparationum quis usus. --Et haec, ut dixi, ad intelligentiam fidei tantum comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut nos potius intelligentiam invisibilium ex corporalibus sumeremus, non utique ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum: cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere. Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, posset intelligi: idcirco secundum illud jam etiam superius memoratum a nobis Domini dictum: Quod de carne nascitur, caro est: quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, utile existimavimus haec pro parte inserere comparationis exempla: ne mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae nobis professionis intelligentiam ex aliquo naturalia creaturarum exempla praestarent. 31. Filio natura divina vi nativitatis. Per hanc ipse in Patre et Pater in eo. Patrem dicens dicit et Filium. --Igitur ex vivente vivens Dei filius, et ex Deo Deus, et naturae inseparabilis atque indissimilis unitatem et sacramentum nativitatis ostendens, ait, Ego et Pater unum sumus. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret; ut conscientiam potius naturae demonstraret in dicto, subjecit, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, 201 Filius Dei sum, unitatem naturae ex nativitate esse contestans. At vero ut nativitatis fidem professio absoluta firmaret, nec naturae tamen afferret nativitas professa dissidium; hanc totius responsionis suae tenuit absolutionem, Operibus credite, quoniam Pater in me, et ego in Patre. Quid hic non naturale ac proprium sub sacramento nativitatis ostensum est? Insunt sibi invicem, dum non est nisi ex patre nativitas, dum in Deum alterum naturae vel exterior vel dissimilis non subsistit, dum Deus ex Deo manens non est aliunde quod Deus est. Infer duos, si occasio patet, fidei Ecclesiae deos: aut solitarium Deum vel falsa saltem mentire ratione: Filium, si potes, a Patre absque nativitatis tantum confessa veritate discerne, Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem. Ita in Deo patre et in Deo filio neque duos connumerabis deos, quia unum uterque sunt; neque singularem praedicabis, quia uterque non unus est. Non habet igitur fides apostolica duos deos, quia nec duos patres habeat, nec duos filios. Confitendo patrem, confessa filium est: credens in filium, credidit et in patrem: quia et nomen patris habet in se filii nomen. Non enim nisi per filium pater est; et significatio filii, demonstratio patris est: quia non nisi ex patre sit filius. In unius itaque confessione non unus est: dum et patrem consummat Filius, et Filii ex Patre nativitas est. Non demutatur autem per nativitatem natura, ne secundum similitudinem generis sui eadem sit. Eadem autem ita est, ut per nativitatem et generationem uterque potius unum confitendus sit esse, non unus. 32. Epilogus. Qui Pater et Filius Deus unus et non solus, invicem sunt. --Duos itaque praedicet deos, qui potest unum praedicare sine uno: aut singularem Deum doceat, qui possit negare et unum 202 uni per naturae virtutem et per sacramentum generationis et nativitatis non inesse. Naturam quoque diversam deputet ad utrumque, qui nesciat Patrem et Filium quod unum sint praedicatos. Deleant haeretici evangelicam Filii de se professionem, Ego in Patre, et Pater in me: ut possint vel duos deos praedicare, vel solum. Non sunt naturarum significationes in naturae unius proprietate: nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt qui invicem sunt. Invicem autem sunt, cum unus ex uno est: quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno aliud per nativitatem obtinet quam unius. Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabit Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat. Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus sit. 33. Iter ad Patrem per Filium: qui hoc intelligatur. --Non incertam aut dubiam Dominus tanti sacramenti doctrinam reliquit, nec nos in ambiguae intelligentiae deseruit errore. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim (Joan. XIV, 6, et seqq.): Ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si scitis me, et Patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Ait illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater 203 in me est? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite. Non nos in erratica atque in invia deducit ille qui via est, neque illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est. Et quia haec benigna ad salutem nostram dispensationis suae nomina ipse constituit, ut nos tanquam via in veritatem deduceret, et veritas constitueret in vita; cognoscendum est, quod illud obtinendae vitae sacramentum esse demonstret. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Iter ad Patrem per Filium est. Et quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit: quia videri possumus per doctrinam Filii potius ad Patrem, quam per confessionem paternae in eo divinitatis venire. Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus. Non enim fides ex arbitrio nostro, sed ex dictorum est ineunda virtutibus. 34. Filium qui sciat, scire et Patrem. --Nam hoc sequitur: Si scitis me, et Patrem meum scitis (Ibid., 7). Homo Jesus Christus cernitur: et quomodo si ipse cognitus sit, erit cognitus Pater; cum naturae suae, id est, hominis in eo habitum Apostoli recognoscant, et liber a corporali Deus carne, non in hac corporalis carnis infirmitate noscendus sit? Sed in sacramento assumpti corporis divinitatis paternae naturam in se Dominus confirmans, hunc ordinem tenuit: Si scitis me, et patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Tempus visionis separavit a tempore cognitionis. Nam quem cognoscendum ait, eumdem jam dixit et visum ut naturae jam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc hujus revelationis acciperent. 35. Philippus hoc non capit; cur. Qui salva fide Patrem sibi ostendi rogat. --Sed commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur. Patrem visum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia visus sit. Humani istud animi infirmitas non capit, 204 nec fidem sumit tam diversarum rerum professio; ut qui tunc visus sit, nunc cognoscendus sit, cum vidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit: cum cognitionem Filii ipse secundum hominem corporalis et visus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris, ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine visum esse testatus sit. Prorupit igitur apostolica familia ritate et constantia Dominum interrogans Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur: sed ignorationis hic error est. Visum enim jam, et a modo cognoscendum Dominus Patrem dixerat: sed visum esse Apostolus non intellexerat. Denique non visum negavit; sed ostendi sibi rogavit: neque ostensionem veluti corporalis contemplationis desideravit, sed demonstrationem intelligendi ejus qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat: sed quomodo per id Patrem viderit, nescit. Nam ad quod dixerat, Domine, ostende nobis Patrem (Ibid., 8), ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio, quam videndi, subjecit, et sufficit nobis. Non adempta est fides dicto; sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti: quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi. Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset visus esse, et per hoc noscendus esse, quia visus sit. Nec impudens erat, ostensionem ejus qui visus est postulare. 36. Quod Dei in Christo naturam nondum nosset arguitur. --Dominus itaque dictis Philippi haec reddidit: Tanto tempore vobiscum sum; et non nostis me, Philippe (Ibid., 9)? Arguit Apostoli in cognoscendo se ignorationem: quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est, quod queritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito, paternae in se naturae esset intelligenda divinitas. Cum enim ea, quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, jubere ventis, inintellecta demutatione vini 205 incrementoque panum cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare vitia nativitatis, peccata dimittere, vitam mortuis reddere; et haec agere carnalem, et Dei se filium inter ista profitentem: hinc querelae omnis orta conquestio est, quod in sacramento nativitatis humanae, gessisse haec in homine assumpto Dei non intellecta natura est. 37. Patrem exhibet ut vivens ipsius imago. --Et idcirco arguens, cur cum haec tanto tempore gereret, agnitus non fuisset; postulantibus ut sibi Patrem ostenderet, ait: Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid.). Non hic ille contemplationem corpoream et visum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat, Nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et adspicite regiones, quia albae sunt ad messem (Job. IV, 35). Nec tempus patitur, nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intelligi: sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam, intelligentiae jussit oculos elevari, ut nunc dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem. Non enim hoc, quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit: neque ad incorporalis Dei naturam videndam assumpti hominis species in exemplo est. Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex virtute naturae: et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit: dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem. Imagines enim caeterae ex diversis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species, quorum sunt imagines institutae: sed numquid ut imagines verae sint, exaequari possunt inanima viventibus, et vel picta vel sculpta vel fusa nativis? Filias autem Patri non secundum haec (horum ad instar) imago est: quia viventis vivens imago est, et ex eo natus non habet naturae diversitatem, et in nullo diversus tenet naturae ejus ex qua non diversus est potestatem. Quod ergo imago est, eo proficit, ut Patrem Deum unigeniti Dei significet nativitas; significet autem, ut forma ipse et imago invisibilis Dei: et per hoc non amittit naturae 206 unitam similitudinem, quia nec careat virtute naturae. 38. Dei verbis nec Deus singularis, nec dispar Filius. --Et hinc illud est, Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me, Philippe? qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non creditis mihi quoniam ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo: omnia reliqua et arta et conclusa et impedita sunt et obscura. Si quis aliis verbis demonstrare hoc, quam quibus a Deo dictum est, volet; aut ipse non intelligit, aut legentibus non intelligendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem, Qui me vidit, vidit et Patrem. Hoc demutare antichristi est, hoc negare Judaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intelligentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra vitium, si in dictis Dei resedit obscuritas. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse, nec disparis: quia per hunc ille visus, neque non unum sunt in sacramenti professione, neque unus. Et quaero quid significasse in eo Dominus credatur, cum dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem? Non tenes unionem, ubi per conjunctionem ipsam paterni nominis significatur adjectio. Cum enim dicitur, et Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia. Et quid reliquum est, nisi ut per naturae unitam similitudinem Pater per Filium visus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur; Dominus subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset? 39. Pater in Filio visus ex proprietate naturae. Contra Sabellium. Contra Arium. Qui in se invicem Pater et Filius. --Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia atque in genere veritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur: Non creditis, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10)? Inseparabiles esse per naturalem similitudinem Patrem et Filium, non possumus verbis aliis docere, nisi Filii. Non enim hic per demutationem nominum atque specierum Filius, qui via est et veritas et vita, mimis theatralibus ludit: ut in assumpto homine 207 se filium Dei nuncupet, in natura vero Deum patrem, et unus ac solus personali demutatione se nunc in alio mentiatur. Non itaque ipse solitarius, nunc sibi filius est, nunc se sibi profitetur in patrem, et naturae nomina infert cessante natura. Alia hic verborum simplicitas est: nam et Pater pater est, et Filius filius est. Sed in his nominibus ac rebus nihil in se novum, nihil diversum, nihilque peregrinum est. Tenet enim naturae veritas proprietatem; ut quod ex Deo est, Deus sit, et nec deminutio sit nativitas, nec diversitas: dum et Filius non in naturam externam ac dissimilem patri Deo subsistit, nec Pater alienum quid sit a se nativitati Unigeniti acquirens, sed universa potius quae sua sunt sine damno impertientis indulsit. Atque ita nec natura Dei caret, dum non aliunde quam ex Deo Deus est; nec a Deo differt, dum non aliud ipse quam Deus est: quia et nativitas Dei consistit in Filio, nec per nativitatem Dei amisit ex se Dei natura quod Deus est. Pater igitur in Filio est, et Filius in Patre, Deus in Deo: non per duplicem convenientium generum conjunctionem, neque per insitivam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem, exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt: sed per nativitatem viventis ex vivente naturae; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil his novum est, nihil alienum, nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos impium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasphemum est. 40. Nec aliud sunt, nec unus: dum et loquitur Filius, sed non a se: dum Pater agit, sed per Filium in quo et maneat. --Ac ne dubium hoc atque ambiguum sacramentum fides evangelica susciperet, hunc doctrinae suae Dominus ordinem tenuit: Non creditis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me? Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Quibus, rogo, aliis in Patre et Filio naturae proprietas demonstrari, quam his ipsis verbis, potuit et potest, nativitatis tamen in omnibus significatione praelata? Cum enim 208 ait: Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; non exemit personam, neque se filium denegavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit. Nam dum loquitur ipse (signatus pronomine ego ), in substantia manens loquitur: dum autem non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo patre testatur. Ipse in separabilis ab eo atque indissimilis unitate naturae: quia quamvis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur. Nam qui non a se loquitur, et tamen loquitur, non potest non esse dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit non suum tantum esse quod loquitur. Subjecit enim: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici: operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri. Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur; neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem: sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt. Et uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt: quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur; neque qui non ab se loquitur, non loquatur. Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat; perfectae hujus unitatis fidem statuit, dicens: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite (Ibid., 11). Pater operatur in Filio; sed et Filius opus Patris operatur. 41. Nativitatis et naturae suae divinae fidem poscit Christus. Unigenito proprium est inesse simul et subsistere. --Ne ergo per virtutis efficientiam, et non per naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui; ait: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 11). Quid est istud, rogo: Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est: Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem sibi ostendi poposcerat. Non enim suffecerat dixisse: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi intelligentiam nostram eo usque protenderet, ut cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nativitatemque unitas ejusdem in utroque naturae. Credi itaque sibi Dominus vult, ne forte per 209 assumpti hominis dispensationem fidei conscientia periclitetur. Certe si quid afferat ambiguitatis caro, et corpus, et passio: vel operibus credatur, Deum in Deo esse, et ex Deo Deum esse, unum eos esse: dum naturae virtute uterque in se est, et neuter sine altero est: dum et Pater nihil ex suis amittit in Filio, et Filius totum sumit ex Patre quod filius est. Non est corporalium naturarum ista conditio, ut insint sibi invicem, ut subsistentis naturae habeant perfectam unitatem, ut manens unigeniti nativitas a paternae divinitatis sit inseparabilis veritate. Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: 210 inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat. Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est. Hinc enim illud est: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 29; Ib., XIV, 9; Ibid., 11): quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei filius non aliud quam Deus est. Et idcirco non in deos duos unigeniti generatio deputatur: quia in Deum filius Dei nascens, naturam in se Dei se gignentis exhibuit.