Migne Patrologia Latina Tomus 17
AucInc.DeTri4 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De Trinitate
- 321 CAPUT PRIMUM.--
Nullus igitur qui sanum sapit omnipotentem Deum, qui Trinitas et spiritus est, corpus aliquod visibile aut palpabile arbitretur: sed simplicem rationabilem, invisibilemque naturam intelligat, et quae nulla omnino compage solidata, aut aliquid ei extrinsecus, aut aliunde videatur adjunctum: quem nulla substantia, nulla creatura, nulla umquam dominatio antecedit. Fons ergo et principium virtutum omnium, visibilium et invisibilium creaturarum, id est, coelestium et terrestrium conditrix, sancta et inseparabilis Trinitas est, quae in se recipit nihil externum; ne circumscripta videatur, aut alicujus rei indiga esse inveniatur, cum pura et unimoda ac mystica, et ut ita dicam, unione fecunda semper est. Tanta est enim in tribus inseparabilis et inconfusa unitatis essentia, ut nihil extra se sancta Trinitas agere videatur: in qua sancta et inseparabili Trinitate vera est aeternitas, immutabilis veritas, et aeterna ac perfecta est charitas. Et ideo verius cogitatur Deus, quam dicitur; quia incomprehensibilis semper est. Deus ergo omnipotens qui nec sexum habet, nec aetatem, nec definita corporis membra, sic se voluit excellentissime, evidentissime, atque magnificentissime praedicari. Aeternitas ergo in Patre, species in imagine, usus in munere est (August. l, VI de Trin. c. 10, ex Hilar. l. II de Trinit.): et haec tria unus est Deus; non tamen in unius singularitate personae, sed unius Trinitatis essentia constans. Unus ergo diligens eum, qui de illo est: et unus diligens eum, de quo est: et ipsa dilectio idem unus utrorumque, id est, Spiritus sanctus. Et tamen tria haec, ut dictum est, unus bonus, verus, justus, lumen, vita, veritas, spiritus atque charitas est Deus. Deus ergo, quia aeternus et auctor est omnium, compositus intelligi non potest; ne anteriora Deo sint, quibus putatur esse compositus. Cunctam ergo creaturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Ergo aeternus appellari non potest, nisi is qui initio et fine caret, id est, Deus Pater, qui coaeternum sibi et coomnipotens Verbum et Spiritum habet. Quod intellectum perspicue probat substantiam Filii ac Spiritus sancti ante omnem creaturam exsistere, et extra omnia tempora, atque principium in Deo Patre semper permanere. Spiritus ergo sanctus non est genitus, sed genitoris genitique suavitas, sanctitas atque aeternitas est. Nam cum Pater sit Spiritus, et Filius Spiritus: et Pater sanctus, et Filius sanctus; proprie tamen de Spiritu dicitur Spiritus sanctus. Quia ergo coaeternus est, et communis ambobus, id ipse vocatur, quod ambo sunt.
- CAPUT II.--
Quanta jam temeritate et infelicitate censentur Ariani, qui dicunt: Erat tempus quando non erat Filius, lector intelligit. Numquid enim potuit esse tempus quando Pater sine vita, sine sapientia, sine virtute, sine Verbo, quod Christus est, fuerit? Absit; cum manifeste ipse declaret Pater dicens: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Quod comprobans beatus Joannes dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Quidquid ergo incorporale 322 est et invisibile, diversitate locorum non potest separari. Si enim noster sermo, aut virtus, aut sapientia, a nobis separari non potest, nisi cum e corpore abscedimus, quomodo haec ab immortali et omnipotente Deo, qui omnia per Verbum suum ex nihilo fecit, poterunt separari? Nam cujus erit Pater secundum impios haereticos, si ab eo Filii natura separatur? Et rursus Filius cujus erit Filius, si non origo sua referatur ad Patrem; ut sit ille qui genuit, et ille qui ex eo genitus est? Pater ergo qui origo est deitatis et bonitatis, recte et in Filio et in Spiritu sancto intelligitur et sentitur: in illo, id est, in Filio, velut Verbo, virtute et sapientia: in hoc autem, velut Spiritu ab ipso procedente. Ita ergo rectum et catholicum est, ut et unum Deum secundum veritatem substantiae fateamur, et Patrem et Filium, et Spiritum sanctum in sua quemque subsistentia sentiamus. Absque ulla est ergo fine credenda sanctae Trinitatis divinitas, et ad sentiendum etiam ipsi menti difficilis. Et hoc solum est, quod ex ea comprehendimus, quia comprehendi non potest. Una est ergo in tribus deitas, et tria sunt in quibus deitas. Nulla ergo in unitate confusio, neque in divinitate discidium est. Et ideo pariter abjicienda est et stulti Sabellii commixtio, et impii Arii separatio: contraria etenim sibi, sed aeque impia protulerunt. Sabellius enim dum omnia nominari putat, nihil esse unumquodque designat; quoniam quidem desinit esse quod est, cum in alterutrum, id quod esse dicitur uniuscujusque, transfunditur: Arius autem dum creaturam Patris Filium, Spiritum vero sanctum Filii impie asserit esse creaturam.
- CAPUT III.--
Sed abjectis istis impietatibus et spretis, nobis, sicut beatus Paulus apostolus ait: Unus est Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus sanctus, in quo omnia (I Cor. VIII, 6). Hoc ipsum autem quod dicimus, ex quo, et per quem, et in quo omnia; non naturam secamus, sed unitatem et naturae, et voluntatis, et operationis confitemur. Unus ergo Deus in his tribus, et haec tria unus est Deus. Quod ita esse idem comprobat Apostolus dicens: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 35). Cujus rei congruens David propheta dicit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus; et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8). Pater ergo pater est sine initio; neque enim est aliud aliquid unde Pater sit: et Filius Filius est absque initio dumtaxat; de Patre enim est, et creator omnium temporum est: et ideo non sumit initium ex tempore (Joan. I, 1), quia Verbum, quia virtus, quia sapientia est, quae omne tempus et fecit et antecedit (I Cor. I, 24). Spiritus autem sanctus vere Spiritus est, procedens quidem ex Patre: sed non est et ipse Filius; quia non generatur, sed procedit a Patre. Omne enim quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Est ergo quod neque natum, neque factum est: est quod natum est, et factum non est: et est quod neque natum, neque factum est: et est quod factum est, et natum non est: et est quod factum est, et natum est, et renatum est: et est quod factum est, 323 et natum est, et renatum non est. Nunc autem propositorum memores, singulis jam rebus substantias designemus. Quod ergo neque natum, neque factum est, Pater est: non enim ab aliquo est. Quod autem natum est, et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est. Quod vero neque natum neque factum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est, et natum non est, coelum, et terra, et caetera quae sunt. Quod autem factum est, et natum est, et renatum est, homo est, qui primo nascitur carnalis, et in baptismo renascitur spiritualis. Quod vero factum est, et natum est, et renatum non est, animalia sunt.
- CAPUT IV.--
Ut ergo singula doceamus exemplis; de Patre enim ita scriptum est: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6); de Filio autem: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid.); et iterum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5); de Spiritu vero sancto: Nemo enim novit quae sunt hominis, quae in ipso sunt, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita et quae Dei sunt, hominum nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11); et iterum: Spiritus autem scrutatur etiam alta Dei (Ibid., 10). Quod autem Pater et Filius et Spiritus sanctus initio careat, exinde demonstratur, quia quod Pater est, esse non coepit; et si non coepit, nec Filius coepit: Spiritus autem sanctus, qui a Patre procedit, nec ipse coepit; quia processio ejus continua est, et ab eo est, qui non coepit: non enim Pater coepit esse, et quia non coepit, nec Spiritus coepit esse; ea ratione quia et in ipso est, et ejus est. De Filio iterum quod non coepit, evangelista testatur dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Ergo quia erat, non coepit; et quia apud Deum erat, non coepit: et quia Deus erat, non coepit: et quia hoc erat in principio apud Deum, non coepit: quia ita Deus ex Deo natus est, ut coepisse nesciat. Neque ergo fraudatus est Pater, eo quod ingenitus est, aut quia genuit Filium: neque Filius defraudatus, eo quod generatus est, aut quia ex ingenito generatur: neque Spiritus sanctus defraudatus est, quia utrorumque, id est, Patris et Filii est. Sic tamen eorum est, ut neque in Patre, neque in Filio refundatur; quia Deus est, neque initium, neque ullum finem habens, utpote qui Patri et Filio et coaeternus est; quia ubi vult, et quos vult, et quantos vult, et quantum vult, inspirat sua propria voluntate (Joan. III, 8). Replet ergo gratia sua quos vult, et quantos vult, et quantum vult; non ipse repletur: perfectionem praestat, non accipit: sanctificat, non autem ipse sanctificatur.
- CAPUT V.--
Hic ergo sicut Pater ac Filius et vita est et vivificans, et lux est et illuminans, et bonus et bonitas, et sanctus et sanctitas (Rom. VIII, 15): hic est Spiritus adoptionis, hic est qui dona sua dividit singulis, prout vult (I Cor. XII, 11): hic est Spiritus sapientiae et intellectus, scientiae et pietatis, consilii et virtutis ac timoris Dei (Esai. XI, 2): hic est Spiritus sanctus, per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur; et a quibus solis ipse cognoscitur, et qui solus omnia eorum per unitatem naturae novit: hic est de quo Filius dixit: Et Pater meus dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11), hoc est, aut ipsum, aut omnes gratias ejus. Sicut ergo Dominus Christus et Verbum, et virtus, et sapientia, et justitia, et margarita, et lux, et via, et resurrectio, et caetera quae de eo scripta sunt, appellatur; ita et Spiritus sanctus sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis ac timoris, ut jam dictum est, nuncupatur. Non tamen quod diversus sit juxta differentias nominum, sed quod unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium, qui in Domino Christo, utpote suae naturae consorte, semper inhabitavit. Isti sunt septem oculi, qui in Zacharia propheta in uno lapide (Zach. III, 9), id est, Domino Christo dicuntur inesse. Proprietas ergo, unicuique immobilis: sed unus cultus, una veneratio, una sanctificatio semper Patris et Filii et Spiritus sancti est. Neque enim dignum est aut Filium defuisse Patri, aut Spiritum sanctum defuisse Filio, sicut impii haeretici mentiuntur. Nos ergo haec praecaventes, servemus bonum propositum, quod a sanctis Patribus suscepimus. Adoremus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, in Filio Patrem, in Spiritu autem sancto Patrem et Filium intelligentes: dividentes antequam conjungamus, et jungentes antequam dividamus: 324 unitatem in Trinitate venerantes, et Trinitatem in unitate confitentes. Tota ergo a nobis sancta Trinitas adoranda est; quia tota regalis est, quia unius potestatis est, et unius gloriae est supra mundum, supra tempora, increata, invisibilis, incomprehensibilis, investigabilis: quae quo ordine apud semetipsam sit, ipsa sola cognoscit; a nobis autem aequaliter adoratur. In qua invisibili et ineffabili sancta Trinitate nihil tam proprium, tam fixum intelligere debemus, quam pacem et quietem. Neque enim dissensio ulla in natura Dei est, quia nec dissolvi posse sentienda est, utpote quae pax semper et charitas est. Si enim quatuor substantiae, id est, calor, sanguis, flegma et humor, hominem faciunt, et unus homo est; tu in unitate Trinitatem, aut in Trinitate unitatem quomodo non intelligis? Deus ergo Pater omnipotens, omnipotens Verbum et Spiritum habens, supra humanam intelligentiam est, et ultra quam cogitari potest, incomprehensibilis et aeternus: quem tunc, quantum fas imbecillitatis nostrae permittit, possumus agnoscere; quando Dominum Christum, qui ejus forma, et unicus filius est, noverimus; quia sicut ipse ait: Qui vidit Filium, vidit et Patrem, qui misit eum, et qui in eo est, et qui in eo manet (Joan. XIV, 9); et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ergo omnipotens Pater nomen Patris per Filium sortitus est; quia nemo sine filio pater esse vel dici potest, neque filius sine patre. Unigenitum vero Dei Filium, Verbum, et sapientiam, ac Spiritum ejus sanctum substantialiter aequales per omnia Patri confiteri honorificum est. Nam quis revera aut colorem, aut habitum, aut magnitudinem Verbi et sapientiae, juxta quod sapientia est, ac Spiritus sancti coaptavit; ut gradus illic requirat, et ordines faciat, ubi omnia invisibilia et unita ac pacifica semper permanent?
- CAPUT VI.--
Primum ergo omnium credendum est unum esse Deum, qui cuncta ex nihilo per Verbum suum fecit, et per Spiritum sanctum animavit: qui cum universa capiat, ipse a nemine capitur. Quod ita esse uno versiculo David propheta comprehendit dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Iste est Spiritus sanctus, qui in principio et fabrica mundi ferebatur super aquas (Gen. I, 2). Iste est in quo Moyses et Aaron coram Pharaone rege Aegypti signa fecerunt, et de quo Magi dixerunt: Hic digitus Dei est (Exod. VIII, 9). Iste est qui in Moyse, et in omnibus sanctis patriarchis et prophetis atque apostolis locutus est (II Petr. I, 21); de quo Apostolus dicit: Et nos omnes uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13). Iste est, qui carnem Verbi Dei in sacrum Virginis uterum fabricavit (Luc. I, 35): iste est, quem post baptismum Pater super Filium misit (Matth. III, 16): iste est, cujus virtute Jesus plenus reversus est a Jordane, et regressus est in Galilaeam (Luc. IV, 14): iste est, quem Pater petentibus se dat (Luc. XI, 13): iste est, qui a Filio advocatus noster apud Patrem, et alius paraclitus appellatur, quem Filius ad nos missurum se esse promisit (Joan. XIV, 16). Si ergo unius naturae non esset cum Patre et Filio, numquam alius a Filio paraclitus diceretur: idcirco ergo alius paraclitus dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscamus. Alius ergo a nobis ad Patrem ascendens, alius ad nos a Patre veniens, paternum erga nos semper ac piissimum affectum declarat. Qui numquam nos in tentationibus istius mundi et miseriis nec sine advocato nec sine consolatore esse patitur. Iste est, qui una cum Patre Filium pro salute generis humani misit, sicut Esaias propheta ex persona Filii loquentis testatur dicens: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Esai. XLVIII, 16; Matth. XII, 28). Iste est, in quo Jesus daemonia ejiciebat: iste est, quem Dominus Jesus Christus post tertiam diem resurgens a mortuis, dedit discipulis suis dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt: quorum autem retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22, 23). Iste est, qui die Pentecostes super apostolos descendens, diversas eis impertitus est linguas et gratias (Act. II, 3), sancti Joel prophetae vaticinium (Joel II, 28) complens. Iste est, qui in sanctis martyribus loquens, diabolum et adversarios Christi vicit: iste est, qui Paulum implevit, et in apostolatum segregavit (Act. XIII, 2). Iste est, qui diversa dona sua in singula membra Domini Christi usque in finem mundi operatur (I Cor. XII, 6). Iste est, qui non solum a nobis tristitias et moerores et malas turpitudinum cogitationes expellit; verum etiam Dei in nobis memoriam tribuit, 325 ut merito cum David propheta dicere possimus: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4); et iterum: Memor ero mirabilium tuorum (Ibidem, 12). Iste est, qui nobis recte credentibus, et bene operantibus adveniens, tenebras et angustias ac pusillanimitatem cordis et sua nos luce illuminans, miscet sensui nostro sensum Christi; ut vitam nostram, quae in Christo est abscondita, cogitemus; et in aeternis et superventuris saeculis, qui noster status sit, consideremus, sequentes Jesum Filium Dei, qui penetravit coelos, et in dextera Dei sedens, et in omni consistens loco, nihil suae praesentiae vacuum dereliquit. Si tamen non eum unius loci spatio contineri pro dispensatione corporis pro nostra salute suscepti putemus, aut circumscriptum secundum divinitatis et incorporalitatis suae naturam. Diversitate locorum divinitas non potest separari; quod ita esse ipse Salvator comprobavit dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Non ergo ad explenda opera sua loco indiget Spiritus, Verbum, virtus, sapientia, splendor, imago, vapor, et splendor Dei sine macula: quae omnia sine dubio personam Filii demonstrant. Nullum ergo exstitit tempus, quando Pater sine Filio, aut Filius sine Patre, aut Spiritus sanctus sine Patre ac Filio fuerit.
- CAPUT VII.--
Proprium ergo Dei est non coepisse, sed semper idem esse, quod semper est. Quod ita esse de semetipso comprobat Deus loquens ad Moysen: Vade, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Iste est Spiritus sanctus, qui neque natus, neque factus est: sed est infectus, sicut Pater ac Filius. Iste est Spiritus sanctus, qui lapsos erigit; et jacentibus occasionem tribuit resurgendi, singulaque juxta varietatem meritorum, et voluntatem Patris ac Filii dispensat, quorum omnia non per investigationem, sed per unitatem naturae novit. Ipse est, de quo propheta ait: Spiritus Domini multiplex, mundus, incoinquinatus, et sanctus est (Sap. VII, 22). Sicut ergo lumen tenebras non recipit, sic et Spiritus sanctus per naturam habet, ut omnium sordium incapax sit. Iste est, qui se transfert a cogitationibus, quae sine Deo sunt. Iste est, qui se in animas sanctas infundit et amicos Dei atque prophetas constituit. Nisi ergo quis Spiritum sanctum habuerit, nec Pater nec Filius, quorum est, et cum quibus unus est Deus, ad eum veniunt; ut apud eum mansionem faciant. Iste est spiritus sapientiae, qui ideo multiplex appellatur, eo quod multa in se habeat, et quae habet, hoc et est, et per omnia unus est, nec in aliquid eorum, quae operatur, ipse mutatur; sicut imago ex annulo, quae in ceram transit, et annulum non relinquit. Quod ita esse Dominus comprobat, ad Moysen dicens: Auferam igitur de Spiritu, qui est in te; et dabo illis septuaginta (Num. XI, 17), quasi scilicet ignis de igniculo transferatur, absque detrimento ejus, unde sumitur. Ob hanc ergo incommutabilitatem et diversam operationem dictum est a Domino de sancto Joanne Baptista, quod in spiritu ac virtute Eliae venerit (Luc. I, 17). Iste est, quem Deus misit in corda nostra clamantem: Abba pater (Galat. IV, 6); et in quo clamamus: Abba pater; utrumque enim dictum est, et accepisse nos Spiritum clamantem: Abba pater; et accepisse nos Spiritum in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15). Exposuit ergo quod dixit, clamantem, hoc est, clamare nos facientem. Iste est Spiritus, qui gemitibus inenarrabilibus postulat pro nobis, quando quid orare oporteat, humana fragilitas ignorat (Ibidem 26). Quod in seipso sanctus Apostolus non tantum verbo nos edocuit, verum etiam suo nobis demonstravit exemplo (II Cor. XII, 7 et 8), hinc quando contra utilitatem suam ac perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, qui eum colaphizabat: quem postea ab ipso Spiritu sancto eruditus, idcirco eum dixit datum sibi, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur, et aliquod boni damnum pateretur. Sed quia eum Dominus diligebat, qui semper divinitatis suae potentiam per infirma quaeque consuevit ostendere, non fecit quod ignoranter petebat. Ipse est Spiritus 326 sanctus, qui in Ecclesia catholica toto orbe terrarum diffusa omni se gratiarum fonte diffudit. Iste est Spiritus Domini Jesu (Ibidem 9), qui in fine mundi antichristum potentia sua interficiet (II Thess. II, 8). Iste est Spiritus sanctus, quem nullus haereticorum habet; qui licet omnes habere se Christi baptisma putent, tamen nisi veniant ad Ecclesiam Christi, Spiritum non poterunt habere Christi. Quod ita esse comprobat beatus Paulus apostolus dicens: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et iterum: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Quod confirmans beatus Joannes apostolus et evangelista (I Joan. IV, 2 et 3), dicit: In hoc cognoscitur Spiritus Dei, omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est: et hic est antichristus, quem audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est; et iterum: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei (I Joan. V, 5, et seq). Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Jesus est veritas; quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt.
- CAPUT VIII.--
Juste ergo eis qui eum sine Spiritu sancto Dominum confitentur, dicturus est in judicio: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non fecistis quae dixi (Luc. VI, 46); et mecum non colligentes sparsistis populos et membra mea, pro quibus ego sanguinem fudi meum? Et ideo oblatio haereticorum, qui Spiritum sanctum non habent, non in Dei cultum, sed in cultum daemonum proficit. Quidquid enim in synagogis suis haeretici, id est, in conventiculis Satanae loquuntur, non est doctrina Domini, sed ululatus et praestigia daemonum sunt. Isti enim sunt, quibus Spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicit populum Judaeorum parasse mensam dicens: Et parabatis mensam Fortunae (Esai. LXV, 11); et ideo tam ipsos quam peccatores, qui semetipsos non judicantes, audacter ad sacrosanctum corpus et sanguinem Christi accedunt, increpat Apostolus dicens: Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum (I Cor. X, 21). Haec de oblatione haereticorum dicta sufficiant; nunc autem ad ordinem revertamur.
- CAPUT IX.--
Quidquid ergo de Spiritu sancto diximus, hoc similiter et a Patre et a Filio fieri intacta et indiscussa dimisimus; licet pro certo noverimus quia sancta et inseparabilis Trinitas numquam aliquid extra se noverit operari. Et ut ita esse clareant quae dixi, breviter insinuabo. Incarnationem Verbi Trinitas fecit, et tamen non pertinet incarnatio nisi ad Verbum (Augustin. lib. cont. Serm. Arian. c. 15). Vocem de coelo super Filium post baptismum Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Patrem. Adventum Spiritus sancti supra Filium in specie columbae (Luc. III, 22) Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Spiritum sanctum. Quam trinam operationem in unitate manentem comprobat beatus Apostolus dicens: Divisiones enim gratiarum sunt, unus autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, unus autem Dominus: et divisiones operationum sunt, unus autem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq). Tria ergo haec unam credentibus tribuunt gratiam, quia non alia atque alia est substantia sanctae et inseparabilis Trinitatis. Cum ergo singula et Pater et Filius et Spiritus sanctus dicantur operari, omnia tamen pariter operantur. Sapientia condidit, Spiritu animavit, et justo ordinavit judicio. Ipse ergo justitia sua mundum in varias formas distribuit, et gratia sua ordinante, tanta illius membra incomprehensibiliter dispensat, continet et gubernat: cujus providentiae gubernatio tam justa, tam arcana, tam occulta est; ut quae putatur poena, medicina sit patienti. Unus ergo Deus in sancta Trinitate consistens haec operatur: quod ipse de se comprobans, per Esaiam prophetam dicit: Ego Dominus, et non estamplius extra me (Esai. XLV, 6 et 7), hoc est, praeter Verbum et Spiritum meum, virtutem ac sapientiam 327 meam, quae in me est semper; nullus est alter Deus atque salvator, de quo idem propheta dicit: Et mittet eis Dominus salvatorem, qui eos salvos faciat a peccatis eorum (Ibidem 5). Et iterum ex persona Patris supra scriptus propheta dicit: In memetipso juravi, quia egredietur ex ore meo verbum, et ad me vacuum non revertetur (Esai.XIX, 20; XLV, 23; LV, 11). Non est revera Verbum Patris ad eum vacuum reversum, quia obsides salutis nostrae, id est, veram animam et verum corpus susceptum in dexteram collocavit Patris. Quod ita esse futurum in Spiritu propheta intuens dicit: Vere tu es Deus absconditus ( Esai. XLV, 15), id est, in carne, Deus Israel Salvator; et iterum: Absconditus vultus ejus et despectus (Esai. LIII, 2); ut scilicet humano corpore divina potentia celaretur; et iterum: Et homo est, et quies cognoscit eum (Jerem. XVII, 9)? Et iterum: Hic Deus noster, non aestimabitur ad eum alius, qui in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36), et iterum: Homo in dolore, et sciens ferre infirmitates (Ibid. 38); verum scilicet corpus hominis per haec verba, et veram demonstrans animam, qui sciens ferre infirmitates divinitate superavit, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in coelis sunt, sive quae in terra (Esai, LIII, 4; Coloss. I, 28). Claruit enim per haec verba, in Dominum Jesum Christum, non ex parte veritatem, et ex parte mendacium: sed omnem in eo esse veritatem, id est, et Dei hominis.
- CAPUT X.--
Sed hoc non intelligit humana sapientia, quam condemnat beatus Apostolus dicens: Fides vestra non sit in sapientia hominum, quorum Dominus cogitationes novit, quoniam vanae sunt : sed in virtute Dei (I Cor. II, 5); et iterum : Non edocti humanae sapientae verbis, sed edocti Spiritu sancto (Ibidem 13). Ergo fides non sit in hominum sapientia, et haeresis non est. In Patre ergo semper Filius et Spiritus sanctus est; quod ita esse ipse Filius confirmat dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): unum propter naturam divinitatis, sumus propter personarum proprietates; et iterum: Ecce venit hora . . . ut me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32); et iterum: Opera quae ego facio, Pater in me manens, ipse facit ea (Joan. XIV, 10). Ipse est ergo semper in Patre Filius, qui ad Moysen dicit: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Ipse est, cui perfecto orbe congaudebat Pater; quia tantam molem terrae fundasset super maria, et super flumina collocasset eam; ut elementum gravissimum super tenues aquas ejus penderet arbitrio. In stabilitate ergo orbis terrarum, quando illius fundamenta pater firmabat, nullus erat cum eo praeter eos, qui erant in eo, id est, Filius et Spiritus sanctus. Erubescant ergo impii haeretici, qui Filium Dei aut Spiritum sanctum creaturam dicunt, aut fuisse tempus, quando non fuerint; neque enim temporum conditor habet aliquando principium. Quidquid ergo Filius loquitur, verba sunt Patris, et verba sunt Spiritus sancti: quidquid Pater loquitur, verba sunt Filii, verba sunt Spiritus sancti: quidquid Spiritus sanctus loquitur, verba sunt patris, verba sunt Filii Dei. Ergo unius, qui complet omnia, et in quo sunt omnia, his verbis sub mysterio sanctae Trinitatis notitia praedicatur; ait enim Filius: Spiritus sanctus a Patre procedit (Joan. XV, 26); tamen propter societatem unitatemque naturae a Filio mittitur: qui Filius ab Isaia propheta in regnantis habitu visus est, sed propter consortium majestatis unitatemque substantiae Spiritus sanctus in propheta est locutus:in Cherubim sane et Seraphim, ubi ipsa visio facta describitur, ex parte ostenditur Dominus, et ex parte celatur; duabus siquidem alis velabant faciem ejus, et duabus velebant pedes ejus, et duabus volabant ( Esai. VI, 2). Velantur ergo ea, quae ante mundum fuerunt, et ea quae post mundum erunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. 11, 9): ea vero quae in sec diebus facta sunt, nobis in notitiam per sacram lectionem venerunt. Nos ergo in Patre et Filio et Spiritus sancto non solum unam operationem, sed et aequalitatem confitemur; quia ubi aequalitas, 328 ibi eadem natura, eademque substantia est. Propterea, inquit Evangelista ( Joan. V, 19), eum Judaei persequebantur, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Filium Dei se dicendo, aequalem se faciebat Deo. Quod ipse Dominus comprobat dicens: Ego et Pater unum sumus, et ego in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu mea; statimque infert: Et nemo potest rapere de manu Patris (Joan. X, 30; XIV, 10; X, 29). Si ergo de manu Filii quae Pater dedit, nemo potest rapere, et haec eadem in manu Patris sunt, quae non rapiuntur ab eo; liquido comprobatur omnia Patris et Filii ac Spiritus sancti, qui et Patris et Filii est, esse communia: et Filii manu teneri, quae Patris sunt; et Patris manu teneri, quae Filii sunt. Dominus ergo Christus Dei et hominis filius, qui semper erat cum Patre et in Patre, duobus locutus est modis, id est, nunc secundum divinitatis suae gloriam, nunc secundum nostrae naturae hominem susceptum. Pater ergo in Filio, et Filius in Patre est, in utroque Spiritus sanctus est: et ideo recta confessio mysterii sanctae et inseparabilis Trinitatis ignoratio nostra est; cum enim sanctus Apostolus judicia Dei inscrutabilia esse testetur (Rom. XI, 33), jam ipse cujus inscrutabilia et occulta sunt, quam inscrutabilis et occultus sit, sapiens lector intelligit. Qui tamen sanctus Apostolus non dixit: Difficile inveniuntur judicia Dei, aut numquam; ne spem penitus inquirentium amputare videretur: sed ait, Inscrutabilia sunt judicia Dei. Quamvis ergo proficiat quis in scientia, et sapientiae deditus, arcana rimetur; tamen creata natura increati substantiam numquam potest comprehendere. Cum enim aliqua invenerit, rursum alia se offerunt quaestioni; cum illa repererit, alia innumera quoque inveniet. Tanta itaque investiganti semper materia suggeritur, ut reliquorum ignoratio involvat priorum scientiam. Unde et sapientissimus Salomon naturas rerum difficultatesque cognoscens, et imponens mensuram sapientiae suae ait: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me quam erat, et excelsa profunditas, quis inveniet eam? et iterum: Plura enim opera Domini in absconditis sunt; et iterum: Quemadmadmodum nescis quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium; et iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; et iterum: Quemadmodum qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimitur gloria (Sap. VII, 17; Eccl. VII, 24 et 25; XI, 5; III, 12). Et revera nihil tam verum, nihil tam manifestum; scriptum est enim: Delicta quis intelligit (Psal XVIII, 3)? Si ergo delicta sua homines non intelligunt; quanto magis naturam Dei et consilia ejus minime poterunt invenire! Quod comprobans propheta dicit: Generationem ejus quis enarravit (Esai. LIII, 8)?
- CAPUT XI.--
In hunc ergo unum Deum Patrem omnipotentem credimus, visibilium et invisibilium conditorem, cujus judicia atque consilia occulta sunt, iniqua autem numquam. Qui tamen Pater sine ullo sibi patre Pater est: et idcirco Filius de hoc genitus, cujus generationem humanus sermo edicere non valet, inferior ab eo esse non potest; quia, ut dictum est, verbum, virtus et sapientia ejus est. Deum ergo Dominum fatemur, Deum Filium Dei Patris altissimi, unici unicum, et cum Patre ac Spiritu sancto unum Deum esse confitemur; cujus licet aequalitatem humanus sermo explicare nequeat, incarnationis tamen ejus sacrosancta ac veneranda mysteria a sancto Gabriele Archangelo sanctam virginem Mariam, quae verbo feta sola conscia aure maritata est, alloquente cognovimus. Ait enim: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Non ergo haec generatio, qua de virgine pro salute nostra natus est, posteriorem eum facit Patri 329 sive tempore, sive potestate; quia non est temporalis genitor, ut Filio praejudicetur ex tempore, quia aeternus Pater Filium genuit coaeternum: nec extrinsecus natum aut factum, ut haeretici mentiuntur, sed ex propria substantia Patris generatum vera fides habet. Ex Deo ergo vero, in quo aeternitas et omnipotentia perfectae et sanctae Trinitatis consistit, verum Filium confiteri honorificum est: et ideo sicut in Patre nos convenit credere, ita et in Filio; quia hoc omnino est ille qui genitus est, quod ille qui genuit. Credimus et in Spiritum sanctum, cujus majestatem, potentiam et aequalitatem, quam cum Patre et Filio possidet, ipso donante, jam superius ostendimus, procedentem ex Patre, et communem cum Patre et Filio deitatem, operationem, ac substantiam possidentem: et distinguentes personas in proprietatibus suis; deitatem tamen sanctae Trinitatis inseparabilem confitemur; quia quod nominibus, et personis dirimimus, hoc potestate et deitate et unitate jungimus. Ergo vocabulum sanctae Trinitatis grande mysterium et arcanum est; et ideo quando de spiritualibus nobis sermo est, nihil de carnalibus est omnino ante oculos cordis proponendum. Sanctae ergo et inseparabili Trinitati lux invisibilis, virtus inseparabilis, substantia incomprehensibilis, vita interminabilis est, cui pax sempiterna omnis assistit, quam nulla umquam creatura penetrat, nulla conturbat. Si quis ergo extra Patris majestatem aut Filium vocat, aut Spiritum sanctum, videtur sibi spem de semetipso petere, id est, de simili, non de superiori natura; omne enim quod creatum est, quantum ad hoc pertinet, ex eo quod non erat, factum est, et simile sibi est. Ergo Domino Christo Deus Pater propria generatio est; nobis autem adoptione voluntaria: illi pater est per naturam, nobis per gratiam: illi Deus est unitate mysterii, nobis autem potestate. Qui ergo aliud quam hoc tenet, et non ita credit, anathema sit.
- CAPUT XII.--
Spiritus autem sanctus ipse est, sicut jam dictum est, qui et Patris et Filii est: ipse est, qui sicut Pater ac Filius replet orbem terrae: ipse est, qui a Filio sanctus et bonus pronuntiatus est: ipse est, qui a David propheta, sicut Dominus Christus, bonus et rectus pronuntiatur (Luc. XI, 13); ait enim: Rectum est Verbum Domini, hoc de Filio; et: Eructavit cor meum Verbum bonum. De Spiritu autem sancto: Spiritum rectum innova in visceribus meis; et: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. L, 14; XXXII, 4; XLIV, 1; L, 12; CXLII, 10). Ipse est, qui futura tamquam praesentia praevidet; ipse est, qui nobis Christi Domini nativitatem, mirabilia, persecutionem, passionem, crucem, mortem, sepulturam, resurrectionem, in coelis ascensionem, et ad judicium venturum ante plurimos praenunciavit annos. Sicut ergo Pater sine principio, ita et Spiritum sanctum et Filium habet sine principio coaeternum, genitum ex se, non post se. Et ideo sicut Pater omnem antiquitatem temporum antecedit, aeternitate consumit, longaevitate superat; ita et Filium genuit tam sibi in virtute, quam in hac, quam diximus, aequalitate consortem: sed haec virtus, haec sapientia, hoc Verbum, quod Filius est, ut verbis utar Apostoli (Philip. II, 6 et seq.), cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Ob hoc ergo mysterium Filius Dei Christus vocatur; quod tamen nativitatem ejus secundum carnem, passionem, mortemque significat: sed ista mirabilis et singularis nativitas, qua Christus genitus est, de Spiritu et sancto et Maria virgine facta est, sicut fides sancti symboli testatur. Hic ergo unicus in divinitate Filius Dei, etiam in nativitate carnali per quam hominem nostrum, ut salvaret, assumpsit, unicus invenitur; 330 solus est enim natus ex Virgine, quae nec praegnationem de viro, nec corruptionem sensit ex partu. De sancto ergo Spiritu et Maria virgine secundum carnem eum natum fatemur; sic etenim et beatae Mariae virgini futurum, ut jam dictum est, Gabriel Archangelus promiserat dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et ideo quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Qui Filius Dei pro nostra salute sub Pontio Pilato crucifixus est, ac sepultus. Vera ergo caro ex Virgine suscepta, vera crucifixa, vera sepulta, vera est post tertiam diem resuscitata. Ad viscera igitur sacrae Virginis, et suscipiendi inde carnem, et formandi illic hominem Spiritus sanctus opifex et sanctificator accessit; ut conjunctione Verbi et hominis a prima informatione perfecte Christus mediator Dei et hominum nasceretur, sine fraude humanitatis, sine corruptione deitatis exoriens: obiturus morte, quia creatus; superaturus autem mortis vincula, quasi creator. Non ergo inter Verbum et assumptum ab eo hominem aliqua separatio dicenda est, quia ex duabus naturis, id est, divina et humana mystica ratione compositis unum Christum Dei Filium confitemur.
- CAPUT XIII.--
Credere ergo nobis haec, non discutere licet: humiliter quaerere, non superbe inquirere. Verbum ergo et substantia Dei, quae per omnia incorporea est, inseri in corpore humano non poterat, nisi aliqua spirituali natura mediante, id est, anima. Anima ergo in secreta rationabili arte Verbum Dei capiente, absque ulla contagione viri, Deus natus ex Virgine est. Sicut ergo participatione sui Filius Dei praebens omnibus exemplum, juxta id quod Dei Verbum est atque sapientia, non minuitur communione participii; ita sancta Jesu anima, quae propter nostra peccata et tristis fuit, et conturbata est, nihil exinde contraxit. Haec est, quam dilexit Deus prae participibus suis (Ambr. in Luc., l. X, n. 127): haec vita nostra, de qua Apostolus ait: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3): haec est, quae dilexit justitiam, et odivit iniquitatem (Psal. XLIV, 8): haec tristis non pro morte, sed usque ad mortem fuit (Matth. XXVI, 38): haec in cruce non pro se, sed pro nobis turbata est: non virtus, non sapientia, non Verbum Dei, qui eam pro nostrarum animarum salute assumpsit, et omni virtutum ac sanctitatis decore adornans, in consortium deitatis perduxit. De hac ergo, quae per omnia nostrarum animarum similis est, Salvator ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo eam tollit a me, sed ego pono eam a me ipso, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Haec est beata anima, quae in cruce ad divinitatem clamavit dicens: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit ergo homo divinitatis separatione moriturus: nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est; numquam enim patitur vel mortem, vel corruptionem, quod immortale semper et incorruptum est. Deus ergo qui Verbum et Spiritus est, qui ubi vult inspirat (Joan. III, 8), carnem seu animam susceptam non deseruit invitus: sed quia voluit, ubi voluit, quomodo voluit, et quando voluit, relinquens posuit eam, et iterum assumpsit eam. Non ergo cujusquam jure ac potestate exutus est carne, sed ipse se exuit; nam qui potest non mori, si nollet, procul dubio, quia voluit, mortuus est. Quod ita esse comprobans Apostolus, ait: Spolians se carne, principatus et potestates exspoliavit, triumphans illos in semetipso (Coloss. II, 15), per mortem scilicet hominis suscepti; ut, sicut idem dicit beatus Apostolus, per mortem hominis suscepti destrueret eum, qui habebat mortis imperium (Hebr. II, 14), id est, diabolum, et liberaret eos, qui per totam vitam obnoxii erant servituti. Quod ita futurum multo ante Esaias propheta praedixerat dicens: Sicut ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se obmutuit; et iterum: Oblatus est, quia ipse voluit, ad multorum exhaurienda peccata; et iterum: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus ipse rogavit (Esai. LIII, 7 et seq.). Non 331 ergo necessitate crucem Christus dominus, sed voluntate sustinuit, dicens ad Petrum, qui timoris fragilitate ad crucis mysterium scandalizabatur et humano pavore trepidabat: Vade retro, Satanas, scandalum mihi es; quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Calicem enim quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Matth. XVI, 23; Joan. XVIII, 11; Matth. XXVI, 23). Alioquin si non propria voluntate oblatus esset, et crucem sustinere voluisset, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et apostolis dicebat: Omnes vos in hac nocte scandalum mei sustinebitis (Matth. XXVI, 31)? Poterat eos qui ad eum comprehendendum missi erant, declinare: quibus intrepidus occurrit et dixit: Quem quaeritis (Joan. XVIII, 4)? Qui statim ceciderunt retrorsum; quia vocem praesentis Dei ferre non poterant. Non ergo necessitatis fuit ut pateretur, sed voluntatis; non tam suae, sed et Patris, cui dicit: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Per veram ergo carnem immortalis mediatoris Dei et hominum nos mortales redempti, vivificati, salvati atque liberati sumus a laqueis et captivitate diaboli, super quem nobis potestatem dedit dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Omnis ergo humilitatis ac mysterii incarnatio ob hoc facta est, ut nos potestatem super diabolum acciperemus, qui se facturam per superbiam cognoscens, in tantam dementiam decidit, ut aequalem se facere voluerit altissimo creatori, dicens: Ponam thronum meum ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Esai. XIV, 14). Quod ita esse comprobat Apostolus dicens: Nam quod impossibile erat Legis, in quo infirmabatur, per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato, id est, primi hominis, damnavit peccatum in carne; ut sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, qui nobis per passionem crucis de latere suo lavacrum et potum martyrio dedicavit, omnes vivificarentur (Rom. VIII, 3; Coloss. II, 15; I Cor. XV, 22).
- CAPUT XIV.--
Ob hoc ergo nos convenit diligentius intueri, quis offerat, cui offerat, quid offerat, et pro quibus offerat is, qui nobis via, veritas, et porta effectus est; de qua porta Spiritus sanctus per Prophetam ait: Haec porta Domini, justi introibunt per eam; et iterum: (Psal. CXVII, 20). Non confundetur, dum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5). Sed ad istam portam non venient, nisi hi qui meruerint per Dei gratiam et adjutorium de portis mortis exaltari, hoc est, peccatis. Ejus ergo supplicia, cui credo, constanti professione commemoro, nec me pudet eorum, quae Redemptor mundi et pro mea salute suscepit, et pro sua virtute superavit. Rideas licet, Judaee atque gentilis, quod in eo spem meam locem, quem crucifixum mortuumque profitear; ego tamen in his vulneribus glorior, per quae me placere Redemptori meo, quod tu ignoras, intelligo: Verbum enim crucis, ut ait Apostolus, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei est (I Cor. I, 24 et 25). Ecce Pilati judicis facio mentionem, a quo judicatus est, qui est mundi judex futurus. Quid autem dignitatem fidei meae mordeant poenae illius beati corporis, quas celer resurrectio consecuta destruxit? Neque enim hic finis fidei meae confessionisque est: sed quid sequatur accipito. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos (Act. X, 42), id est, et justos et peccatores, et Gentiles et Judaeos, seu animas et corpora. Videturne tibi jam stabilis esse, atque felix nostra credulitas, quae ei innititur, cui nec ipsa mors obviare ac resistere poterit?
- CAPUT XV.--
Denique numquam magis quanta clementia et patientia Redemptor noster abundaret, apparuit; quam cum mysterii hujus agressus officium est, ut suscipiendo scilicet nostram substantiam, et patibuli et tumuli jura susciperet. Nostris ergo prosperis adversa ejus impensa sunt, et divina atque humana in nostro Redemptore natura quoddam inter se sacrum iniere commercium; ut testimonium ab humanitate 332 divinitas, praemium a divinitate ferret humanitas, hoc est, ut vulneribus corporis Deus noster magnitudinem erga nos sui amoris ostenderet, et consortio divinitatis repensari sibi obedientiae gratiam, et animus noster et corpus agnoscerent. Qua igitur fide, quave devotione huic Domino tantorum in nos donorum munifico adhaerere ac servire debeamus, intuendum est; qui ita nullum largiendi modum habuit, ut tantum fidelibus donaret in praemio, quantum ipse possidebat in regno: etiam ut crederemus nos ejus fieri posse cohaeredes, etiam naturae nostrae consors esse delegit; non tamen ut substantiam a divinitatis arce detruderet, sed ut nos infirmos, et in extrema mortis vilitate ac necessitate degentes ad gloriam resurrectionis attraheret. Quia ergo in se, quidquid nobis pollicebatur, ostendit; et non perire carnis istius substantiam resurgendo perdocuit: et ubi ei post resurrectionem futura esset habitatio, ascensione monstravit. Hoc est ergo magnum, et prorsus magnum pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum esse (I Tim. III, 16), ut rerum proventus, ita gentium Doctor annuntiavit. Justificatum autem claret in Spiritu; quoniam mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) non solum sperandae nobis felicitatis, sed etiam capessendae praebuit veritatis exemplum. Quod sane sacramentum pietatis, per quod nos conditor noster ac redemptor amplectitur, sicut testimonio virtutis resplenduit, ita etiam in ascensione assumptum in gloria, celebratum est obsequiis Angelorum; et ideo non est despicienda carnis humanae natura, quae in sanctae Trinitatis substantiam atque consortium per Dominum Christum ingredi meruit. Puto sane quod, Deo donante, de mysterio sanctae Trinitatis, et incarnatione Domini Salvatoris satis dictum sit: verum quoniam in fine dogmatis nostri carnis nostrae ponitur resurrectio; eadem a nobis sunt firmius propter haereticos ac saepius repetenda.
- CAPUT XVI.--
Verbum enim Dei, quod dominus Christus est, qui est primogenitus omnis creaturae, et qui est primogenitus ex mortuis, ad imaginem suam, quam prius ipse condiderat, venit; de qua imagine scriptum est: Et plasmavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27); et carnem propter carnem, mediante anima rationabili, ex sancta virgine Maria suscipiens, et similia, id est, animam et carnem per similia purificans, factus est per omnia homo absque peccato. Mediante ergo anima Deo et carni, hic, qui omnes, sicut ait Apostolus, divites faciens, pauper effectus est, ut illius inopia nos divinis atque coelestibus divitiis ditaremur (II Cor. VIII, 9); per signum illud salutis, quod Deus generi dedit humano, dicente Esaia propheta (Esai. VII, 14 et seq.): Ecce Dominus dabit vobis signum, ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus: qui antequam sciret vocare patrem aut matrem suam, butyrum et mel manducavit, id est, Spiritu sancto repletus est, cujus doctrina nobis dulcior super mel et favum est: qui spolia Samariae a Magis accipiens, homo, rex, et Deus comprobatus est. De hoc etiam mirabili signo sanctus Simeon ad Mariam virginem dicit: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34). De quo signo et beatus apostolus Paulus ait: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. I, 22). Pro imagine ergo sua Christus, quam in primo condiderat homine, quam viderat in homine diaboli arte fucatam, venit in similitudinem peccati; ut hominem per passionem crucis et mortem ad pristinam revocaret imaginem (Rom. VIII, 3): quae imago per incuriam quidem obscurari potest, deleri autem per naturam non potest. De hac imagine ait Propheta: Quamquam in imagine Dei perambulet homo, tamen vane conturbabitur (Psal. XXXVIII, 7). Nullus ergo est, qui non aliquam imaginem habeat, id est, aut sanctitatis aut peccati. 333 In imaginem Dei ambulamus, quando cogitationes bonae, quae nobis a Deo insitae sunt, in nobis permanent, et ad opera nos bona perducunt. Memoria ergo Dei excludit a corde nostro cuncta flagitia atque peccata, quae diabolus nititur in corde nostro seminare atque depingere. Unde dicitur a Propheta: Domine, in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20). Nihil ergo prodest legisse vel audisse, nisi ea quae aut legeris, aut audieris bona, in memoriae thesauro reposueris. Sicut ergo tria sunt in homine, id est, corpus, anima, et spiritus; sic tria sunt eminentiora, quae nos aut ad bona aut ad mala perducunt, hoc est, aut cogitatio, aut locutio, aut operatio. Quae tria breviter Spiritus sanctus in primo psalmo comprehendit dicens: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Isti sunt terni stratores diaboli, qui miserae insidiantur animae; ut aut in dicto, aut in facto, aut in cogitatu eam incitent ad peccatum. Spiritu ergo, anima, et corpore aut bene agimus, aut male; aut casti sumus, aut fornicamur: et ideo sicut avari atque raptores servi sunt mammonae; et sicut gluttones et ebriosi servi sunt ventris atque libidinis; sic omne peccatum dominatur hominibus, probante hoc propheta ac dicente: Erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Esai. XIX, 18), hoc est, quinque sensus carnales, qui miserae animae tenebris Aegypti oppressae loquuntur; Aegyptus enim persequens sive tribulans atque coarctans interpretatur. Nisi ergo aquilonem frigidissimum ventum calore fidei, Christo nos juvante, qui bona et docet et delectatur, vicerimus; statim nobis calorem concupiscentiae atque libidinis suscitabit. Attenuetur ergo jejuniis caro, et circumcidatur omni concupiscentiae cultro, nec regnet peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12); ut effugere consortia mundi et opprobria diaboli possimus. Jejunium ergo, contritio atque humiliatio animae est; afflictio autem corporis.
- CAPUT XVII.--
Haec de imagine Dei, ad quam factus est homo, dicta sufficiant. Nunc autem ad ordinem revertamur. Ex matre ergo virgine natus est inter homines, sine homine patre; quia patrem Deum habebat in coelis, quem negare non venerat, ut ex alio nasceretur. Propter sententiam ergo Evae virginis (Gen. III, 16), quam post peccatum excepit, quae cum immortalis esset, post transgressionem effecta mortalis est, ipse per Virginem venit: et sicut per virginem mors dominata est; ita per Mariam virginem venit ille, qui mortem vinceret. Occasio mortis ingressa per lignum est, sed morte Domini per lignum exclusa est: mulier de latere viri dormientis producta est (Gen. II, 22); similiter autem et Ecclesia de latere Christi in cruce per passionem et soporem mortis formata est. Ex latere viri formata est femina; et ideo in latere percutitur Dominus, ut pro muliere vir patiatur, ex cujus latere formata est, quae eum suasit. Sed videamus, quia locus expetit, jam quid haereticis respondendum sit, qui animam Adae aut portionem Dei esse volunt, aut ante eum factam, quam ejus corpus de terra fingeretur: quod prorsus alienum a fide catholica, et extraneum est. Scriptum namque est quia plasmavit Deus hominem de limo terrae, et post plasmationem insufflavit in eo spiritum vitae; et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7; Sap. XV, 11). Quod ita esse Evae mulieris non edocet exemplum, quae cum de costa Adae in mulierem formata esset, postea animam a Deo accepit; quae creationis forma usque ad finem mundi in nobis servatur, sicut Esaias propheta testatur dicens: Qui format spiritum hominis in eo; et David: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15). Ergo secundum tam evidens exemplum, nec prior est anima corpore, nec antea condita, nec ex Dei substantia, nec in corporeis atque irrationabilibus creaturis, ut haeretici volunt, multo ante jam tempore nescio ubi fuisse conversata, quod unde probent, non habent. 334
- CAPUT XVIII.--
Quotidie ergo Deus majestatis in plasmatis jam corporibus animas facit, et immittit, sicut Moyses legislator de mulieribus praegnantibus testatur: quae formatum, aut necdum formatum infantem habent (Exod. XXI, 23 et 24). Quod ita esse comprobat Dominus dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Johan. V, 17). Sicut ergo impium est animam hominis de substantia Dei, vel animam ex anima dici: ita impium est dicere quod ante plasmationem corporis facta sit; cum ipse Adam proclamet, dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Aliud ergo est Deus, aliud anima hominis; quia ab eo, non de eo facta est. Deus enim invisibilis est, incorruptibilis, impenetrabilis, incoinquinabilis, qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri potest: anima autem hominis, quae Deus non est, peccati capax est, et in aerumna versatur, et in falsitatem ducitur, tentatur, caecatur, conturbatur, corrumpitur, captivatur; et ideo virtute indiget liberatoris. Haec ergo mutatio animae, haec varietas ostendit mihi manifeste, quod anima hominis nec Deus, nec de ejus substantia sit; nam si anima hominis substantia Dei est, secundum illos qui hoc dicunt, contristatur substantia Dei, pecipitur substantia Dei, caecatur substantia Dei, corrumpitur substantia Dei, captivatur substantia Dei; et modo judicatur, et in die judicii carne suscepta cum diabolo in aeterno igne damnabitur: quod quam sit impium, qui sanum sapit, intelligit. Clamat ipse Dominus apostolos suos confortans, ac dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. II, 28). Numquid secundum istos vesanos, ut jam dictum est, portionem aut naturam suam Deus judicabit? Absit. Et ideo in ipsis corporibus, quibus nati sumus, et ex quibus animae nostrae egressae mortui sumus, in ipsis post resurrectionem animae nostrae, Deo jubente, introeunt; et resurgunt, si bona fecerunt, in resurrectionem vitae ad gloriam regni coelorum percipiendam: si autem mala egerunt, in resurrectionem judicii et opprobrium et confusionem sempiternam. Quod ita futurum comprobat beatus Apostolus dicens: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Tunc enim secundum vaticinium Esaiae prophetae (Esai. XXIV, 2), nulla erit diversitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dominam ejus, divitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere premitur alieno, inter ementem et vendentem (Ita Hieron. in eumd. loc. Esai.). Omnes ergo ex aequo stabunt ante tribunal Christi, nec erit personarum acceptio apud Deum. Quod et sanctus Job iisdem propemodum verbis annuntiat dicens: Parvus et magnus ibi sunt, et servus est liber a Domino suo (Job III, 19). Et Salvator in Evangelio, cui omne judicium propter gloriosam passionem hominis suscepti traditum est, pleno sermone testatur dicens: Cum enim venerit Filius hominis cum Angelis sanctis in majestate Patris sui, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XXV, 31). Haec omnia ergo futura sunt; quia quod futurum est, per prophetas Dominus est locutus, qui dicit: Ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10).
- CAPUT XIX.--
Ad quod incarnationis secretum supra scriptus propheta miratur ac dicit: O custos quid de nocte? quid de nocte custos? Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi. Cum, inquit propheta, haec audissem (Esai. XXI, 11; Esai. XXIV, 16); quod videlicet Deus majestatis carnem esset induturus et vaticinium in eum explendum esse prospicerem: locutus sum mihi interno cordis affectu; quia non possum cuncta narrare, quae cerno: haeret lingua faucibus meis, vox dolore ac pavore concluditur; quod tanta mysteria ante oculos versantur meos. Video enim praesentia, quae futura sunt: intelligo quod custos Samaritanus ille est ejus, qui de Hierusalem descendens in Hiericho, incidit in latrones. (Luc. X, 33). Iste est custos, 335 cui beatus Job dixit (Job. VII, 20): O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Iste est custos qui dicit: Super custodiam meam ego sum jugiter, tot diebus et noctibus stans (Esai. XXI, 8); et de quo Propheta dicit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Propter haec ergo vocabula, prophetae, et quia commutantur saepius personae in eis plurimae ac parabolae, obscuri sunt. Sed nunc jam ad ordinem revertamur.
- CAPUT XX.--
Solent igitur nobis haeretici, qui carnis negant resurrectionem, illud beati Apostoli testimonium opponere, quo dicit: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50); reticentes illud callide, quod sequitur. Cum enim dixisset: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, sequitur ac dicit: Nec corruptio incorruptelam possidebit (Ibidem). Haec ergo dicta sunt, non quo dispereat natura corporum sanctorum nostrorum, sed quo corruptivum hoc induat incorruptionem, sicut idem comprobat Apostolus dicens: Sic et resurrectio mortuorum; seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale; surget corpus spirituale (Ibidem, 42 et seq.). Isti sunt enim quatuor ordines resurrectionis, qui in virga illa sacerdotali, quae in tabernaculo Domini floruit, praefigurabantur (Num. XVII, 8; Levit. XXVI, 19). Sic ergo accipiendum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quomodo illud, quod comminatur Deus populo peccatori, dicens: Ponam coelum, quod super vos est, aeneum; et terram, quam calcatis, ferream: non quod elementorum natura mutetur, sed quod per aes et ferrum poenarum magnitudo monstretur. Veram ergo resurrectionem futuram in semetipso nobis Dominus Christus manifestavit, qui post tertiae diei resurrectionem typos clavorum et lanceae vulnus discipulis dubitantibus demonstravit (Luc. XXIV, 40).
- CAPUT XXI.--
Non ergo contemnamus carnem nostram male et luxuriose vivendo, in qua Dominus Christus et natus et passus est, et resurrexit: non despiciamus lutum carnis nostrae, quod in Domini Christi deitatem, quae ignis est, excoctum in testam purissimam regnat in coelis. Quaerendum sane est, cur Apostolus dixerit: Etenim Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29): Deus enim noster, qui ignis vivus, divinus et aeternus est, non istas materias corporales, sed conscientias peccatorum consumit, et in sui charitate corda nostra succendit. Et ideo Angeli qui pleni sunt charitate, et ipsi ignis appellantur (Psal. CIII, 4). Sed et sancti quique, qui illo igne accensi sunt, de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quam volo ut accendatur (Luc, XII, 49)! et iterum: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Ibidem 35). De quo et Apostolus ait: Spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11). Ergo divinus sermo ignitus est et fervens. Quod ipse Dominus comprobat dicens ad Hieremiam prophetam: Ecce dedi verba mea in ore tuo sicut ignem (Jer. V, 14); quem ignem intra se ipse propheta exaestuantem declarat dicens: Factumque est in corde meo quasi ignis exastuans (Ibid. XX, 9). Quod ergo dictum est: Deus noster ignis consumens est, ita dictum est, non quo Deus qui spiritus est, ignis sit; sed quo justos illuminet, sustinentibus vero poenam ignis esse videatur. Haec de eo quod dictum est: Deus noster ignis consumens est. Nunc ad ordinem revertamur.
- CAPUT XXII.--
Quomodo ergo resurrectio carnis negatur, cum multo ante per prophetam ex persona sua Dominus Christus dixerit: Caro mea requiescit in spe (Psal. XV, 9); et in alio loco: Caro ejus non videbit corruptionem (Act. II, 31); et iterum: Sepultura ejus sublata est: et iterum: Et videbit omnis caro salutare Dei; et iterum: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini (Esai. LXIX, 23; I Tim. II, 8), id est, aut in Hierusalem coelesti, aut in omni loco, ubi corruerit, aut sepulta fuerit, secundum illud Apostoli: Volo viros orare in omni loco, levantes manus mundas; si enim sol, qui creatura est, cui praecipitur ut oriatur, in omni orbe terrarum videtur, ac radios suos extendit; quanto magis creator et omnipotens Deus in 336 omni credendus est consistere loco! Cui Propheta dicit: Quo ibo a facie tua? Si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8); et caetera. Si ergo omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Deum, aeternis tradentur ardoribus; in utramque partem vera carnis erit resurrectio. Et ideo nec ad dexteram, nec ad sinistram ab hac sancta et catholica fide declinandum nobis est, id est, ut nec judaicum, nec haereticum errorem sequamur; quorum alii qui carnales sunt, solas diligunt carnes: alii ingrati beneficiorum Dei habere detrectant, quod Dominus Jesus Christus et natus habuit, et resurgens possidet in aeternum. Haec est enim vera resurrectio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem, sicut jam dictum est, dicit Apostolus: Corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem; et iterum: Nolumus igitur spoliari, subaudi carne: sed superindui cupientes gloriam, quae de coelo est; et iterum: Ut vestiti et non nudi inveniamur, ut devoretur, quod mortale est, a vita (I Cor. XV, 53; II Cor. V, 2, 3). Nemo ergo superinduitur, nisi qui ante vestitus est; sicut et Dominus noster, qui in monte transfiguratus est in gloriam, tunc quando Moysen et Eliam ad testimonium exhibuit suum (Matth. XVII, 3); cujus non solum vestimenta, sed et facies fulgebat ut sol; ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint.
- CAPUT XXIII.--
Ad hanc igitur clarificationem, justi omnes in resurrectione transformabuntur, probante hoc Joanne Evangelista ac dicente: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Et justus dicit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15). Resurgent ergo corpora nostra in aeternum aut ad gloriam aut poenam mansura (Dan. XII, 2). Cujus testes sunt Elias et Henoc, qui per tot series annorum ita usque ad secundum adventum Domini Christi permanent. Quod ita esse comprobat beatus Job dicens: Scio quia Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job XIX, 25 et seq.). Erubescant ergo haeretici, qui aerium aut phantasticum corpus aut Domini fuisse, aut nostrum futurum esse, aut metempsychosin mentiuntur.
- CAPUT XXIV.--
Satis re vera impium est et injustum, ut Job, qui oculis suis vulnera conspexit sua, et putredines ac vermes corporis sui manibus palpavit suis (Job. VII, 5), in aliam dicatur aut carnem aut animam resurgere. Quod ergo de beato Job diximus, hoc de Petro, hoc de Paulo, et de omnibus sanctis, qui diversis pro Deo tormentis animas posuerunt. Quaeritur sane illusorie a nobis ab haereticis, utrum in resurrectione diversitas sexus sit, id est et feminae cum viris resurgant, ignorantes caeci sententiam Domini dicentis: Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eos (Luc. XI, 31). Ubi ergo vera caro, ibi diversitas sexus est; et ubi diversitas sexus, ibi Joannes Joannes est, et Maria Maria est. Vera ergo carnis resurrectio sine operibus carnis erit; quia sicut veritas ait: Neque nubent, neque uxores accipient, sed erunt sicut Angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Similitudo ergo nobis angelica promittitur, non substantia carnis negatur; quando enim dicitur: Neque nubent, neque nubentur; de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Si enim hic in ista vita, quae tentatio est super terram, multi propter regnum coelorum semetipsos castrantes, non nubunt; et non solum viri, sed etiam feminae, hoc, Christo juvante, faciunt: quanto magis hoc in illa beata vita non dicamus fieri, sed nec cogitare licebit! Catholicum ergo et rectum est utrumque sexum in carnis resurrectione sine sexus operibus confiteri: cum, ut jam dictum est, adhuc in hac vita positi nitamur cum Dei adjutorio opera carnis, quae contra spiritum concupiscit, non implere; probante hoc Apostolo, ac dicente: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9); negando enim eos in carne, quos in carne esse constabat, non carnis substantiam, sed 337 peccata, id est, opera carnis in eis damnavit; et iterum: Ut absorbeatur quod mortale est, a vita (II Cor. V, 4); quia licet exterior homo noster corrumpitur, sed renovatur interior: quod tamen non solum in regno coelorum et baptismate, sed etiam in poenitentibus quotidie fieri noverimus, in quibus carnis interitus ad profectum cedit spiritualem. Cui ergo nec opera carnis erunt, nec augmenta membrorum, nec capillus crescit aut unguis: quia omnes in virum perfectum, qui Christus est, resurgemus (Ephes. IV, 13). Si enim Patribus in eremo quadraginta annis non capilli, non ungues creverunt, aut vestimenta aut calceamenta attrita sunt (Deut. XXIX, 5); hoc in regno coelorum, ubi aufugiet dolor, et gemitus, et tristitia, quaeri quam impium sit, sapiens lector intelligit.
- CAPUT XXV.--
Sed contra hanc tam veram, tam firmam doctrinam, et tam clara documenta et omni virtute subnixa, solent nobis haeretici illud Apostoli opponere (Tertul. l. de Resurr. c. 52), quod ait: Non omnis caro eadem caro, sed alia caro hominis, alia pecoris, alia volucrum (I Cor. XV, 39), et caetera; non intelligentes miseri beatum Apostolum corporis hoc honore, non generis differentia dixisse. Alia est ergo caro hominis, id est, servi Dei, alia pecoris, id est, ethnici, et peccatoris, atque haeretici, qui cum in honore esset, sanguine Christi redemptus atque honoratus, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Alia volucrum, id est, martyrum, qui ad coelestia pennis Spiritus sancti subvecti conscendunt. Alia piscium, id est, qui post salvatoris baptismi aquam assumuntur. Alia gloria solis, id est, Christi: alia gloria lunae, id est, Ecclesiae: et alia gloria stellarum, id est, seminis Abrahae, et eorum qui se per fidem, et opera bona filios ejus ostendunt; stella enim ab stella differt in gloria (I Cor. XV, 41), id est, apostoli et prophetae illi, qui cupierunt videre et audire Christum: isti autem qui viderunt et audierunt eum, et corpora coelestia, et corpora terrestria, id est, christianorum et Judaeorum. Postremo autem, ut omnium resurrectionem ostenderet, sic conclusit sententiam suam, dicens: sic et resurrectio mortuorum (Ibidem 42). Quod ut ita possit intelligi, nostrae conditionis, quae in hoc saeculo fit, ponamus exempla. Infans enim cum in puerum creverit, puer vero in juvenem, juvenis autem in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit, sed semper idem est, qui fuit. Paulatim ergo hic aetas, non autem natura perit. In illa autem Hierusalem coelesti, ubi sol iste ac luna septuplum lucebunt, diversitates non erunt aetatum; ibi enim nec infans, nec senex, nec parvus erit, qui non impleat dies suos, utpote filius resurrectionis, et in mensuram perveniat aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint. In illo ergo tempore, cum aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore: sed alius ad praemia aeterna, et in centuplum bona recipiendia, alius ad supplicia pertrahitur aeterna. Cum ergo in genere humano aliter et aliter nascantur homines, in carnis resurrectione una omnibus et similis erit resurrectio; aliter enim Adam, aliter Eva, aliter Cain et Abel, et omnes homines nati sunt atque nascuntur: aliter autem homo Christus Jesus, qui est mediator Dei et hominum, natus est (Gen. II, 22; IV; 1; I Tim. II, 5). Licet ergo diversis exordiis homo nascatur, una tamen hominis natura non differt resurrectione carnis omniumque membrorum: quae omnia membra una Domini sententia declarantur, cum de illo homine loqueretur, qui non habuit vestem nuptialem (Matth. XXII, 11), nec servavit illud mandatum: Omni tempore munda sint vestimenta tua; quem manibus pedibusque constringi jussit et auferri, ne recumberet in convivio, ne sederet in solio, ne staret ad dexteram Dei: sed mitti in gehennam ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Conf. Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 35).
- CAPUT XXVI.--
Porro de capillis nostris dubitare satis impium est, quos 338 Dominus dinumeratos esse signavit (Matth. X, 30). Frustra ergo numerati sunt si aliquando perituri sunt: sed non pereunt, quia in similitudinem Domini Christi cum omnibus membris resurrecturi sumus. Si enim in istum ignem temporalem, qui omne quod accipit, absumit, omnipotens Deus potentiam suam in tribus pueris ostendit, qui in camino ignis ardentis capillos eorum intactos reservavit (Dan. III, 50); in resurrectione capillos nostros non resuscitabit? Resuscitabit plane sine aliquo augmento vel detrimento. Nulla ergo in resurrectione mortuorum varietas aut differentia erit, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, quae sui oneris mole deprimitur, quae fucatur, foedatur, caecatur, injuriatur, vulneratur, sanatur, moritur, corrumpitur, et in terram ac pulverem revocatur; et tamen post haec omnia in die judicii in simplicis gloria primi Adae atque secundi reformabitur. Vera ergo in carne resurrectio mortuorum, atque diversitas sexus erit sine opere carnis et sanguinis: Veniet, ait Dominus, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent (Joan. V, 28 et 29). Audient ergo auribus, et procedent pedibus, sicut Lazarus, et omnes quos Salvator suscitavit (Joan. XI, 44). ipsi ergo procedent de monumentis, qui in monumentis illati fuerant. Veniet ergo omnis caro non solum de terra, sed etiam de mari, et de fluminibus; ut videant salutare Dei (Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 31). Mandabit enim piscibus ac fluminibus maris, et bestiis terrae, et volatilibus coeli; et eructabunt ossa et carnes omnium mortuorum; ut resurgant, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem sempiternam. Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus; quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectu omni carni (Esai. LXVI, 24). Quia ergo verissime hanc habemus spem sicut, exhibuimus membra nostra famulari immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 13); ita exhibeamus ea famulari justitiae in sanctificationem vitae: ut resurgentes a mortuis, in novitate vitae ambulemus, ut vita nominis Jesu manifestetur in carne nostra mortali propter Spiritum ejus habitantem in nobis (II Cor. III, 18). Justum ergo est, et vere justum, ut qui semper mortificationem Christi in cropore nostro circumtulimus (II Cor. IV, 12), vita quoque ejus in corpore nostro manifestetur. Spoliantes ergo nos, sicut dicit Apostolus (Coloss. III, 9), veterem hominem cum actibus suis, erroris tunicam ac peccati non requiramus; ut novam, qui Christus est, induamus (Ephes. IV, 24), imitantes sponsam ejus dicentem nocte: Exui me tunicam meam, quomodo induar illam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)?
- CAPUT XXVII.--
Hanc ergo majestatis ac potentiae artem, id est, resurrectionem figulus ille facit, qui per Hieremiam prophetam ad populum loquitur peccatorem, dicens: Numquid sicut figulus, iste non potero vos reformare ac redintegrare domus Israel (Jerem. XVIII, 6)? Qui etiam hanc mirabilem majestatis suae operam in manu Moysi ostendit (Exod. IV, 6 et 7), quam in candore mutatam deinceps colori pristino restituit. Sed et ipsum resurrectionis vocabulum aperte significat, non aliud mori, et aliud resuscitari. Quod ergo in homine moritur, hoc et vivificatur. Ita ergo secundum resurrectionem mortuorum nec cum errat, ignorat. Vulneratus denique ille teneris Hiericuntinus (Luc. X, 34) totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae per miserentis gratiam immortalitate sanantur. Prophetia ergo, quae pendebat vere in Domini Christi carne completa est, quam Spiritus sanctus nos cupiens edocere locutus est; ait enim: Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens supra fratruelem suum, et deliciis affluens? Et iterum: Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. VIII, 5; V, 10). Rubicundus igitur ex incarnatione, candidus autem ex divinitate. Quod ita esse comprobat beatus Joannes Evangelista, cum dicit quia equus super quem sedebat Dominus, rubeus erat (Apoc. VI, 4), corpus scilicet sanctum, quod ex sancta Virgine assumpsit. Cui in 339 coelis ascendenti dicitur: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra; et: Quare rubrum est vestimentum tuum et indumenta tua quasi calcantium in torculari (Esai. LXIII, 1, 2)? et est sensus: Quis est iste, qui ascendit e terra, cujus vestimenta sanguine sunt aspersa? Illud autem quod in Zacharia propheta dicitur (Zach. I, 8), quia sequebantur eum equi variorum colorum, id est, qui vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, id est varii in virtutibus, vel candidi in virginitate monstrantur. Quod autem equus iste rufus, albus denuo a sancto Joanne describitur (Apoc. XIX, 11), divinitas, immortalitas et incorruptio ejus ostenditur. Et ideo omnes, qui eum sequuntur, candidis non solum utuntur vestibus, sed etiam equis sedent (Ibidem, 14), incorruptis videlicet et immortalibus corporibus. Et ideo hunc omnes sancti, ipso juvante, imitantur; quia vestimenta sua non coinquinant, ac virgines, gratia ipsius donante, permanent. Et ideo in albis vestibus, ut dictum est, erunt sequentes agnum, qui tulit peccatum mundi.
- CAPUT XXVIII.--
Totum ergo hominem, sicut dictum est, Filius Dei suscepit ex Virgine, totum integrum resuscitabit, id est, animam et corpus, adimplens sententiam suam, qua ait: Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam; sed ego resuscitabo illud in novissimo die (Joan. VI, 39): quod dictum tam de se quam de membris suis Dominum Christum dixisse intelligimus, qui suo et membrorum suorum ore in omnibus sanctis loquitur libris. Clamat ergo ad Deum et caput in corpore, et corpus in capite, hoc est, et Ecclesia in Christo, et Christus in Ecclesia; quia in nullo membra a capite, neque caput separatur a membris. Tunc ergo videbunt eum adversarii ejus, qui eum compunxerunt, et clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15). Tunc Angelorum vaticinium comprobabitur, qui stupentibus apostolis dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Et sane hoc quaerendum est, utrum post resurrectionem comessuri sumus (Tertul. de Resur. Carn. cap. 60), ac bibituri in regno coelorum, sicut et Dominus post resurrectionem, ut verum corpus ostenderet, comedit ac bibit, ac sicut Lazarus (Joan. XI, 44), et caeteri quos suscitavit. Comedit ergo Dominus, ut veritatem corporis ostenderet (Luc. XXIV, 43), et dubitantes apostolos confirmaret, qui eum spiritum ac phantasma putabant: comedit favum, ut prophetiam impleret, quae ex persona ejus loquitur dicens: comedi favum cum melle meo; comedite, amici, et inebriamini, vicini (Cant. V, 1). Ob hanc ergo prophetiam, et verum corpus manifestandum post resurrectionem comedit Dominus ac bibit, probante hoc beato Petro apostolo, ac dicente: Nobis autem manifestatus est, qui manducavimus, ac bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X, 40 et 41). Nobis ergo post resurrectionem cibus Verbi, et visio Dei, et laudes ejus, et alleluia erunt, et illa quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Non ergo post resurrectionem manducandum nobis ac bibendum est nec incorrupta et immortalia corpora alimoniis sustentanda terrenis sunt; alioquin ubi cibi, sequuntur et morbi, et caetera, quae in hoc saeculo perpetimur.
- CAPUT XXIX.--
Sicut ergo veram carnem Dominus suscepit, et vere passus est, et vere resurrexit, et vere post resurrectionem manus et latus ostendit discipulis (Joan. XX, 14; Luc. XXIV, 40); ita et vere manducavit, vere pedibus ambulavit, et vera lingua cum omnibus apostolis, et cum Cleopha locutus est, et vero cubitu cum eis in coena discubuit, et veris manibus accepit panem et benedixit ac fregit et porrexit illis. Quod autem ex oculis eorum repente evanuit, divinae virtutis fuit, non umbrae aut phantasmatis: alioquin et ante passionem cum tenuissent, et eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent eum de supercilio montis (Luc. IV, 29) super quem civitas eorum posita erat; transivit per medium eorum, id est, lapsus est de manibus eorum. Aut numquid carnem non habuit, qui flagellum de fune fecit, et omnes inimicos ac persecutores suos de templo eliminavit (Joan. II, 15; Joan. XX, 26)? ubi omnis divinitatis ejus potentia claruit. Illud autem quod post resurrectionem 340 ad discipulos clausis ingressus est januis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere. Dicunt enim homines saeculi istius quod Apollonius magus, cum ante Domitianum imperatorem in consistorio staret, repente non comparuisset (Philost. Lemn. lib. VIII, cap. 2; Lactan. de Instit. l. V, c. 3). Haec tamen nos diximus, non quo magum daemone repletum Domino Christo comparemus, sed ut haereticorum insaniam confutaremus. Quod ergo mago licet, si tamen verum est, Domino non licet? Lynceus, ut fabulae ferunt, videbat trans parietem (Plin. l. VIII Nat. Hist., cap. 8): Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterat (Matth. XIV, 29)? qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu, et hoc ipsum apostolo praebuit Petro, qui cum fide super aquas ambularet, infidelitate postea mergi coepit, nisi eum citius dextera Domini continuisset (Hieron. in Isai. sub fin. Item in cap. 24 Matth.). Aquilae et vultures transmarina sentiunt cadavera: Salvator apostolos suos, nisi ostia aperuerit, non videbit? ad postremum, dicas velim, mihi quid majus sit, tantam terrae magnitudinem tribus appendere digitis (Esai. XL, 12), et super aquas incertas librari; an Deum per clausam creaturam transire? Creatori quod majus est tribuis, et quod minus calumniaris. Petrus apostolus, ut jam dictum est, super aquas ambulavit (Matth. XIV, 36), et gravi et solido corpori mollis unda, nisi paululum dubitasset, non cesserat: et tu Deum calumniaris, quare clausis ingressus sit ostiis? Paululum ergo fides Petri dubitavit, et statim naturam suam corpus agnovit; ut nos sciremus super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.
- CAPUT XXX.--
Noli ad judicium tuum potentiam Domini magorum praestigiis aut aequare aut inferiorem facere; ut videatur fuisse quod non fuit, ut putetur comedisse sine dentibus, fregisse panem sine manibus, ambulasse sine pedibus, locutus fuisse sine lingua, aut capite, latus monstrasse sine corpore. Et quomodo, inquit, non cognoscebant eum in itinere si ipsum habebat corpus, quod ante habuit? Erras enim et multum erras, qui non audis Evangelistam dicentem: Quid oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent; et paulo post: Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc. XXIV, 16, 31). Numquid in tantum desipies, ut eum alium fuisse dicas, quando cognoscebatur; et alium quando non cognoscebatur? Et certe unus atque idem erat. Cognoscere ergo et non cognoscere videntium oculis fuit, non ejus qui videbatur, ut vaticinium sancti Hieremiae compleretur, quo ait: Quare sicut colonus futurus est in terra, et sicut vir declinans ad manendum (Jerem. XIV, 8)? Denique ut scias errorem, qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum (Joan. XX, 16), et mox cognoverunt eum. Nam et Maria Magdalene quamdiu vivum quaerebat inter mortuos, non cognoscebat Jesum; at ubi eum agnovit, mox Dominum confitetur. In navi etiam una omnibus discipulis positis, Jesus stabat in littore (Joan. XXI, 7); caeteris autem non cognoscentibus eum. Joannes prior agnovit, et dixit: Dominus est. Decebat revera, et satis congruum erat, ut virginitas virginale prius agnosceret corpus. Idem ergo erat, et non idem ab omnibus videbatur.
- CAPUT XXXI.--
Statimque subjungens Evangelista, dicit: Et nemo audebat eum amplius interrogare: Tu quis es (Joan. XXI, 12)? Quia vescentes pariter ac bibentes cum eo, hominem verum ac Deum videbant; non tamen quod alter Deus, alter homo esset: sed unus atque idem esset Filius Dei et Filius hominis; cognoscebatur enim ut homo, adorabatur ut Deus, complens illud, quod eis ipse Dominus imprecatus fuerat, dicens ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Dignum ergo est, et satis dignum, ut caro hominis coelis inferretur, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam coeli, cujus vaginam non est dedignatus Spiritus, qui Deus est. Justum ergo fuit ut corpus, in quo Deus habitando terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri factus est, ad immortalitatem perduceret, et in coelestibus collocaret. Ubi ergo Dei habitatio esse debuit, nisi in regno 341 Dei? ubi autem regnum Dei, nisi in coelis ubi et nos omnes, ipso donante atque juvante, tunc futuri sumus, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53); ut omnis caro videat salutare Dei (Esai. XL, 5), et agnoscat quod redemptor atque salvator ille sit, qui luctatus est cum Jacob (Gen. XXXII, 24), qui virtus et auxiliator fuit ipsi Jacob, qui in passione voluntaria superatus, quod illa lucta praefigurabat, crucifigentes se benediceret, atque pro eis oraret, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), confirmans et illud, quod per David ante praedixerat: Dum appropinquarent mihi, qui edebant carnes meas, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4). Caro ergo Verbi, non Verbum editur: caro, non Deus, qui spiritus est, comeditur. Vos me, ait, persequentes flagellastis, vos faciem meam conspuistis, vos me crucifixistis: ego vos tamen ad poenitentiam provoco: Nolo enim mortem peccatoris, sed tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 32). Quod ita esse comprobat beatus Apostolus dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu carnis vestrae in operibus malis, reconciliavit vos in corpore carnis suae per mortem (Coloss. I, 21 et 22).
- CAPUT XXXII.--
Illud autem quod objiciunt dixisse Apostolum: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8); haec dicta sunt, non quo carnis natura damnetur, cujus conditor Deus est, et in qua plurimi sanctorum placuerunt Deo, et regnant cum Christo: sed quo sensus et opera carnis repudientur (Tertul. l. de Resur. carn. cap. 46). Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, spiritualibus pennis cum subvectione angelorum volaverit ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum, ad quem rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16), sicut Esaias propheta testatur dicens: Super humeros tollentur, et portabuntur ad loca sua (Esai. LXVI, 12); et iterum: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Esai. LX, 8)? id est, ad mansiones meritorum suorum, de quibus Dominus dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2); et iterum: Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus in Hierusalem in equis, et mulis, et quadrigis, et carrucis, et lecticis, dicit Dominus Deus (Esai. LXVI, 20). Quod ne alicui forte dubium videatur hominem in corpore isto positum in aera posse volitare, confirmat hoc idem Apostolus dicens: Fide Henoch translatus est, ne videret mortem (Hebr. II, 5): nam et Elias in corpore isto positus, in quo nunc usque est, curru igneo, id est, angelorum subvectione, qui sunt spiritus et flamma ignis, qui faciunt voluntatem Dei, quasi usque ad coelum raptus (IV Reg. II, 2): et Habacuc propheta de Judaea in Chaldaeam ab angelo ductus et reductus est in momento temporis (Dan. XIV, 35): et ipse apostolus Paulus raptus est usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2), et in paradisum; et inde reductus est in mundum. Ut autem manifestius clareat vehicula ista sanctorum spiritus esse, id est, angelos Dei, docet nos exemplum sancti Philippi unius ex septem, quem spiritus Domini de Gaza rapiens, subito posuit in Azotum (Act. VIII, 39 et 40). Enucleatius haec, et membratim quodammodo articulatimque scrutata, quantum intentionem meam Dominus adjuvare dignatus est, dicta sufficiant. Tamen ne omisisse aliquid videamur, ipsius Domini ac Salvatoris nostri probanda sunt verbis; ait enim, cum de agro et tritico ac zizania, loqueretur: In consummatione enim saeculi mittet Pater meus angelos, qui separent zizania (Matth. XIII, 41), id est, peccatores, a tritico, hoc est, a justis. Isti sunt angeli, qui Lazarum in agone paupertatis simul et infirmitatis probatum in sinum ac requiem sustulerunt Abrahae (Luc. XVI, 22).
- CAPUT XXXIII.--
Vere, sicut scriptum est, probavi te in camino paupertatis (Isai. XLVIII, 10). Diversis ergo modis probantur homines, id est, alius per inopiam et infirmitatem corporis, alius per divitias et sanitatem corporis. Quae tamen omnia nec summa bona, nec summa mala sunt; summum enim malum mors aeterna est, et summum bonum vita aeterna est. Ista ergo omnia, quae vita mortalium habet, media sunt; in utroque enim tentatio est: plerosque enim quos nec inopia nec infirmitas fregit, 342 fregit sanitas, et exstinguunt divitiae. Quae comprobat sapientissimus Salomon, dicens ad Dominum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, tribue autem tantum victui meo necessaria (Prov. XXX, 8); scilicet, ne aut in illis extolleretur, aut in istis factis pejeraret, aut blasphemaret. Quod autem haec, quae media diximus, aliena sint a nobis, comprobat Dominus dicens: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Ambr. l. VII in Luc. sub fin.; Ibid., l. VIII, n. 85)? Alienae ergo a nobis sunt divitiae, quia extra nostram naturam sunt; neque enim nobiscum nascuntur, aut transeunt. Et ideo haec scientes non serviamus alienis, qui nullum Deum habere debemus, nisi Christum. Hospites ergo sumus rerum nostrarum; quidquid enim de saeculo est, in saeculo remanet: et quidquid haeredum conquirimus nobis, perdimus; quia nobiscum non aliud, nisi aut bona aut mala opera portamus. Non ergo malae sunt divitiae, sed male utentibus malae sunt; quia bona, quae Deus fecit, bona sunt valde. Et ideo philosophi mundi istius non dicunt summum bonum, nisi pacem, honestatem atque virtutem; et summum malum non ponunt, nisi malitiam, inhonestatem, avaritiam atque turpitudinem. Omnium ergo bonorum repromissio ac retributio vita aeterna est: et omnium malorum comminatio ac retributio mors secunda est.
- CAPUT XXXIV.--
Haec licet extrinsecus dicta videantur, tamen necessaria nobis et utilia sunt: et ideo nunc nobis ad ordinem revertendum est. Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, in testam fuerit excoctum; ut quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis pennis gratiae spiritualis cum subvectione angelorum volet ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum. Quid tam verius, tam manifestius, tam lucidius inveniri potest? Tamen ne aliquid omisisse videamur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei nostrae specimen, alitem illum Orientis, qui phoenix nominatur, peculiarem, de singularitate famosum, et de posteritate monstruosum: qui semetipsum libenter funerans, naturali fine discindens atque succindens, iterum phoenix, iterum ipsa est, et non alia (Tertul. de Resurr. carn. c. 13; Auctor. Const. Apost. l. V, c. 6; Cyrill. catech. 18; Lactan., Ambr. et alii). Cui rei documentum ad spei nostrae firmitatem, etiam Spiritus sanctus, qui Deus est, in Scripturis posuit sanctis dicens: Et florebunt velut phoenix, hoc est, florebunt de morte, de funere suo, sicut phoenix resurget de pulvere suo. Si ergo caro avis de cineribus suis resurgit, caro hominis de cineribus suis non resurget? Et ubi est, quod Dominus Christus multis passeribus meliores esse pronuntiavit? Ubi est et illud, quod nobis per Prophetam promisit, dicens: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Vide Rabbi Kimhi et alios Interpr. in hunc loc.; item P. Damiani Opusc. 52, c. 23; Albert. Mag. l. XXIII de Animal.; Gesner., Aldrov. et alios)? Cujus avis naturam hanc esse tradunt: cum enim ad summam venerit senectutem, dicitur tamdiu in aera sublimari, ut usque ad nubes et ignem perveniat: quo igne contacta, mox se in secretissimum fontem praecipitem dans, tertio mergit; et mox ad pristinae juventutis vires atque speciem revocatur. Quod nobis ita futurum beatus Apostolus promisit, dicens: Uniuscujusque quale sit opus, ignis probabit. Aves enim diversae glutiunt uvam, olivam, et caetera poma; et post nimium calorem grana eorum per stercora digerentes, rursum vites, rursum arbores renascuntur. Si ergo hoc aves propter te, Deo jubente, faciunt; de te Deus propter fidem et retributionem suam non faciet? Crede mihi quia faciet propter promissum suum; cum enim nihil essemus aliquando, Domino omnium creaturarum Deo ipso jubente, facti sumus. Qui ergo fecit ex nihilo, quod non erat, poterit iterum facere id, quod ante ex nihilo fecerat.
- CAPUT XXXV.--
Nam si caro hominis, ut caeci haeretici mentiuntur, non resurget, quomodo Esaias Spiritu Dei plenus, qui non tam propheta, quam evangelista dicendus est, dicit: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini, in Hierusalem; ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati sunt in Deum (id est, vel Judaeos, vel impios, vel peccatores), vermis eorum non morietur, et ignis eorum non 343 exstinguetur (Hieron. in cap. ult. Isai.). Quem vermem aut ignem multi conscientiam peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos, intelligi volunt, quare vitio suo atque peccato, tanto caruerint bono, juxta illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam succendistis vobis (Isa. L, 11); et iterum: Sicut linea vestimentum, et vermis comedit lignum, sic moeror excruciat cor viri (Prov. XXV, 2). Sicut enim animi laetitia interdum corporis dolores mitigat, sic dolor animi corpus deprimit et excruciat, dicente propheta: Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII, 22). Si ergo eveniat, ut ad aegrotationem corporis accedat animi aegritudo, duplicatur infirmitas. Haec tamen ita dicta sunt, ut non negetur praevaricatorum et Deum negantium aeterna esse supplicia, dicente Scriptura: Dominus omnipotens vindicabit in eis in diem judicii, dare ignem et vermes in carnes ipsorum; et comburentur, ut sentiant in aeternum (Judith, XVI, 20 et 21). Quod ita futurum Dominus noster atque Salvator confirmat dicens: Et resurgent omnes de terrae pulvere, qui bona fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29); et iterum: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41); et iterum de illo qui vestem non habuit nuptialem dicitur: Tollite eum, et ligatis manibus ac pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium (Ibidem XXII, 15). Cum ergo et manus, et pedes, et fletus, et tenebras exteriores, quae ad oculos pertinent, et stridorem dentium a 344 Domino in carne futura resurrectione verissime pronuntiatur, miror quosdam haereticos, qui aerium corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem conantur introducere. Quomodo ergo sanctus vestimentum Dei est, et vestitur salutis atque laetitiae tunica; sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur audire: Ecce vos omnes quasi vestimentum vetus tinea devorabit (Isai. LI, 8). Morum ergo diversitas variis in Scripturis sanctis signatur nominibus. Sicut ergo diversitas arborum ac musicorum in Scripturis divinis diversitatem significat gratiae spiritualis; ita et diversitas ferarum atque serpentium diversitatem significant peccatorum. Quae tamen diversa genera musicorum ideo Deus majestatis in libris divinis nominari et uti voluit, ut populum Judaeorum de carnalibus sacrificiis auferens, ad spiritales et laudabiles hostias invitaret.
Sed nuuc jam sufficiant ista, quae dicta sunt; quamquam pro rei magnitudine numquam aliquid sufficienter de causis et rebus superius nominatis dici potest. Et ideo sancta, veneranda, perfecta, atque inseparabilis Trinitas, quae tota nobis fide coleris atque adoraris, tuum est hoc opus, quod ego ex Patrum famulorum tuorum libris, te adjuvante atque illuminante, ad aedificationem meam excerpsi; tuaque perfectio ad gloriam et laudem nominis tui per omnia saecula saeculorum. Amen.