Migne Patrologia Latina Tomus 12
EusVer.DeTrCo 12 Eusebius Vercellensis283–371 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MONITUM.
Postquam praefationis initio susceptae a se Anecdotorum vulgationis cum occasionem tum utilitatem memoravit, sic progreditur vir eruditissimus de Levis: Exordiar, de S. Eusebio Vercellensi episcopo hujus nominis primo (Malleus Arianorum appellatus) confessionem fidei adversus Arianos luci mandandam statui, quam fidei formulam tribus in foliis membranaceis pertinentibus jam ad perinsigne monasterium Sanctorum Michaelis, et Januarii martyris de Lucedio reperi, et exscribi curavi. Quod monasterium conditum fuit saeculo septimo, ut suo loco videre est, et sub speciali tutela episcoporum Vercellensium. Quos autem Vercellensis Ecclesiae S. antistites saeculo forsan octavo regimen hujus monasterii sumpsisse, et retinuisse usque ad S. Bonomium vita functum 1026, III kal. Septembris. Verum quidem est, quod nemo, quem sciam ex recentioribus huic sancto Vercellensi episcopo Eusebio inscripsit aliam confessionem adversus Arianos, quam illam vulgariter appellatam Symbolum quicumque, de quo scribunt Joannes Stephanus Ferrerius Vercellensis Praesul, P. Corbellini, Marcus Aurelius Cusanus, aliique. Sed si attente perpendimus quae S. doctor scripsit cum S. Athanasio ad Antiochenos, non possumus huic opinioni consensum praebere adeoque Symbolum quicumque conflatum posterioribus saeculis judicandum duxerunt permulti, quibus libenter assentimus. Opus de Unitate Trinitatis scripsisse S. Eusebium tradit laudatus episcopus Ferrerius fide unius Codicis in Vaticana Bibliotheca existentis, quem sequitur Hyacinthus Galizia Vite de' Santi, tom. I, p. 177, scribens exemplar hujus operis in Bibliotheca PP. Oratorii S. Philippi Nerii Taurini asservari ex dono abbatis Laurentii Scoti. Quod exemplar vidi anno 1762, ex quo aliud transcribere curaveram. Quo exscripto didici alium librum scripsisse de optimo genere interpretandi sacram Scripturam super illa verba: Ex Aegypto vocavi filium meum, ut in fine libri V legitur post professionem Arianorum. Consultis tamen hisce quinque libris, seu opere de Unitate Trinitatis cum operibus S. Athanasii reperi hos libros, seu opus Faustino presbytero attributum, etsi diverso ordine quam in editis distributum sit. Perscrutatus etiam fui maxima cum diligentia si quae in hoc opere adessent, quae nobis certum auctorem indicarent, et maxime in epistola Augustae Flaccillae data, qua opus suum dicavit; nihil tamen inveni, nisi variantes plures lectiones, et post Professionem Arianam, quae hic in quinto libro exstat, reperiuntur plura inedita, inter quae, ut jam dixi, memorat suum librum de optimo genere interpretandi sacram Scripturam. Num vero hoc opus a S. Eusebio conscriptum sit a multis sapientissimis viris dubitatum fuit, inter quos non est omittendus cl. F. Joannes Baptista Audifredi ex Ordine Praed. Casanatensis bibliothecae praefectus, qui cum eum rogavissem, jam ab anno 1771, ut sua pervigili cura perscrutaretur in Vaticana hunc codicem, mihi sua epistola de die 29 novembris 1776, responsum dedit in codice sign. 1319, p. 253, exstare opus . . . S. Eusebii episcopi incipit liber de Unitate Trinitatis. Initium operis hisce verbis incipit: Tu unus Pater, et Filius, et S. Spiritus, qui unitatem, deitatem nobis declarasti, etc., explicit quatuor libris. Liber ultimus finit his verbis: Unita est eorum operatio in factura, et sequitur immediate: Explicit liber quartus. Incipit liber de professione Catholica, et immediate alter liber De professione impia Arianorum qui finit hisce verbis: Si aures surdae sunt caeterorum, etc., in qua sua epistola non dubitavit affirmare Faustini presbyteri non esse, sed potius S. Eusebii. Quinimmo in alia sua epistola de die 13 junii 1778 epistolam, seu libellum de Canonibus Evangeliorum, qui legitur in pluribus editionibus S. Scripturae, esse ejusdem auctoris affirmavit, etiamsi pluribus S. Scripturae editionibus Graece tantum haec legatur: tandem observavit in editione Orthodoxographorum hanc epistolam exstare Graece et Latine scriptam ex veteri versione Latina, et in linguam Latinam in tomo VI Bibliothecae Grecae Fabricii, quae quidem omnia maturiori consilio tractanda erunt, ut veritas oriatur. Nam etiamsi hisce observationibus perpensis exemplar Taurinensis Congregationis S. Philippi Nerii reperissem conforme quoad substantiam, cum tamen siluisset, num codex ille Vaticanae Bibliothecae sit in membrana conscriptus necne, siluisset characterum formam, et codicis aetatem reticuisset, mihi visum hic fuit utendum non esse hujusce operis auctoritate, ad ostendendam doctrinae unitatem S. Eusebii adversus Arianos in hac confessione a nobis edenda, neque etiam opportunum edere ea omnia, quae inedita reperta sunt in hoc opere Faustino attributo. Quanti sit facienda confessio fidei hujus nostri S. doctoris Eusebii, lectorem remitto ad praefatiunculam appositam ante textum, et ad parva commentaria super ipsam confessionem facta, in quibus certa et evidentiora argumenta habentur de vero auctore hujusce symboli, deque vera suae fidei professione, et catholico dogmate, ita ut lectorem a consilio, et sententia mea discessurum non credo hisce omnibus perpensis. Nam in illis quam consona sit doctrina S. Eusebii illae S. Athanasii Alexandriae, reliquorum sanctorum Patrum, probatum est. Quas vero peculiares sententias protulerit S. Eusebius et conformes sacrae Scripturae, antiquis Patribus, et conciliis demonstratum in illis fuit. Hisce sic editis habebit lector nova argumenta ad Arianorum haeresim confutanda, novas circumstantias ad illustrandam historiam illius temporis.
DISQUISITIO PRAEVIA DE EUSEBII VERCELLENSIS FIDEI EXPOSITIONE, SEU DE AUCTORE HUJUS SYMBOLI.
Acriter jam a multis clarissimis viris disputatum fuit de symbolo Quicumque, aliis S. Athanasio vindicantibus illud, aliis Anastasio Sinaitae, multis ab auctore Latino adornatum fuisse pugnantibus, nonnullis a Gallico scriptore confectum contendentibus, ex quibus Vigilium Tapsitanum multi contendunt auctorem, alii Vincentium Lirinensem; et suas sententias fulciunt ostendendo in illo symbolo damnatas haereses Eutychetis, et Nestorii post obitum S. Athanasii exortas. At quid inde si quis diceret sanctos Patres praeoccupasse, et praecavisse has haereses, ut jam observatum est ab historicis, penes plures S. Patres antiquiores? Tunc nullius momenti essent hae rationes. Quod autem alicujus negotii a pluribus Theologis judicatum fuit, illud esse dicam, quod auctoritate illius symboli nequaquam Latini usi sunt ad demonstrandam adversus Graecos schismaticos originem illam Spiritus sancti a Filio, seu processionem, ut docent Theologi. Cui rationi facile quisquam opponere posset S. Basilium Magnum, et Didymum Alexandrinum hanc processionem agnovisse, et tradidisse, quorum auctoritates contra Graecos fuerunt relatae a Theologis. Hos autem Patres aetate S. Athanasii, et S. Eusebii Vercellensis episcopi fuisse nemo inficiatur: adeoque necesse non fuit omnes Patres, et scripta eorum illis objicere, et maxime forsan quae in omnium ore versabantur, ut probetur, quae traditione dabantur, auctoritate Patrum roborata fuisse. Nam, etsi ex his, qui pro supra enarratis auctoribus pugnant, pauci sint, qui pro S. Eusebio Vercellensi scripserint, et sententiam hanc tamquam communem retulerint: scimus tamen antiquissimo tempore symbolum illud in Ecclesia Vercellensi recitari consuevisse, et traditionem illius Ecclesiae nos edocere hoc symbolum Latine scriptum fuisse Alexandriae praesentibus SS. Athanasio, et Asterio, et S. Eusebio laudato, et cum actis illic celebratis Latine redditis ab eodem oblatis summo pontifici Liberio. Omnes scriptores de Ecclesia Vercellensi tradunt in ritu Eusebiano, et in horis canonicis antiquitus praescriptam fuisse recitationem hujusce symboli, et festum celebrari de sanctissima Trinitate, ex quo ritu Alcuinus Flaccus tempore Caroli Magni, ut novitiis sacerdotibus traderet facilem methodum celebrandi sacrum, Missam de sanctissima Trinitate in Ecclesia Vercellensi recitari pluries consuetam, diebus dominicis praescripsit (ne dicam alium Alcuinum episcopum Vercellensem hac ipsa tempestate Ecclesiam illam administrantem) donec facili modo possent illi scerdotes novitii ediscere usum aliorum plurimorum codicum. Cui opinioni robur quam maximum affert epistola synodica missa ab Athanasio ad Antiochenos, circa finem haec habens: Haec quidem nos tum quia nefas est quicquam ultra Nicaenum concilium requirere, aut contentiosas sententias recipere, tum vel ob pacem solum, et ne qui recte sentiunt pro rejectis habeantur ad istum modum censuimus, et eorum CONFESSIONEM qualis fuerit, nos, qui relicti sumus Alexandriae, paucis indicavimus; idque in commune una cum reliquis comministris sacrorum Asterio et Eusebio. Nam reliqui ex nostris quisquam ad suas provincias abierunt. Vos rursus in commune, ubi soletis conventus agere, ista videbitis pervulgari, eoque omnes evocate. Aequum est enim ut in eo loco primum epistola recitetur, etc. Ergo ex hac auctoritate et confessione S. Eusebii et Asterii indicata Antiochenis ab Athanasio probatur, et suum symbolum cum epistola.
Quaenam fuerunt illae confessiones, seu symbola nobis incompertum est, num symbolum Quicumque, vel haec confessio, quam typis mandamus. De primo contendunt scriptores inter se, ut observatum superius fuit. Altera vero, de qua quaestionem instituimus confessio haec est, quam sine auctoris nomine tribus in foliis maximis conscriptam saeculo IX, ut characteris forma nobis indicare videtur, quae quidem tribus foliis membranaceis inter alia, quae ad monasterium SS. Michaelis et Januarii M. de Lucedio dioecesis Vercellensis pertinebant relata sunt, exscribi curavimus. Parum quidem differunt inter se symbolum Quicumque, et haec confessio, si de stylo loquimur, tamen in multis sunt dissimilia, et hanc antiquiorem illo crederem. Si vero consideremus, hypostasis dogma eisdem Graecis verbis illud explicat, quibus S. Athanasius in sua epistola synodica jam laudata, adeoque ὁμοούσιον, οὐσίας leguntur in hoc symbolo ad explicandam Filii, et Patris substantiam unam, eamdemque esse, et loquendo S. Eusebius de hypostasibus in sua confessione facta in synodo Alexandrina, et relata in fine ejusdem epistolae jam laudatae ad Antiochenos ait: Quantum attinet ad hypostases, fateor me quoque idem sentire, neque in id solum calculum meum addo, sed etiam incarnationem Salvatoris nostri consentio, eum videlicet, cum Filius Dei esset, hominem esse factum, et excepto peccata omnia, quae veteris erant nostrae humanitatis assumpsisse. Idque prout habet epistolae argumentum meis suffragiis confirmo.
Quid ergo clarius habere desideramus, tum ex S. Athanasio, tum ex ipsomet S. Eusebio approbante ea omnia, quae S. Athanasius scripsit. Quinimmo ex S. Hieronymo edocti sumus S. Eusebium Vercellensem antistitem Origenis commentarios in Davidis psalmos de Graeco in Latinum transtulisse, ejusque emendatis erroribus, ut quisque impolluto et inoffenso pede eos legere posset. In hac vero confessione de hujus nostrae carnis resurrectione pertractans errorem Origenis circa corporum resurrectionem corripit. Ergo nulli melius quam S. Eusebio tribuendum hoc symbolum crederem. Et hoc forsan illud esse, ex quo conflatum posterioribus temporibus illud vulgariter appellatum Quicumque.
Si tandem acta ejusdem S. Eusebii considerentur ab Ughello Ital. Sac. tom. IV, p. 759, edita, ipsamet nos instruunt confessionem suam Liberio papae dedisse Romae, antequam iter suum Vercellas dirigeret. Sanctus autem Eusebius athleta Christi data confessione fidei suae, et posita Romae in sacro scrinio valefaciens Liberio papae cum caeteris fratribus iter aggressus est. Quae autem omnia consona videntur esse eis, quae scripsit Rufinus hist. I, cap. 28, 29, 30, etc. Narrat enim Eusebium Alexandriam perrexisse cum aliis confessoribus fide integris ibique mitius cum lapsis egisse, et procurationem Occidentis eidem delata, ut Asterio Orientis, additur sane in illo concilii decreto etiam de Spiritu sancto plenior disputatio, ut ejusdem substantiae, ac deitatis, cujus Pater, et Filius, etiam Spiritus sanctus crederetur (cap. 29, p. 211), nec quidquam prorsus in Trinitate, aut creatum, aut inferius, posteriusve diceretur. Sed et de differentia substantiarum, et subsistentiarum sermo ejus per scripturam motus est. Graeci οὐσίας, et ὑποστάσεις vocant, quidam etenim dicebant substantiam, et subsistentiam unum videri: et quia tres substantias non dicimus in Deo, nec tres subsistentias dicere debeamus . . . Sed, et de incarnatione Domini comprehensum est, quia corpus quod susceperat Dominus, neque sine sensu, neque sine anima suscepisset. Quibus omnibus caute, moderateque compositis unusquisque itinere suo cum pace perrexit. De hisce omnibus in hac confessione pertractatur. Quinimmo Rufinus et Eusebium eodem lib. cap 30, circumeuntem Orientem, atque Italiam medici pariter, et sacerdotis fungentem officio describit, qui singulas quasque Ecclesias abjurata infidelitate ad sanitatem recte fidei revocabat, maxime quod Hilarium (Pictaviensem), quem dudum cum caeteris Episcopis in exsilium trusum esse memoravimus, regressum jam, et in Italia positum haec eadem erga instaurandas Ecclesias, fidemque patrum reparandam reperit molientem. En quomodo apud Italos et Gallos dogma contra Arianos diffusum et promulgatum fuit.
Neque crederem me deceptum dicentem hanc confessionem, seu symbolum auctori Breviarii fidei notum, quod Breviarium fidei adversus Arianos Ballerini fratres Leoni I. S. P. in fide duorum codicum tribuendum volunt, etsi olim Sirmundus, Gallandius, et nonnulli alii incerto auctori. Nam plures sententiae de verbo ad verbum transcriptae leguntur in illo. Alcuinus vero Flaccus in suo libro de fide Trinitatis ad Carolum Magnum, et in Quaestionibus ad Fredegesium sparsim quaedam retulit sine auctoris nomine, pauca autem indicata sunt suis in locis, ne sim prolixior quam res postulat.
DE S. TRINITATE CONFESSIO.
1.
Confitemur, et credimus sanctam, atque individuam Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Dominum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis, atque virtutis; et Patrem quidem non factum, non creatum, non genitum profitemur. Ipse enim a nullo originem duxit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit. Fons ergo, et origo ipse est totius Divinitatis, ipse quoque Pater essentiae suae, qui de ineffabili substantia filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit; Deus Deum, lux lucem.
II. Ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo, et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur. Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri, quia non esse coepit aliquando, nec desiit . . . Filius unius cum Patre substantiae creditur, sic quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae: OMO enim Graece unum, USIA vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat unam substantiam. Non enim de nihilo, neque de alia substantia, sed de Patris utero, id est, de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturae credendus est. III. Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. Nec eumdem Filium Dei pro eo, quod de Patre sit genitus dissectae naturae portiunculam nominamus. Sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere. Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nulla in Deo necessitas capit, nec voluntas sapientiam praevenit. IV. Sanctum quoque Spiritum, quem tertiam in Trinitate personam unum, atque aequalem cum Deo Patre, et Filio credimus esse Deum unius substantiae, unius naturae, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utroque procedentem amborum esse Spiritum. Hic etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus creditur. Ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus, aut si genitum, duos filios praedicare monstremus. Quod tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur. Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur Spiritus sanctus missus ab utrisque, sicut Filius a Patre creditur, sed minor Patre, et Filio non habetur, sicut, et Filium propter assumptam carnem minorem Patre et Spiritu sancto esse testamur. V. Haec est sancta Trinitas, ut fert credi relata narratio, quae non triplex, sed aeternitas et dici, et credi potest. Nec recte dici debet ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas in relativis personarum nominibus, Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura, id est substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam, tres autem personas. VI. Quod enim Pater est non a se, sed ad Patrem est. Similiter, et Spiritus sanctus non a se, sed ad Patrem et Filium relative refertur in eo, quod Patris et Filii Spiritus praedicatur. Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem, et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. Nam etsi de singulis personis interrogaremur, Deum necesse est, fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, singulariter dicitur, non tamen tres Dei, sed unus est Deus. VII. Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicuntur, nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut, et unum lumen unumque principium praedicatur. Singulariter ergo ut unaquaeqne persona plenus Deus, et totae tres personae unus Deus confitetur, et creditur una illis non divisa, atque aequalis majestas, deitas, atque potestas, nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus. VIII. Quia nec aliquid abest cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus est, et verus Deus non recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur. In divinitatis vero substantia quid innumeratum sit, non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuat, quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent, quod ad se sunt. Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum illud in sacris litteris dicitur Dominus, Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Nec quia tres has personas esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium, quem Patrem, aut eumdem, quod Spiritus sanctus est, Patrem, vel Filium dicere poterimus. IX. Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec Filius ipse, qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse, qui est vel Pater, vel Filius, cum tamen ipse sit Pater, quod Filius, ipse sit Filius, quod Pater, ipse Spiritus sanctus, quod est Pater, et Filius, id est natura unus Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur. X. Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur. Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus, non Deitatem separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt natura scilicet, non persona, nec tamen tres istae personae separabiles existimandae sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur. Inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt; ita inter generantem Patrem, et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur, et creditur. Tres igitur istae personae dicuntur juxta quod majores definiunt, ut cognoscantur, non ut separentur. Nam si attendamus illud, quod Scriptura sacra dicit de sapientia: splendor est lucis aeternae (Sap. VII, 26; Heb. I, 3), sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse. Tres ergo illas unius, atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus. Quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine alia non permittat intelligi, nec Pater absque Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari vetat, quas etiam dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur, et alterum. XI. Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate. De his tribus personis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate est genitus, quia intacta Virginitas virilem coitum nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit. Qui partus Virginis nec ratione colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo monstratur, non est singulare. Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Maria eodem Spiritu sancto obumbrata concepit, ne Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici. In quo mirabili conceptu aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nec tamen verbum ipsum in carne conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse Deus, quod homo esse voluisset. Sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum, et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. In quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam Divinitatis, alteram humanitatis. XII. Quas ita in se una Christi persona univit, ut nec Divinitas ab humanitate, nec humanitas a Divinitate possit aliquando sejungi. Unde perfectus Deus, perfectus Homo in unitate personae, unus est Christus. Nec tamen quia duas diximus in Filio Dei esse naturas, duas causabimus in eo esse personas, ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas. XIII. Deus enim verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam Divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item cum unius substantiae credimus esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate suae personae assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam accepit in singularitate personae, non in unitate Divinae naturae. In id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati, quae forma illa ad unitatem personae quidem allata est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit natus tantum. Nam neque factus, neque praedestinatus accipitur. XIV. Per hoc tamen, quod de Maria Virgine natus est, et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia, et de Patre ante saecula sine matre genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus. Quod tamen secundum quod est Deus creavit Mariam, secundum quod homo est creatus ex Maria, ipse Pater Mariae matris suae, et Filius. XV. Item per hoc quod Deus est, aequalis est Patri, per hoc quod homo, minor est Patre. Item et major, et minor esse credendus est. In forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter humanitatem assumptam. Quia Divinitas major est. In forma autem hominis etiam ipse Filius se ipso major est ad humanitatem, quae minor divinitate accipitur. Ita secundum divinitatem, quae aequalis est Patri, ipse, et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeri potest, Filius sic aequalis, et minor esse creditur. Respondeamus secundum formam Dei servi (Philip. II, 7) minor et Patre et Spiritu sancto. Quia nec Spiritus Sanctus dicitur Pater. Sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine assumpto ex Maria. Item cum in homine una exstat persona, cum Patre vero, et Spiritu sancto natura Divinitatis suae substantia, missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est. In eo, quod ipse per Prophetam dicit: Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16). A se ipso quoque missus accipitur pro eo, quod sine parabolis, non solum voluntas, sed et operatio totius trinitatis agnoscitur. Hic enim qui ante saecula unigenitus est vocatus spiritualiter, primogenitus est factus. Unigenitus propter Divinitatis substantiam. Primogenitus propter assumptae carnis naturam, in qua suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccator est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris. Et tamen passionem ipsam, salva Divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique judicatus, et cruci veram carnis mortem excepit. Tertia quoque die virtute propria suscitatus de sepulcro surrexit. XVI. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aeria, vel qualibet alia carne, ut quidam delirant resurrecturos vos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemus. Peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster, atque Salvator paternam ascendendo sedem repetivit, de qua numquam per divinitatem discessit. Illuc ad dexteram Patris sedens exspectatus in finem saeculorum Judex omnium vivorum et mortuorum. XVII. Inde cum sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium, reddere unicuique mercedem proprie debitam, prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10). Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cujus gremium constituti unum baptisma credimus; et confitemur in remissione omnium peccatorum. Sub qua fide, et resurrectione mortuorum veraciter credimus, et futuri saeculi gaudia exspectamus.
Hoc tantum nobis orandum est, et petendum ut cum peracto, finitoque judicio tradiderit Filius regnum Deo et Patri, participes nos efficiat regni sui, ut qui per hanc fidem illi inhaeremus cum illo sine fine regnemus.
Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosancto sapore sub triduano dierum jejunio continua relationum collatione ructantes ad ea, quae subnixa sunt sequenti die exponenda transivimus.