Jump to content

De Trinitate et unitate Dei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Trinitate et unitate Dei
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus


AuInAuH.DeTrEtU 42 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Migne Patrologia Latina Tomus 42


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Distributus olim fuit in tredecim capita, quorum posteriora novem contractum interpolatumque omnem fere librum Augustini contra Sermonem Arianorum, dictis eorumdem haereticorum sine distinctione positis, continebant. Capita autem priora quaestiones aliquot dialogi Orosii qui in sexti tomi Appendice est, decurtatas et depravatas referunt, ut verisimilius sit hunc librum ex Dialogo, quam ex hoc libro Dialogum locupletatum fuisse. In ea porro Dialogi parte quae huc translata est, verba Augustini nonnulla reperies: illud exempli gratia quod hic legitur in capite 3 et in quaestione dialogi 9, « Si Spiritus filius diceretur, amborum filius diceretur; nullus autem filius est duorum, nisi, » etc., descriptum est ex Tractatu 99 in Joan. et ex lib. 15 de Trinitate. Altera parte capitis ejusdem tertii exhibentur breviora quaedam excerpta ex libro secundo de Trinitate. Tandem caput quartum sumptum est ex libro Quaestionum de Novo Testamento, quaest. 93; qui Quaestionum liber in Appendice tomi tertii exstat.

CAPUT PRIMUM.

Personam geniti Filii principium Geneseos evidenter ostendit: ait enim, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Quem alium principium intelligendum putamus, nisi Filium? Ipse enim de se interrogantibus Judaeis quis esset, respondit, Principium qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus coelum et terram, sicut Joannes evangelista narrat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Filius Dei natura est Filius, non adoptione, sicut scriptum est: Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Deus Pater uterum non habet sicut nos, aut corporeus esse credendus est; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem; sicut homo hominem gignit, et canis canem. Nunquam visum est ut homo gigneret canem. Ac per hoc Pater non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso genuit Filium.

Spiritum sanctum, neque ingenitum, neque genitum fides recta declarat: quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpamur. Sed quod certa fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utroque procedens, id est, a Patre et a Filio. Et ut hoc testimoniis approbemus, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum ad discipulos audi dicentem: Cum venerit, inquit, Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Id. XV, 26). Et rursum ipse Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum, sicut et a Patre; insufflans in discipulos suos, ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Unus est ergo Spiritus Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

CAPUT II. Procul dubio in nomine Dei, Pater; in nomine principii, Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus coelum et terram; et subsecutus adjunxit, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2): qui est tertia in Trinitate persona. Igitur si non esset trina persona, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Nec baptizato Domino a Joanne in Jordane fieret vox de coelo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Id. III, 17). Nec Spiritus sanctus in specie columbae descendisse super eum, et mansisse diceretur. Ideo tres personas secundum Scripturas sanctas intelligimus, id est, alium esse Patrem, alium Filium, qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Quod autem Pater et Filius et Spiritus sanctus de una substantia sit, beatus Paulus apostolus de Filio ad Romanos scribens demonstrat: Quorum patres, inquit, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Et iterum in Evangelio secundum Joannem, Ut cognoscant te solum verum unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): id est, te, et quem misisti Jesum Christum, verum unum Deum. Et rursus Scriptura dicit, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et ut aequalitatem suam ostenderet, ait ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): scilicet natura, non persona. Et iterum inquit, Propterea quaerebant Judaei interficere Jesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Et rursus Paulus inquit, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). Non poterat esse rapina, ubi aequalis erat natura; non erat usurpata, sed nata; non rapuit, quia vere habuit. Spiritum vero sanctum Deum, Acta Apostolorum apertissime docent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? Et infra, Non hominibus mentitus es, sed Deo (Act. V, 3, 4). Et in Evangelio inquit secundum Joannem: Dominus spiritus est (Joan. IV, 24). Paulus ad Corinthios scribens, ait: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Idem Paulus, Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: non tres dii, sed unus est Deus, ut Moyses dicit: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, unus est Deus (Deut. VI, 4). Ac per hoc sicut dicimus, non tres deos, non tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis, si sit Pater sapientia, vel Filius, vel Spiritus sanctus: respondemus, Pater est sapientia, Filius est sapientia, Spiritus sanctus est sapientia: non tres sapientiae, nec tres spiritus; sed una sapientia, et unus spiritus; sicut una substantia, et una essentia: quia hoc illi Patri est esse, quod Filio sapientiae et Spiritui sancto est esse. Et cum aequales sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, Filius tamen dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI, 38, 40); et, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Ista omnia, et alia quae dicit Filius, secundum formam servi quam assumpsit, intelligenda et dicta sunt. Igitur cum primus homo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muneraretur, praeceptumque ei positum esset, ut si custodisset quae ei Deus praeceperat, non morte corporis, nec animae moreretur: sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, mandata contempsit. Et haec causa exstitit ut mortis periculum incurreret; et ab illo uno homine omnis humana natura vitiata, atque peccato obnoxia, mortalis existeret. Unde apostolus Paulus inquit, Per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes homines peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in condemnationem ceciderunt, ita et per unius justitiam omnes homines in justitiam vitae surrexerunt (Rom. V, 12, 18); et iterum, Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Coelestem itaque dico, quia non ex humano conceptus semine, sed de Maria virgine, pro nostra salute, assumptus a Filio Dei, sicut Joannes testatur: Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Verbum caro factum est, non in carnem mutatum, ut desisteret esse quod erat, sed coepit esse quod non erat: sumpsit enim carnem, non convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est, carnem et animam rationalem: ut primus homo et carne et anima mortuus fuerat; ita etiam oportuit ut per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut supra diximus, secundum assumptionis formam carnis dictum est, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Non est credendum posse Filium Dei et Filium hominis duos filios esse; quia non sunt duo filii, sed unus. Nam ille qui erat Filius Dei, factus est filius hominis in unitate personae. Ut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei; unam deitatis, aliam humanitatis, non duas personas. Et si dixerimus duas personas, introducemus etiam duos filios Dei: et jam tunc non erit Trinitas, sed quaternitas; quod absit. Profecto enim per id quod est Deus, et aequalis Patri, et ubique praesens est, et in coelo est totus, et in terra totus, et in nullo continetur loco: per id quod homo, et passus et mortuus, et resurrexit et ascendit in coelum, sedetque ad dexteram Patris, et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum est ire visus in coelum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Licet una substantia sit, neque persona Patris, neque Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc intelligamus, comparationibus utar. Certe (ut ex creatura intelligas Creatorem) sic in anima est ratio, et cum sint unum, aliud anima agit, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem non tota Trinitas assumpsit, sed sola Filii persona. Nec voluntate, nec necessitate genuit Pater Filium. Non necessitate, quia necessitas in Deo non est: non voluntate, quia voluntas praeire sapientiam non potest, quae est Filius. Igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle. Unde nec voluntate nec necessitate, sed naturaliter sola sapientia Pater genuit Filium. Sicut Pater vitam habet in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre genitum esse: Patrem vero a nullo genitum esse, a nullo vitam accepisse. Dedit Pater Filio vitam, gignendo vitam quam Pater habuit in se. Non quod prius fuerit Filius sine vita, et postea acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam, et per gratiam Salvatoris recepimus vitam. Ideo de eo dicitur, Filius a Patre accepit vitam, quia non a se ipso est genitus: non existenti dedit, sed gignendo.

CAPUT III. Quoniam et oratione et testimoniis persuasimus de subjectione Filii, quia non secundum substantiam minor, sed secundum formam servi quam assumpsit: sed ut missus esse dicatur, aliquid dicere volumus. Scimus sicut Filius non secundum substantiam dicitur missus, seu minor: ita nec Spiritus sanctus propter columbam vel ignem missus dicitur: scilicet quia non in ea substantia, qua aequalis est Patri, apparuit; sed, ut dictum est, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut in aeternum permaneat, sic Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed illae factae visiones de creatura inferiore ad manifestandum Spiritum, esse postea destiterunt. Nunquam enim illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam. Inter genitum Filium et processionem Spiritus sancti hoc distat, quod Filius Dei sic est de Patre, quomodo natus, non quomodo datus: Spiritus vero sanctus sic est de Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo datus. Filius natus solius est Patris, non Spiritus sancti. Amborum est Spiritus, id est, Patris et Filii: quia si Spiritus Filius diceretur, amborum Filius diceretur. Nullus autem filius est duorum nisi patris et matris: quod absit ut inter Deum Patrem et Filium quis suspicetur, quia nec filius hominis simul et ex patre et matre procedit: sed cum procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum procedit ex matre in hanc lucem, non tunc procedit et ex patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit. De eo quod a Joanne dicitur, quod Spiritus sanctus non loquitur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur (Id. XVI, 13); non loquitur a semetipso, quia non est a se ipso: Pater enim a nullo est natus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens: ideo non loquitur a se ipso; sed quaecumque audiet, loquetur. Audire illi esse est, a se non est, sed a Patre: ideo quaecumque audiet, loquetur. Quid sit quod Spiritus sanctus pro nobis interpellare dicitur, quod dicit Paulus ad Romanos scribens: Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26). Modus iste locutionis, qui frequenter in Scripturis sanctis invenitur, est sicut Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi, quoniam timeas Deum, (Gen. XXII, 12), hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Nempe omnia in praesentia Dei sunt antequam fiant; praesentia sunt futura, quasi jam facta sint: quomodo dicit, cogniti a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum; sic et hic scribitur Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est, gementes nos facere, infundendo nobis charitatem in Deum et proximum: sicut legitur, Laetus dies, quia laetos homines faciat. Pater solus nusquam legitur missus, sed missionem Filii ita scribit Apostolus: Cum autem venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Ibid. 4, 5). Quod Filius Dei natus de Maria virgine, venit in mundum, testatur evangelista, dicens, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10). Et ipse ait, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Id. XVI, 28). Item Evangelista dicit, Et mundus eum non cognovit. Deinde subjungit, In sua propria venit (Id. I, 10, 11). Illuc utique missus est, quo venit: sed in hunc mundum est missus, ubi erat; quae missio tamen esse opus sanctae Trinitatis, nulli sit catholico dubitandum. Nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non ita est. Quia persona divinitatis suae assumpta est a Filio Dei ex virgine Maria, in personam suae humanitatis, unitatem habitumque conjunxit in aeternum. Quamvis Spiritus sanctus apparuisset in specie columbae vel ignis, non possumus tamen dicere Spiritum sanctum Deum et columbam, aut Deum et ignem, sicut dicimus Filium Deum et hominem. Propter has igitur corporales formas, in quibus apparuit Spiritus sanctus, missus dicitur: non propter has minor Patre dici potest; sicut Filius propter formam servi, quae inhaesit illi ad unitatem personae perpetualiter. Illae vero species corporales, ut est columbae vel ignis, ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt. Nonne apparere debuerunt creaturae sicut oportuit, servientes Creatori ad nutum ejus; qui incommutabiliter in se ipso permanet, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutatae atque conversae?

CAPUT IV. A quibusdam dubitari solet, an Spiritum sanctum habuerunt Apostoli illo tempore, quo fuerunt cum Christo Domino, secundum quod Evangelista dicit, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Id. VII, 39). Et in alio loco ait, Si diligitis me, praecepta mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis: quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, neque cognoscit eum. Vos autem videtis eum, et cognoscitis eum; quia apud vos manet, et vobiscum est (Id. XIV, 15-17). Et etiam post resurrectionem suam legitur insufflasse et dixisse discipulis, Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). In Pentecoste vero legitur Spiritus sanctus in Apostolos descendisse (Act. II, 1). Ad haec dicendum, quia unus Spiritus est, sed dona habet multa. Non est dubium, quin Spiritus sanctus erat cum eis: quia ubi Christus est, Spiritus sanctus est. Et quia venturum Spiritum sanctum a Patre promiserat Christus, non defuit in hoc indifferens ejus divinitas. Trium officiorum formae doni Spiritus sancti in Apostolis sunt ostensae: quarum prima est, quae ad jus ecclesiasticum pertinet, in regenerandis. Ecclesiastica potestas intelligitur esse in officiis episcoporum et sacerdotum, qui omnia in traditione dominica per Spiritum sanctum agere debent. Unde illis dicit Jesus, Quorum tenueritis peccata, tenebuntur; et quorum remiseritis, remittentur eis (Joan. XX, 23). Secunda est, quae in Pentecoste data est, quae generalis est: non solum enim in Apostolos, verum etiam in omnes credentes decidit Spiritus sanctus. Tertia forma est, quae solum Apostolis vel ordinatis in initio concessa est, in signis ac virtutibus faciendis, usquedum fidei semina jacerent ad crementum. Semina enim fidei sunt virtutes per Apostolos factae: ipsi enim Apostoli antistites positi sunt hujusmodi veritatis, qui per signa et prodigia rationabilem esse fidem nostram testantur. Igitur Spiritus sanctus datur omnibus generaliter credentibus, sed si manet in eis: in signis vero et prodigiis filii Dei esse probantur. Etiam Spiritus sanctus non manet quandoque in homine, sed vocatus advenit, ut suggerat necessaria, et recedat. Similiter et in traditione vel ordinatione, deforis gratiam et tuitionem praestat devotis fidei, ut commendatiores habeantur per inspirationem ejus.

CAPUT V. Pater, Filius, et Spiritus sanctus unus est verus Deus, secundum illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Et in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et de Christo dicitur a Joanne apostolo, Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Ante omnia tempora Filius erat, ut intelligendum in hoc est, In principio erat Verbum: et, Omnia per ipsum facta sunt. Quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse. Et ideo per Filium facta confitemur et tempora, per quae facta sunt omnia: ideo procul dubio aequalis genitus, et coaeternus est Patri Filius. Dicitur Filius Dei ex voluntate et praecepto Patris, coelestia, terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, id est, ex nihilo ut essent, sua virtute fecisse:] cum ipse ex nullis exstantibus, hoc est, ex nihilo non factus sit, sed ex Deo Patre Deus: quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Filius per se ipsum non potuit, tanquam non esset ante quam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Porro si per aliquem alium a Patre factus est Filius; quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sunt, hoc est, per Verbum ejus? [Antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem. Ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in mundum, sicut ipse ait: Non enim a me ipso veni, sed ille me misit.] Una quippe ipsa Trinitas est, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Dicimus jubente Patre Filium creasse omnia, non esse nisi Verbum, per quod facta sunt omnia. Quod autem Pater miserit Filium, qui cum ipso venit, ipse testatur qui ait, Non sum solus, quoniam Pater mecum est. Nunquam ideo diversa natura est, quia Pater mittit, et mittitur Filius. Potest homo pater mittere hominem filium, non unius ejusdemque substantiae, cum homo missus ab homine mittente separetur: quod non potest Deus. Sed ignis mittit splendorem suum, nec potest splendor separari ab igne mittente. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit inde splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, utique vere possit dici in pariete, quo sine lucernae igne pervenit ignis. Super hoc Filius dicit, Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 42, 16, 29): quod vere potuit Filius dicere, Pater mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, hoc etiam hic potest intelligi, ut a Patre missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quo enim mittitur Filius, ubi non est? Ubi autem non est sapientia Dei? etc.