Jump to content

De Utilitate credendi ad Honoratum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Utilitate credendi ad Honoratu
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE UTILITATE CREDENDI AD HONORATUM LIBER UNUS


Quo consilio haec Honorato scribat. Haereticus et haereticis credens, non idem.

1. 1. Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse, haereticus, et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. Nunc vero cum inter haec duo plurimum intersit; quandoquidem haereticus est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur; ille autem qui huiusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus: cum haec ergo ita sint, non putavi apud te silendum esse, quid mihi de invenienda ac retinenda veritate videatur; cuius, ut scis, ab ineunte adolescentia magno amore flagravimus. Sed res est longe remota a vanorum hominum mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque lapsi, nihil aliud putant esse, quam quod istis quinque notissimis nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines acceperunt, eas secum volvunt, etiam cum conantur recedere a sensibus; et ex earum mortifera et fallacissima regula ineffabilia penetralia veritatis rectissime se metiri putant. Nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere, sed etiam opinari verum invenisse: sed quam reipsa difficillimum sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. Quae ut tibi prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino quorum in manus forte devenerint, et rogavi Deum, et rogo; et spero ita fore, si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso animo, non vani nominis appetitione ac nugatoriae ostentationis accessi.


Operis argumentum. Quomodo per Manichaeos Augustinus deceptus evaserit.

1. 2. Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possim, quod Manichaei sacrilege ac temere invehantur in eos qui catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo praemuniuntur, et illuminaturo praeparantur Deo. Nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant, terribili auctoritate separata, mera et simplici ratione eos qui se audire vellent introducturos ad Deum, et errore omni liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spreta religione quae mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire; nisi quod nos superstitione terreri, et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem, nisi prius discussa et enodata veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur, praesertim adolescentis animus cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus: qualem me tunc illi invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum, apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed quae rursum ratio revocabat, ne apud eos penitus haererem, ut me in illo gradu quem vocant Auditorum tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem; nisi quod ipsos quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Sed de me quid dicam, qui iam catholicus christianus eram? quae nunc ubera, post longissimam sitim pene exhaustus atque aridus, tota aviditate repetivi, eaque altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manaret quod mihi sic affecto ad recreationem satis esse posset, et ad spem reducendam vitae ac salutis. Quid ergo de me ipso dicam? Tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos vehementer exsecrareris, vix adductus es ut audiendi tibi atque explorandi viderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es, recordare, obsecro te, nisi magna quadam praesumptione ac pollicitatione rationum? Sed quia diu multumque de imperitorum erroribus latissime ac vehementissime disputabant, quod cuivis mediocriter erudito esse facillimum, sero didici: si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, cum alia non occurrerent in quibus acquiesceremus, arbitrabamur. Itaque nobis faciebant quod insidiosi aucupes solent qui viscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aves decipiant. Obruunt enim, et quoque modo cooperiunt alias quae circa sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos, non electione, sed inopia decidant.


Manichaeorum dictum in suae sectae desertores.

1. 3. Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac lepidae similitudines atque huiusmodi reprehensiones, in omnes qui aliquid docent, a quovis adversario effundi urbanissime ac dicacissime possunt? Sed ob hoc putavi aliquid tale inserendum litteris meis, ut eos admoneam, desinant talibus agere: ut quemadmodum ille ait 1, separatis nugis locorum communium, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat. Quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium, cum eos quisque deseruerit qui diutius audisset: Lumen per illum transitum fecit. Vides enim tu, mea maxima cura (nam de illis non nimis aestuo), quam hoc inane et facillimum ad reprehendendum cuivis esse possit. Itaque hoc discutiendum dimitto prudentiae tuae. Non enim vereor ne me arbitreris inhabitatum lumine, cum vitae huius mundi eram implicatus, tenebrosam spem gerens, de pulchritudine uxoris, de pompa divitiarum, de inanitate honorum ceterisque noxiis et perniciosis voluptatibus. Haec enim omnia, quod te non latet, cum studiose illos audirem, cupere et sperare non desistebam. Neque hoc eorum doctrinae tribuo: fateor enim et illos sedulo monere, ut ista caveantur. Sed modo me dicere desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me averterim, soloque victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse decreverim, illustratum autem atque fulgentem fuisse, cum ista diligerem et his involutus tenerer, hominis est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de quibus loqui multum amat. Sed veniamus ad causam, si placet.


Manichaei Vetus Testamentum reprehendunt apud imperitos.

2. 4. Nam bene nosti quod reprehendentes Manichaei catholicam fidem, et maxime Vetus Testamentum discerpentes et dilaniantes, commovent imperitos: qui profecto nesciunt quatenus sint accipienda illa, et quemadmodum hausta utiliter in venas quasi vagientium adhuc animarum medullasque descendant. Et quia sunt ibi quaedam quae suboffendant animos ignaros et negligentes sui, quae maxima turba est, populariter accusari possunt: defendi autem populariter, propter mysteria quae his continentur, non a multis admodum possunt. Qui vero pauci hoc facere noverunt, non amant propatula et famigerula quaedam in disputatione certamina; et ob hoc minime noti sunt, nisi his qui eos instantissime requirunt. De hac igitur Manichaeorum temeritate, qua Vetus Testamentum et catholicam fidem reprehendunt, accipe, obsecro, quae me moveant. Opto autem ac spero te hoc animo accepturum, quo a me dicuntur. Scit autem Deus, cui nota sunt arcana conscientiae meae, nihil me in hoc sermone malitiose agere: sed ut existimo accipiendum esse, veri probandi causa: cui uni rei vivere iam diu statuimus, et incredibili sollicitudine; ne mihi errare vobiscum facillimum fuerit, iter autem rectum tenere vobiscum sit, ne durius loquar difficillimum. Sed praesumo quod et in hac spe, qua spero vos viam sapientiae mecum obtenturos, non me deseret ille cui sacratus sum: quem dies noctesque intueri conor; et quoniam propter peccata mea propterque consuetudinem plagis veternosarum opinionum sauciatum oculum animae gerens, invalidum me esse cognosco, saepe rogo cum lacrimis. Et quemadmodum post longam caecitatem ac tenebras luminibus vix apertis, et adhuc lucem palpitando atque aversando, quam tamen desiderant, recusantibus, praesertim si eis solem istum quispiam conetur ostendere: ita mihi nunc evenit, non neganti esse ineffabile quiddam et singulare animae bonum quod mente videatur; et me ad contemplandum nondum esse idoneum cum fletu et gemitu confitenti. Non me ergo deseret, si nihil fingo, si officio ducor, si veritatem amo, si amicitiam diligo, si multum metuo ne fallaris.


Quadruplex Scripturas Veteris Testamenti tractandi ratio.

3. 5. Omnis igitur Scriptura, quae Testamentum Vetus vocatur, diligenter eam nosse cupientibus quadrifariam d traditur: secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Ne me ineptum putes, graecis nominibus utentem. Primum quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, essem profecto ineptior; si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Id tantum oro credas, quoquo modo errem, nihil a me infiato ac tumido fieri. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit; quid non gestum, sed tantummodo scriptum quasi gestum sit. Secundum aetiologiam, cum ostenditur quid qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo Testamenta Vetus et Novum. Secundum allegoriam, cum docetur non ad litteram esse accipienda quaedam quae scripta sunt, sed figurate intellegenda.


Historia et aetiologia in Scripturis.

3. 6. His omnibus modis Dominus noster Iesus Christus et Apostoli usi sunt. Nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas evulsissent: Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 2 Ad aetiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abici, nisi fornicationis causa, relatumque esset ab interrogantibus, Moysen libello dato repudii permisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis vestri 3. Hic enim causa reddita est cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit; ut hoc quod Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare videretur. Horum autem temporum vices, atque ordinem mira quadam divinae providentiae dispositione digestum atque compositum, longum est explanare.


Analogia.

3. 7. Iam porro analogiam, qua utriusque Testamenti congruentia perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes quorum auctoritati illi cedunt; cum secum ipsi considerare possunt, quam multa soleant dicere immissa esse Scripturis divinis a nescio quibus corruptoribus veritatis? Quae vox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem, invalidissima visa est; nec mihi soli, sed etiam tibi (nam bene memini) et nobis omnibus, qui paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur, quam turba credentium. Nunc vero posteaquam mihi sunt exposita atque enodata multa, quae me maxime movebant, ea scilicet in quibus illorum plerumque se iactat, et quo securius sine adversario, eo effusius exsultat oratio; nihil mihi videtur ab eis impudentius dici vel, ut mitius loquar, incuriosius et imbecillius, quam Scripturas divinas esse corruptas: cum id nullis in tam recenti memoria exstantibus exemplaribus possint convincere. Si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos verum scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiversatio eorum rectior, vel error humanior. Hoc enim de illo libro fecerunt, qui Actus Apostolorum inscribitur. Quod eorum consilium, cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. Non enim sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. Tanta enim liber iste habet, quae similia sint his quae accipiunt, ut magnae stultitiae mihi videatur, non et hunc accipere, et si quid ibi eos offendit, falsum atque immissum dicere. Aut si talis oratio impudens est, sicuti est, cur in Pauli Epistolis, cur in quattuor Evangelii libris ea valere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura sint proportione, quam in illo libro esse potuerunt, quae a corruptoribus interiecta credi volunt? Sed nimirum illud est quod mihi videtur, quod peto placidissimo et serenissimo iudicio mecum consideres. Nosti enim quod auctoris sui Manichaei personam in Apostolorum numerum inducere molientes, dicunt Spiritum Sanctum, quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos venisse. Itaque si illos Actus Apostolorum acciperent, in quibus evidenter adventus Sancti Spiritus praedicatur 4, non invenirent quomodo id immissum esse dicerent. Volunt enim nescio quos corruptores divinorum Librorum ante ipsius Manichaei tempora fuisse; corrupisse autem illos qui Iudaeorum legem Evangelio miscere cupiebant. Hoc de Spiritu Sancto dicere nequeunt, nisi forte divinasse illos asserant, et posuisse in suis libris quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui Spiritum Sanctum per se missum esse diceret, proferretur. Verum de Spiritu Sancto alias planius aliquid eloquemur. Nunc ad hoc quod intenderam redeamus.


Allegoria.

3. 8. Nam et historiam Veteris Testamenti, et aetiologiam, et analogiam in Novo Testamento inveniri, satis, ut puto, est demonstratum: de allegoria restat ostendere. Ipse Liberator noster in Evangelio allegoriam utitur ex Vetere Testamento: Generatio, inquit, haec signum quaerit; non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus fuit 5, sic et Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae 6. Nam quid ego de apostolo Paulo dicam, qui etiam ipsam Exodi historiam futurae christianae plebis allegoriam fuisse significat ad Corinthios Epistola prima? Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali petra prosequenti eos; petra autem fuit Christus. Sed non in pluribus eorum bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae fuerunt, ut non simus cupidi malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idola colamus, sicut quidam ex illis, sicut scriptum est: "Et edit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere" 7. Neque fornicemur, sicut quidam ex illis fornicati sunt, et ceciderunt uno die viginti tria millia hominum. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus interierunt. Neque murmuremus, sicut quidam ex illis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem ista in figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum devenit 8. Est item apud Apostolum allegoria quaedam, sane ad causam maxime pertinens, ideo idem ipsi eam in disputando proferre atque ostentare consuerunt. Idem enim Paulus dicit ad Galatas: Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt per allegoriam dicta. Nam haec sunt duo Testamenta; unum quidem de monte Sina in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae confinis est ei quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum 9.


Lex non necessaria nisi in quibus utilis est servitus ac timor. Mysteria in Veteri Lege velata.

3. 9. Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare Legem conantur, eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum prae ceteris ventilant: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis 10. Nos haec omnia vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi eis quibus est adhuc utilis servitus: ideoque utiliter esse latam, quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant, poenarum scilicet istarum quae videri ab stultis possunt, minis atque terroribus; a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non servire timore Legis 11, invitat. Ipsa est gratia, id est, beneficium quod non intellegunt sibi venisse divinitus, qui adhuc esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus obiurgat tamquam infideles, quia a servitute, cui certo tempore iustissima Dei dispositione subiecti erant, iam per Dominum nostrum Iesum se liberatos esse non credunt. Hinc est illud eiusdem Apostoli: Lex enim paedagogus noster erat in Christo 12. Ille igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent. In quibus tamen Legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid huiusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est: Littera occidit, spiritus autem vivificat 13. Inde est: Idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur 14. Evacuatur namque in Christo, non Vetus Testamentum, sed velamen eius; ut per Christum intellegatur, et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. Statim quippe idem Apostolus subicit: Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen 15. Non enim ait: auferetur Lex; aut: Testamentum Vetus. Non igitur per Domini gratiam, tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt; sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum, et causae factorum atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta secreta, ut omnia quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec volunt ante condemnare, quam discere.


Triplex error legentium.

4. 10. Sed ut, omissa interim altitudine scientiae, sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo; id est, sicut ego possum, non sicut doctissimos viros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid legunt. De singulis dicam. Primum genus est, in quo id quod falsum est verum putatur, cum aliud qui scripsit putaverit. Alterum est, quamvis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est verum putatur, id tamen putatur quod etiam ille qui scripsit putavit. Tertium est, cum ex alieno scripto intellegitur aliquid veri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. In quo genere non parum est utilitatis, immo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. Primi generis exemplum est, ut si quisquam, verbi gratia, dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit 16. Hic enim errat duobus modis; quod et rem non credendam credit, neque id putandus est credidisse ille quem legit. Alterum genus animadverti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit, eamque post mortem in easdem atomos solvi atque interire, id verum ac sibi credendum arbitretur. Nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit; quamquam id Lucretius, cuius libris deceptus est, opinatus sit. Quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi eum non per quem non erraret, sed cum quo erraret, elegerit? Tertio generi est illud accommodatum: si quis Epicurum, lecto eius in libris aliquo loco ubi continentiam laudat; in virtute illum summum bonum posuisse asseveret, et ideo non esse culpandum. Huic etiam quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis voluptatem ille corporis credit; cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque sententiae, neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? Hic error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus. Quid enim, si mihi de aliquo quem diligerem nuntiaretur quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit, ut etiam iuraverit se similiter velle vivere, idque ita mihi probaretur, ut impudenter negarem? num reprehendendus quipiam viderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare voluisse, sibi placere innocentiam, et ab eis quibus hominum genus involveretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam; etiamsi fortasse ille in puerorum aetatibus libertatem quamdam in ludendo et cibando atque ignavum otium stultus adamasset? Fac enim eum esse defunctum postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quidquam, ut aperiret sententiam suam; essetne quisquam tam improbus qui mihi succenseret, cum hominis laudarem propositum et voluntatem per illa ipsa verba quae acceperam? Quid, quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac voluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret, et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret?


Tres scripturarum quarumque differentiae.

5. 11. Quae cum ita sint, audi etiam earumdem scripturarum totidem conditiones et differentias. Nam necesse est totidem occurrant. Aut enim utiliter scripsit quispiam, et non utiliter ab aliquo intellegitur: aut utrumque inutiliter fit: aut utiliter intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. Horum trium primum non improbo, ultimum non curo. Nam neque possum reprehendere hominem qui nulla sua culpa male intellectus est; nec moleste habere quemquam legi, qui verum non viderit, cum obesse legentibus nihil videam. Unum igitur genus est probatissimum, et quasi purgatissimum, cum et bona scripta sunt, et in bonam partem accipiuntur a legentibus. Id quoque tamen adhuc in duo dividitur; non enim penitus excludit errorem. Nam evenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat; sed aliud quam ille, et saepe melius, saepe inferius, utiliter tamen. Cum autem et hoc sentimus quod ille quem legimus, et id est vitae bene agendae accommodatissimum, cumulatissime sese habet veritas, nec aliunde aperitur falsitatis locus. Quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est; neque id, mea sententia, liquido sciri, sed tantummodo credi potest. Quibus enim argumentis absentis vel mortui hominis voluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim; cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? Illud autem nihil ad rem cognoscendam valere arbitror, qualis fuerit ille qui scripsit: honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est.


Ecclesia catholica erroris secundum ullum modum ex praedictis redargui non potest in Veteris Testamenti lectione.

5. 12. Quamobrem vellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant Ecclesiae catholicae, quem putant, errorem. Si in primo, grave omnino crimen: sed defensionem longam non requirit; satis est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum invehuntur, existimant. Si in secundo, non minus grave est: sed eadem voce refellentur. Si in tertio, nullum crimen est. Age, ac deinde Scripturas ipsas considera. Quid enim libris obiciunt Veteris, quod dicitur, Testamenti? Numquidnam quod boni sunt, sed male intelleguntur a nobis? At eos ipsi non accipiunt. An quia nec boni sunt, nec bene accipiuntur? At hoc superior defensio satis expugnat. An illud dicent: Quamvis bene a vobis accipiantur, mali sunt tamen? Quis est aliud vivos, cum quibus res agitur, adversarios absolvere, atque olim mortuos, cum quibus nulla contentio est, accusare? Ego quidem illos viros et omnia utiliter memoriae mandasse, et magnos ac divinos fuisse, et illam legem Dei iussu ac voluntate promulgatam esse et conditam credo; et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum, si mihi aequus et minime pertinax animus adhibeatur; atque id faciam, cum copia nobis data fuerit benevolarum aurium ac mentis tuae: sed hoc cum potero; nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse?


De Scripturis non credendum expositoribus earum inimicis.

6. 13. Testor, Honorate, conscientiam meam, et puris animis inhabitantem Deum nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quam sunt illae Scripturae omnes, quas Testamenti Veteris nomine catholica Ecclesia retinet. Miraris, novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Sed nihil est profecto temeritatis plenius (quae nobis tunc pueris inerat), quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indixerunt. Quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putavit; ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? Quis denique geometricas litteras Archimedis legere, magistro Epicuro, aut discere voluit; contra quas ille multum pertinaciter, nihil earum, quantum arbitror, intellegens, disserebat? An istae Scripturae Legis planissimae sunt, in quas isti quasi vulgo expositas impetum faciunt frustra et inaniter? Qui mihi similes videntur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata quod ei sol iste laudaretur, et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exsiluit, et eum locum quem sol per fenestram illustraverat, crebro pede percutiens: Ecce solem deumque tuum calco, clamare coepit: stulte omnino atque muliebriter; quis negat? Sed nonne tibi tales videntur isti, qui ea quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sunt, quamve iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque divina, magno impetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis imperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? Quidquid est, mihi crede, in Scripturis illis, altum et divinum est: inest omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis accommodatissima disciplina; et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit quod sibi satis est, si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat. Quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. Agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames: et hoc agendum quovis alio modo potius, quam exponendis eorum sententiis et litteris. Propterea quia si Virgilium odissemus, immo si non eum, priusquam intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent: nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas expediret; sed ei faveremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. Nunc vero cum eas multi ac varie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior invenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse, ab eis etiam qui illum non intellegunt, creditur. Itaque in quaestiuncula magistro deficienti, et quid respondeat non habenti, succensemus potius, quam illum mutum vitio Maronis putamus. Iam si ad defensionem suam peccatum tanti auctoris asserere voluerit, vix apud eum discipuli, vel datis mercedibus, remanebunt. Quantum erat ut similem benevolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse Spiritum Sanctum tam diuturna vetustate firmatum est? Sed scilicet intellegentissimi adolescentes, et miri rationum exploratores, non evolutis saltem illis Litteris, non quaesitis magistris, non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique vel mediocri corde concesso eis qui eiusmodi Litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri, tractarique voluerunt; nihil apud illos credendum putavimus, eorum qui istis inimici infestique sunt voce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita millia fabularum credere et colere cogeremur.


Quaerenda vera religio.

7. 14. Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda eius magna mysteria, eis quorum animae sibi curae sunt, spem divini fructus et inveniendae veritatis ostendam. Nemo dubitat eum qui veram religionem requirit, aut iam credere immortalem esse animam cui prosit illa religio, aut etiam idipsum in eadem religione velle invenire. Animae igitur causa omnis religio: nam corporis natura quoquo modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit. Animae igitur causa vel solius vel maxime vera, si qua est, religio constituta est. Haec autem anima, videro quam ob causam, et hoc obscurissimum esse confiteor, errat tamen ac stulta est, ut videmus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, et fortasse ipsa est vera religio. Num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? Animam nostram dico errore ac stultitia irretitam et demersam, viam, si qua est, quaerere veritatis. Si hoc in te non est, da veniam, et participare mecum, quaeso, sapientiam tuam: sin id quod dico agnoscis in te, simul, obsecro, quaeramus verum.


In eis quaerenda qui excellunt famae celebritate et omnium occupatione populorum.

7. 15. Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis insinuatorem. Ecce res nova est a nobis negotiumque susceptum. Quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores. Fac nos reperisse alios aliud opinantes, et diversitate opinionum ad se quemque trahere cupientes; sed inter hos excellere famae interim celebritate quosdam, atque omnium pene occupatione populorum. Utrum isti verum teneant, magna quaestio est: sed nonne prius sunt explorandi, ut quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare videamur?


Obiectari frustra, apud paucos esse veritatem, nec quaerendam in multitudine Catholicorum.

7. 16. At enim apud paucos quosdam est veritas. Scis ergo iam quae sit, si scis apud quos sit. Nonne dixeram paulo ante, ut quasi rudes quaereremus? Sed si ex ipsa vi veritatis paucos eam tenere coniectas, qui vero sint, nescis; quid si ita pauci sunt qui verum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas possit? Nonne videmus quam pauci summam eloquentiam consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adolescentium gregibus perstrepant? Numquidnam imperitorum perterriti multitudine, quicumque boni oratores evadere volunt. Caecilii sibi potius, aut Erucii orationibus, quam Tullianis navandam operam existimant? Haec appetunt omnes, quae maiorum auctoritate firmata sunt. Eadem imperitorum turbae discere moliuntur, quae a paucis doctis discenda recepta sunt: assequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. Quid, si tale quiddam est vera religio? Quid, si multitudo imperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est, ideo neminem illis mysteriis factum esse perfectum? Et tamen si tam pauci studerent eloquentiae, quam pauci sunt eloquentes, numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos putarent. Cum igitur ad haec studia nos multitudo invitaverit, quae imperitorum parte copiosa est, ut id quod pauci adipisci possunt adamaremus; cur nobis esse similem in religione nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse contemnimus? Si enim verissimus et sincerissimus Dei cultus, quamvis sit apud paucos, apud eos tamen est quibus multitudo, quamquam cupiditatibus involuta et a puritate intellegentiae remota, consentit; quod fieri posse quis dubitet? quaero, si quis temeritatem vecordiamque nostram arguat, quod non apud eius magistros eam diligenter investigamus, cuius inveniendae nobis magna cura inest, quid respondere possimus? Deterruit me multitudo? Cur ab studio artium liberalium, vix huic praesenti vitae aliquid commodi afferentium; cur ab inquirenda pecunia; cur ab honore adipiscendo; cur denique a comparanda et retinenda bona valetudine, postremo cur ab ipsa beatae vitae appetitione; cum his omnes occupentur, pauci excellant, nulla deterruit multitudo?


Temere visum Honorato, absurda quaedam tradi in catholica religione.

7. 17. At absurda ibi dici videbantur. Quibus asserentibus? Nempe inimicis, qualibet causa, qualibet ratione, non enim hoc nunc quaeritur, tamen inimicis. Cum legerem, per me ipse cognovi. Itane est? Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro attingere non auderes; Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intellegi, cuius carmina et theatri plausus videntur captare; tu in eos Libros, qui quoquo modo se habeant, sancti tamen divinarumque rerum pleni, prope totius generis humani confessione diffamantur, sine duce irruis, et de his sine praeceptore audes ferre sententiam; nec si tibi aliqua occurrunt quae videantur absurda, tarditatem tuam et putrefactum tabe huius mundi animum, qualis omnium stultorum est, accusas potius, quam eos qui fortasse a talibus intellegi nequeunt! Quaereres aliquem pium simul et doctum, vel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cuius et praeceptis melior et doctrina peritior fieres. Non facile reperiebatur? Cum labore investigaretur. Deerat in ea terra quam incolebas? Quae causa utilius cogeret peregrinari? In continenti prorsus latebat, aut non erat? Navigaretur. Si in propinquo trans mare non inveniebatur, progredereris usque ad illas terras, in quibus ea quae illis Libris continentur, gesta esse dicuntur. Quid tale fecimus, Honorate? Et tamen religionem fortasse sanctissimam (adhuc enim quasi dubitandum sit loquor), cuius opinio totum iam terrarum orbem occupavit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio iudicioque damnavimus. Quid, si illa quae nonnullos imperitos in eisdem Scripturis videntur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium atque sanctorum, legerentur, secretam significationem multo studiosius quaereremus? Nonne cernis, ut Catamitum Bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari, et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed imperitorum iudicium fugere affirment; cum sine ullo sacrilegio poeta uberrimus videri possit libidinosas cantiunculas edidisse?


A religione quaerenda apud Catholicos nihil prohibebat.

7. 18. Sed revera revocabat nos atque prohibebat a quaerendo, aut alicuius legis sanctio, aut adversantium potentia, aut sacratorum persona vilis, aut fama turpis, aut institutionis novitas, aut occulta professio? Nihil horum est. Omnia divina et humana iura permittunt quaerere catholicam fidem; tenere autem et colere, per humanum certe ius licet, si de divino quamdiu erramus, incertum est: nemo imbecillitatem nostram terret inimicus (quamquam veritas atque animae salus si diligenter quaesita, ubi tutissime licet, inventa non fuerit, cum quovis discrimine quaeri debeat); omnium dignitatum et potestatum gradus, huic divino cultui devotissime inserviunt; honestissimum est religionis nomen, et praeclarissimum. Quid impedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula investigatione, utrum hic est illud quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium voluntas favorque conspiret?


Cum inquiritur vera religio, sumendum exordium a catholica Ecclesia.

7. 19. Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum quaerere cuinam religioni animas nostras purgandas instaurandasque tradamus: procul dubio a catholica Ecclesia sumendum exordium. Plures enim iam Christiani sunt, quam si Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. Eorumdem autem Christianorum, cum sint haereses plures, atque omnes se catholicos velint videri, aliosque praeter se haereticos nominent, una est Ecclesia, ut omnes concedunt; si totum orbem consideres, refertior multitudine; ut autem qui noverunt affirmant, etiam veritate sincerior ceteris omnibus. Sed de veritate alia quaestio est: quod autem quaerentibus satis est, una est Catholica, cui haereses aliae diversa nomina imponunt, cum ipsae singulae propriis vocabulis, quae negare non audeant, appellentur. Ex quo intellegi datur, iudicantibus arbitris quos nulla impedit gratia, cui sit catholicum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribuendum. Sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet, una est certe, in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae sunt. Nullum ego hinc praeiudicium fieri volo, sed exordium quaerendi opportunissimum iudico. Non enim metuendum est ne verus Dei cultus nullo proprio robore innixus, ab eis quos fulcire debeat, fulciendus esse videatur: sed certe perfectae felicitatis est, si potuerit ibi verum inveniri, ubi et inquisitio eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum alia, quocumque periculo, adeunda atque rimanda sunt.


Qua Augustinus via venerit ad catholicam religionem.

8. 20. His igitur constitutis, quae, ut opinor, ita iusta sunt ut obtinere apud te istam causam quovis adversario debeam, edam tibi, ut possum, cuiusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quaererem veram religionem, quo nunc exposui esse quaerendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, iam cunctabundus atque haesitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset; quae mihi cunctatio in dies maior oboriebatur, ex quo illum hominem, cuius nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quae nos movebant, quasi de caelo promittebatur, audivi; eumque, excepta quadam eloquentia, talem quales ceteros esse cognovi: rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem iam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse poenitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cuius amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Saepe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Saepe rursus intuens, quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eumdemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quaerere quaenam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat: atque inter haec sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos iam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam: et iam fere me commoverant nonnullae disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipso Vetere Testamento multa quaerere cuperem, quae, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quaerendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, qui posset docere. Hoc ergo modo et simili animae tuae cura sit diu te quoque affectum vides, et si iam satis tibi iactatus videris finemque huiusmodi laboribus vis imponere; sequere viam catholicae disciplinae, quae ab ipso Christo per Apostolos ad nos usque manavit, et ab hinc ad posteros manatura est.


Catholica Ecclesia venientibus praecipit fidem; haeretici promittunt rationem.

9. 21. Ridiculum, inquis, istud est, cum omnes hanc se profiteantur tenere, ac docere. Profitentur hoc omnes haeretici, negare non possum; sed ita ut eis quos illectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros: eoque Catholicam maxime criminantur, quod illis qui ad eam veniunt praecipitur ut credant; se autem non iugum credendi imponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. Quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem magis pertineret? Non ita est. Hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana, nec vires suas valetudinemque considerans, sanorum escas appetendo, quae male committuntur nisi valentibus, irruit in venena fallentium. Nam vero religio, nisi credantur ea quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest.


Nihil vitii esse in fide, atque inter credentem et credulum (quod nomen culpae datur) plurimum interesse.

9. 22. Sed quaeris fortasse vel de hoc ipso aliquam accipere rationem, qua tibi persuadeatur, non prius ratione quam fide te esse docendum. Quod facile potest, si modo aequum te praebeas. Sed ut commode fiat, volo quasi respondeas interroganti: et primo dicas mihi, quare tibi videatur non esse credendum. Quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, vitium quoddam mihi videtur esse: alioquin hoc nomen non pro convicio obiectare soleremus. Nam si suspiciosus in vitio est, eo quod non comperta suspicatur; quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt, quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubitationem. Interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. Sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine convicio; studiosum vero etiam cum laude. Quamobrem attende, si placet, etiam inter haec duo quid tibi distare videatur. Id certe respondes, quod quamvis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit quae nihil ad se attinent; studiosus autem contra, quae ad sese attinent requirit. Sed quia non negamus ad hominem pertinere coniugem ac liberos et eorum salutem; si quispiam peregre positus, quemadmodum valeant ac sese agant sua coniux ac liberi, omnes advenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi: et tamen hunc studiosum non vocamus, qui et magnopere scire vult, et ea quae ad se maxime pertinent. Quare iam intellegis eo vacillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse vult quae ad se pertinent, non tamen omnis qui id agit studiosus vocandus est; sed is qui ea quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, impensissime requirit: tamen studentem recte appellamus, praesertim addentes quid studeat audire. Nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit: non tamen adiunctione nulla, communi nomine studiosorum dignum putamus. Audiendi autem cupidum quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens fama bona idipsum saepe vellet audire: studentem vero, etiamsi semel. Refer nunc animum ad curiosum, et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret, nihil sibi omnino profuturam, id est, rerum ad se non pertinentium; neque id odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime, vel in convivio, vel in aliquo circulo, ullove consessu; videreturne tibi curiosus? Non opinor: sed certe habens illius rei curam, quam libenter audiret, profecto videretur. Quapropter etiam curiosi definitio ea regula, qua studiosi, emendanda est. Vide igitur utrum et illa superiora emendanda sint. Cur enim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur; et creduli, qui aliquando aliquid credit? Itaque ut inter studentem alicuius rei et omnino studiosum, rursumque inter curam habentem atque curiosum: ita inter credentem et credulum plurimum interest.


Turpe non esse credere in religione.

10. 23. Sed nunc vide, inquies, utrum in religione credere debeamus. Neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse, sequitur ut nulla culpa sit in religionibus credere. Quid enim, si et credere et credulum esse vitiosum est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse amicum videtur. Si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit qui amico credit, aut nihil amico credens quomodo amicum vel ipsum vel se appellet non video. Hic fortasse dicas: Concedo aliquid aliquando esse credendum; nunc expedi quomodo in religione turpe non sit credere, antequam scire. Faciam, si potero. Quocirca ex te quaero quid existimes in graviore culpa esse, religionem tradere indigno, an id quod ab eis qui illam tradunt dicitur, credere. Si quem dicam indignum, non intellegis; eum dico, qui ficto pectore accedit. Concedis, ut arbitror, magis culpandum esse, tali homini pandere si qua sunt sancta secreta, quam religiosis viris de ipsa religione aliquid affirmantibus credere. Neque enim te aliud respondere decuerit. Quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es, vero animo te accedere, neque quidquam in te, quod ad hanc rem attinet, doli atque simulationis esse? Dices, bona tua conscientia nihil te fingere, quantis poteris idipsum asserens verbis, sed tamen verbis. Non enim animi tui latebras, ita ut intime sciaris, homo homini aperire possis. At ille si dixerit: Ecce credo tibi; sed nonne est aequius ut etiam tu credas mihi, cum tu beneficium, si aliquid veri teneo, sis accepturus, daturus ergo? quid respondebis nisi esse credendum?


Rationi percipiendae idonei perpauci; via ad religionem tutior et tenenda ab omnibus fides.

10. 24. Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes, ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? Erat fortasse: sed cum res tanta sit, ut Deus tibi ratione cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad divinam intellegentiam mens ducitur humana, an plures, an paucos? Paucos, ais, existimo. Horumne in numero esse te credis? Non est meum, inquis, hoc respondere. Illius ergo putas, etiam hoc tibi credere: quod quidem facit. Tu tantum memento, iam eum his credidisse tibi incerta dicenti; te illi religiose admonenti ne semel quidem velle credere. Verum fac ita esse et vero animo te ad accipiendam religionem accedere, et ita paucorum te esse hominum, ut rationes quibus ad certam cognitionem vis divina perducitur, capere possis: quid, ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio praediti non sunt, negandam religionem putas? An eos pedetentim quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse ducendos? Vides plane quid sit religiosius. Neque enim tibi quivis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus aut respuendus videri potest. Sed nonne censes, nisi primo credat se ad id quod instituit perventurum, mentemque supplicem praebeat, et quibusdam magnis necessariisque praeceptis obtemperans quadam vitae actione perpurget, non eum esse aliter illa quae pure vera sunt adepturum? Censes profecto. Quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui facillime divina secreta ratione certa capere possunt, si hac via veniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem oberit? Non arbitror. Sed tamen, ais, quid eos morari opus est? Quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen exemplo ceteris. Vix enim est qui de se tantum sentiat, quantum potest: sed qui minus, excitandus est; qui amplius, reprimendus; ut neque ille desperatione frangatur, neque iste praecipitetur audacia. Quod facile fit, si etiam ii qui valent volare, ne cui sint periculoso invitamento, paulisper cogantur incedere qua etiam ceteris tutum est. Haec est providentia verae religionis; hoc iussum divinitus, hoc a beatis maioribus traditum, hoc ad nos usque servatum; hoc perturbare velle atque pervertere, nihil est aliud quam ad veram religionem sacrilegam viam quaerere. Quod qui faciunt, nec si eis concedatur quod volunt, possunt quo intendunt pervenire. Cuiusmodi enim libet excellant ingenio, nisi Deus adsit, humo repunt. Tunc autem adest, si societas humana in Deum tendentibus curae sit. Quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. Ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil sine cognitione esse credendum, qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus servis sine ulla culpa dominorum credatur. In religione vero quid iniquius fieri potest, quam ut Dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus credere? Postremo quae potest esse via salubrior, quam idoneum primo fieri percipiendae veritatis, adhibendo iis fidem, quae ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt divinitus constituta? aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi, et ceteris temeritatis exemplum?


Credentes ab opinantium temeritate quomodo alieni. Intellegere, credere, opinari.

11. 25. Quare iam superest ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint qui se pollicentur ratione ducturos. Nam quomodo sine culpa possimus sequi eos qui credere iubent, iam dictum est: ad hos autem sponsores rationis, non modo sine vituperatione, sed etiam cum aliqua laude se venire nonnulli putant: sed non ita est. Duae enim personae in religione sunt laudabiles: una eorum qui iam invenerunt, quos etiam beatissimos iudicare necesse est; alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in via, qua tamen certissime pervenitur. Tria sunt alia hominum genera, profecto improbanda ac detestanda. Unum est opinantium, id est, eorum qui se arbitrantur scire quod nesciunt. Alterum eorum qui sentiunt quidem se nescire, sed non ita quaerunt, ut invenire possint. Tertium eorum qui neque se scire existimant, nec quaerere volunt. Tria sunt item velut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, opinari. Quae si per se ipsa considerentur, primum semper sine vitio est; secundum, aliquando cum vitio; tertium, numquam sine vitio. Nam intellegere magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est. Intellegere autem superflua, nihil nocet; sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. Ipsa etiam noxia, non intellegere, sed facere aut pati, miserum est. Non enim si quis intellegat quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, ac non cupiditate reus est: quae si absit, quid innocentius dici potest? Credere autem tunc est culpandum, cum vel de Deo indignum aliquid creditur, vel de homine facile creditur. In ceteris vero rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla culpa est. Credo enim sceleratissimos coniuratos virtute Ciceronis quondam interfectos: atque id non solum nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse, certo scio. Opinari autem, duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest; et per se ipsa temeritas non bene affecti animi signum est. Nam etiamsi hoc ipsum quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quamquam nihil eum impediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest: tamen quod non intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione videatur, quod intellegere dicimus, an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; profecto errat, neque quisquam error turpitudine caret. Quod intellegimus igitur, debemus rationi: quod credimus, auctoritati: quod opinamur, errori. Sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur: non omnis qui credit intellegit; nullus qui opinatur intellegit. Haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae paulo ante commemoravimus, referantur; id est, duo probanda quae priora posuimus, et tria reliqua vitiosa: invenimus primum beatorum genus ipsi veritati credere; secundum autem studiosorum amatorumque veritatis, auctoritati. In quibus duobus generibus laudabiliter creditur. In primo autem vitiosorum, id est, eorum qui opinantur se scire quod nesciant, est profecto vitiosa credulitas. Cetera duo improbanda genera nihil credunt, et illi qui verum quaerunt cum desperatione inveniendi, et illi qui omnino non quaerunt. Et hoc dumtaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. Nam in alio vitae actu, prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. Quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi dicunt, scire potius nihil posse, quam nihil credere, volunt videri. Quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? Quare duo genera possunt esse adversantium veritati: unum eorum qui scientiam tantum oppugnant, non fidem; alterum eorum qui utrumque condemnant; qui tamen utrum in rebus humanis inveniri possint, rursus ignoro. Haec dicta sunt, ut intellegeremus nos retenta fide, illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus, a temeritate opinantium vindicari. Nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cavent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum: sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intellegit, credat aliqua auctoritate commotus; profecto errores et inhumanitatis atque superbiae crimen evitabunt.


Credere in multis quam necessarium ad humanam societatem.

12. 26. Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo serviant parentibus liberi, eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. Non enim ratione ullo pacto sciri potest: sed interposita matris auctoritate de patre creditur; de ipsa vero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius potest, aliusque supponi, nonne potest decepta decipere? Credimus tamen, et sine ulla dubitatione credimus, quod scire non posse confitemur. Quis enim non videat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani vinculum, superbissimo scelere violari? Nam quis vel insanus eum culpandum putet, qui eis officia debita impenderit quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent? Quis contra non exterminandum iudicaverit, qui veros fortasse parentes minime dilexerit, dum ne falsos diligat metuit? Multa possunt afferri, quibus ostendatur nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, quod non possumus tenere perceptum.


Tutissimum obtemperare sapientibus.

12. 27. Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum esse confido. Cum de religione, id est, cum de colendo atque intellegendo Deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere vetant, rationem promptissime pollicentes. Nam nemini dubium est, omnes homines aut stultos, aut sapientes esse. Nunc autem sapientes voco, non cordatos et ingeniosos homines; sed eos quibus inest, quanta inesse homini potest ipsius hominis Deique firmissime percepta cognitio, atque huic cognitioni vita moresque congruentes: ceteros autem, cuiusque modi artibus inertiisque affecti sint, quolibet victu probandi sive improbandi, stultorum in numero deputaverim. Quae cum ita sint, quis mediocriter intellegens non plane viderit, stultis utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium, quam suo iudicio vitam degere? Nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est: nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. Porro recta ratio est ipsa virtus. Cui autem hominum virtus, nisi sapientis animo praesto est? Solus igitur sapiens non peccat. Stultus ergo omnis peccat, nisi in iis factis in quibus sapienti obtemperaverit: a recta enim ratione talia facta proficiscuntur, nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. Quare, si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius est; melius profecto stulti omnes viverent, si servi possent esse sapientium. Atque hoc si in rebus minoribus ut in mercando vel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. Nam et res humanae promptiores ad dignoscendum sunt, quam divinae; et in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque peccatur. Nihil igitur nobis restare amodo vides, quamdiu stulti sumus, si nobis vita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et evadere aliquando possimus.


Qui sapientia caret, non quaerit sapientem, nisi esse credat.

13. 28. Hic rursus oritur difficilissima quaestio. Quonam enim modo stulti sapientem invenire poterimus, cum hoc nomen, tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo sibi vindicant; cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut certum unum necesse sit esse sapientem? Sed quinam iste sit, cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dignosci plane atque percipi, omnino non video. Neque enim signis quibuslibet cognoscere aliquid potest, nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt, noverit. Atqui sapientiam stultus ignorat. Non enim ut aurum et argentum, ceteraque id genus, et cognoscere cum videas, et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo, qui ea careat, videri fas est. Sensu enim corporis quaecumque attingimus, forinsecus nobis offeruntur: et ideo licet quoque res alienas oculis cernere, cum earum vel eius generis nos nihil habeamus. Quod autem intellectu capitur, intus apud animum est: nec id habere quidquam est aliud, quam videre. Caret autem stultus sapientia: non igitur novit sapientiam. Non enim oculis eam posset videre: non autem potest videre et non habere, neque habere ac stultus esse. Nescit hanc igitur, et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. Non ergo potest, quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione invenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo liberetur.


Ita et religio non quaeritur, nisi esse credatur.

13. 29. Huic igitur tam immani difficultati, quoniam de religione quaerimus, Deus solus mederi potest: quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem ipsam veram religionem debemus. Quid enim tandem tanto molimine investigare cupimus? Quid optamus attingere? Quo pervenire desideramus? Eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus? Nihil est tali mente perversius. Tune cum beneficium a me petere non auderes, aut certe impudenter auderes, nisi daturum esse me crederes, inventionem religionis postulatum venis, cum Deum neque esse, neque, si sit, curare nos putes? Quid, si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus viribus quaesita nequeat reperiri? Quid, si ipsa difficillima inventio, ad capiendum ac proferendum quod inventum erit, mentem quaerentis exercet? Quid enim oculis nostris hac luce iucundius et familiarius? Quam tamen perpeti atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. Quid exhausto aegrotatione corpori accommodatius quam cibus et potio? Videmus tamen convalescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati valentium committere sese audeant, cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, qui eos repudiabat, revertantur. De convalescentibus loquor: quid, ipsos aegrotantes nonne urgemus ut aliquid sumant? In quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum evasuros esse non crederent. Quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni dabis? Quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis imponere, cum id quod quaeris, esse non credas? Recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia.


Si nihil credendum est, nec ipsa esse religio credetur.

14. 30. Itaque ille haereticus (siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici volunt) quam mihi rationem afferat, quaeso te? Quid est unde a credendo, veluti a temeritate revocet? Si nihil me credere iubet; hanc ipsam veram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quaero. At ille, ut opinor, quaerenti monstraturus est: ita enim scriptum est, Quaerens inveniet 17. Ad eum igitur, qui me vetat credere, non venirem, nisi aliquid crederem. Estne ulla maior dementia, quam ut ei sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad eum ipsum me sola perduxit?


Christo credendum esse docent omnes etiam haeretici.

14. 31. Quid, quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur? Possuntne magis sibi adversari? In quo dupliciter urgendi sunt. Primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. Si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid exspectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? An firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis? Secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. Nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus veritatis, non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. Quod illis cum deridendum et plenum temeritatis videtur, profecto ut Christo credamus, agunt impudenter. Deinde fateor me iam Christo credidisse, et in animum induxisse id esse verum quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur: hoc, haeretice, principio me docturus es? Sine paululum mecum ipse considerem (quoniam Christum ipsum, quomodo apparere hominibus voluit, qui istis etiam vulgaribus oculis visus esse praedicatur, ego non vidi) quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. Nullis me video credidisse, nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae: hos autem populos Ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. Cur non igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus, Christum aliquid utile praecepisse iam credidi? Tune mihi melius expositurus es quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum? hoc ergo credidi, ut dixi, famae, celebritate, consensione, vetustate roboratae. Vos autem et tam pauci, et tam turbulenti, et tam novi, nemini dubium est, quam nihil dignum auctoritate praeferatis. Quae igitur ista tanta dementia est? Illis crede, Christo esse credendum, et a nobis disce quid dixerit. Cur, obsecro te? Nam si illi deficerent, nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem, Christo non esse credendum, quam de illo quidquam, nisi ab iis per quos ei credidissem, discendum. O ingentem confidentiam, vel potius ineptiam! Ego te doceo quid Christus praeceperit, cui credis. Quid, si non ei crederem? num aliquid de illo me docere posses? Sed oportet, inquit, ut credas. Num vobis eum commendantibus? Non, inquit: nam nos illos qui ei credunt ratione ducimus. Cur igitur illi credam? Quia fama fundata est. Utrum per vos, an per alios? Per alios, inquit. Illis ergo credam, ut tu me doceas? Deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem: dicunt enim perniciosas vos habere doctrinas. Respondebis: Mentiuntur. Quomodo igitur eis de Christo credam, quem non viderunt; de te non credam, quem nolunt videre? Scriptis, ait, crede. At scriptura omnis, si nova et inaudita proferatur, vel commendetur a paucis, nulla confirmante ratione, non ei, sed illis qui eam proferunt, creditur. Quamobrem scripturas istas si vos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. Simul etiam contra promissum facitis, fidem potius imperando, quam reddendo rationem. Rursus me ad multitudinem famamque revocabis. Cohibe tandem pertinaciam, et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem: et mone potius ut huius multitudinis primates quaeram, et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. Tu vero in latebras tuas redi, nec quidquam insidiare, sub nomine veritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.


Christus ipse maxime exegit fidem.

14. 32. Si autem Christo etiam credendum negant nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. Nam id adversus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi adversi, nec repugnantes. Hos vero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de Deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? At ipsum videmus quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia, nihil prius, neque fortius, quam credi sibi voluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad divina percipienda secreta. Quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? Fide ille stultos ducebat, vos ratione ducitis. Clamabat ille ut crederetur, vos reclamatis. Laudabat credentes ille, vos obiurgatis. Nisi vero aut in vinum aquam converteret 18, ut alia omittam, si nihil tale facientem, sed docentem homines sequi possent: aut nihil pendenda vox illa est: Creditis Deo, et mihi credite 19; aut temeritatis ille culpandus est, qui eum in domum suam venire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum credens esse cessurum 20. Ergo ille afferens medicinam quae corruptissimos mores sanatura esset miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem: quam non solum haereticorum ineptissima novitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem veternosus error violenter adversans, aliqua ex parte convelleret.


Sapientia Dei incarnata, via ad religionem commodissima.

15. 33. Quamobrem, tametsi docere non valeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes videri volunt, neque utrum sint stultis, dignoscere facile est; omni intentione, votisque omnibus, gemitibus denique, vel etiam, si fieri potest, fletibus Deum deprecere, ut te ab erroris malo liberet, si tibi beata vita cordi est. Quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae tanta Ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse voluit, libens obtemperes. Cum enim sapiens sit Deo ita mente coniunctus, ut nihil interponatur quod separet; Deus enim est veritas; nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non veritatem mente contingat: negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam Dei veritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. Sapiens enim, quantum datum est, imitatur Deum; homini autem stulto, ad imitandum salubriter, nihil est homine sapiente propinquius; quem quoniam, ut dictum est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula ipsis oculis admoveri, quibus utuntur stulti multo quam mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius vita moresque purgarentur, et ita rationi accipiendae habiles fierent. Cum igitur et homo esset imitandus, et non in homine spes ponenda; quid potuit indulgentius et liberalius divinitus fieri, quam ut ipsa Dei sincera, aeterna, incommutabilisque Sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? Qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum Deum invitaremur; sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo Deo deterrebamur. Nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit; quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur: ille nascendo mirabiliter et operando conciliavit caritatem; moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. Iam vero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas persequi longum est, ut et divina clementia quo porrigi, et humana infirmitas quo possit evehi sentiremus.


Auctoritas divinitus constituta, quae partim miraculis, partim sequentium multitudine movet ad fidem.

16. 34. Haec est, crede saluberrima auctoritas, haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in Deum verum ab huius mundi amore conversio. Sola est auctoritas, quae commovet stultos ut ad sapientiam festinent. Quamdiu intellegere sincera non possumus auctoritate quidem decipi miserum est: sed certe miserius non moveri. Si enim Dei providentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. Sin vero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo verissimae pulchritudinis fonte manare credendum est et interior nescio quae conscientia Deum quaerendum Deoque serviendum meliores quosque animos quasi publice privatimque cohortatur; non est desperandum ab eodem ipso Deo auctoritatem aliquam constitutam, quo velut gradu certo innitentes, attollamur in Deum. Haec autem, seposita ratione, quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos movet; partim miraculis, partim sequentium multitudine. Nihil horum est necessarium sapienti; quis negat? Sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est, inhaerere veritati: quod profecto sordidus animus non potest. Sunt autem sordes animi, ut brevi explicem, amor quarumlibet rerum, praeter animum et Deum: a quibus sordibus quanto est quis purgatior, tanto verum facilius intuetur. Verum igitur videre velle, ut animum purges, cum ideo purgetur ut videas, perversum certe atque praeposterum est. Homini ergo non valenti verum intueri, ut ad id fiat idoneus, purgarique se sinat, auctoritas praesto est; quam, ut paulo ante dixi, partim miraculis, partim multitudine valere nemo ambigit. Miraculum voco, quidquid arduum aut insolitum supra spem vel facultatem mirantis apparet. In quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus, quam id quod sensibus admovetur. Sed rursus haec in duo dividuntur: quaedam enim sunt quae solam faciunt admirationem; quaedam vero magnam etiam gratiam benevolentiamque conciliant. Nam si quis volantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori afferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. Si quis autem gravi et desperato morbo affectus, mox ut iussum fuerit convalescat, admirationem sanitatis suae, sanantis etiam caritate superabit. Talia facta sunt illo tempore quo Deus in vero homine, quantum sat erat, hominibus apparebat. Sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis, caecis visus, surdis auditus est redditus. Homines illius temporis aquam in vinum conversam, saturata quinque millia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes viderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam vero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium divina commovebat auctoritas. Cur, inquis, ista modo non fiunt? Quia non moverent, nisi mira essent: at si solita essent, mira non essent. Nam diei et noctis, vices, et constantissimum ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam conversionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam vim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum, odorum, saporumque varietates, da qui primum videat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus; hebescit obruiturque miraculis: nos vero haec omnia, non cognoscendi facilitate; quid enim causis horum obscurius? sed certe sentiendi assiduitate contemnimus. Facta sunt igitur illa opportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata, in ipsos mores utilis converteretur auctoritas.


Mores boni populis quam utiliter auctoritate persuasi. Ecclesiae catholicae auctoritas.

17. 35. Mores autem quilibet tantum valent ad obtinendas hominum mentes, ut etiam quae in his prava sunt, quod fere superantibus libidinibus evenit, improbare citius et detestari, quam deserere aut mutare possimus. Parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique quod corporis sensus attingit, pro Deo colendum esse, ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed imperitum etiam vulgus marium feminarumque in tam multis diversisque generibus et credit et praedicat? Quod continentia usque ad tenuissimum victum panis et aquae, et non quotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia; quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus, quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? Pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt: sed populi probant, populi audiunt, populi favent, diligunt postremo populi: populi suam imbecillitatem, quod ipsa non possunt, nec sine provectu mentis in Deum, nec sine quibusdam scintillis virtutis, accusant. Hoc factum est divina providentia per prophetarum vaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per Apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per sanctorum praedicabilem vitam, atque in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, columen auctoritatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis via est, nisi cum eos rationi praecolit fides; quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio divino, quam tanto robore praeditae" auctoritati velle resistere? Et si unaquaeque disciplina, quamquam vilis et facilis, et ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit; quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum libros, et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle audere damnare?


Conclusio per exhortationem. Persica fabella.

18. 36. Quamobrem, si quid te vel ratio, vel oratio nostra commovit et si veram, ut credo, curam tui geris; velim me audias, et bonis praeceptoribus catholicae Christianitatis te pia fide, alacri spe simplici caritate committas: Deumque ipsum, cuius unius et bonitate facti sumus, et iustitia poenas luimus, et clementia liberamur, orare non cesses. Ita tibi neque praecepta et disputationes doctissimorum hominum et vere christianorum, neque libri, neque serenae ipsae cogitationes defuerint quibus facile quod quaeris invenias. Nam istos verbosos et miseros (quid enim aliud mitius dixerim?) penitus desere: qui dum nimis quaerunt unde sit malum, nihil reperiunt nisi malum. In qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum: sed ea docent excitatos, ut vel dormire semper satius sit, quam illo modo evigilare. De lethargicis enim phreneticos faciunt: inter quos morbos, cum sit uterque plerumque mortiferus, hoc tamen interest, quod lethargici sine aliena vexatione moriuntur; phreneticus autem multis sanis, et eis potissimum qui volunt subvenire, metuendus est. Nam neque Deus mali auctor est, nec umquam eum quidquam fecisse poenituit, nec ullius commotionis animi tempestate turbatur, nec terrae particula regnum eius est, nulla flagitia vel scelera probat aut imperat, numquam mentitur. Haec enim atque huiusmodi nos movebant, cum ea magnis invectionibus quaterent, et hanc esse Veteris Testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum est. Itaque illos recte reprehendere ista concedo. Quid ergo didici? Quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, disciplinam catholicam non reprehendi? Ita quod apud eos verum didiceram, teneo: quod falsum putaveram, respuo. Sed et alia multa me docuit Ecclesia catholica, quod illi homines exsangues corporibus, sed crassi mentibus, aspirare non possunt: Deum non esse corporeum, nullam eius partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia eius atque natura ullo modo esse violabile aut commutabile, aut compositum, aut fictum; quae si mihi concedis (non enim aliter de Deo sentiendum est), omnia illorum machinamenta subversa sunt. Illud vero quomodo sit, ut nec Deus malum genuerit aut fecerit, nec ulla sit fueritve umquam natura atque substantia, quam non Deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet; tam necessariis rationibus approbatur, ut dubitari omnino non possit: praesertim tibi, atque talibus; si tamen bono ingenio pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus nihil prorsus intellegi potest. Et hic non fama de fumo est, et nescio qua fabella Persica, cui satis est aurem accommodare, et animum non subtilem, sed plane puerilem. Longe omnino, longe se aliter, non ut Manichaei desipiunt, veritas habet. Sed quoniam iste sermo noster multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris volo, nondum me Manichaeos coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse: neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse; sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut imperite nobis insinuatam, et erigere ad magna quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat: placatiore autem animo tuo facto, ero fortasse in ceteris promptior.