De VII regulis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De VII regulis
Saeculo IV

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 18


TicAfr.DeViRe 18 Tichonius Africanus Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin De VII regulis Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur, libellum Regularum scribere et secretorum leges, veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae universam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus, ab errore defendatur. Sunt autem regulae istae. I. De Domino et corpore ejus. II. De Domini corpore bipartito. III. De promissis et lege. IV. De specie et genere. V. De temporibus. VI. De recapitulatione. VII. De diabolo et ejus corpore.

REGULA I. De Domino et corpore ejus. Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam, Scriptura loquitur (II Tim. I, 20), sola ratio discernit: dum quid cuique conveniat, persuadet; sed quia tanta est vis veritatis, extorquet. Alias ulla persona convenitur, quam duplicem esse, diversa duorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit, peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipse vulneratus est propter facinora nostra. Deus tradidit illum pro peccatis nostris, etc. (Isa. LIII, 4, 6, sec. LXX), quae in Dominum convenire omnis Ecclesiae ore celebratur. Sequitur autem et dicit de eodem: Et Deus vult eum purgare a plaga, et vult Deus a dolore auferre illi lucem, et formare illum prudentia (Ibid., 10, 11). Numquid ei, quem tradidit pro peccatis nostris, vult ostendere lucem, et eum formare prudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et non corpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione videri posse quando a capite ad corpus transitum faciat. Daniel quoque lapidem de monte praecisum impegisse in corpus regnorum mundi, et in pulverem comminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum, et implevisse universam terram corpus ejus. Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regni Dei, invictaeque haereditatis Christi, quod non sine dolore dico. Dominus totum mundum potestate (Matth. XXVIII, 18), et non sui corporis plenitudine occupavit. Dicunt enim eo monte mundum impletum; quod liceat Christiano in omni loco, quod antea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si ita est, non opus erat dicere, ex lapide montem effectum, et incrementis mundum coepisse. Dominus enim noster Christus, ante mundi constitutionem (Joan. XVII, 2), hanc habuit claritatem, et cum homo ille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis, sed uno tempore accepit omnem pietatem in coelo et in terra. Lapis autem incrementis factus est mons, et crescendo terram omnem texit. Quod si potestate implesset universam terram, non corpore, lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis, lapis vero corpus palpabile. Nec sola ratione monstratur corpus, non caput crescere: sed etiam Apostolica auctoritate firmatur: Crescatis, inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, ex quo omne corpus constructum et connexum, per omnem tactum subministrationis in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit, in aedificationem sui (Ephes. IV, 15, 16). Et iterum: Non tenetis caput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctione constructum et subministratum, crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 29). Non ergo caput quod ex origine idem est, sed corpus crescit ex capite. Ad propositum redeamus. Scriptum est de Domino et ejus corpore; quid cui conveniat, ratione discernendum: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis: in manibus ferent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem. Quoniam in me speravit, eripiam eum, protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me, et ego exaudiam eum, cum eo sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC, 11-16). Numquid de cujus obsequio mandavit angelis suis Deus, eidem ostendit salutare suum, et non corpori ejus? Iterum: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornatu (Isa. LXI, 10, sec. LXX). Unum corpus dixit utriusque sexus sponsi et sponsae: sed quid in Dominum, quid in Ecclesiam conveniat, ratione cognoscitur. Et idem Dominus dicit in Apocalypsi: Ego sum sponsus et sponsa (Apoc. XVIII, 23). Et iterum: Exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV, 1). Et iterum, quid capiti et corpori, ratione discernendum sit per Isaiam declaratur: Sic dicit Dominus Christo Domino meo, cujus ego tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes (Isa. XLV, 1-3). Sequitur et dicit, quod non nisi corpori conveniat: Et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles aperiam tibi, ut scias quoniam ego sum Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel, propter Jacob puerum meum, et Israel electum meum. Propter testamentum enim quod disposuit Patribus, ad agnoscendum se, Deus aperit corpori Christi thesauros invisibiles, quos oculus non vidit, nec auris audivit, nec illi in cor hominis ascenderunt (I Cor. II, 9), sed nec obturati hominis, qui non est in corpore Christi: Ecclesiae autem revelavit Deus per Spiritum sanctum ista quidem, quamvis hoc gratiae Dei sit. Adhibita tamen ratione, aliquando facilius videntur. Sunt alia in quibus hujusmodi ratio minus claret; eo quod, sive in Domino, sive in corpore ejus recta conveniat dictum. Quamobrem sola et majore Dei gratia videri possunt. Sic in Evangelio: Amodo, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dextram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Alio loco dicit: Non visuros venientem in nubibus coeli, nisi novissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXIV, 30). Utrumque autem fieri necesse est. Sed primo corporis est adventus, id est Ecclesiae jugiter venientis in eadem claritate invisibili; deinde capitis, id est, Domini in manifesta claritate. Si enim diceret: Amodo videbitis venientem, solius corporis intelligendus esset adventus. Si autem videbitis, capitis adventus. Nunc vero amodo, inquit, videbitis venientem, quoniam corpore suo jugiter venit nativitate et similium passionum claritate. Si enim renati Christi membra efficiuntur, et membra quae corpus efficiunt, Christus est qui venit, quoniam nativitas adventus est sicut scriptum est: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Et iterum: Generatio vadit, et generatio venit (Eccle. I, 4). Et iterum: Sicut audistis, quia Antichristus venit (I Joan. II, 18). Iterum de eodem corpore: Si enim iste qui venit, alium Christum praedicat (II Cor. XI, 4). Unde Dominus, cum de signo adventus sui interrogaretur, de illo adventu suo coepit disputare, qui ab inimico corpore signis et prodigiis imitari potest: Cavete, inquit, ne quis vos seducat (Matth. XXIV, 4). Multi venient, in nomine meo, id est in nomine corporis mei. Novissimo autem adventu Domini, id est, consummationis totius adventus ejus, nemo, ut aliqui putant, moreretur. Sed quo plenius ista dicantur, ordini suo relinquamus. Nec illud erit absurdum, quod ex uno totum corpus volumus intelligi, ut Filium hominis Ecclesiam, quoniam Ecclesia, id est Filii Dei redacti in unum corpus, dicti sunt Filius Dei, dictus unus homo, dicti etiam Deus, sicut per Apostolum: Super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Qui dicitur Deus, Ecclesia est. Quod autem colitur, Deus summus est: ut in templo Dei sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus, id est, quod ipse sit Ecclesia. Quasi diceret: In templo Dei sedeat, ostendens se quod ipse sit Dei templum. Aut in Deo sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus. Sed hunc intellectum non minus, ut novimus, voluit obscurare Daniel de rege novissimo: In Dominum, inquit, locus ejus glorificabitur (Dan. XI, 38, sec. LXX): id est clarificabitur, velut Ecclesiam in loco Ecclesiae, in loco sancto, abominatione vastationis, in Deum, id est, in Ecclesiam subornavit. Et Dominus totum populum, sponsam dicit et sororem. Et Apostolus Virginem sanctam, et adversum corpus, hominem peccati. Et David totam, Christum, Ecclesiam dicit: Faciens misericordias Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum (Psal. XVII, 51). Et apostolus Paulus, corpus Christi, Christum appellat: Sicut enim unum corpus est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum corpus sunt: sic et Christus (I Cor. XII, 12), id est Christi corpus, quod est Ecclesia. Iterum: Gaudeo in passionibus pro vobis: et repleo, quae desunt pressurarum Christi (Coloss. I, 24), id est, Ecclesiae. Nihil enim defuit Christi passionibus: quoniam sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Sic ergo adventum Christi pro locis accipiemus. Item in Exodo, omnes filios Dei, unum filium, et omnes primogenitos Aegyptiorum, primogenitum esse, sic Deo dicente, cognoscimus: Haec dices, inquit, Pharaoni: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Tu autem noluisti dimittere eum (Exod. IV, 22). Unde ergo: Ecce ego occidam filium tuum primogenitum. Et David, vineam Domini, unum filium, sic ait: Deus virtutum, convertere: respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et perfice eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 15). Et Apostolus filium Dei dicit, qui filio Dei mixtus est: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos, in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei, ex semine David secundum carnem. Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 1-4). Si diceret de filio suo, ut ex resurrectione mortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem, de filio, inquit, suo, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Sed qui factus sit filius Dei ex resurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo, quia factus est ei, ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei. Dominus etenim noster, non est praedestinatus filius Dei, quia Deus est, et coaequalis est Patri, qui ex quo creatus est, hoc est. Sed ille, cui secundum Lucam dicit in baptismo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Qui ex semine David, mixtus est principali Spiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resurrectione Domini nostri Jesu Christi: id est, dum resurgit in Christo semen David: non ille, de quo ait ipse David: Sic dicit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1). Itaque facti sunt duo, una caro, Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et caro Deus: quia non ex sanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Unum namque semen promisit Deus Abrahae; ut quanticumque Christi miscerentur, unus esset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos, unum estis in Christo Jesu. Si autem vos unum estis in Christo Jesu: ergo Abrahae semen estis, et secundum promissionem haeredes (Gal. III, 28, 29).

Distat autem, inter unum estis: et unus estis. Quotiescumque alter alteri voluntate miscetur uni, unum sunt. Sicut Dominus dicit: Ego et Pater, unum sumus (Joan. X, 3). Quotiescumque autem et corporaliter miscentur, et in unam carnem duo solidantur: unum sunt corpus. Itaque in capite suo filius est Dei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, qui quotidie nascendo venit, et crescit in templum sanctum Dei. Templum enim bipartitum est. Cujus pars altera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur: neque in eo lapis super lapidem relinquetur. Istius nobis jugis adventus cavendus est, donec de medio ejus discedat Ecclesia.

REGULA II. De Domini corpore bipartito. Regula bipartiti corporis Domini multo necessarior et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per omnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicut enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus ratione sola videtur: ita a parte corporis ad partem, a dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus in supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori: Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniam ego sum Deus, et assumam te (Isa. XLV, 3): et adjecit: Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me (Ibid., 4, 5). Numquid, licet unum corpus alloquitur, in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propter puerum meum Jacob: Et tu autem me non cognovisti? In eadem: et non accepit Jacob, quod Deus promisit. Aut in unam mentem non convenit: Tu autem me non cognovisti, et nesciebas me: Nesciebas enim non dicitur, nisi ei, qui jam scit. Non cognovisti autem illi dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret, et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic dicit, tu autem me non cognovisti. Iterum: Ducam caecos in viam, quam non noverunt, et semitas quas non cognoverunt, calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam eos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. XLII, 16, 17). Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem conversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicit Dominus ad Jacob: Noli timere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare. Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomen meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi illum, et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt similiter caeci, et surdas aures habent (Isa. XLIII, 5, 8). Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem sunt caeci et surdi? Iterum: Patres tui primo; principes eorum facinus admiserunt in me, et inquinaverunt principes tui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel in maledictum (Ibid. 25). Nunc audi me, puer meus Jacob, et Israel quem elegi (Isa. XLIV, 1). Ostendit illi Jacob dedisse perire, et Israel in maledictum, quem non elegerat. Iterum: Finxi te puerum meum, meus es tu, Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubem facinora tua, et sicut nimbum peccata tua. Convertere ad me, et redimam te (Ibid., 21). Numquid, cujus peccata delevit, cui dicit, meus es tu: Et, ne obliviscatur sui: commemorat eidem, et dicit, convertere ad me, aut alicujus antequam convertatur, peccata delentur? Iterum: Scio quoniam reprobatus reprobaberis: propter nomen tuum, ostendum tibi dignitatem meam, et praeclara mea superducam tibi (Isa. XLVIII, 8, 9). Numquid reprobato ostendit dignitatem suam, et praeclara sua inducit ei? Iterum: Non senior, non Angelus: sed ipse consideravit eos propter quod diligeret eos, et parceret illis. Ipse redemit illos, et assumpsit illos, et exaltavit illos omnes dies saeculi. Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaverunt Spiritum sanctum (Isa. LXIII, 9, 10, sec. LXX). Quos omnes dies saeculi exaltavit, quo tempore fuerunt contumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum? Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem, et interitum promittit, dicens: Hierusalem civitas dives, tabernacula quae non commovebuntur, neque agitabuntur pali tabernaculi tui in aeternum tempus, neque funes ejus rumpentur (Isa. XXXIII, 20, 21, sec. LXX). Et adjecit: rupti sunt funes tui, quia non valuit arbor navis tuae, inclinaverunt tua vela et non tollet signum, donec tradatur in perditionem (Ibid. 23). Iterum ostendit breviter bipartitum Christi corpus: Fusca sum et decora (Cant. 1, 4). Absit enim, ut Ecclesia, quae non habet maculam, aut rugam (Ephes. V, 27), quam Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut dicit. Tota speciosa es, proxima mea: et reprehensio nulla est in te (Cant. IV, 7). Etenim dicit qua de causa sit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis. Duo tabernacula ostendit: Regium et servile. Utrumque tamen semen Abrahae. Cedar enim filius est Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est, cum servo ex Abraham, diuturnam mansionem sic ingemuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar, multum peregrinata est anima mea. Cum odientibus pacem, eram pacificus: cum loquerer illis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 5-7, sec. LXX). Non possum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeter Ecclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedar et Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora. Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est. Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelos dicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctos et praeceptorum custodes: nunc eosdem et multorum criminum reos, et poenitentia dignos ostendit. Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversi meriti manifestat, dicens: Beatus ille servus, quem adveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc. XII, 43.) Et de eodem: si autem nequam ille servus, quem Dominus dividit in duas partes (Luc. XIX, 21). Dico: numquid omnem dividet, aut findet? Denique totum non totum: sed partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51). In uno enim corpus ostendit. Hoc itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas, sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut haereditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim copiose ita disputat, maxime ad Romanos, in parte accipiendum, quidquid de toto corpore dictum est. Ad Israel, inquit, dicit: Tota die expandi manus meas ad plebem contradicentem (Rom. X, 21). Et ut ostenderet de parte dictum: Dico, inquit, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 1, 2). Et postquam docuit, quemadmodum haec locutio intelligenda esset; eodem genere locutionis ostendit, unum corpus et bonum esse et malum, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos: secundum electionem autem, dilecti propter patres (Ib. 28). Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis. Unum corpus seminis Abrahae in omnibus gentibus crescere et florere atque perire testatur.

REGULA III. De promissis et Lege. Exponitur Paulus ad Rom. et ad Gal., et Isai. c. XLVIII. Auctoritas divina est, neminem aliquando ex operibus legis justificari potuisse. Eadem auctoritate firmissimum est, non defuisse, qui legem facerent, et justificarentur.

Scriptum est: Quaecumque lex loquitur, his dicit qui in lege sunt: ut omne os obstruatur, et subjectus fiat omnis mundus Deo. Quia non justificatur ex lege omnis caro in conspectu ejus. Per legem enim agnitio peccati (Rom. III, 19, 20). Iterum: Peccatum vestri non dominabitur. Non enim estis sub lege (Rom. VI, 4). Iterum: Et nos in Christum credimus: ut justificemur ex fide, et non ex operibus legis (Gal. II, 16). Iterum: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnimodo ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gal. III, 21, 22). Sed dicet quis: a Christo, et infra non justificat lex, suo tamen tempore justificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri, qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis, sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentes jugum super collum discentium, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10). Et apostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum afferrent morti (Rom. VII, 5). Et contra, idem Apostolus dicit: Justitia, quae ex lege est, conservatus sine querela (Philipp. III, 6). Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quid dici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce! vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47). Quod et si Dominus hoc testimonium non dignaretur perhibere: quis tam sacrilegus, quis tam tumore stuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, vel omnes Sanctos justitiam non fecisse, aut justificatos non esse? cum Scriptura dicat de Zacharia et uxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela (Luc. I, 6). Et Dominus non venerit vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Lex autem, quomodo justificari potuit a peccato, quae ad hoc data est: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum (Rom. V, 20). Illud autem scire debemus et tenere: numquam omnino interceptum esse semen Abrahae, ab Isaac usque ad hodiernum. Semen autem Abrahae non carnale, sed spirituale, quod non ex lege est, sed ex repromissione est. Alterum enim semen carnale est, quod ex lege est a monte Sina, Quod est Agar in servitute generans. Ille quidem, qui ex ancilla carnaliter natus est. Qui autem ex libera, ex promissione (Gal. IV, 23, 24). Non esse autem semen Abrahae, nisi quod ex fide est, Apostolus dicit: Cognoscitis ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae (Gal. III, 7)? Et iterum: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis (Gal. IV, 28). Semen ergo Abrahae, non ex lege, sed ex promissione est, quod ex Isaac jugiter transit. Si autem constat semen Abrahae, quod ex fide est, constat, quia numquam fuit ex lege. Non enim potuit ex lege esse, et ex fide. Lex enim et fides, diversa res est. Quia lex non est fidei, sed operum. Sicut scriptum est: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Gal. III, 12). Abraham ergo fide semper filios habuit, lege numquam. Non enim ex lege promissio est Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem ipsi sunt haeredes, vacua est fides, et vacua est promissio. Lex enim iram operatur. Si ergo nec fides, nec promissio Abrahae destrui potest, ab ortu sui jugiter mansit. Nec, data lege, impedita est: quominus Abrahae filii secundum promissionem fidei generentur. Dicit enim Apostolus, post quadringentos et triginta annos datam legem non obfuisse, nec destruxisse promissionem: Si enim ex lege, jam non ex promissione. Abrahae autem, per repromissionem donavit Deus (Ibid., 18). Et alio loco: Lex ergo adversus promissa Dei? Absit (Ibid., 21). Videmus legem ad promissa non pertinere, nec aliquando alteram in alteram impegisse, sed utramque ordinem suum tenuisse. Quia sicut lex numquam fidei obfuit, ita nec fides legem destruxit. Sicut scriptum est: Legem ergo destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus (Rom. III, 31), id est, firmamus: invicem namque firmant. Ergo filii Abrahae non ex lege sunt, sed ex fide per repromissionem. Quaerendum autem quemadmodum hi, qui ex operibus legis negantur potuisse justificari, in lege positi, et legem operantes, justificati fuerint. Quaerendum praeterea, cur post promissionem fidei, quae nullo modo destrui potest, data est lex, quae non est ex fide: ex cujus operibus nemo justificaretur, quia, Quotquot ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea (Gal. III, 10). Apostolus denique huic quaestioni prospiciens, cum asserat omnimodo filios Abrahae dono Dei semper fuisse per fidem, non per legem factorum, ex alterius persona respondit sibi, dicens: Quid ergo lex factorum (Rom. III, 27)? Id est: Si ex fide filii, cur data est lex factorum, cum sufficeret promissio generandis filiis Abrahae, et fide essent nutriendi? Quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Gal. III, 11; Heb. X, 30). Antequam enim se interrogasset: Quid ergo lex factorum? jam dixerat, ut viverent, qui ex fide justificari non possent, hoc modo: Quoniam autem ex lege nemo justificatur apud Deum: justus autem ex fide vivit (Gal. III, 11). Ostendit praeterea, dictum esse per Prophetam, Ex fide vivit: ut manifestum fieret, quemadmodum viverent, qui legem facere non possent. Sed minus lucet, quid sit: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Non enim potuit quisquam justus in lege positus vivere, nisi opera legis fecisset, et omnia opera: sin minus, maledictus esset. Dedit Deus legem, et dixit: Non concupisces (Exod. XX, 17; Deut. V, 21). Statim occasione accepta, peccatum, per mandatum operatum est omnem concupiscentiam. Necesse est enim passiones peccatorum, quae per legem sunt, operari in membris ejus, qui in lege est. Propterea ea data est: ut abundaret peccatum (Rom. V, 20), quia virtus peccati, lex. Venundatus autem sub peccato, jam non quod vult operatur bonum, sed quod non vult malum: consentit enim legi, secundum interiorem hominem. Expugnatur autem aliter lege membrorum, trahiturque captivus, neque aliquando liberari potuit, nisi sola gratia per fidem. Est autem magnum crimen perfidiae, non attendisse genus armorum, quibus violentia peccati expugnaretur, et e contra, magnificae fidei est inquisisse et vidisse. Est ergo sacrilega mens, et male de Deo sentiens, quae cum legem nullo modo humanitus posse fieri, et ad ulciscendum paratam videret; non intellexerit esse aliquod remedium vitae: nec fieri potuisse, ut bonus Deus, qui sciebat legem non potuisse fieri, alterum vitae aditum non reliquisset: et adversum homines, quos ad vitam fecerat, undiqueversum vitae vias clausisset. Hoc fides non tulit, non admisit. Sed cum infirmitate carnis, et virtute peccati urgeretur: Deus dedit claritatem. Sciens Dominum bonum et justum, et viscera suae miserationis contra opera manuum suarum non clausisse: intellexit esse iter ad vitam, et faciendae legis remedium vidit. Deus enim cum diceret: Non concupisces; non denudavit, quemadmodum id provenire posset, sed vere atque decise dixit: Non concupisces; quoniam id reperiendum reliquit. Si enim mandaret a se proventum postulari, legem destruxerat et fidem. Ut quid enim legem daret, si legem in omnibus factorum polliceretur? Aut quid fidei relinqueretur, si fidem, auxilium pollicendo, praeveniret? Nunc autem bono fidei dedit legem, ministram mortis: ut amatores vitae, fide vitam viderent, et justi, fide viverent, qui opus legis non ex sua virtute, sed ex Dei dono fieri posse crederent. Lex enim a carne fieri non potest: quae cum facta non fuerit, punit. Quae ergo spes homini faciendae legis, et fugiendae mortis: nisi opis et misericordiae Dei, quam fides invenit? Caro legi Dei subjecta non est; neque enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 7, 9). Ostendit Spiritum Dei et Christi, idem esse. Ostendit praeterea, qui Spiritum Dei habuerit, in carne non esse. Si ergo unus est Spiritus Dei et Christi; prophetae et sancti quia Spiritum Dei habuerunt, Spiritum Christi habuerunt. Si spiritum Dei habuerunt, in carne non fuerunt, et legem fecerunt: quia caro est inimica in Deum, et legi ejus subjecta non est. Qui ergo ad Deum confugit, accepit Spiritum Dei, quo accepto, mortificata est caro; qua mortificata, potuit facere legem spiritualis, liberatus a lege, quia justo non est posita. Et iterum: Si Spiritu Dei agimini, non estis sub lege (Gal. V, 18). Qua re manifestum, quia patres nostri, qui Spiritum Dei habuerunt, non fuerunt sub lege. Quamdiu enim quis in carne est, id est, Spiritum Dei non habet, dominatur ei lex. Si autem tradiderit se gratiae, moritur legi, et facit in illo legem spiritus, mortua carne, quae legi Dei subjecta esse non potest. Quod enim gerebatur, id etiam nunc geritur, non enim quia sub lege non sumus, cessavit interdictio illa concupiscentiae, et non magis aucta est; sed nos in revelatam gratiam concurrimus per fidem, edocti a Domino, opus legis de ejus misericordia postulare et dicere: Fiat voluntas tua: Et, Libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13). Illi autem in non revelatam per eamdem fidem coacti metu mortis, quam ministra lege parato gladio intentari videbant. Lex data est, donec veniret semen, cui promissum est et evangelizare fidem. Antea vero, lex cogebat in fide; quasi sine lege non possit exprimi fides, ad exquirendam Dei gratiam, eo quod peccatum virtutem non haberet. Data vero lege, passiones quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, urgentes in peccatum, ut vel necessitate, urgerentur in fide, quae imploraret gratiam Dei in auxilio tolerantiae. Custodiam carceris passi sumus, lege minante mortem, et undiqueversum insuperabili muro ambientem, cujus ambitus sola una janua fuit gratia. Huic januae custos, fides praesidebat: ut nemo illum carcerem effugeret, nisi cui fides aperuisset; et qui hanc januam non pulsaret, intra septa legis moreretur. Legem paedagogum passi sumus, qui nos cogeret studere fidei, qui nos cogeret in Christo. Dicit enim Apostolus, propterea datam legem, ut nos custodia sua concluderet in fidem, quantum futurum erat revelari in Christo, qui est finis legis, quo vixerunt omnes, qui fidem gratiae Dei exquisierunt. Prius, inquit, quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in fidem, quam futurum erat revelari. Lex itaque paedagogus noster fuit in Christo (Gal. III, 24): ut ex fide justificemur. Lex, inquam, fides erat demonstratrix. Sed dicet quis: si in utilitate fidei data est lex, cur non ab origine seminis Abrahae, siquidem juge fuit? Revera, juge fuit. Jugis et fides, ut genitrix filiorum Abrahae. Jugis et lex, per dignoscentiam boni et mali. Sed post promissionem filiorum Abrahae, multiplicatis eis secundum carnem, multiplicandum erat et semen Abrahae, quod non est ex fide. Quae multiplicatio, evenire non possit sine adjutorio legis multiplicatae, et multitudo in fidem necdum revelatam, sicut jam dictum est, vel necessitate deduceretur. Providentia itaque Dei, sanctum ex augendo gubernandoque semen Abrahae, ut severitate et metu legis, multi compellerentur in fidem, et semen fulciretur usque ad fidei revelationem: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum. Ubi, inquit, multiplicatum est peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Non dixit, nata, sed superabundavit. Ab initio enim data est fugientibus legis molestias atque dominium. Abundavit autem multiplicata lege, superabundavit vero in omnem carnem, revelata in Christum. Qui veniens restaurare, quae in coelo, et quae in terra, evangelizavit fidem his, qui proxime et qui longe (Is. LVII, 19; Ephes. II, 17), id est, peccatoribus Israel et gentibus. Justi enim Israel ex fide, in eamdem fidem vocati sunt. Idem namque spiritus, eadem fides, eadem gratia per Christum semper data est. Quorum plenitudinem veniens, remoto legis velamine, omni genti largitus est, quae modo, non genere a futuris differebant. Aliter enim numquam fuit semen Abrahae. Quod si quisquam praeter fidem justificatus est: filius Abrahae non fuit. Quoniam filius Abrahae dici non potest, si ex lege, et non sicut Abraham, ex fide justificatus est. Ab eadem namque imagine gratiae et spiritus, in eamdem transisse Ecclesiam, docet Apostolus, dicens: Nos autem omnes, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem commutamur, a claritate in claritatem (II Cor. III, 18). Dicit et ante passionem Domini gloriam fuisse, et negat ex lege excludi, id est, exprimi, produci, effici potuisse. Unde, manifestum est, ex fide fuisse. Ubi ergo, inquit, gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Et numquid operum? Non; sed per legem fidei (Rom. III, 27, 28). Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei in justitiam (Rom. IV, 3). Ad gloriam ex eadem gloria transivimus: quae non fuit ex lege. Si ex operibus fuit, habet gloriam, sed non ad Deum. Etenim impossibile est, sine gratia Dei, habere aliquam gloriam. Una est enim gloria, et uno genere semper fuit. Nemo enim vicit, nisi cui Deus vicerit, quod non est ex lege: sed qui fecerit. In fidem autem, Deus infirmum facit adversarium nostrum. Propterea, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Si enim quod vincimus, nostrum non est: non est ex operibus, sed ex fide. Nihil est igitur quod ex nobis gloriemur. Nihil enim habemus, quod non accepimus. Si sumus, ex Deo sumus: ut magnitudo virtutis sit Dei, et non ex nobis. Omne opus nostrum, fides est. Quae quanta fuerit, tantum Deus operatur in nobis. Cum in hoc gloriatur Salomon fuisse non ex homine; sed ex Dei dono esse hominis continentia: Cum scivi, inquit, quia aliter non possum esse continens, nisi Deus dederit. Et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cujus hoc donum esset, Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Judicio Salomonis credendum est, non ex operibus, sed ex gratia Dei, omnes justificatos, qui scierunt opus legis a Deo implendum, quo possint gloriari. Dicit autem Apostolus: Ut omnis caro non glorietur in conspectu Dei (I Cor. I, 29). Mali omnimodo, quod Deum non cognoverunt: justi, quod non suum, sed Dei sint opus. Inutilia, inquit, et abjecta elegit Deus, quae non sunt: ut ea, quae sunt, evacuarentur, ut non glorietur in conspectu Dei omnis caro. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est vobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctimonia, et redemptio: ut secundum quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 28-30). Et iterum: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis (Ephes. II, 8). Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis glorietur: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo. Sic nulla caro aliquando ex lege, id est ex operibus justificari potest, ut omnis justus ex Deo gloriam haberet. Est aliud, quod nemo glorietur in conspectu Dei: Deus enim sic suis operatur, ut sit quod et dimittat: Nemo est enim mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus (Job. XIV, 4). Et David dicit: Non introeas in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Et Salomon in dedicatione templi: Non est, inquit, homo qui non peccavit (III Reg. VIII, 46). Et iterum: Tibi soli deliqui (Ps. L, 6). Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur, mundum esse a peccato? Parum fuit de corde casto, id est, a cogitationibus, nisi et a peccato se mundum nemo gloriaretur. Omnis victoria non ex operibus, sed Dei miseratione conceditur, sicut scriptum est: Qui te coronat in miseratione et misericordia (Ps. CIV, 4). Et mater martyrum filio suo sic dicit: Ut illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (II Machab. VII, 29). Justi autem perfecerunt voluntatem Dei voto atque conatu, qui nituntur et concupiscunt Deo servire, non tamen in lege. Quae si justificasset, omnes justi unius essent meriti, quia parem de omnibus exigit observationem: sin minus, operaretur maledictio: si autem disparis erat meriti, quis quantum credidit sibi dari, tantum gratiae Dei miserentis accepit, transformatus a gloria in gloriam, sicut a Dei spiritu, id est, ex eodem in eumdem? Tale est enim, quia post Christum fides data est: quale, quia Spiritus sanctus, cum semper omnes prophetae et justi eodem spiritu vixerunt. Non enim aliter vivere potuerunt, quam spiritu fidei. Quotquot enim sub lege fuerunt, occisi sunt. Quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et tamen dicit Dominus de eodem Spiritu: Nisi ego abiero, ille non veniet (Joan. XVI, 7), cum et Apostolis jam dedisset eumdem spiritum. Apostolus autem dicit, eumdem spiritum apud antiquos fuisse: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum (II Cor. IV, 13). Eumdem spiritum fidei, dixit habuisse eumdem, qui dixit: Credidi propter quod locutus sum (Ps. CXV, 1): et id confirmat, dicens: Et nos credimus; ideoque et loquimur. Dicendo: Et nos, ostendit et illos eodem spiritu fidei credidisse. Unde manifestum est, quia haec justi non ex lege, sed spiritu fidei semper habuerunt. Quidquid per Dominum venit, plenitudo est, cujus pars fuit per eumdem. Sicut parvulus, qui cum nihil minus habeat a viro, tamen vir non est, et per incrementa non novorum, sed eorumdem membrorum, in eum venit plenitudo corporis, ut sit perfectus, idem tamen qui fuerat parvulus. Revera non erat in omnibus Spiritus sanctus ante passionem Domini; sed in illis qui per ipsum praesentem credebant, ut ipso victore, et cuncta perficiente, signati perficerentur. Nam justi, quos hic invenit, habuerunt Spiritum sanctum, ut Simeon et Nathanael, et Zacharias, et Elisabeth, et Anna vidua filia Phanuel. Promissio a lege separata est; neque cum sit diversa, immisceri potest. Non conditio infirmat promissionem; cogimur autem nos loqui ea, quae sine igne doloris audire non possumus. Dicunt enim quidam, qui promissionum firmitatem, et quae ex lege est, transgressionem nesciunt: promisisse quidem Deum Abrahae, omnes gentes (sed salvo libero arbitrio), si legem custodissent. Et si pericula imperitiae quorumdam justorum salute patefacere prodest; sed cum de Deo omnipotente sermo est, moderari dicenda debemus, ne silenda reputando memoremus, et ex ore nostro, aliena licet, audiantur. Quare cum tremore loquentes, sua cuique pericula consideranda relinquamus. Manifestum est, praescisse Deum, futuros de libero arbitrio, quos Abrahae promisit, aut non futuros. Alterum est duorum: si futuros, finita quaestio est; si non futuros, fidelis Deus non promitteret. Aut si hoc est statutum apud Deum, tunc promissos dare, si promissi vellent: profecto diceret, ne servus ejus ac credens, quia, quod promisit, potens est et facere, ludificaretur Abraham. Promissio autem illa est, quae nihil conditionis incurrit. Sin minus; nec promissio est firma, nec fides integra. Quid enim stabile remanebit in Dei promissione, aut in Abrahae fide, si id, quod promissum et creditum est, in eorum, qui promissi sunt, penderet arbitrio? Ergo et Deus alienum promisit, et Abraham incaute credidit. Ut quid etiam ipsa promissio, debitum postmodum facta est, dicente Deo: Benedicentur in te omnes gentes terrae, pro eo quod audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 18)? Neque autem ex his, quibus facile est, et adversum Abrahae meritum liberi arbitrii calumnia strepere; etiam post mortem ipsius Abrahae, debitorem se ipsius confirmat Deus, et propter eum, se facturum, quod ejus filio promittebat, dicens: Ero tecum, et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo terram hanc, et statuam jurationem meam, quam juravi Abrahae patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam (Gen. XXVI, 3-5). Ecce firmatum est debitum Abrahae. Non enim potuit per liberum arbitrium, post mortem amittere, quod vivus meruerat; noluerunt autem gentes credere. Quid faciet Abraham, cui debetur? quomodo accipiet fidei et tentationis suae debitum, cujus debere Deo securus fuit? Cui si dictum est: Dabo quod promisi, et reddam quod juravi (Ibid., 4): si voluerint gentes, non crederet, sed exspectaret fortuitum. Si conditione opus est, cum operario esse debet, non cum mercede. Operarius enim potest velle accipere aut nolle, non merces reddi aut non reddi. Omnes enim gentes in mercedem fidei datae sunt Abrahae, sicut Deus dicit: Merces tua multa est (Gen. XV, 1). Non enim si futuri essent, et non quia futuri erant, promisit. Quia non propter fidem Abrahae, placuit Deo, salvas fore omnes gentes: quas non modo ante fidem Abrahae, sed ante mundi constitutionem possedit. Sed quaesivit fidelem, cui id donaret, ex quo esset, cui id futurum statuerat. Abraham ergo non id meruit, ut essent, qui futuri erant, quos Deus elegerat, et conformes imaginis filii sui futuros esse praeviderat. In Genesi namque de praescientia Dei omnes gentes Abrahae promissas, Scriptura testatur, dicens: Abraham autem fiens fiet, et erit in gentem magnam et multam et benedicentur in eo omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 16). Sciebat etiam quia disponebat Abraham filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant vias Domini, facere justitiam et judicium, ut superducat Deus in Abraham quaecumque locutus est ad eum. Invenimus autem et conditiones, ut: Si me audieritis, et volueritis. Ubi praescientia Dei, ubi firmitas promissionis in hujusmodi conditionibus? Dixit etiam Apostolus, propterea ex fide, et non ex lege, datam esse promissionem, ut firma esset promissio (Rom. IV, 16). Lex, inquit, iram operatur; ubi etiam non est lex, neque transgressio (Ibid., 15). Propterea ex fide ut secundum gratiam firma esset promissio omni semini. Recte, ut firma esset promissio. Adjecit enim, conditione non est firma. Satis enim stultum est credere, in totum corpus convenire, quod bipartito corpori dicitur. Absit ut his dicat Deus: Si me audieritis, quos sciebat audituros, quos antequam faceret, noverat in imagine Dei perseveraturos, quos et promisit. Non est data conditio, id est lex, nisi impiis et peccatoribus: ut aut ad gratiam confugiant, aut justius puniantur, si irritam fecerint. Ut quid lex ad justos, quibus lex non est posita, qui propitio Deo legem sine lege faciunt, qui serviunt, quid ad imaginem et similitudinem Dei et Christi vivunt, qui volentes, boni sunt? Qui enim sub lege est, metu mortis, non est talis, misericors, non est imago Dei. Displicet illi lex: sed timet ultricem, nec perficere potest; quod non voto, sed necessitate faciendum putat. Tradatur necesse est, propriae voluntati; ut voluntas profecto praemium recipiat, quia animam non miscuit voluntati Dei. Displicet illi, quod Deus voluit. Etenim voluntate malus est, qui necessitate bonus est. Lex operi impedimentum est, non voluntati. Non est conjunctus Deo, qui si mali poena non esset, malum sequeretur. Nec voluntatem Dei facit, qui gemit quod non suam faciat. Non est misericors, qui timet esse crudelis. Sub lege est, servus est. Non furtum odit, sed poenam metuit. Furetur autem necesse est, persuasus et victus, qui carnalis est sub virtute peccati, Spiritum Dei non habens. Qui autem amat bonum, imago Dei est, fide Dominica vivit, et haeres, jam non est ancillae filius (Gal. IV, 30, 31), qui accepit legem in timore; sed liberae, secundum Isaac, qui non accepit Spiritum servitutis in timore: sed adoptionem filiorum, clamantem Abba pater (Rom. VIII, 15). Qui diligit Deum, non timet serviliter. Scriptum est, timor enim servilis, cum odio est disciplinae. Filii autem cum honore patris. Aliud est timere ex lege, aliud pro veneratione tremendae Dei majestatis. Ejusmodi similes sunt patri suo, qui in coelis: commemorati et docti amant bonum, oderunt malum. Sine lege sunt, liberi sunt, ipsi promissi sunt: non ipsi dicitur: Si me audieritis, potest etenim audire: numquid conveniet in eum, quem Deus nondum praevidit auditurum? Et justi quidem, quos Deus praesciit (Ibid., 29), sunt in ista lege. Dicitur et ipsis: si me audieritis; sed alia causa, non quia possunt non audire: sed ut semper solliciti sint suae salutis, et certi exitus sui. Non enim securus est unusquisque ex numero se esse praescitorum, Apostolo dicente: Ne ipse reprobus fiam (I Cor. IX, 27). Non est ergo illis, irae operatrix ista lex, sed fidei exercitium, quo jugiter Dei gratiam quaerant laborantes, ut perficiatur quod in illis Deus praevidit, et de libero arbitrio fuerint in vitam destinati. Alias impossibile est non audire eum, quem Deus auditurum praevidit, promisit, juravit. In quam vero partem lex proprie conveniat, licet uni detur corpori, Dominus in Evangelio declarat, dicens Apostolis: Si haec scitis, beati estis si feceritis ea. Non de omnibus dico vobis: Ego scio, quos elegi (Joan. XIII, 17, 18). Magna brevitas ostendentis unum corpus et separantis. Si enim diceret: Non de omnibus vobis dico; aut, non de omnibus dico, non ostenderet unum corpus. Nunc autem non de omnibus dico: ostendit quia et si non de omnibus, de illis tamen dixit. Sicut quis dicat, non de toto te dixi, duo enim corpora mixta sunt, velut unum, et in commune, unum corpus laudatur aut increpatur. Sicut in Exodo, cum quidam contra vetitum, Sabbatis exisset ut manna colligeret, ait Deus Moysi: Quousque non vultis audire legem meam (Exod. XVI, 26)? cum Moyses semper audierit. Quid de illa lege dicimus, quae aperte promissioni videtur adversa? Scriptum est in Isaia: Si me audisses, Israel, esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18). Ecce increpatur Israel, quod vitio suo non fuerit factus sicut arena maris. Superest intelligere, quia si semper non audierit, semper exiguus erit. Et ubi firmitas promissionum? Sed hoc fit, quia prius volumus intelligere, quam credere et fidem rationi subjicere. Si autem credamus omnimodo ita fieri, ut Deus juravit, dabit rationem fides. Quam perfidum est ratione quaerere, et intelligimus firmitatem majorem esse promissionum, quam putamus infirmitatem. Hoc enim dictum: Si audisset Israel, commemoratio est justitiae Dei, et confirmatio promissionum, dispositione Dei quosdam factos ad mortem, quosdam vero ad vitam. Propterea, praesentibus dixit, Si me audissetis: ut manifestum fieret, quia quos promisit, ut arenam futuros, ideo promisit, quia praevidit audituros. Ante Dominum enim Christum, cum hoc dictum est, numquam fuit semen Abrahae, sicut arena maris? Quod probare facile est. Primum, quia in Christo promisit hanc multitudinem: Non in seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16). Deinde, quia omnes gentes promisit, quod ante Christum fieri non potuit. Et si fuit ante Dominum numerus filiorum Israel sicut arena maris: sed cum falsis fratribus, qui non sunt filii Abrahae. Non enim, quia omnes ex Abraham, omnes filii Abrahae; aut quia Israel, omnes Israel. Sicut Apostolus, cum se Anathema optaret esse pro Israel (Rom. IX, 3), quorum esset filiorum adoptio et testamenta, ostendit, non esse cujusmodi filios Abrahae, sed de affectu carnalis necessitudinis dolere, quod ex ipso numero non essent. Non quod promissio Dei excidisset, dicens: Non tamen excidit sermo Dei, non enim omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israel, neque quia sunt semen Abrahae, omnes filii sunt: sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui sunt filii carnis, hi sunt filii Dei: sed filii promissionis deputantur in semen (Ibid., 6-8). Ergo in antiqua multitudine non fuit Abrahae semen: nisi illis, qui secundum Isaac fidei et promissionis filii erant. Etiam hoc exemplum inducit: Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris: reliquiae liberabuntur, id est, exiguum (Isa. X, 12: Ose. I, 10). Et, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus (Isa. I, 9). Ipsae reliquiae fuerunt semen Abrahae: ne omnis Judaea, ut Sodoma esset. Iterum cum assereret, numquam Deum haereditatem suam reliquisse: sed sicut in adventu Domini, pars Israel salva facta est: ita semper fuisse. Quid, inquit, dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia vivorum, qui non curvaverunt genu ante Bahal (III Reg. XVIII, 19; Rom. XI, 4). Sic nunc reliquiae secundum electionem salvae factae sunt, dicendo: Si nunc in hoc tempore: ostendit et ante sic factum in Israel, ut reliquiae, id est, modicum salvum fieret. Si autem, nec fides, nec ratio persuadet fidei, qui promissus fuerat, dictum esse: Si me audisses, Israel; esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18). Et Jacob, qui antequam nasceretur, datus est: idem libero arbitrio postmodum reprobatus est. Sicut Osee dicit: Judicium Domini ad Judam, ut vindicet in Jacob, secundum vias ejus, et secundum studia ejus retribuet ei (Ose. XII, 2): quia in utero supplantavit fratrem suum, et in laboribus suis invaluit ad Deum, et invaluit cum angelo, potens factus est (Gen. XXV, 23; Rom. IX, 10). Si autem constat, in Jacob dilectum consummasse, non est idem qui in laboribus invaluit ad Deum et supplantator, sed duo in uno corpore. Figura est enim duplicis seminis Abrahae, id est duorum populorum in uno utero matris Ecclesiae luctantium. Unus est, secundum electionem de praescientia dilectus: Alter electione suae voluntatis, iniquus. Jacob autem et Esau, in uno sunt corpore, ex uno semine. Sed quod perspicue duo procreati sunt: ostensio est duorum populorum. Et ne quis putaret, ita perspicue fore separatos duos populos: ostensum est, ambos in uno corpore futuros in Jacob, qui et dilectus vocatus est, et fratris supplantator expressus. Itaque in duobus quantitas expressa est, non qualitas separationis. Caeterum, ambo qui separati sunt in uno futuri, antequam dividuntur, ostensi sunt. Et Isaac, venit, inquit, frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam (Gen. XXVII, 35). Nisi ita locutio mystica sit, breviter ostendentis duo in uno corpore: nonne contra rationem est, ut benedictionem in proximum dolose acceperit, Scriptura dicente: Qui non juravit proximo in dolo; iste accipiet benedictionem a Domino (Psal. XXIII, 4)? Numquam autem Jacob, id est Ecclesia venit ad benedictionem, non comitante dolo, id est, falsis fratribus. Sed non, quia innocentia et dolus simul veniunt ad benedictionem, simul benedicuntur: quia qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12), et unum semen pro qualitate terrae, provenit. Non est autem contrarium, quod malum fratrum videtur supplantasse, quia non dixit: In utero supplantavit Esau, sed fratrem suum. Esau autem, ubique signum est, et nomen malorum: Jacob autem, utrorumque: illa ratione, quod pars mala simulet se Jacob, et sine dubio, uno nomine: pars autem bona, non potest se simulare Esau. Est hoc nomen malorum tantum: illud vero bipartitum. Caeterum de libero arbitrio, nec Jacob omne semen bonum, nec Esau omne malum, sed ex utroque utrumque. Ex Abraham ita bipartitum semen ostensum est. Natum est unum ex ancilla in figura (Gal. IV, 22): ut ostenderetur etiam servos futuros ex Abraham, et recessit cum sua matre. Postquam vero recessit, inventum est in alterius semine, quod est ex libera, quod est ex Israel, qui accepit legem in monte Sina, quod est Agar in servitute generans. Illic in eodem populo secundum Isaac ex libera promissionis filii, id est, sancti et fideles multi procreati sunt. Separatis itaque a credentibus figuris Israel et Esau, in uno populo totum postmodum provenit. Illic ab origine utrumque testamentum Agar et Isaac; sed pro tempore alterum sub alterius nomine delituit et delitescit, quia neque revelato novo quiescit vetus generando. Non ergo dixit, Agar, quae in servitutem generans. Oportet autem simul ambos crescere usque ad messem. Sicut ergo tunc sub professione veteris Testamenti latuit novum, id est, gratia, quod secundum Isaac promissionis filios generaret ex libera, quod in Christo revelatum est: ita et nunc obtinente nova, non desunt servitutis filii generante Agar, quod in Christo revelabitur. Confirmat Apostolus, id nunc quoque inter fratres geri, quod tunc inter illos gerebatur, dicens: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem, ita et nunc (Ibid. 28, 29). Et necessario addidit, sed quid dicit Scriptura? Expelle ancillam et filium ejus: non enim cohaeres erit filius ancillae, filio liberae (Ibid., 30). Quod autem dixit, sicut tunc persequebatur; ita et nunc, non est inane. Apostolus enim interpretatus est persequebatur. Nam Scriptura dicit: Ludebat Ismael cum Isaac (Gen. XXI, 9). Numquid fratres, qui circumcisiones Galatis praedicebat, aperte illos, et non per lusum, id est, sine indicio persecutionis insequebatur? Sicut ergo de genere ludendi persecutorem dixit: ita et istos, qui Filios Dei, velut per communem utilitatem, id est, disciplinam legis, a Christo separare, et matri suae Agar, filios militant. Alia enim non est causa, qua filii diaboli irrepant, ad explorandam libertatem nostram, et simulent se fratres, et in Paradiso nostro velut Dei filios ludere: quam de subacta libertate filiorum Dei glorientur, qui portabunt judicium, qualescumque illi fuerint, qui omnem sanctum persecuti sunt, qui prophetas occiderunt, qui semper Spiritui sancto restiterunt; inimici crucis Christi, negantes Christum in carne, dum ejus membra oderunt, corpus peccati, filii exterminii, ministerium facinoris, qui veniunt secundum operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis, spiritualia nequitiae in coelestibus: quos Dominus Christus, quem in carne persequuntur, interficiet spiritu oris sui, et destruet manifestatione adventus sui. Tempus est enim, quod haec non ministeriis, sed aperte dicantur, imminente discessione, quod est revelatio hominis peccati, discedente Lot a Sodomis.

REGULA IV. De specie et genere. Lux allata Ezechiel, capp. XXVII et XXXII et XXXVI et XXXVII, Isai. XIII et XXIV, Hierem. XXV. De specie et genere loquimur, non secundum virtutem Rhetoricam humanae sapientiae, quam qui magis omnibus potuit, locutus non est, ne crucem Christi fecisset inanem, si auxilio atque ornamento sermonis, ut falsitas, indiguisset. Sed loquimur secundum mysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritus sancti. Qui in quod veritatis pretium fidem constituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens, ut in veterem Hierusalem, totam, quae nunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut in unum membrum, totum corpus, ut in Salomone. Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quae non solum specie verbi, sed etiam multiformi narratione occultantur. Quamobrem, Dei gratia in auxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritus multiplicet ingressus legendi, eloquiumque subtile, quod ad impedimentum intellectus, speciei genus, aut generi speciem inserit: genus species ne sit, facile possit videri. Dum enim speciem narrat, ita in genus transit, ut transitus non statim liquido appareat: sed talia transiens ponit verba, quae in utrumque conveniant, donec paulatim speciei modum excedat, et transitus dilucidet, cum, quae a specie coeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodem modo genus relinquit, in speciem rediens. Aliquando autem a specie in genus non supradicto modo revertitur. Aliquando supradicto modo transit, et evidenter revertitur simili ordinis varietate: aut a specie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem. Aliquando redit ex hoc in illud non semel: et omnis narratio nec speciem excedit, nec genus praeterit, in utrumque conveniens. Haec varietas translationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Dei quaerat. Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibus eorum, qui ab Hierusalem capti et dispersi fuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quam Patres nostri possederunt, exprimit mundum. Septem enim gentes Abrahae promissae, figura sunt omnium gentium. Factus est, inquit, ad me sermo Domini, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis et peccatis: secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressi sunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dum dicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressi sunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum, quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quas ingressi sunt illic. Propter hoc, dic domui Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel: sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus, in medio quarum ingressi estis. Illic incipit jungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram. Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris (Ezech. XXXVI, 17, 28). Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Et vocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo in vos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascuntur in agro: ut non accipiatis ultra opprobrium famis, in nationibus, et reminiscemini vias vestras pessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odietis eas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et in abominationibus eorum. Non propter vos, ego facio, dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertimini de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Adonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates, in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur, propter quod fuit exterminata sub oculis omnis praetereuntis. Et dicent, Terra illa, quae fuerat exterminata, facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertae et exterminatae et demolitae, munitae consederunt. Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quoniam ego sum Dominus. Aedificavi demolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominus locutus sum et feci (Ibid. 29, 38).

Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esse introitum gentium, sic interpretatur dicens, Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet et auferat impietates ab Jacob (Rom. XI, 25, 26). Et eodem genere locutionis redit in speciem, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniat et in genus, et finit in solo genere, ostendens, terram patrum mundi esse possessionem: Haec dicit Dominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israel de medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregabo eos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, et inducam eos in terram Israel, et princeps unus erit eorum. Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividentur ultra in duo regna: ne contaminentur adhuc in simulacris suis. Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibus eorum, quibus peccaverunt in eis, et emundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illis in Deum (Ezech. XXXVII, 21, 23).

Aperte transit in genus: Et servus meus David princeps in medio eorum erit, Pastor unus omnium, qui in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient, et facient ea, et inhabitabunt in terra sua, quam ego dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi, et David servus meus princeps eorum in saecula, et disponam illis testamentum pacis, et testamentum aeternum erit cum illis. Et ponam sancta mea in medio eorum in saecula, et erit habitatio mea in illis, et ero illis Deus: et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes, quia ego sum Dominus qui sanctifico eos, dum sunt sancta in medio eorum, dicit Dominus (Ibid., 24, 28). Item illic egressui dispersionis Israel, gentium inserit adventum.

Eremum figuram fuisse populi deserti, in quo Ecclesia nunc esse, manifestatur: et quod iidem mali quamvis una cum populo Dei ex gentibus revocentur in terram Israel, tamen in terra non sint. Vivo ego, dicit Dominus, si respondero vobis, et si ascenderit in cor vestrum hoc, et non erit, quemadmodum dicitis vos. Erimus sicut gentes, et sicut tribus terrae, ut serviamus lignis et lapidibus. Vivo ego, dicit Dominus, nisi in manu forti et brachio excelso, et in ira effusa regnabo super vos, et educam vos de populis et recipiam vos de regionibus, in quibus dispersi estis in manu forti et brachio excelso, et ira effusa, et adducam vos in desertum populorum, et disputabo ad vos facie ad faciem: quemadmodum disputavi ad patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus, et redigam vos sub virga mea, et inducam vos in numero, et eligam impios de vobis et desertores: quoniam ex transmigratione eorum educam eos, et in terram Israel non intrabunt, et cognoscetis, quia ego sum Dominus (Ezech. XX, 31, 38).

Item illi captivitati montium Israel promittit Deus ubertatem, et multiplicationem populorum usque in finem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibi in possessionem cum jucunditate inhonorantes animas, atque exterminaverunt in vastationem: propterea, propheta super terram Israel, et dic montibus et collibus, et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce ego in zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quod opprobrium gentium portatis. Ecce ego levabo manum meam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hi injuriam suam accipient: vestri autem montes, Israel, uvam et fructum vestrum manducabit populus meus, qui appropinquat venire. Quia ecce ego super vos, et colemini, et seminabimini: et multiplicabo super vos totam domum Israel usque in finem, et habitabuntur civitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur (Ezech. XXXVI, 5, 10). Item illic velut in novissima resurrectione, prima significatur: Locutus est, inquit, ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spes nostra, exspiravimus. Propterea propheta et dic; Haec dicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populum meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis: et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus (Ezech. XXXVII, 11, 14).

Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tunc sciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismum resurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Arida facta sunt ossa nostra (Ibid., 11), ut merito mortuis id promissum esse credamus? Quid enim est sacramenti, ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Nam de novissima carnis resurrectione, neminem Christianum credimus dubitare. Et Dominus secundum Joannem has resurrectiones manifestat, dicens: Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam. Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere: quia filius hominis est (Joan. V, 24, 27). Jungit novissimam resurrectionem: Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii (Ibid., 28, 29). Primo dixit, mortui qui audierint, vivent. Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient. Item quod in uno homine totum corpus significetur, in Regum libro promittit Deus David, de Salomone dicens: Suscitabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum (II Reg. VII, 15).

Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens: Et dirigam thronum ejus usque in aeternum. Item in utrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et si venerit injustitia ejus, arguam eum in virga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli, a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatus usque in aeternum (Ibid., 13, 16). Quod autem videtur in excessus specie thronum Christi promittere in aeternum, thronum filii hominis promittit, et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae. Non enim propter David promisit Deus regnaturum Christum: cui ante constitutionem mundi promisit hanc claritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo: Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuas tribus Jacob, et Israel dispersionem convertas. Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium, ut sis in salutem usque in novissimum terrae (Isa. XLIX, 6). Quid majus Filio Dei vocari puer meus, et Israel dispersionem convertere, aut per cum factum esse ipsum Israel et coelum et terram, et quae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixit magnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semine David. Omnis enim promissio Abrahae et David, ipsa est, ut semen eorum misereretur ei, cujus sunt omnia, et esset cohaeres in aeternum: non propter eos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patre constitutus. Quid dicimus de Salomone? cum Deo est, an post idololatriam reprobatus est? Si cum Deo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorum cultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiam egisse Salomonem, aut recepisse sapientiam. Si autem reprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quae dicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomoni propter David, sicut scriptum est in libro Regum: Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua: et dabo illud servo tuo. Verum, in diebus tuis non faciam haec, propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam, sceptrum unum dabo filio tuo: propter David servum meum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi, (III Reg. XI, 11, 14). Quid enim prodest David, si propter eum filius ejus regnum terrae consequeretur, coeleste perditurus? Quo manifestum est, cum Deo esse Salomonem: cui regnum quidem terrae ablatum non est propter David, quod et dixerat: Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiam autem meam non auferam ab eo (II Reg. VII, 14). Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultores regnum Dei possident: manifestuum est, figuram fuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujus latitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, et idololatria horribilis. Disrumpens, inquit, disrumpam regnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam. De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationis est, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam, et multiplicans multiplicabo semen tuum. Ostendit enim semper futurum Salomonem in filio, id est, in posteris: cujus posthumis Salomonis temporibus non aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum: sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferat jugiter secundum idololatriam Salomonis, in suo peccato perseverantis. Alias, quomodo de manu Salomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit, si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus? Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio: in speciem redit, incipiens aliam figuram in filio Salomonis et servo. In Jesu Nave quoque sic dicit Dominus, manifestans in uno homine futurum corpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo. Peccavit, inquit, populus et transgressus testamentum, quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miserunt in vasa sua (Jos. VIII, 11): cum solus Achar de tribu Juda id fecisset. Quod corpus semper futurum intelligens Jesus, sic ait, cum eum occideret: Exterminet te Deus sicut et hodie (Ibid., 25). Illud autem multo magis necessarium est scire: omnes omnino civitates Israel et gentium, vel provincias quas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestum refert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidem partis malae tantum, aliquas bonae, aliquas vero utriusque. Et si sint aliqua, quae etiam in gentes, quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen, quae intus est, convenitur omne corpus adversum, sicut in Israel captivo, promittitur gentibus ad Deum reditus. Impossibile est enim legem loqui ei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsum tamen non: et sive alicubi sine ista occasione non in Israel specialiter alienigenas alloquitur, intus omnimodo credendi sunt: quoniam, etsi eveniebat specialiter quod prophetatum est, Ecclesia tamen est. Proprietas denique non omnibus speciebus convenit. Nam et Damascus et Tyrus et Soor et aliae multae usque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, nec restaurari dixerat. In alienigenis autem civitatibus Ecclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cui cum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman, quae est Esau, et in Dagon, quod est idolum allophylorum, intellexit parabolam esse adversum Hierusalem et templum. Factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciem tuam super Theman, respice in Dagon, propheta in silvam summam Nages: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, et comedet in te omne lignum viride, et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma incensa et cumburetur in ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, ut cognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud, non exstinguetur ultra. Et dixi, non, Domine. Ipsi dicunt ad me: Nonne parabola est haec, quae dicitur (Ezech. XX, 45, 49)? Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Propterea, fili hominis, propheta et confirma faciem tuam ad Hierusalem, respiciens sancta eorum: et prophetabis super terram Israel. Haec dicit Dominus: Ecce ego educam gladium meum de vagina sua: et disperdam de te inimicum et injustum. Sic exiet gladius meus de vagina sua super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem, et sciet omnis caro, quia ego sum Dominus, qui emisi gladium meum de vagina sua, non egredietur ultra. Confirma, inquit, faciem tuam, super Theman, et respice in Dagon (Ezech. XXI, 1, 5). Et interpretatus est dicens: Confirma faciem tuam ad Hierusalem, et respice in sancta eorum. Et ostendit in omnem Hierusalem, dicens: Disperdam de te inimicum et injustum. Ita futurum generaliter ait: Sic exiet gladius meus super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem. Ostendit in Hierusalem esse Theman, quam illic Deus interficit, et Dagon, et omnia exsecrabilia gentium operante filio David Salomone in filiis suis, quo etiam evidenter dejecta templa Dei et demolita, atque spiritualiter exusta, projecit in torrentem, id est, saeculum, qui nascitur filius David Josias, ut disrumpatur altare in Bethel, sicut scriptum est: Altare, altare, haec dicit Dominus, Ecce filius nascetur de domo David: Josias nomen illi (III Reg. XIII, 2). Ninive civitas alienigenarum, bipartitae Ecclesiae figura est. Sed quia ordinem lectionem interpretando prosequi, longum est: satis erit, quod specie convenire non potest dicere. Erat, inquit, Ninive civitas magna (Jonae III, 3): adeo, cum esset adversa Deo, ut metropolis Assyriorum, quae et Samariam delevit, et omnem Judaeam semper oppressit: sed in figura Ecclesiae praedicante Jona, id est, Christo, omnis omnino liberata est. Eadem Ninive omnino insequenti Propheta peritura describitur, cui praedicans Dominus: Signum est Jonae in ventre ceti (Matth. XII, 40; Luc. XI, 30). Atque ut et ipse Propheta ostendit, non esse illam civitatem specialem, interponit aliqua, quae speciei modum excedant. Non erat, inquit, finis gentilibus illius: cum esset civitas unius gentis. Et iterum: Multiplicasti mercatus tuos super astra coeli, id est, Ecclesiam. Et iterum: Super quem non venit malitia tua semper? Numquid potuit unius civitatis malitia, super omnem hominem, aut semper venisse, nisi illius, quam Cain fratris sanguine fundavit nomine filii sui, id est, posteritatis? Manifestius adhuc docet Propheta, Ecclesiam esse Ninive. Et extendet, inquit, manum suam in Aquilonem (id est, populum solis alienum adversus Meridianum) et perdet Assyrium (Soph. II, 13). Et illud: Ninive, exterminium sine aqua in desertum: et pascentur in medio ejus greges, omnes bestiae terrae et cameleonti, et hirci in laquearibus ejus cubabunt, et bestiae vocem dabunt in fossis ejus, et corvi in portis ejus, quoniam cedrus altitudo ejus. Civitas contemnens, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me (Ibid., 13, 15). Et adhuc: Quomodo facta est in exterminio, pascua bestiarum? Omnis, qui transit per illam, sibilabit et movebit manus suas (Ib., 15). O illustris et redempta civitas, columba, quae audivit vocem, non recepit disciplinam, in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquavit. Principes ejus in ea, ut leones frementes; judices ejus, ut lupi Arabiae, non relinquentes in mane. Prophetae ejus, spiritu elati, viri contemptores. Sacerdotes ejus prophetant sacra, et conscelerant legem; Dominus autem justus, in templo ejus non faciet injustum (Soph. III, 1, 5). Aegyptus item bipartita est. Ecce, inquit, Dominus sedet super nubem levem, et venit in Aegyptum (Isa. XIX, 1, 3). [Nubes, corpus est spirituale post Baptismum, et claritas filii hominis. Primus est enim adventus Domini jugiter corpore suo venientis, sicut dicit: Amodo videbitis venientem in nubibus coeli] et comminuentur manufacta Aegypti a facie illius, et cor ipsorum minorabitur in illis, et exsurgent Aegyptii super Aegyptios et expurgabit homo fratrem suum et homo proximum suum, et pugnabit civitas contra civitatem, et exsurget gens super gentem (Matth. XXIV, 30), id est, Aegyptus super Aegyptum, et lex supra legem, sensus scilicet diversitate sub una lege: Et turbabitur spiritus Aegyptiorum in ipsis, et cogitationes eorum dispergam. Et postquam nunc generi speciem, nunc genus speciei miscuisset, adjecit, dicens: Die autem illo erit altare Domini in regione Aegyptiorum, et tituli ad terminos ejus Domino. Erit autem in signum in aeternum Domino, in regione Aegyptiorum (Isa. XIX, 19). Non dixit: licebit esse altare ad terminos Aegypti in aeternum: sed, erit. Ezechiel vero apertius ostendit totum mundum esse Aegyptum, dicens: O dies! quia prope est dies Domini, dies nubis, finis gentium erit: et veniet gladius super Aegyptios. Et jungit speciem: Et erit tumultus in Aethiopia, et cadent vulnerati in Aegypto, et cadent fundamenta ejus, Persae et Cretes, et Lydi, et omnes commesticii, et filii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis (Ezech. XXX. 3-5). Hoc autem factum est, cum post excidium descenderent in Aegyptum, et occiderentur illic a Nabuchodonosor secundum Hieremiae prophetationem. Fiet autem et generaliter, novissimo die, quando cum Aegyptiis filii testamenti ceciderint, Aegyptiorum more viventes. Item per Ezechielem minatur Deus regi Aegyptiorum, et ejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos, inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisi in eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blandiuntur. Quoniam igitur dedit timorem suum super terram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorum vulneratus gladio Pharao, et omnis multitudo ejus cum ipso, dicit Dominus. Et illic a genere ad speciem: Haec dicit Dominus: Circumjaciam te super terram populorum multorum et extraham te in homo meo, et extendam te super campi tui: et constituam super te omnes aves coeli, et saturabo omnes bestias universae terrae: et dabo carnes tuas super montes, et saturabo sanguine tuo colles, et rigabitur terra ab his, quae de te procedunt; a multitudine tua in montibus vepres implebo abs te, et cooperiam coelum cum exstingueris, et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam, et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia quae lucent lumine in coelo obscurabuntur, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus. Jungit speciem: Et exasperabo cor populorum multorum: cum ducam captivitatem tuam in nationes, in terram, quam non noveras (Ezech. XXXII, 4-8). Excedit speciem: Et contristabuntur super te multae nationes, et reges earum, mentis alienatione stupebunt, cum volabit gladius meus super facies eorum, in medio eorum erit ad ruinam ex die ruinae tuae. Redit ad speciem: Quoniam haec dicit Dominus: Gladius regis Babylonis venit tibi in gladiis gigantum, et dejiciam virtutem tuam, pestes a nationibus omnes, et pendent contumeliam Aegypti, et conteretur omnis virtus ejus. In genus: Et perdam omnia pecora aqua multa: et non turbabit eam pes hominis ultra, et vestigium pecorum non calcabit eam. Tunc requiescent aquae eorum, et flumina eorum, ut oleum habebunt, dicit Dominus (Ibid. 9-14). Species: Et dabo Aegyptum in interitum, et desolabitur terra cum plenitudine sua, et dispergam omnes inhabitantes in ea (Ibid., 15). Genus: Et scient, quia ego Dominus sum. Operiam, inquit, coelum, cum exstingueris: et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia, quae lucent lumine in coelo obscurabuntur super te: et dabo tenebras super terram tuam (Ezech. XXXII, 7, 8). [In passione Domini, non in terra Aegypti tantum fuerunt tenebrae: sed in toto orbe. Sed nec, capta Aegypto, obstupuerunt gentes, exspectantes ruinam suam ex die ruinae ejus. Nam et de Soor sic scriptum est: Haec dicit Dominus ad Soor: Nonne, a die ruinae tuae, in gemitu vulneratorum, dum interficiuntur gladio, in medio tui commovebuntur insulae, et discedent a sedibus suis omnes principes maris, et auferent mitras et vestem aurium suarum: dispoliabunt se in stupore mentis, stupebunt et timebunt in interitu tuo, et ingemiscent super te, et accipient lamentationem et dicent tibi: Quomodo destructa est de mari civitas illa laudabilis, quae dedit timorem suum omnibus inhabitantibus in ea? et timebunt insulae ex die ruinae tuae (Ezech. XXVI, 15-18, sec. LXX): Ad clamorem vocis tuae, gubernatores tui timore timebunt, et discedent de navibus omnes remiges tui et vectores et proretae maris super terram stabunt, et ululabunt super te voce sua, et clamabunt super te amarum, et imponent super caput suum terram, et cinerem sternent, et accipient super te lamentationem filiorum, lamentum Soor. Quantum invenisti mercedis de mari? Satiasti gentes multitudine tua, et a commixtione tua locupletasti omnes reges terrae. Nunc autem contristata es in mari, in profundo aquae commixtio tua, et omnis congregatio tua in medio tui. Ceciderunt omnes remiges tui: omnes qui inhabitant insulas contristati sunt super te, et remiges eorum mentis alienatione stupuerunt, et lacrymatus est vultus eorum super te. Mercatores eorum de gentibus exsibilabunt te: perditio facta es, ultra non eris in aeternum, dicit Dominus (Ezech. XXVII, 28-36, sec. LXX).] Numquid in unam insulam conveniunt, quae dicta sunt: aut sola potuit locupletare omnes reges terrae? Sed aliqua relinquimus locis opportunis: quibus etsi strictim dicuntur, videri possunt. Tyrus bipartita est, sicut per Isaiam dicitur, qui post multa speciei et generis, hoc quoque adjecit, dicens: Erit post septuaginta annos Tyrus, sicut canticum fornicariae. Accipe citharam angularem, civitas fornicaria, oblita bene citharizare, multa cantica canta: ut tui commemoratio fiat. Et erit post septuaginta annos, respectionem faciet Deus Tyri, et iterum restituetur in antiquum (Isa. XXIII, 15-17).] Numquid credibile est, universa regna terrarum, Tyrum venisse negetiandi causa? Quod si veniant; quae utilitas, praedixisse futura Tyro commercia omnibus regnis terrae, si non Tyrus, Ecclesia est, in qua omne terrarum negotium est aeternae vitae? Sequitur enim et ostendit, quod sit ejus negotium, dicens: Et erit negotiatio ejus et merces sancta Domino (Isa. XXIII, 15-17). Non enim in illis colligitur: sed illis, qui habitant in conspectu Domini. Omnis negotiatio ejus, edere et bibere et repleri, in signum memoriae in conspectu Domini (Ibid. 18). Si ergo negotiatio ejus, sancta Domino: quomodo potest omnibus esse regnis, nisi ubique fuerit ista Tyrus? Sequitur enim aperte, ostendit quid sit Tyrus, dicens: Ecce Dominus corrumpet orbem terrarum, et vastabit illum, et nudabit faciem ejus: disperget eos, qui inhabitant in eo, et erit populus sicut sacerdos (Isa. XXIV, 1-6). [Num illius orbis, cujus negotiatio sancta Domino? et famulus sicut Dominus et famula sicut domina.] Et erit emens sicut et vendens: et qui debet, sicut ille cui debetur; et qui foenerat, sicut ille qui foeneratur: quia corruptione corrumpetur terra, et vastabitur vostatione terra. Os enim Domini locutum est haec. Planxit terra, curvatus est orbis terrae, planxerunt alti terrae. Terra autem facinus admisit, propter eos, qui inhabitant in ea: quia transierunt legem, et mutaverunt jussa testamenti aeterni. Propterea ergo maledictio comedit terram: quia peccaverunt, qui inhabitant in ea. Propter hoc egentes erunt, qui inhabitant terram (Isa. XXIV, 1-6). [Numquid illi gentes esse possunt, quibus in omnibus regnis terrae negotiatio est edere, et bibere, et repleri, non quodam tempore, sed in signum memoriae in conspectu Domini? Et relinquentur homines pauci. Lugebit vitis, lugebit vinum. Gement omnes quorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas tympano, cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum. Numquid sanctorum cessabit vox citharae? Confusi sunt: non biberunt merum, amarum factum est vinum illis, qui bibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudent omnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabit omnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae, et domus derelictae peribunt (Ibid., 6-8).] Haec omnia erunt terrae in medio gentium. Si deserta est omnis civitas; quae sunt gentes, in quarum medio ista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicue fieri, tamen omnia spiritualia sunt. Omnem civitatem desertam spiritualiter mortuam dicit: sed Tyri illius meretricis, non cujus negotiatio sancta toto orbe. Hierusalem autem relinquentur homines pauci, salvo utique statu eorum, qui perimunt. Pauci relinquentur ex eis, quos spiritualiter mortuos dicit: qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticus non interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sed quia propositum nobis implendum est, duobus contenti sumus exemplis. Minatur Deus ignem ex igni Israel, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, et dicit ad Syrum vel ad stipulam, post paululum, ignem futuros. Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem, ignominiam: et in claritatem tuam, ignem ardentem: et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, et sanctificabit illud in flamma ardente (scilicet lumen Israel), et manducabit quasi fenum, silvam. In illo die ardebunt montes: et per praecipitia fugiunt, quasi qui fugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur, et puer scribet illos (Esa. X, 16-19). Qui remanserint, inquit, ab illis. Non enim potest ignis, qui comburit ardere? Qui autem ex combustis superaverint, ignis efficientur. In Zacharia tegimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit, quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualiter cruciatibus interficere. Siquidem stantibus oculos eruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit, in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedet Deus populos, quotquot militaverunt adversus Israel. Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: et oculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorum tabescet in ore eorum. Et erit in illa die alienatio magna super illos, et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus (id est, caecus caecum ducens). Et Judaea praeliabitur in Hierusalem, et colliget viros omnium populorum, et aurum, et argentum, et vestem, in multitudinem nimis. Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum, et asinorum, et omnium pecorum, quae sunt in castris illis secundum stragem istam. Et erit, quicumque relicti fuerint ex omnibus gentibus convenientibus super Hierusalem, et ascendent quotannis adorare regem Domini Deum omnipotentem, celebrare diem festum scenopegiae (Zach. XVI, 11-16). Elam alienigenarum est. Hic speciali jungit generalem, monstratque bipertitam. Haec dicit Dominus: Confringam Nair arcus, in Elam principatus eorum. Et excedit speciem. Superducam, inquit, quatuor ventos, a quatuor cardinibus coeli, nec erit gens quae illuc non veniat, quae expellat Elam. Redit in speciem: Et terrebo illos, coram inimicis eorum, qui quaerunt animas eorum, et superducam eos secundum iram indignationis meae, et mittam post eos gladium meum, donec consumat eos. Jungit genus: Et ponam sedem meam in Elam: et perdam inde regem et potentes. Erit in novissimis diebus in aeternum captivitatem, Elam, dicit Dominus (Jerem. XXV, 35-38, sec. LXX; sed juxta. Vulg. XLIX, 35-39).] Numquid credendum est non fuisse gentem, quae non venerit ad expugnandam Elam, aut illic sedes Domini, cujus captivitatem vertit, nisi Ecclesiastica sit figura? Quae vero species: Sinistrae tantum sunt, ut Sodoma, sicut scriptum est: Audite verbum Domini, principes Sodomorum (Isa. I, 10), et quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus: ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apoc. XI, 8). Ex his Sodomis exiet Loth, quod est, discessio, ut reveletur homo peccati (II Thess. II, 3). Babylon civitas adversus Hierusalem: totus mundus est in parte sua, quam in hac Israel. Haec convenientur: Visio, inquit, adversus Babylonem, et dicit adversus orbem terrarum venturos sanctos Dei milites: Tollite vicem et exsultate vicem illis, nolite timere, exhortamini; manus aperite magistratus: quia ecce ego praecipio. Sanctificati sunt et vocati gigantes veniunt iram meam lenire gaudentes simul et injuriam facientes. Vox multarum gentium in montibus similis gentium multarum, vox regum et gentium collectarum (Isa. XIII, 1-4, sec. LXX): cum Babylonem gens et rex Medorum everterit. Sequitur enim et dicit, qui sint isti reges, et quae Babylon. Deus sabaoth praecepit genti bellatrici venire de longinquo, de summo fundamento coeli. Deus et bellatores ejus corruperunt universum orbem terrae. Ululate, proximus est enim dies Domini, et contritio a Deo aderit. Propter hoc omnes manus resolventur, et omnis anima hominis trepidabit, Turbabuntur legati parturientis, et parietes circumstantes, alius ad alium expavescent, et facies eorum sicut flamma commutabuntur. Ecce enim dies Domini insanabilis venit indignationis et irae ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo (Ibid., 4-9). [ Diem Domini, ex quo passus est, dicit: ex quo spiritualiter interficitur mundus, interficiente exercitu Dei: dum ejus lumen iniqui non vident, sicut serventur, dicens: Stella enim coeli exterioris et omnia luminaria ejus, lumen dabunt et tenebrescet, et non permanebit lumen ejus. Et infligam mortuis terrae mala, et injustis peccata eorum, et perdam injuriam scelestorum, et injuriam superborum humiliabo.] Et erunt qui remanserint (id est quos supradicti milites non occiderint), honorati magis quam aurum, quod non tetigit ignem, et homo honoratus erit magis quam lapis ex Saphir: Coelum enim indignabitur, et terra commovebitur a fundamentis, propter animationem irae Dei in die, qua aderit indignatio ejus. Jungit speciem: Et erit qui relictus est: quasi capreola fugiens, et sicut ovis errans, et non erit qui colligat, ut homo ad populum suum convertatur, et venire in tribum suam festinet. Qui enim inciderit, superabitur; et si qui collecti sunt, gladio cadent, et filiae eorum, in conspectu eorum cadent, et domus eorum diripient, et uxores eorum habebunt. Ecce, excito vobis Medos, qui non computant pecuniam, neque auro opus est illis (Isa. XIII, 10-17). [Subtiliter inserit genus: eum enim estis, non opus est auro et argento: nisi Ecclesiasticus, qui fruitur spiritualiter vita. Sagittationes juvenum confringent, et filiis vestris non miserebuntur, et super nepotes vestros non parcent oculi eorum (Ibid., 18).] Omnia spiritualiter, sicut de eadem Babylone, scripta sunt: Felix est, qui obtinebit, et collidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Neque enim regem Medorum, quod obtinuerit adversus Babylonem, dixit felicem, et non Ecclesiasticos, qui obtinent et collidunt filios Babylonis ad petram scandali. Obtinet autem, sicut scriptum est: Qui obtinet modo, teneat, donec de medio fiat (II Thess. II, 7). Et post multa speciei et generis, clausura periochiae aperte omnes ostendit esse Babylonem, et eos in terra atque in montibus suis, id est in Ecclesia perdere. Haec dicit Dominus: Ponam Babylonem desertum: ut inhabitent in ea erici, et erit in nihilum, et ponam illud luti voraginem in perditionem. Haec dicit Dominus sabaoth, dicens: quomodo dixi, sic erit: et quemadmodum cogitavi, sic perseverabit, ut perdam Assyrios in terra mea et in montibus meis, et erunt in conculcatione, et auferetur ab eis jugum eorum, et gloria ab humeris eorum auferetur. Haec cogitatio, quam cogita it Dominus in orbem terrae totum, et haec manus alta super omnes gentes orbis terrae. Deus enim sanctus quod cogitavit, quis disperget, et manum illam fortem quis avertet (Isa. XIV, 22-27) ]? Quotiescumque autem post excidium minatur ruinae civitatis habitationem bestiarum, spiritus immundos dicit habitaturos in hominibus, quos sanctus Spiritus deseruit. Non enim hanc injuriam possunt interfecti habitatores, aut ruinam sentire. Sermones (inquit Amos) quos vidit super Hierusalem, et coepit. In tribus impietatibus Damasci et in quatuor non aversabor eam, eo quod secabant servis ferreis in utero habentes (Amos I, 1-3). Et iterum: In tribus impietatibus Idumaeae et in quatuor non aversabor eam, propterea quod persecutus est in gladio fratrem suum (Ibid., 11). Et multas alias civitates alienigenarum in Ecclesiae figura convenit. Ubicumque aut Idamaeam, Theman, Bosor, Seir nominat, fratres malos significat. Sunt autem possessiones Esau. Serras vero ferreas: homines dicit duros et asperos, qui secant parturientes Ecclesias. Item: omnes gentes quae sub coelo sunt, in civitate Dei iram Dei bibere et illic percuti, Jeremias testatur, dicens: Sic dicit Dominus Deus Israel: Accipe calicem vini meri de manu tua, et potabis omnes gentes ad quas ego mitto te: et voment et insanient a facie gladii, quem ego mitto in medio illarum. Et accepi calicem de manu Domini, et potavi gentes ad quas misit me Dominus ad ipsas Hierusalem et civitates Judae, et reges ejus, et principes ejus: ut ponerentur in desolatione, et in devastatione, et in sibilatione, et Pharaonem regem Aegypti, et pueros ejus, et polentes ejus, universum populum ejus, et omnes promiscuos ejus, et reges omnes alienigenarum, Ascalonem et Gazam et Accaron, et quae contra faciem Azoti, et Idumaeam et Moabitem, et filios Ammon, et regem Tyri, et regem Sidonis, et reges qui trans mare sunt, et Dedan et Theman et Bosor, et omnem circumtunsam a facie, et omnes promiscuos qui commorantur in deserto, et omnes reges Elam, et omnes reges Persarum, et universos reges a subsolano, qui longe et qui juxta sunt, unumquemque ad fratrem suum, et omnia regna terrae quae super faciem terrae sunt, et dices illis: Haec dicit Dominus omnipotens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis et surgetis a facie gladii, quem ego mitto in medium vestrum. Et ad eos qui noluerunt accipere calicem, ita ut bibant, dices: Sic dicit Dominus: Bibentes bibetis, quia in civitate in qua invocatum est nomen meum, super ipsam incipio vexare vos: et vos purgatione non eritis purgati, quia gladium ego invoco super inhabitantes terram (Jerem. XXV, 15-29).] Potabis, inquit, Hierusalem, civitates Juda, et reges ejus et principes ejus. Deinde dicit: Et universa regna terrae, quae super faciem terrae sunt: ut ostenderet, ab speciali Hierusalem transitum fecisse ad generalem, in qua sunt omnes gentes terrae, quas illic Deus percutiet, sicut et interpretatus est, dicens: Quoniam in civitatem in qua invocatum est nomen meum, in ipsa incipio vexare vos, et vos purgatione non eritis purgati. Numquid Jeremias, cum esset in corpore qui de Judaeae carcere numquam, nisi tractus, isset in Aegyptum: perspicue adjecto mero in calice id potum daret omnibus gentibus quae sub coelo sunt, aut nunc per Ecclesiam prophetat? Quod si tunc quoque et nunc in Ecclesia locus est, manifestum est, et omnes gentes, ad quas ille Jeremias loquitur, conveniri in principali eorum parte. Si quid enim summum Sathanas, si quid grave, si quid dextrum in suo corpore habet: coelestibus miscuit, ut bellantium mos est, fortibus fortes opponere. Unde Apostolus dicit, non esse sanctis pugnam adversus humanitatem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12).

REGULA V. De Temporibus. Temporum quantitas in Scripturis frequenter mistica est tropo synecdoche; aut legitimis numeris, qui multis modis positi sunt, et pro loco intelligendi. Synecdoche vero, aut a parte totum est, aut a toto pars. Hoc tropo, 400 annos servivit Israel in Aegypto. Nam dicit Deus Abrahae: Sciens scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et dominabuntur eorum et affligent eos annis 400 (Gen. XV, 13). Exodi autem Scriptura dicit: 430 annos fuisse in Aegypto (Exod. XII, 40). An non omni tempore servivit? Quaerendum ergo, ex quo tempore: quod invenire facile est. Dicit enim Scriptura non serviisse populum, nisi post mortem Joseph, et omnium fratrum ejus, et omnium saeculi illius. Filii autem Israel creverunt et multiplicati sunt, et Cethaei fuerunt et praevaluerunt, multiplicabat autem eos terra. Exsurrexit autem rex alter super Aegyptum, qui ignorabat Joseph, et dixit genti suae: Ecce gens filiorum magna Israel multitudo, et valent super nos. Venite ergo circumveniamus eos (Exod. I, 7-10). Si autem post mortem Joseph coepit servire populus, et 530 annis, ex quibus in Aegypto demoratus est, deducimus 80 annos regni Joseph (regnavit enim a 30 annis usque in 110) erunt reliqui servitutis Israel, anni 340, quod Deus dixit 400. Si autem omne tempus peregrinationis suae servivit Israel, plus est quam Deus dixit. Si ex morte Joseph secundum Scripturae sanctae fidem, minus est. Quo manifestum est, 100 a toto partem esse. Nam post 300 annos, pars aliorum, 100 anni sunt. Propterea dixit, 400 annos. Si hic in omni summa temporis, ut puta post 9 dies est, aut post 9 menses: primus dies mensis 10 est, sicut scriptum: In utero matris figuratus sum caro 10 mensium congulatus in sanguine (Sap. VI, 2). Sicut autem in prima parte temporis cujusque tempus est, ita in novissima hora totus dies sit; reliquiae mille annorum, mille anni sunt. Sex dies sunt mundi aetas, id est 6000 annorum. In reliquiis sexti dici, id est mille annorum natus est Dominus, passus et resurrexit. Item reliquae mille annorum dictae sunt mille anni primae resurrectionis. Sicut enim reliquiae sextae feriae, id est, tres horae, totus dies est, unus ex tribus sepulturae Domini: ita reliquiae sexti dici majoris quo surrexit Ecclesia, totus dies est, mille anni. Hoc enim tropo, constant tres dies et tres nectes. Noctis autem et diei, 24 horae unum tempus est, nec adjiciuntur noctes diebus, nisi certa ratione. Alias, dies solos decimus, sicut Apostolus dicitur mansisse apud Petrum 15. Numquid opus erat dicere, totidem diebus et noctibus? Sic enim scriptum est: Vespere et mane dies unus (Gen. 1-5). Quod si nox et dies, unum tempus est: novissima hora diei, et diem totum et noctem transactam retinet. Similiter et novissima hora noctis, totam diem et noctem futuram. Hora enim pars est utriusque temporis. Hora qua sepultus est Dominus, pars est sextae feriae cum sua nocte quae transierat, et hora noctis, qua surrexit, imminentis est pars diei. Caeterum, si neque in die praesenti nox est praeteria, neque in nocte praesenti dies crastinus: non die resurrexit Dominus, sed nocte. Quoniam dies ab ortu solis est, sicut scriptum est: Luminare majus initium dici (Ibid., 16). Dominus autem ante solis ortum resurrexit. Nam Marcus dicit: Oriente sole (Matth. XVI, 2), non orto, sed oriente, id est, ad ortum eunte: Lucas autem, diluculo (Luc. XXIV, 1). Sed ne de hac locutione ambigeretur, alii Evangelistae aperte noctem fuisse testantur. Nam Matthaeus nocte dicit venisse mulieres ad monumentum, et vidisse Dominum (Matth. XXVIII, 1). Joannes vero, cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX. 1). Si autem Dominus ante solem, id est, ante initium diei resurrexit, nox illa, pars erat illucescentis diei. Quod et competit operibus Dei, ut non dies obscuraretur in noctem, sed nox lucescat in diem. Ipsa enim nox illuminatur, et efficitur dies: quod est figura eorum, quae facta erant in Christo. Quoniam Deus qui dixit: De tenebris lumen fulgere in cordibus nostris (II Cos. IV, 6). Qui illuminavit tenebras, sicut scriptum est: Tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isa. LVIII, 10). Et: Nox transivit, dies autem appropinquavit; sicut in die decenter ambulemus (Rom. XIII, 12). Prius est enim quod carnale est, deinde quod spirituale. Dies ergo primus et novissimus, a toto pars est. Solus medius plenus fuit, a vespera in vesperam, secundum conditionem atque praeceptum. Sicut Moysi dicit: A vespera in vesperam obscuravi diem sabbatorum (Lev. XXIII, 33). Quidam autem dicunt, ex die computandum: quoniam Dominus tres dies et noctes dixit, non tres noctes et dies. Sed hoc non longa ratione destruitur. Si enim ex die initium sepulturae, in nocte finis: si autem in die finita est, a nocte coepit. Nam si dies utrimque concluditur, plus erit unus dies. Dicunt praeterea, non posse in die esse noctem praeteritam, nec in nocte diem futurum: separatos tres dies et noctes oportere assignari, computante primum diem, quo crucifixus est: alterum, trium horarum reparatarum, tertium sabbati, erit Domini dies 4. Qui autem hanc circumventionem vitant, consentiunt a nocte quidem computandum: sed noctes a diebus debere separari, dicentes, in 3 horis tenebrarum importunarum primam noctem, alteram sabbati, tertiam illucescentis Dominicae. Noctes quidem veluti tres sunt, sed dies duo. Primus in tribus horis post tenebras: secundus, sabbati. Non enim qui separatos dies promit, potest dicere in nocte qua resurrexit, fuisse diem futurum. Quod si id consentiat, consentiat necesse est, in reliquis diei sextae feriae, fuisse noctem praeteritam. Quae si tenebrae importunae fuerunt, tres tamen horae lucis, ejusdem sunt diei: nec amiserunt ordinem, quominus pars essent diei ac noctis suae. Tacco 3 horas tenebrarum noctem esse non potuisse, quod praeter ordinem fuerint conditionis Dei. Quidquid enim signi est, non turbat elementorum rationabilem cursum. Non enim quia stetit sol et luna diebus Josue (Jos. X, 13) et Ezechiae (IV Reg. XX, 10), solus sol reversus est: aliquid cursus inter solem et lunam mutilatum est et detractum, vel additum diei aut nocti, et nova exinde coepit temporum aut neomeniae supputatio, quam statuit Deus in solem et lunam, esse in temporum dies et annos, sicut in Genesi scriptum est (Gen. I, 17). Multo magis in illo die, nihil turbatum est, cui non sunt adjectae 3 horae tenebrarum, ut essent 15. Namque si solem obscuratum, et rursum ostensum diem dicimus, quod nomen, quem ordinem damus ipsi diei, qui fuisse dicitur, inter sextam feriam et sabbatum, nisi his sabbatum fuit et hebdomada illa 8 dies habuit? Certe, si contentio ratione minime sedari potest, compendio probamus, 3 horas tenebrarum non pertinere ad sepulturam Domini, eo quod adhuc viveret. Non enim potuit esse in corde terrae, nisi ex quo mortuus vel sepultus est, quod factum est in tribus horis sextae feriae, intra duodecimam. Quoniam post occasum solis, non licebat Judaeis sepelire: cum esset pura coena initium sabbati sicut Joannes dicit (Joan. XIII, 2; XIX, 42). Illic ergo, propter coenam puram Judaeorum, quoniam proximum fuerat monumentum posuerunt Jesum. Dies autem noctibus dignitate, non novitatis ordine praeferuntur; ut omnes masculi primogeniti sunt, sicut dictum est: Genuit filios et filias, et obiit (Gen. V). Quod contra legem naturae fit, ut omnes illi masculos primum genuissent. Nobis autem totum tempus, dies est. Omnia nova sunt, figurae transierunt. Ex legitimis numeris sunt, septenarius, denarius, duodenarius. Idem est autem numerus, et cum multiplicatur: ut septuaginta, vel septingenti, vel toties in se: ut septies septem, aut decies deni. Sed aut perfectionem significant, aut a parte totum, aut simplicem summam. Perfectionem, ut septem spiritus. Ecclesiae septem (Apoc. I, 4-11). Aut ut dicit: Septies in die landabo te (Psal. CXVIII, 164): aut septies tantum recipiet in isto saeculo (Matth. XXII; Eccl. XXXV, 13). Similiter, denarius, ut alius Evangelista dicit: Centies tantum recipiet in isto saeculo (Marc. X, 30). Et Daniel, angelorum et coeli vel Ecclesiae innumerabilem multitudinem denario numero complexus est, dicens: Mille millia apparebant illi, et decies millies denaria circumsistebant (Dan. VII, 10), Et David: Currus, inquit, Dei decies millies tantum (Psal. LXVII, 18) Et de omni tempore, David: in mille saecula (Psal. CIV, 8). Item, per duodenarium de omni Ecclesia dictum est 14400 et duodecim tribus (Apoc. VII, 4, 5), omnes gentes, sicut: Judicabilis duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). A parte totum: quoniam centum tempus legitimis numeris difinitur, ut in Apocalypsi: Habebitis pressuram 10 dies (Apoc. IV, 10): cum significet usque in finem. Septuaginta antem in Babylone, idem tempus esse, importunum est nunc probare. Praeter legitimos etiam numeros, quodcumque tempus in quocumque numero frequenter breviavit scriptura, sicut supradictum tempus, Hora appellatum est, dicente Apostolo: Novissima hora est (I Joan. II, 18). Et dies: sicut, Ecce, nunc dies salutationis (II Cor. VI, 2). Et annum praedicare: sicut per Isaiam: Praedicare annum Domino acceptabilem (Isa. LVI, 2). Quoniam non ille, quo Dominus praedicavit, solus fuit acceptabilis: sed et iste quo praedicat, sicut dictum est: Tempore accepto exaudivi te (Isa. XLIX, 8); et Apostolus interpretatur: Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. VI, 2). Finis denique hujus anni, id est, judicii junxit, dicens: Praedicare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis. Et David: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12). Aliquando hora, dies et menses, annus est, sicut in Apocalpysi: Parati in horam, et diem, et mensem, et annum (Apoc. IX, 15), quod est, tres anni et dimidium. Ibidem, menses pro annis: Datum est ei delere homines, menses quinque (Ibid., 5). Aliquando, dies denario numero 100 dies sunt, sicut in Apocalypsi: Dies mille ducenti sexaginta (Apoc. XI, 3); nam millies ducenties sexagies centeni centum vigenti sex millia dies sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta, mensibus tricenorum dierum. Ibidem: unus mensis denario numero, 100 menses, ut: Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Ibid., 2). Nam quadragies bis centeni, 4200 menses sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta. Tempus, aut annus est, aut 100 anni: sicut tempus, et tempora, et dimidium temporis (Dan. VII, 25; XII, 7), quod est, aut 3 anni et dimidius, aut 350. Item: Unus dies aliquando centum annis sunt; sicut de Ecclesia scriptum est: Jacere in civitate, ubi et Dominus ejus crucifixus est, et post tres dies et dimidium (Apoc. XI, 8, 11). Et oportet filium hominis Hierusalem ire, et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere (Matth. XX, 18; Marc. X, 33; Luc. XVIII, 32). Ipse enim tertio die resurrexit. Generatio aliquoties et centum anni sunt: sicut Dominus dicit Abrahae: Quarta autem generatione revertetur huc (Gen. XV, 16). In Exodo vero, non de servitutis, sed de totius peregrinationis tempore dictum est: Quinta autem generatione, ascendit populus ex Aegypto (Exod. XII, 42), id est, post 430 annos. Item generatio, aliquoties 10 anni sunt: sicut Jeremias dicit: Eritis in Babylonia, usque ad generationes septem (Baruch. VI, 2). Ternarium numerum, eumdem esse, qui et denarius, idem plenius in Evangelio deprehenditur. Matthaeus enim dicit: tribus servis creditam Domini substantiam (Matth. XXV, 13). Lucas vero decem (Luc. XIX, 13): quos decem in tres redigit, dum et ipse a tribus dicit exactem rationem. Aliquoties unus dies mille anni sunt: sicut scriptum est: Qua die gustaveritis ex arbore, morte moriemini (Gen. II, 17). Et septem dies primi, 7000 anni sunt. Sex diebus operatus est Deus, et requievit ab omnibus operibus suis die septimo, et benedixit et sanctificavit illum (Ibid., 2, 3). Dominus autem dicit: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17). Sicut enim istum mundum sex diebus operatus est: ita mundum spiritualem, qui est Ecclesia, per 6000 annos operatur, cessaturus die septimo quem benedixit, fecitque in aeternum. Id est quod Dominus inter caetera mandata nihil aliud crebrius praecepit quam observemus et diligamus diem sabbatorum. Qui autem praecepta Dei facit, sabbatum Dei diligat: id est, septimum diem quietis aeternae. Propterea Deus hortatur populum non intrare portas Hierusalem cum onere in die sabbati, et minatur portis, et intrantibus per eas et exeuntibus, sicut Hieremiae mandat, dicens: Vade, ista in portis filiorum populi tui, in quas ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, et in omnibus portis Hierusalem, et dices ad eos: Audite verbum Domini, qui intratis portas istas. Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite tollere onera in die sabbatorum, et nolite exire portas Hierusalem, et nolite ferre onera de domibus vestris in die sabbatorum, sicut mandavi patribus vestris: et non obaudierunt in auribus suis, et induraverunt cervicem suam super patres suos, ut me non audirent, neque perciperent disciplinam. Eritque si me audieritis, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbatorum, ut non facialis omne opus vestrum, et sanctificetis diem sabbatorum, et intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes in sede David. Et ascenden es in currus et equos, ipsi principes eorum viri Juda, qui inhabitant Hierusalem. Et habitabitur civitas haec in aeternum, et venient de civitatibus Juda, et de civitatibus Hierusalem, et de terra Benjamin, et de terra campestri, et de terra quae ad austrum, afferentes holocausta et incensa, et manna, et thus, ferentes laudationem in domo Domini. Et si me non audieritis, ut sanctificetis diem sabbatorum, ut non portetis onera, neque intretis per portas Hierusalem: succendam ignem in portis ejus, et consumet domos Hierusalem, et non extinguetur (Jerem. XVII, 19-27). Sufficeret breviter mandasse non operari sabbatis. Ut quid: Nolite inferre onera per portas Hierusalem? Aut, si opus erat: et operis speciem diceret, id est, nolite inferre per portas. Non enim aliqui per muros et tecta inferebant onera in civitatem. Hierusalem bipertita est, et portae ejus bipertitae. Per portas inferorum exitur de Hierusalem sancta: et per easdem intratur in maledicta. Qui autem intrant per portas, intrant in aeternam. Hierusalem, ut reges in curribus, et in equis, sedentes in sede David, sicut per Isaiam: Adducent filii filiorum ex omnibus gentibus donum Deo cum equis et curribus in splendore multorum, cum umbraculis in sanctam civitatem (Isa. LVI, 20). Portae sanctae civitatis Jerusalem, Christus est, et vicarii ejus, custodes legis: interficientes vero prophetas et lapidantes ad se missos. Porta diabolus est, et vicarius ejus pseudoapostoli praevaricatores legis, claves regni coelorum alto sensu abscondentes. Ipsi sunt portae, quae non vincunt Ecclesiam, quae supra petram fundata est. Quoniam fundamentum Dei stat, sicut scriptum est: Cognovit Deus, qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Si quis autem per praecepta praesidentium cathedrae Moysi introiit, per Christum intrat. Ipsius enim sunt praecepta, ipse exponit onus peccatorum suorum, et sine illo non intrat in requiem sabbati. Si quis vero non per praecepta, sed per facta praesidentium cathedrae Moysi intrat, filius est gehennae magis quam ipsi. Et requiescentibus universis, qui ante sabbatum manna collegerunt: ille cum onere suo inveniatur in die sabbati, in quo non est, manna colligere, neque onus exponere. Quia nolunt audire vocem filii Dei clamantis in Ecclesia et dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI, 28). Isti sunt fures, qui non per januam veram, sed per portas suas intrant in suam Hierusalem. Et succendet Deus ignem in portis Hierusalem, et comburet itinera ejus, et non exstinguetur. Ignis enim qui specialis Hierusalem portas exussit, exstinctus est. Apostolus autem sabbatum, et alia legis mandata, figuram esse futuri, sic ait: Nemo ergo judicet vos in cibo et potu aut in parte dici festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: quod est umbra futuri (Coloss. II, 16). Multis in locis, unius temporis diversi eventus in sepeciem separatim describi duo tempora fecerunt, quasi ex ordine se insequentia. In genere autem, uno tempore et uterque eventus: Si 14 anni sub Joseph, ubertatis et sterilitatis 7 anni sunt tantum (Gen. XLI), id est omne tempus passionis Domini, in cujus figura factus est Joseph dominus Aegypti, cum esset 30 annorum. Qui sunt itaque nobis 7 anni ubertatis et saturitatis: idem caeteri 7 sterilitatis et famis. Isto enim tempore minatur Dominus divitibus famem, pauperibus vero saturitatem. Promittit haec bona; et mala duplicis temporis uno tempore futura. Testatur scriptura Exodi (Exod. X), quia manifestum est, omnium plagarum Aegypti immunem esse Israel: et per tres dies tenebrarum lumen habuisse. Quod nunc spiritualiter geritur, sicut Deus eidem Pharaoni postea comminatus est dicens: Dabo tenebras super terram tuam (Ibid. 2). Aliquoties unum tempus in multas dividit partes: quarum singulae totum tempus sint. Sic annus quo fuit Noe in arca, dividitur in omnes numeros. Quoties tamen temporum mentio est, quaternarius numerum specialiter tempus est a Domini passione usque in finem. Quaternarius est autem, quoties aut plenus est, aut post tertium pars quarti, ut 340 aut tres et dimidio. Caeteri vero (nam pro locis intelligendi sunt), signa sunt, non manifestae definitiones. Quadraginta ergo diluvii dies totum tempus est. Nam isti sunt 40 anni in Aegypto, et 40 anni in eremo, et 40 dies jejunii Domini et Moysi et Ecclesiae, quibus in Ecclesia jejunat Ecclesia, id est, abstinet a mortuorum voluptatibus. Idem 40 dies quibus manducat et bibit Ecclesia cum Domino post resurrectionem 40 anni sunt quibus erat Ecclesia manducans et bibens sub Salomone, pace undique versum profunda, premente tamen eos bipertito Salomone: sicut eadem Ecclesia dicit: Pater unus oppressit nos (III Reg. XII, 30). Quadraginta dies, fuit aqua in statu suo, et totidem defecit: ut bis et defectio aquae 10 mense, id est perfecto tempore compleretur. Sed in genere, non ita est, ut quodam tempore invalescat, et deinde deficiat. Quoniam tempore quo valescit carnaliter, eodem deficit spiritualiter, ut ipsa elatio sit defectio, usque dum perficiatur tempus. Sic mundus regnans ponitur sub pedibus Ecclesiae filii hominis. Qui sunt itaque 40 dies, exsolvit peccata Juda, et Israel 149, quod est unum atque idem. Et 7 mense sedit Arca, idem tempus: Et deficiebat aqua usque in 10 mensem, idem tempus. Exivit de arca 12 mense (Gen. VII, 14). Hic est annus libertatis Domini acceptabilis. Quo completo, manifestabitur Ecclesia, mundi pertransisse diluvium. Unaquaeque pars hujus anni, idem annus est. Quale si diceret, exiit de Arca quadragesimo die, aut mense 7 aut 10.

REGULA VI. De Recapitulatione. Recapitulationes sunt istae partes ab initio usque in finem: sicut Adam usque Enoch, id est, Ecclesiae translationem, septem generationes, quod est, omne tempus. Rursus ab Adam usque ad Noe, id est, reparationem, decem generationes, quod est omne tempus: et a Noe usque ad Abraham decem generationes. Nam et centum anni, quibus ab Arca fabricata est, omne tempus est quo Ecclesia fabricatur, et eo tempore, in diluvio pereuntibus universis, gubernatur. Quod prudentibus plenius investigandum data via relinquimus. Quoniam ne copia Scripturae interpretando foret; singula persequenda, et ea quae hunc intellectum forte impediunt, removenda non putavimus, alio properantes. Inter regulas quibus spiritus lege signavit: quo luminis via custodiretur, nonnihil custodit recapitulatione sigillum ea subtilitate, ut continuatio magis narrationis, quam recapitulatio videatur. Aliquoties enim sic recapitulat: Tunc illa hora, illo die, eo tempore; sicut Dominus loquitur in Evangelio, dicens: Die qua exivit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes (Gen. XIX, 24). Secundum haec, erunt dies filii hominis (Matth. XXIV, 37), quando revelabitur illa ora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere ea, et qui in agro similiter non revertatur retro (Matth. XIII, 15, 16). Meminerit uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Numquid illa hora, qua Dominus revelatus fuerit adventu suo, non debet quis converti ad ea, quae sua sunt, et uxoris Lot meminisse, et non antequam reveletur? Dominus autem illa hora, qua revelatus fuerit, jussit ista observari: non solum ut abscondendo quaerentibus gratiorem faceret veritatem; sed etiam, ut totum illud tempus, diem vel horam esse monstraret. Eadem itaque hora, id est, tempore, ista observanda mandavit: sed antequam reveletur. Eadem quidem hora: sed in qua parte horae, ratione agnoscitur. Aliquoties autem non sunt recapitulationes hujusmodi, sed futurae similitudines, sicut Dominus dicit: Cum videritis, quod dictum est per Danielem prophetam, tunc qui in Judaea sunt, fugient in montes (Matth. XXIV, 15; Dan. IX, 27). Et inducit finem. Quod autem Daniel dixit: In Africa geritur neque eodem tempore finis. Sed quoniam licet non in eo tamen titulo futurum est. Propterea tunc dixit, id est, cum similiter factum fuerit per orbem: quod est discessio et revelatio hominis peccati. Hoc genere locutionis dicit Spiritus in Psalmis. Cum converterit Dominus captivitatem Sion: facti sumus velut consolati: Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, magnificavit Dominus facere cum illis. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 1-3). Dicendo vero: Cum averterit Dominus captivitatem Sion: tunc dixerunt in gentibus. Nunc avertet, inquit. Tunc dicent in gentibus. Nos enim gentes, quorum captivitatem avertit. Sicut illorum in figuram, tempus habemus dicentes: Magnificavit Dominus facere cum eis, magnificavit Dominus facere nobiscum. De similitudine itaque tempus suum et nostrum, unum fecit et junxit, dicens: Tunc dicent in gentibus, id est, cum similiter gentibus fecerit. Nec illud praetereundum puto, quod spiritus sine mysteriis vel allegoria aliud intelligi voluit. Super Joannem multi Pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. In isto cognoscite spiritus Dei. Omnis spiritus qui solvit Jesum, et negat in carne venisse, de Deo non est, sed hic de Antichristo est. Quod audistis quoniam venit, et nunc in isto mundo praesens est (I Joan. IV, 3). Numquid omnis qui non negat Jesum in carne venisse, Spiritum Dei habet? Sed hanc negationem, in opere non in voce esse, et unumquemque non ex professione, sed ex fructibus intelligi debere: in omni Epistola qua non nisi de fructibus bonis et malis scripsit, subtiliter admonet, eodem genere locutionis, sicut dicit: In isto cognoscimus eum, si praecepta ejus custodiamus (I Joan. II, 3, 4). Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum et mandata ejus non servat, mendax est. Numquid ex professione dixit intelligi fratrem qui Deum nescit, et non ex operibus? Et qui dixerit, quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit: mendox est (1 Joan. IV, 20). Si enim ut dicit, diligit Deum: doceat operibus, adhaereat Deo, diligat Deum in fratre. Si credit Christum incarnatum; quiescat odire membra Christi. Si credit Verbum carnem factum: quid persequitur in carne, Verbum caro factum (Joan. I, 14). Quid persequitur verbum in carne? Quod dixit Dominus: Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis in me credentibus, mihi fecistis (Matth. XXV, 40): non operetur malum in Christi carne, id est, in servis ejus, quoniam Dominus et Ecclesia, una caro est. In qua carne si credit esse hominem: cur non diligit, aut quod crudelius est, cur odit, sicut scriptum est: Qui non diligit fratrem, permanet in morte (I Joan. III, 14). Et, qui fratrem suum odit, homicida est (Ibid., 14). Aliud majus evidentius signum cognoscendi Antichristi non esse dixit, quam qui negat in carne, idem odit fratrem? Tale autem quod dicit: Quoniam qui negaverit Christum in carne, de Deo non est (II Joan. XVII): quale, Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): cum multi dicant Dominum Jesum, ipso contestante: Non omnes qui mihi dicunt, Domine, Domine, introibunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Sed hoc loco Apostolus, neminem posse dicere Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto secundum conscientiam dixit (I Cor. XII, 3), secundum interiorem hominem, non secundum solam professionem, ut ostenderet illis, qui dicunt Dominum JESUM, nihil minus habere ab his, qui charismatum generibus extolluntur. Sed unum atque eumdem Spiritum possidere omnem, qui Dominum Jesum crediderit, idem operibus credidisse monstraverit. Nemo, inquit, potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto: Divisiones autem sunt charismatum, idem vero spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt: et idem Dominus (Ibid., 4, 5). Solvere autem Jesum, est non facere quod Jesum fecisse confitetur, sicut idem Dominus dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 20). Et quid sit solverit, ex consequentibus aperit, dicens: Qui autem fecerit, et sic docuerit. Hanc ergo negationem, operum esse, non vocis, et Paulus apostolus confirmat dicens: Dominum scire confitentur, factis autem negant (Tit. I, 16). Et iterum: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus negantes (II Tim. III, 5). Hoc sensu dicit quosdam fratres, Christum non voce sancte praedicare, sed corde. Nam voce sancte praedicant. Consentit denique praedicationi eorum, et mandat audiri, dicens: Quid interest sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Dominum enim Christum Antichristus non voto, sed occasione praedicat. Alio tendens, per Christi nomen ingreditur: quo sibi viam sternat, quo sub Christi nomine, ventri pareat, et his (quod turpe est dicere), sanctitatis et simplicitatis nomen imponat, signis et prodigiis cubiculorum opera Christum esse asseverans. Quos salubri cautione vitare admonet Apostolus dicens: Filiis abstinete vos a simulacris (I Joan. V, 21).

REGULA VII. De diabolo et corpore ejus. Loci duo illustrati, Isaiae cap. XIV, Et Ezech. XXVIII. De diabolo et corpore ejus breviter videri potest, si id quod de Domino et ejus corpore dictum est, id quoque observetur. Transitus namque a capite ad corpus, eadem ratione dignoscitur, sicut per Isaiam de rege Babylonis dicitur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, mane oriens? contritus est in terra qui mittebatur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendisti in fundamenta terrae. et qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: hic est homo, qui concitat terram, movet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Civitas autem destruxit abductosque non solvit. Omnes reges gentium dormierant in honore, in domo sua. Tu autem projectus es in montes velut mortuus, abominatus cum omnibus qui ceciderunt in desertis gladio, et descenderunt ad inferos. Quomodo venisti: sicut vestimentum sanguine conspersum non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus semen nequam, para, filios tuos interfice, peccatum patris tui non resurgant (Isai. XIX, 12, 22). In regem Babylonis, et omnes reges, et omnis populus significatus, unum enim est corpus. Quomodo, inquit, cecidit de coelo lucifer, mane oriens, confractus in terra: qui mittitur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam. Diabolus hoc sibi promittit. Non enim sperat retinendo in coelum posse ascendere, qui ne dejiceretur, resistere non valuit. Multo magis ista homo sperare non potest: et tamen hominem esse sic dicit: Hic est homo qui incitat terram. Sed praeter hanc rationem, quam neque diabolus, neque homo sperare potest, se posse in coelum ascendere, et super stellas Dei sedens, similem se Deo fieri, etiam ipsa Scriptura aliud inquirendum admonet. Nam si in coelum et supra stellas Dei dicit se sedem suam positurum: quomodo in monte alto sedebit, aut super montes in aquilonem vel in nubibus ut similis sit Altissimo? non enim Altissimus in hujusmodi habet sedem. Coelum, Ecclesiam dicit: sicut procedente Scriptura videbimus. De hoc coelo cadit lucifer matutinus. Lucifer enim bipertitus est: sicut Dominus dicit in Apocalypsi de se et de suo corpore: Ego sum radix et genus David, et stella splendida matutina, sponsus et sponsa (Apoc. XXII, 16). Item illic: Qui vicerit, dabo illi stellam matutinam (Apoc. II, 28): id est, ut sit stella matutina sicut Christus, quem accepimus. Pars ergo lucifer, id est, adversum corpus, quod est diabolus, reges, et populus, cadit de coelo, et confringitur in terra. His regulis dicit Sapientia: Audite ergo reges et intelligite: discite judices finium terrae, praebete aures, qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est vobis potestas a Domino, et virtus ab Altissimo; qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem (Sap. VI, 2, 3). Rex ergo Babylonis totum corpus est: sed pro locis intelligimus, in quam partem corporis conveniat. Cecidit de coelo lucifer, in omne corpus potest convenire. In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, similiter, et caput: majores, qui stellarum Dei, id est, sanctorum dominum dominandum putant, cum ipsorum minores dominentur, sicut scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV, 25). Huic Esau, id est, fratribus malis, sic dicit Dominus per Abdiam prophetam: Exaltans habitationem suam, dicens in corde suo: Quis me deducet ad terras? Si exaltatus fueris sicut aquila, et inter stellas ponas nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abd. I, 3, 4). Sedebo in monte alto super montes altos, in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13). Mons altus, populus est superbus. Montes alti, singuli quique, qui adunati montem faciunt, id est, corpus diaboli. Multos enim esse montes malos, dicit Scriptura: Transferentur montes in corde maris (Psal. XLV, 3). Iterum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est Deus (Psal. XVII, 8). Nam et corpus Domini, id est, Ecclesia, mons dicitur: et singuli qui Ecclesia, faciunt montes, sicut scriptum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperia ejus (Psal. II, 6). Et iterum: Perdam Assyrios in terra mea, et in montibus meis (Isa. XIV, 25). Et iterum: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Et iterum: Montes exsultabunt velut arietes, et colles velut agni ovium (Psal. CXIII, 4). Deus in monte Sion habet sedem, et in montibus Israel, et in nubibus sanctis suis: quod est Ecclesia. Scriptum est: Timeat a facie Domini omnis terra: quoniam exsurgit de nubibus sanctis (Psal. XXXII, 8). Iterum, nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Iterum: Nimbus et nubes in circuitu ejus (Psal. XCVI, 2). Et quod in monte Sion habitet, sic dicit: Cognoscetis, quia ego sum Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo (Ezech. XXXV, 3). Et diabolus in monte sedet, sed Seir, qui est Esau, id est, fratrum malorum: quem montem Deus increpat per Ezechielem, et dicit in laetitia universae terrae desolaturum, quod adversum Israel inimicitias exerceat. Ipse est mons, ipsi montes Aquilonis. In his diabolus sedet; et nubium coeli veluti dominatur. Hactenus, se similem dicit altissimo (Isa. XIV, 14). Duae sunt partes in Ecclesia, Austri et Aquilonis, id est, Meridiana et Septentrionalis. In parte meridiana, Dominus manet. Scriptum est: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. I, 6)? Diabolus vero, in Aquilonem, sicut Deus dicit populo suo: Illum persequar ab Aquilone a vobis, et expellam illum in terra sine aqua, id est, in suos; et exterminabo faciem ejus in mare primum, et posteriora ejus in mare novissimum, quod est in populos primos et novissimos (Joel. XI, 10). Instar Ecclesiae, fabricatus est iste mundus, in quo Sol oriens, non nisi per Austrum, id est, meridianum iter habet; et decursa Australi parte, invisibilis vadit in locum suum rediens. Sic et Dominus Deus noster Jesus Christus, Sol aeternus partem suam percurrit, unde et meridianum vocat. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur: sicut iidem cum in judicium venerint, dicent: Justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6). Timentibus autem Dominum, oritur Sol justitiae: et sanitas in pennis ejus, sicut scriptum est (Malach. IV, 2). Malis vero meridie nox est: sicut scriptum est: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt illis tenebrae, fulgorem obscura nocte ambulaverunt, palpabunt sicut caecus parietem, et cui non sunt oculi, palpabunt et cadent meridie, quasi media nocte (Isa. LIX, 9, 10, sec. LXX). Iterum: Occidet sol meridie, et tenebricabit super terra dies luminis (Amos VIII, 9). Iterum: Propterea nox erit vobis de visione, et tenebrae vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et obscurabit super eos dies luminis (Mich. III, 6). Huic populo ex Austro comminatur Deus, sicut per Ezechielem Soor increpat, dicens: Spiritus Austri contrivit te (Ezech. XXVII, 16). Is enim confringere permittit, dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum tuum, et defluent unguenta mea (Cant. IV, 16). Exsurgente enim nequam spiritu, resistit Spiritus sanctus, qui Domini hortum perflat, et eliciuntur unguenta, id est, odor suavitatis offertur. Et per Ezechielem, idem ex reliquiis populi mali sic dicit Deus, adducere super populum suum, partem ejusdem populi, quod est mysterium facinoris: Ecce ego super te Gog, principem Mosoch et Tobel: et congregabo te, et adducam te, et ponam te a novissimo Aquilone, et adducam super te montem Israel: et perdam arcum de manu tua sinistra, et sagittas tuas de manu dextera, et dejiciam te super montes Israel (Ezech. XXXIX, 1-4). Hoc autem geritur, a passione Domini: quoadusque de medio ejusdem mysterii facinoris discedat Ecclesia, quae detineat, ut in tempore suo detegatur impietas, sicut dicit Apostolus: Et nunc quid detineat, scitis, ut in suo tempore detegatur: Mysterium enim jam nunc operatur iniquitatis: tantum, ut qui detinens detinet modo, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille impius (II Thess. II, 6-8). Et in Hieremia legimus, peccatores Israel in Aquilone convenire, Domino dicente: Vade et lege sermones istos ad Aquilonem, et dic: Convertere ad me, domus Israel, dicit Dominus (Jerem. III, 3). Meridianum vero pars est Domini; sicut et in Job scriptum est: A meridiana parte germinabit ibi vita (Job. XI, 17). Aquilo diaboli: Utraque autem pars, in toto mundo. Ascendam, inquit, nubes: ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendes in fundamenta terrae. Qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: Hic est homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.

Numquid in diabolum convenit, Qui viderint te, mirabuntur super te? Aut in regem novissimum, cum ad inferos descendes? Ipso enim ad inferos descendente, non erit qui miretur, mundo finito. Non enim dicent: Hic est homo qui concitavit terram, reges, et posuit orbem terrae totum desertum: sed incitat, et commovet et ponit. Hominem enim totum corpus dicit tam in regibus quam in populis: cujus hominis superbi partem cum Deus percutit, et ad inferos dejicit, dicimus: Hic est homo qui incitat terram, commovet reges, scilicet sanctos: Qui ponit orbem terrae totum desertum: irridentium vox est, non confirmantium, sicut ibi: Qui dissolvit templum, et triduo illud suscitat (Marc. XV, 29). Dixit enim: Fortitudinem faciam, et sapientiam intellectus. Auferam terminos nationum, et fortitudinem illarum vastabo, et comminuam civitates cum habitantibus: et totum orbem comprehendam manu, velut nidum, et velut ova derelicta auferam, et non erit qui effugiat me, aut contradicat mihi (Isa. X, 13, 14). Numquid ista quae sibi promittit, valet implere? Ponit quidem orbem terrae totum desertum, sed orbem suum. Civitates autem destruxit, utique sui orbis. Est enim bipertitus, mobilis et immobilis: sicut Paralipomenon: Commoveatur a facie Domini omnis terra. Etenim fundavit orbem terrae, qui non commovebitur. Abductosque non solvit (I Par. XVI, 30; Ps. XCV, 9). Potest, inquit, in speciem convenire; quod captivis in nullo relaxasset, sed inimicis raptum aestimans, principali tota in eos uteretur potestate. Quod objurgat Deus, dicens: Ego quidem iratus sum modice: ipsi autem adjecerunt in mala (Zach. I, 15). Verumtamen in figuram generalitatis facta et dicta sunt, et spiritualiter implentur: dum hi qui dominantur, humilitatis subditos aut tentationis causa vel merito sibi subditos sine respectu pietatis atque communis conditionis affligunt, quibus non sufficit potestas, sed ea immoderatius uti contemnunt, quod culpat, dicens: Persequentes retributionem (Isai. I, 23). Et iterum: Extendit manum suam ei in retribuendo (Ps. LIV, 21). Parum est enim quod inimicus est; adhuc gestit et in subditum vindicare, sicut scriptum est: Omnes subditos vobis compungitis. Dissimulans odisse Dominum, inimicum et vindicatorem: quod per vindictam quam soli sibi Deus exceptavit, aliquid sanctitatis usurpet. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Omnes reges terrae dormierunt in honore, homo in domo sua (Isai. XIV, 18, 19). Reges, sanctos dixit. Nam non omnes reges vel privati in domo sua dormierunt, sicut sancti in domo (sua) quam delegerunt. Tu autem projectus es in montes velut mortuus abominatus, cum omnibus qui ceciderunt inserti gladio, et descendunt ad inferos. Diabolo dicit, Projectus es in montes, in quibus sedet. Denique non dixit mortuus: sed velut mortuus abominatus. Adhuc enim vivit: licet ipse in suis gladio perimatur, et ad inferos descendat. Sicut enim Dominus, quidquid sui patiuntur, se pati dixit (Matth. XXV, 40): ita et diabolus ipse in suis inculcatur, ipse abominatus confringitur, sicut scriptum est: In diminutione populi, comminutio principis (Prov. XIV, 28). Diabolus ab homine suo non separatur: nec homo in quo diabolus non est, potest dicere: Ero similis Altissimo. Nec diabolus, hic homo, qui incitat terram: nisi in homine fuerit. Sicut Dominus, homo dici non potest, nisi in homine; nec homo, nisi in Christo. Sed quid in quem conveniat, pro locis observandum est. Iterum corpus ipsius diaboli convenit dicens: Quomodo venisti? sicut vestimentum sanguine conspersum non est mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus, semen nequam: para, filios tuos interfice peccatis patris tui, ut non resurgant (Isai. XIV, 19-21, sec. LXX). Hic ostendit non convenire in speciem. Rex enim Babylonis, qui terram Domini vastavit, et populum occidit, id est, Nabuchodonosor mundus obiit, in aeternum vivit: corpori dicit sui cujusque temporis parare quos genuerit, interfici peccatis ejus quo ipse, qui convenitur genitus. Novissimus enim rex non filios, sed fratres habere potest. Neque velut mortuus cum ad inferos descenderit, sed mortuus. Per Ezechielem sic Deus increpat regem Tyri: Quoniam exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in ordine maris. Tu autem homo es, et non Deus: et dedisti cor tuum tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? Sapientes arguerunt te sapientia tua. Numquid sapientia tua aut doctrina tua fecisti tibi virtutem et aurum et argentum thesauris tuis? Numquid in multa doctrina tua, et in mercatu tuo multiplicasti virtutem tuam? Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: propter hoc, ecce ego induco super te alienas pestes ex gentibus, et exinanient gladios tuos super te, et super decorem doctrinae tuae: et vulnerabunt decorem tuum in perditionem, et deponent te, et morieris morte vulneratorum in corde maris. Numquid dicturus es in conspectu interficientium te: Deus ego sum? Tu vero homo es, et non Deus. In multitudinem incircumcisorum peribis, in manibus alienorum: quia ego locutus sum, dicit Dominus. Tu es signaculum multitudinis et corona decoris: in deliciis paradisi Dei fuisti, omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, Topazum, Smaragdum et Carbunculum et Sapphirum, et Jaspin, et argentum et aurum et Ligyrium et Achatim et Ame histum, Chrysolithum et Beryllum, et Onychium: et auro replesti thesauros tuos et apothechas tuas. Cum Cherubin posui te in monte sancto Dei: fuisti in medio lapidum igneorum, abiisti sine macula in diebus tuis, ex qua die creatus es, donec invenirentur iniquitates tuae in te. A multitudine negotiationis tuae implesti promptuaria tua iniquitate et peccatis: et vulneratus es a monte Dei. Abduxit te Cherubin de medio lapidum inferorum, exaltatum est cor tuum in corde tuo: corrupta est doctrina cum decore tuo. Propter multitudinem peccatorum et iniquitatem negotiationis tuae, contaminata sunt sancta tua: educam ignem de medio tui, hic te devorabit. Et dabo te cinerem in terra tua, in conspectu omnium videntium te, et omnes qui te noverunt inter nationes, constristabuntur super te. Perditio factus es, et non eris in aeternum tempus (Ezech. XXVIII, 2-19, sec. LXX). [ Quoniam exaltatum est, inquit cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: et in hominem convenit dicentem: Ego sum Christus; et in diabolo qui in corde maris, id est, populi habitat, sicut Deus in corde sanctorum suorum sedet. Populus, in corde maris, id est, in voluptate vel altitudine saeculi habitat, sicut in alio loco dicit Deus eidem civitati: Satiata et honorata es nimis in corde maris. In qua multa deduxerunt te remiges tui: Spiritus Austri contrivit te in corde maris virtutis tuae.] Tu autem homo es, et non Deus (Ezech. XXVII, 25-26). Et diabolus in homine, homo dictus est: sicut Dominus dixit in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). Et interpretatus est, dicens: Qui ea seminat, diabolus est (Ibid., 39). Homo diaboli, Deus esse non potest. Propterea in utrumque convenit: Tu homo es, et non Deus. Dedisti cor tuum, tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? In Daniele, totum corpus est Ecclesiae: quia non potest esse peccati sapientior in negotiis vitae, sicut ille sapientior est in suo quam filii lucis. Potest etiam in speciem convenire: quoniam Daniel specialiter confundit regem Babylonis, in figuram, qui Prophetico spiritu regem superbum ad confessionem unius Dei, Ecclesiastica majestate prostravit; qui confessione suarum virtutum, et coelesti sapientia, Babylonis superstitiones evertit. Sapientes te non arguerunt sapientia tua. Non solum enim Daniel sapiens, sed etiam tres pueri, qui regem et omne regnum ejus cum ipsis diis suis, unum Dominum asserendo, eodem Deo praesente confuderunt. Iidem nunc usque generaliter ejusdem tam externas quas intestinas Babylonis, lumine veritatis disrumpunt. Numquid in scientia tua, aut sapientia tua fecisti tibi virtutem, et aurum et argentum thesauris tuis? Numquid in multa scientia, aut in mercatu tuo multiplicasti tibi virtutem tuam? et exaltatum est cor tuum in virtute tua. Putant enim superbi et beneficiorum omnipotentis Dei ingrati, sua virtute aliquid posse, et sapientia ditari, nescientes scriptum esse: Non levibus cursus, non fortibus praelium, neque sapienti panis (Eccl. IX, 11). Et iterum: Numquid magnificabitur securis sine concisore (Isa. X, 15)? Et non quidem prudentibus divitiae, et non scientibus gratia. Haec enim non sunt in nostra potestate, sed a Deo conferuntur. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, tamquam non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et iterum: Non glorietur sapiens, in sapientia sua (Jerem. IX, 23). Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: Propterea, ecce ego induco super te alienos, pestes ex gentibus: et exinanient gladios suos super te, et super decorem scientiae tuae. (Ezech. XXVIII, 7, 8). Etsi potest in speciem convenire, quod reges saeculi per suam superbiam, dominos se appellari patiuntur; tamen hoc quoque convenit in genus. Frequenter enim inducit Deus in Ecclesiam alienigenas, et multos in morte vulnerat. Sed etiam occulta persecutione multos inducit ex gentibus, in quibus tentet populum suum, et occidat nequam per similes, sic Matthatiam. Et vulnerabunt decorem tuum in perditionem. Aliquos enim non in perditionem, sed cum spe sanitatis vulnerant. Et deponent te, id est, humiliabunt: et morieris morte vulneratorum in corde maris. Non diceret vulnerato, morieris morte vulneratorum: nisi quia non aperte vulneratur, et moritur: sed ipse est, in quibus vulneratur. Numquid narrans narrabis in conspectu inter ficientium te: Deus sum ego? Id est, numquid divini generis titulis terrebis eos, quibus traditus fueris, tam spiritualiter quam carnaliter? Tu vero homo et non Deus, in multitudine incircumcisorum periturus es manibus alienorum: quia ego locutus, dicit Dominus. Nunc aperuit, quo genere se ille dicat Deum: dum minatur et in multitudine incircumcisorum periturum manibus alienorum: quod non convenit, nisi in eum qui sibi circumcisus videtur. Rex enim Tyri, mortem solam potuit timere: Nonne a circumcisis, aut cum eis moreretur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus: Tu es signaculum similitudinis, et corona decoris in paradiso Dei fuisti. Numquid diabolo factus es paradisus, ut ipse quod paradisum perdiderit, increpetur? Homo fuit in deliciis paradisi, ipse est signaculum similitudinis, qui ad similitudinem Dei factus est. Signaculum autem ad decorem dixit: sicut per Aggaeum dimicantibus hujus adversum se fratribus promittit Deus Ecclesiae, dicens: Ego commovebo coelum et terram, mare et aridam; et convertam currus et sessores. Et descendent equi et sessores eorum unusquisque in gladio ad fratrem suum. In die illo dicit Dominus omnipotens, accipiam te Zorobabel filium Salathiel, servum meum, et ponam te signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominus omnipotens. Zorobabel, omne corpus est (Aggaei II, 22-24; Eccl. XLIX, 13). Etenim exinde nusquam legimus commotum supra se venisse Zorobabel. Hic est ex tribu Juda, qui sub Dario meruit aedificare Hierusalem. Ipse quoque in figura fundavit domum Dei, et perfecit sicut idem Dominus dicit: Manus Zorobabel fundaverunt domum hanc, et manus ejus perficient eam (Zach. IV, 9.) Quod est autem signaculum hoc et corona speciei, sicut Deus promittit Ecclesiae dicens: Videbunt gentes justitiam tuam, et reges claritatem tuam, et vocabunt nomen tuum, quod Dominus nominavit. Illud erit corona speciei in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Tu etiam non vocaberis derelicta: et terra tua non vocabitur deserta. Tibi etiam nomen vocabitur, voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isa. LXII, 2-4.) Homo est itaque signaculum similitudinis, et corona speciei: cujus pars, in ipso decore divinae similitudinis, et deliciis paradisi, id est, Ecclesiae perseverat. Altera vero pars, ne in aeternum vivat, inter ipsam atque arborem vitae, flammeus ensis evolvitur (Gen. III, 24). Adam namque, sicut Apostolus dicit, umbra futuri est (Rom, V, 14). Sic et hi fratres, divisus est in Cain et Abel. Omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, et Topazium, et Smaragdum, et Carbunculum, et Sapphirum, et Jaspin, argentum et aurum, et Liguriam et Achaten et Amethistum et Chrysolitum et Beryllum et Onychium: et auro replesti thesauros tuos, et apothecas tuas in te. Haec et in diabolum conveniunt, et in hominem. Isti enim duodecim lapides et aurum et argentum, omnesque thesauri diabolo adhaerent delegati. Denique, habes in te alligatum: Et iterum: Apothecas tuas in te. Sicut corpus Domini a sanctis ornatur: promittente Deo et dicente: Extolle oculos tuos in circuitu; vide omnes filios tuos, collecti sunt, et venerunt ad te. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus illis indueris, et superimpones illos: sicut ornamentum novae nuptae, quia deserta tua et diruta, et quae ceciderunt, nunc angustiabuntur ab inhabitantibus (Isa. XLIX, 18, 19; LX, 14). Et in Apocalypsi, eadem civitas duodecim lapidibus fundata construitur (Apoc. XXI, 19, 20). Omnia, inquit, lapidem optimum, et enumeravit duodecim: ut ostenderet in duodenario numero perfectionem. Omnia, enim, quae fecit Deus, bona sunt (Gen. I, 25). Horum diabolus usum, non naturam mutavit. Et omnes homines excellenti sensu et potentis ingenii, aurum sunt et argentum, et lapides pretiosi secundum naturam: sed ejus erunt in cujus obsequio, natura, suis fruuntur. Quoniam, cui se signaverit quis in obedientia: servus est ejus, cui obaudit, sive peccati, sive justitiae. Ita fit, ut et diabolus habeat aurum et argentum, et lapides pretiosos. Omnia quidem, non sua secundum originem: sed sua, secundum voluntatem. Nam et in Job scriptum est diabolo: Omne aurum maris sub eo est (Job. XLI, 21). Et Apostolus, vasa aurea et argentea, dicit esse quaedam in contumeliam (II Tim. II, 20). Non enim, sicut quidam putant, omnia lignea et fictilia reprobavit, cum ex eis sint aliqua in honorem, ipso dicente: Figulum luti, aliud quidem fingere in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 21). Et ex ligno, aliud ad praeparationem esse, aliud in sacrilegium: ex auro et argento, id est, ex magnis et perspicuis dixit immundos. Nam et in Apocalypsi: Meretrix (id est, corpus adversum) purpura, cocco, et auro, et argento, lapidibusque pretiosis ornatur: habens poculum aureum in manu, plenum exsecrationum et immunditiarum totius terrae (Apoc. XVII, 4). Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi: quibus lapides igneos imitatur, et homo in se habet thesauros tam facinorum quam perspicuos. Ipse enim suorum portator est, quem facultates suae velut compedes ligaverunt. Praeter illa, quae ab utroque sexu corporis diaboli ornanda eduntur: etiam his, quae defossa habent, insitum est cor. Ubi enim erit thesaurus, illic erit et cor hominis (Matth. VI, 21). Vetus enim homo et terra ejus, unum corpus est: quoniam ipse quoque terra est. Unde Apostolus non solum ea, quae corpore admitti possunt, sed et avaritiam, membrum esse possidentis, ita definivit dicens: Mortificate itaque membra vestra, quae in terra sunt, fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6). Ex qua die creatus es tu cum Cherubim, imposui te in monte sancto Dei (Ezech. XXVIII, 14), id est in Christo, vel Ecclesia. In medio lapidum igneorum fuisti, id est hominum sanctorum, qui adunati, montem Dei faciunt. Angeli enim alterius substantiae, lapides dici non possunt, quia corpus non habent. Abiisti sine macula tu, in diebus tuis: ex qua die creatus es tu, donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudine negotiationis tuae (Ibid., 15). Lapides, Ecclesiam esse sic dicit Petrus: Ecce vos fratres, tamquam lapides vivi, coaedificamini in domos spirituales (I Pet. II, 5). Quam domum, igneam esse; et hanc, malos fratres ardere sic dicit Deus: Erit domus Jacob, ignis: domus autem Joseph, flamma: Domus vero Esau, stipula. Exardescent in illos et comedent eos: et non erit ignifer in domo Esau, quoniam Dominus locutus est (Abd., 18). Cum enim peccat homo dejicitur de monte Dei, et non erit ignifer, amisso Spiritu, et succendetur in cinerem. Peccasti, et vulneratus es a monte Dei: et abduxit te Cherubim de medio lapidum igneorum. [Cherubim, ministerium Dei est: quod exclusit universos malos de Ecclesia, sed spiritualiter. Qui enim vestimentum nuptiale non habet, hic in saeculo excluditur de medio recumbentium. Denique in tenebras, id est, in obdurationem mittitur; donec in ignem in aeternum descendat. Futuro enim saeculo, nemo miscebitur choro sanctorum, qui postea excludatur. Exaltatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est scientia tua in decore tuo. ] Corrupta est scientia ejus, qui sciens prudensque erat et studio affectatae sapientiae asserit dissimulata veritate, mendacium: sicut Spiritus dicit: Cum cognovissent Dominum, non ut Dominum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed nugati sunt in cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes (Rom. I, 22). [ Corrupta est scientia eorum, qui alios docent, se ipsos non docent. Corruptus est decor, qui generi suo operum similitudine non respondet. Propter multitudinem peccatorum tuorum. In terram projeci te: In conspectu regum dedi te dehonestari (Ezech. XXVIII, 18). Et diabolus est in terram, id est, in hominem, et homo de sublimitate Ecclesiae, in conculcationem, si Hieremias dicit: Dejeci de coelo in terram gloriam. In conspectu regum (Thren. II, 1). Christianorum dixit: quorum pedibus conculcatur diabolus et homo ejus; Propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitatem negotiationis tuae, contaminantur sancta tua. ] Videtur veluti principalem titulum exprobrasse, corpore diaboli, negotiationis magis dicit, et thesauros, spirituales nequitiae. Sicut enim spiritualis justitiae negotiatio, est thesaurus, ut dicit Dominus: Simile est regnum coelorum homini negotiatori (Matth. XIII, 45). Et iterum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 20). Iterum: Dedit servis suis substantiam suam, ut negotiarentur (Luc. XIX, 13). Iterum: Negotiatores Carthaginenses resistentib. etc. (Ezech. XXVII, 12). Iterum: Negotiatio ejus et merces sancta Domino (Isac. XXIII, 18). Et Apostolus: Est, inquit, negotiatio magna, pietas (I Tim. VI, 6). Ita spiritualis nequitia, negotiatio est thesaurus peccatorum, sicut Dominus dicit: Homo malus, de thesauro cordis emittit mala (Matth. XII, 35.) Et Apostolus: Thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 5).

Propter iniquitatem, inquit, negotiationis tuae contaminantur sancta tua. Qui enim non recte sanctitate Dei utitur, suam efficit, sicut Deus dicit de sabbatis suis: Sabbata vestra odit anima mea. Educam ignem de medio tui: hic te devorabit (Isa. I, 13). Ignis, Ecclesia est: quae cum discesserit e medio mysterii facinoris, tunc pluet ignem Dominus a Domino, de Ecclesia, sicut scriptum est: Sol exortus est super terram, et Lot intravit in Segor: et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 23). Hic est ignis, quem supra dixit: Domus Jacob, ignis: domus autem Esau, stipula. Exardescent in eos, et comedent illos: et non erit ignifer in domo Esau (Abd., 18). In Genesi iterum scriptum est: Cum contereret Deus omnes civitates in circuitu, commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis: cum subverteret Deus civitates, in quibus inhabitabat in eis Lot (Gen. XIX, 29.) Numquid Lot non merebatur propria justitia liberari, ut diceret Scriptura: Commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis? Aut, In civitatibus habitabat, et non in civitate: ut diceret, Civitates, in quibus habitabat? Sed prophetia est futurae discessionis. Memor enim Deus promissionis ad Abraham, ejecit Lot de omnibus civitatibus Sodomorum, quibus veniet ignis ex igni Ecclesiae, quae de medio eorum educetur. Et dabo te in cinerem in terra tua, (Ezech. XXVIII, 18.) Id est, in hominibus vel ipsos homines in terra sua, qui in terra Dei esse noluerunt. In conspectu hominum videntium te, id est, intelligentium. Numquid diabolus in homine videri potest? Et omnes, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te (Ibid., 19.) Cum enim Dominus percutit aut detegit malos, constristantur qui eorum auxilio fulciri solent, corporis sui parte debilitata Perditio facta es: et non eris in aeternum.

Has Regulas Tichonii expendit Augustinus tom. III, lib. III de Doctr. Christ. capp. 30-37.