Auctor incertus
AuInAuH.DeViViE 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Hugo de S. Victore?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De VII vitis et VII donis
Vitium quid, et quando culpa. Quotuplex et cujusque definitio.
Septem sunt vitia principalia, quae rationalem naturam inficiunt, et ejus integritatem quasi quodam suae admixtionis fermento corrumpunt. Vitium autem est corruptio naturalis affectus praeter ordinem, et extra mensuram. Hoc vero cum per consensum recipitur, peccatum est; sentire autem solum sine consensu, poena est et non culpa. Sane in non regeneratis vitium omnino excusationem non habet, ubi etsi consensus non sequitur, solum hoc damnationi debitum est, quod praeter rationem movetur; propter quod ait Apostolus, Jam nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1). Primum vitium est, superbia: secundum, invidia: tertium, ira: quartum, acedia: quintum, avaritia: sextum, gula: septimum, luxuria. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est livor felicitatis alienae. Ira est irrationabilis perturbatio mentis. Acedia est fastidium interni boni. Avaritia est immoderata habendi cupiditas. Gula est nimius edendi appetitus. Luxuria est immoderatum desiderium explendae libidinis. Haec ergo sunt vitia septem, de quibus universa rationalis animae corruptio manat: omne enim quod integritatem corrumpit, vitium est. Sed est alia integritas, etc.
CASTIGATIONES ET VARIAE LECTIONES IN EUMDEM TRACTATUM.
Editio Hugonis antiquior Parisiensis anni 1526, apud Badium, tom. 1, fol. 206, c, Allegoriarum in Matthaeum cap. 3, Corruptus vero amor per concupiscentiam animae turpitudo est. Vignierius in Supplemento, Corruptus vero amor per concupiscentiam tollit sanitatem. Claritas enim cognitionis quasi quaedam animae pulchritudo est: sinceritas vero, etc.
Ibid. e, cap. 4, caetera vero obsequentia vitia. Lege ex Vignerio, subsequentia vitia.
Ibid. h, post, simul vero omnia blasphemant; Vignierius addit, Dominum; et mox habet, summum bonum, ubi Hugo, bonum suum.
Fol. 207, I, cap. 5, post, propter hoc Dei Filius, addendum, qui; et mox, non rationabilis esse potuisset: legendum, rationabilis esse non potuisset. Et paulo post, quod inordinatus est, vitium est; pro, quod inordinatum est, vitium esse.
Ibid. m, cap. 6, septem antidota specialia, Vignerius, spiritualia; forte minus bene. Deinde, quae tamen: forte legendum, quae tantum.
Ibid. n, ut sequatur largitio ejus quod voluntas requirit. Vignierius, ut subsequatur largitio, ut quod voluntate perdidit, voluntate requirat.
Ibid. addendum, Adveniat regnum tuum. Contra iram opponitur tertia petitio; post voces, secunda petitio.
Ibid. o, cap. 7, quasi captatio benevolentiae: et infra, haec pro commendatione captationis benevolentiae. Vignierius non legit vocem, benevolentiae; quam Hugo reticere solet, ut videre est lib. de Modo orandi, capp. 2 et 5.
Ibid. pro, a praelatis, corrigendum, appellans.
Ibid.: Illic namque quaerenda sunt. Apud Vignierium, Illic namque quaerenda est haereditas.
Ibid. r, honorem Dei praeponimus. Apud Vignierium, honorem tuum praeponimus: et mox, tibi et tua, ubi apud Hugonem, tibi et Dei.
208, t, cap. 8, post, audi iterum, Vignierius repetit verbum, audi.
Ibid., bonus ad tantum bonum. Vignierius, bonus ad summum bonum.
Ibid. u: Non te deinceps de ignavia excusare; corrigendum, de ignorantia.
Ibid. X, post, affectum malignitatis tuae; addit Vignierius, non defectum infirmitatis tuae.
Ibid. z, cap. 9: Ibi nos per humilitatem superiori subjecimus. Vignierius, subjicimus.
209, b, cap. 10, orandum ut in coelo. Vignierius, orandum est, etc.
Ibid. c, ut in eis voluntas tua fiat, imitentur illos, etc., locus intricatus; apud Vignierium intricatior sic: Ut in eis voluntas Dei fiat, et praecedant corde quo secuturi sunt et corpore, nec imitentur illos qui adhuc animo terrae inhaerent et terra sunt. Sic corrigendus videtur: ut in eis voluntas Dei fit, et praecedunt corde . . . . . sic imitentur illos qui adhuc, et caetera ut apud Vignierium.
Ibid., aut potestate tua corrigemur. Apud Vignierium, constringemur.
Ibid. e, cap. 11, pasce habitatores. Addit Vignierius, tuos.
Ibid. f, et nos amplius non colligimus nisi quanto uti. Melius Vignierius, et non amplius; non colligimus nisi quantum uti.
Ibid., sine scientia excedat. Forte legendum, accedat.
Ibid. g, intus habes panem Vignierius omittit, habes.
Ibid., ipsa est esuriens. Vignierius, ipsa enim est, etc.
Ibid. h: Hic est (Vignierius addit, dies) hodiernus quando. Vignierius habet, hodiernus in quo: et mox, ad desiderium boni excitatur; cum vox, boni, apud Hugonem desideretur.
210, k, da nobis hodie, da: legendum cum Vignierio, da nobis hodie. Hodie da.
Ibid. l, cap. 12, qui tam fideliter conditionem proponit. Melius Vignierius, qui tam fidenter, etc.
Ibid., sentimus bonam (Vignierius addit, esse) misericordiam.
Ibid. m, virtutis praestes affectum. Legendum cum Vignierio, effectum.
Ibid. n, nobis congratuito. Vignierius, nobiscum gratum. Forte, nobiscum gratuito.
Ibid., nos viscera (misericordiae tuae, omittit Vignierius) affluentia, (addit vero, bonitate) consid. Forte singula haec verba retinenda.
Ibid., tuo juri cedere. Vignierius, jure.
Ibid. p, ut tamen eos puniamus. Vignierius, ut non eos puniamus.
Ibid. r, cap. 13, non tam tentatio quam oppressio (est, omittit Vignierius) si praevalet. Addit deinde, aut si non praevalet.
Ibid. s, cum propter id quod. Vignierius, cum per id quod.
211, t, itaque tentat (Vignierius addit, hoc) vitium.
Ibid. y, cap. 14, nec possumus exire. Vignierius, erui.
Ibid., Ecce (Vignierius addit, nos) soli sine te. Deinde inserto puncto, facti sumus, etc.
Ibid., et non est sicut caetera mala. Abundat, est.
Ibid. y, z, pestiferae dilectionis (Vignierius, delectationis) persuasione.
Ibid. z, aestimare forte poterat. Vignierius, existimare.
Ibid., quod jam non potest celari. Vignierius, hoc jam, etc
DE DONIS SPIRITUS SANCTI. IN ILLUD LUCAE: Si enim vos cum sitis mali, (Luc. XI, 13), etc. Scriptum est: Si enim vos cum sitis mali, nostis bona data; dare filiis vestris (Ibid.), quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? Ergo spiritum dabit Pater coelestis filiis suis petentibus se. Qui enim filii sunt, non aliud quaerunt: qui aliud quaerunt, mercenarii sunt, servi non filii. Qui argentum quaerunt, qui aurum quaerunt, qui transitoria quaerunt, qui terrena quaerunt, quaerunt ministerium servitutis, non spiritum libertatis. Quod quaeritur, datur. Si quaeris corporalia, non plus quam quaeris accipis. Si quaeris spiritualia, quod quaeris datur, et quod non quaeris adjicitur; spiritualia dantur, corporalia adjiciuntur. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Igitur Patrem rogaraturus, etc.
CASTIGATIONES ET VARIAE LECTIONES IN EUMDEM TRACTATUM.
Editio Hugonis Badiana Parisiensis, tom. 1, fol. 213, o, petentibus se. Vignierius addit, dabit spiritum bonum, dabit spiritum suum. Tum prosequitur, davit spiritum suum, etc.
Ibid. p, quia pius est. Forte legendum, quia pater est.
Ibid. q, inter verba, corruptionem, elationem et sanitatem, humilitatem; Vignierius inserit, id est.
Ibid., et spirius sunt dona. Vignierius omittit, dona, 214. r, ipse (Vignierius est) pietas.
Ibid. s, medicina propter te. Melius Vignierius, pro te.
Ibid., poenam non habet. Vignierius, pacem non habet. minus bene.
Ibid., tu (Vignierius, autem) ex eo quod contrarium, etc.
Ibid. t, quia non respiciebas. Vignierius, quia non sentiebas.
Ibid. u, saltem in tribulatione. Apud Vignierium, in retributione: et mox, afficeris; loco, affligeris.
Ibid., aliud est quod vides. Vignierius, aliud est ad quod vides.
Ibid. y, forte legendum, non in hoc malam quod liberat: malum, inquam, non malam.