Jump to content

De Vita Beata

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Vita Beata
Narratiuncula amoris a Guidone de Maupassant narrata, anno 2020 a Iohanne Knijff Latine reddita
1884
editio: incognita
fons: SALVI

Hora fuit theae sumendae, antequam lucernae accendi solent. Villa mare superabat; sol occidens caelum reliquerat roseum, aureo pulvere sparsum; mare Mediterraneum, undâ nullâ, nullâ turbatum aurâ, lêve, fulgens adhuc die iam moriente, speculum visum est politum, immensum. Procul in parte dextrâ montes serrati formam suam nigram delineaverunt super luridam purpuram discumbentis.

De amore sermo, de illo argumento antiquissimo disputatum, repetita quae iam saepe antea dicta. Dulcis crepusculi melancholia tardavit verba, affectum quendam animis infudit; atque vocabulum illud amoris , iterum iterumque repetitum, nunc forti virili voce, nunc muliebri levi pronuntiatum, visum est replere atrium parvum, velut avis huc illuc lusitare, velut spiritus volitare.

Fierine posset ut aliquis amet per plures continentes annos?

“Etiam,” quidam praetendebant.

“Minime,” affirmabant alii.

Discrimen facere casuum, statuere terminos, exempla praebere; atque omnes, mulieresque virique, memoriarum emergentium turbantiumque pleni, quas ad labra ascensas velut exempla afferre potuerunt, animis commotis esse videbantur, cum loquerentur de eâ re vulgari augustâque, de consensu dulci arcanoque inter binos mortales, affectu quodam profundo animoque ardenti – cum subito aliquis, oculis procul defixis, “Babae!” exclamavit. “Illuc spectate! Quidnam est hoc?!”

Procul super mare ingens moles surgebat cana confusaque. Mulieres surrexerant rem aspectum inopinatam, nunquam antea visam, quam intellegere non valebant.

“Corsica est!” aliquis. “Hôc modô bis terve in anno videri potest, quibusdam insolitis condicionibus caeli datis, cum aër, limpiditate quadam perfectâ, iam non occultat eam nebulis aquosis quae velare solent longinqua.”

Aspexerunt confusê summos montes, nives cognoscere crediderunt culmina tegentes, atque omnes obstupefacti, turbati, paene perterriti sunt specie illâ terrae necopinatâ, illo phantasmate e mari exorto. Fortasse tales mirae visiones iis apparere consuerant qui – sicut Colonus ille – profecti sunt trans oceanum inexploratum.

Tum senex quidam, nihil adhuc locutus, sic orsus est: “Ecce, olim cognovi in illâ insulâ, quae surgit coram nobis velut ipsa responsura ad ea de quibus collocuti sumus meque monens de singulari memoriâ – olim cognovi illic admirabile amoris constantiae exemplum, amoris improbabiliter felicis. Ecce fabula.

Abhinc quinquennium iter feci Corsicanum. Illa insula inculta minus nobis nota atque longius a nobis abest quam America, quanquam interdum – sicut et hodie – e litore Galliae cerni potest.

Mundum fingite adhuc Chaos, turbam montium quos angustae dividunt fauces quas amnes interfluunt; nulli campi, sed saxorum vastitas ingentesque undae terrenae, virgultis aut altis castanearum pinorumve silvis tectae. Virginale solum, incultum, desertum, hîc illic vico apparente, cumulo saxorum in summo monte simili. Agricultura nulla, nulla fabrica, nihil artis. Nusquam culta silvae pars, nusquam fragmen lapidis sculptum, nunquam memoria sensûs sive puerilis sive exculti maiorum elegantium rerum pulcrarumque. Hoc ipsum vel maximê offendit in illâ terrâ superbâ durâque: nullam exstare curam hereditariam formas investigandi illecebrosas, quod quidem artem appellamus.

Italia, ubi quodque palatium, magnorum artis operum plenum, et ipse magnum est artificium, ubi marmor, lignum, aes, ferrum, metalla lapidesque demonstrant ingenium hominis, ubi res antiquae vel minimae antiquis in domibus passim iacentes patefaciunt illam divinam gratiae curam – Italia sacra patria est nobis, quam amamus, quod labores, magnificentiam, virtutem, triumphum tandem naturae creatricis nobis ostendit probatque.

Contra Corsica saeva remansit sicut initio saeculi fuerat. Vitam degunt in domo rudi, nihil curantes de iis quae non pertinent ad vitam ipsam aut ad rixas familiares. Cum omnibus mendis commodisque incultarum gentium remanserunt, violenti, asperi, inconsideratê sanguinarii; contra hospitales, liberales, fideles, ingeniosi, aperientes ianuam viatoribus, fidamque reddentes amicitiam pro minimo benevolentiae signo.

Quattuor iam septimanas eam insulam magnificam pererrans in ultimis terris me credidi. Nulla deversoria, cauponae nullae, nihil viarum. Per mulorum semitas ad viculos pervenias in clivo montium suspensos, abrupta superantes tortuosa unde auditur vesperi sonum continuum, vocem amnis surdam profundam. Ianuâ domûs pulsâ rogas ut pernoctare tibi liceat, ut paulum cibi tibi detur quo vivas in proximum diem. Considis in mensâ humili, sub humili tecto dormis; mâne dextra datur hospiti ad fines vici te ducenti.

Quodam igitur vespere, itinere decem horarum confecto, casam attigi parvam, prorsus solam stantem in ultimâ valle angustâ, vix mille passuum illinc in mare se proiecturâ. Duo clivi montium dumeto, saxis fractis, arboribus grandibus operti, quasi moenia tenebricosa fauces claudebant tristissimas. Circum casulam vites aliquot, hortulus, paulo remotiores nonnullae castaneae grandes, vitam sustentantes – divitiae hac in terrâ egenti.

Mulier excipiens me anus erat severa mundaque, extra ordinem. Vir sedens in sellâ harundineâ surrexit me salutatum, dein iterum consedit ne verbum quidem locutus. Socia eius ‘Ignosce illi,’ inquit; ‘nam surdus est. Tertium et octogesimum iam agit annum.’ Gallicê locuta est veluti in continenti nata. Miratus sum.

‘Num Corsicana es?’ rogavi.

‘Immo continentales sumus,’ respondit. ‘At quinquaginta iam annos hîc habitavimus.’

Angor me cepit et metus cogitantem de annis quinquaginta in isto carcere obscuro exactis, tam procul ab oppidis quae incolunt mortales. Sene pastore reverso unicum cenae ferculum comedebatur, puls crassa ex pomis terrestribus, larido brassicâque unâ coctis facta.

Cenâ brevi finitâ ante ostium consedi, corde oppresso melancholiâ tristium locorum, quadam amplexus anxietate quae capere solet viatores quibusdam vesperis tristibus, quibusdam locis desertis. Omnia interire videntur, vita, universum. Sentitur subito atrox vitae miseria, omnium hominum secessus, omnium rerum nihilitas, nigra solitudo animi suas ipsius cunas moventis atque somniis errans usque ad mortem.

Anus iuxta me consedit atque cruciata istâ curiositate quae vivere solet in imis animis vexatissimis ‘Tute igitur,’ inquit, ‘e Galliâ oriundus?’

‘Sum, iter facio animi gratiâ.’

‘Lutetiae fortasse natus?’

‘Non, sed Nanceii.’

Visa est mihi mota sensu quodam extraordinario. Quomodo hoc viderim – vel potius senserim – omnino ignoro.

Iterum voce lentâ ‘Nanceiine?’ illa.

Vir in limine apparuit, immobilis, ut solent surdi.

Rursus illa: ‘Non rêfert. Nihil audit.’

Dein, post punctum temporis: ‘Nanceienses igitur tibi noti?’

‘Sanê quidem, paene omnes.’

‘Santallaetia gens?’

‘Perbene eos novi; patri meo amicitiâ iuncti sunt.’

‘Quod tibi nomen?’

Nomen dico meum. Torvis oculis me aspexit, tum voce illâ submissâ quam excitare solent memoriae ‘Ita vero,’ inquit. ‘Bene memini. Et Brisemarii, de illis quid factum?’

‘Omnes mortui sunt.’

‘Doleo. Sirmontii tibi nôti?’

‘Sunt. Minimus natu dux exercitûs factus est.’

Tum affectu angoreque et nescioquo sensu confuso potenti sacro tremens, nescioquâ necessitate coacta confitendi, dicendi omnia, loquendi de rebus quas hactenus in imo corde servasset, de hominibus quorum nomina animam eius everterint ‘Etiam,’ inquit. ‘Henricum Sirmontium. Haud ignoro. Nam frater est meus.’

Stupens miraculo rei oculos ad illam levavi. Subito memoria vênit in mentem. Fuerat olim ingens flagitium in Lotharingiâ nobili. Puellam pulcram divitemque, Susannam Sirmontiam, abduxerat optio legionis cui imperabat pater eius.

Pulcer fuit adulescens, agricolarum filius, tamen ornatu militari haud ineleganter indutus, miles ille qui seduxerat filiam praefecti sui. Procul dubio illa eum viderat, animadverterat, amaverat aspiciens agmen per urbem progrediens. At quomodo cum eo collucata erat, quomodo convenire potuerant, qui inter se intellexerant? Quomodo ausa erat amorem illi confiteri? Hoc nunquam innotuit.

Nihil divinatum, nil praesensum. Quodam vespere, stipendiis emeritis, miles evanuit cum eâ. Quaesiti sunt, reperti non sunt. Nullo unquam accepto nuntio pro mortuis sunt habiti.

Atque illam sic inveneram in hac valle sinistrâ.

Meâ igitur vice ‘Ita,’ inquam, ‘bene memini. Dominula Susanna es.’

Nutu capitis ‘Sum’ fecit. Lacrimae de oculis lapsae. Tum, senem immobilem in limine casae stantem oculis indicans, ‘Eccillum,’ inquit.

Intellexi eam adhuc illum amare, adhuc spectare illum oculis suis illecebrosis.

Rogavi: ‘Fuistine felix saltem?’

Voce ex imo corde venienti ‘Immo maxumê,’ respondit. ‘Nimium felix. Omnium felicissimam me fecit. Nihil unquam me paenituit.’

Illam intuitus sum, tristis, stupefactus, miratus vi amoris! Illa virgo dives secuta erat istum hominem, istum agricolam. Ipsa agricola facta vitam degerat elegantiarum expertem, nullâ luxuriâ, nullâ subtilitate; ad mores simplices se accommodaverat. Atque adhuc illum amavit. Rustica facta est, mitrâ induta tunicâque lintreâ. Pultem e brassicâ et pomis terrestribus et larido factam comedere solebat e catino fictili in mensâ ligneâ posito, sellae harundineae insidens. Dormivit iuxta eum in strato stramineo.

Nihil unquam cogitaverat nisi de illo. Non paenituerat eam ornamentorum, neque vestimentorum, neque elegantiarum, neque mollitiae sellarum, neque caloris suavis cubiculorum velis implicatorum, neque dulcedinis plumarum lecti quibus corpora immergi solent requietum. Illo tantum opus erat ei; illo praesente nullâ unquam indiguit re.

Iuvencula adhuc vitam reliquerat mundumque et eos a quibus educata, a quibus amata erat. Venerat sôla cum illo ad istas fauces incultas. Fuerat ille ei omnia, omnia quae cupiverat, omnia quae somniaverat, omnia quae exspectaverat continenter, omnia quae speraverat sine fine. Ille vitam eius a carceribus usque ad calcem impleverat gaudio. Beatior esse non potuerat.

Totâque nocte, audiens animam raucam senis militis extenti in grabato iuxta illam quae tam procul eum erat secuta, cogitavi de hac mirâ fortunâ simplicîque, de eâ vitâ tam beatâ, tam paucis paratâ.

Sole oriente profectus sum, binis coniugibus senibus datâ dextrâ.”

Conticuit narrator. Mulier quaedam “Nihil,” inquit, “ad rem. Propositum eius nimis facile, necessitates, postulationes nimis simplices. Fieri non potest quin sit stulta.”

Alia autem “Quid,” voce lentâ, “rêfert? Beata fuit.”

Atque procul in horizonte Corsica, nocte absumpta lentê in mare rediens, magnam umbram suam erasit, quae apparuerat velut ipsa narraret fabulam de duobus humilibus amantibus quos litora eius refugio acceperant.