De Vita atque Gestis Henrici Septimi Historia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Vita atque Gestis Henrici Septimi Historia
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

BERNARDI ANDREAE THOLOSATIS

POETAE LAUREATI, REGII HISTORIOGRAPHI

DE VITA ATQUE GESTIS

HENRICI SEPTIMI

ANGLIAE AC FRANCIAE REGIS POTENTISSIMI SAPIENTISSIMIQUE

HISTORIA


BERNARDI ANDREAE THOLOSATIS DEDICATO REGIAE CELSITUDINI


ATO ille senior, invictissime regum, non minus otii quam negotii rationem tam claris quam pusillis ingeniis habendam esse in primordio suarum scripsit Originum. Quod quidem dictum quum multis placuisse videam doctis viris, tam praecipue Cicero noster amplectitur: magnificum sibi semper ac praeclarum visum esse in ea qua Plancum defendit oratione testatur. Id mihi quoque, si vel pro ingenii mediocritate vel pro non mediocri gloriae cupitate (si tamen hanc nondum freno animi ac ratione perdomui) providendum est. Quid primum praestare nitar nisi ut, sicut ego a negotiis, sic ab otio modo procul absit inertia? Et si quid forte mansurum scripsero, his potissimis inscribam quorum gloriae quadam velut participatione clarescere tenebrisque resistere valeam, quas mihi temporum fusca profunditas et nominum consumptrix illustrium obliviosa posteritas intentat. Quod versanti animo saepe equidem tuum sacratissimum nomen occurrit, et usque adeo fulgidum in se atque ita de me meritum ut seu praeclara seu mihi cara complectar, praeterrti sine gravi quodam non possit iniustitia. Accedit quod ex mea erga tuam serenitatem peculiari servilique observantia, ut frugum caeteri, sic ego tibi decimas otii debere videor, primitiasque vigiliarum. Itaque tibi quotannis plus minusve pro ingenii ubertate vel sterilitate annua persolvere est animus, quo, velut unus e colonis tuis, his saltem fructibus quos agellus meus fert agnoscere intelligar bonam fidem. Quid vero nunc prius ex me potissimum speres, quam, quod et in ore et in corde semper habui, et ipse, qui modo sub oculis est locus hortatur solitarius, regis Henrici septimi praeconium, quod cum saepe olim solus, tum maxime hoc tempore mecum, ne mihi torpentem sopiret inertia sensum, describere ausus sum, rem profecto meis viribus imparem? Sed praeludio quodam, ut Papinius in Achilleide, quid possim experiar, nunquam antea tam excellens tamque magnificum opus aggressus. Tuae igitur excellentissimae maiestati hac epistolari praefatione praegustationem quandam studiorum meorum suppliciter offero, hoc unum obsecrans ut, quicquid praeter rerum aut temporum ordinem in ipsa tua regia vita apposui, non succenseat tua Iovialis humanitas. Nam dum haec dictarem neminem praeter meipsum consultorem invenire potui. Quare, ut caecus in tenebris ambulans, audaciae potius quam negligentiae abs te accusatum iri potevolui. Sed cum styli mei ruditatem qualitatemque deprehenderis, ac mihi potius scribendi materiam praestari edixeris, si non egregie, ac vere fideliterque, quantulacumque possum industria mea idipsum luculenter scribere tentabo, annuente domino Iesu Christo, qui regia semper tua vota secunde


BERNARDI ANDREAE THOLOSATIS IN VITAM HENRICI SEPTIMI PRAEFATIO


ENRICI septimi, Angliae ac Franciae regum faustissimi victoriosisisimique vitam ac gesta perquam veridice scripturo mihi imprimis operae pretium videtur ob propositam eum gestarum magnitudinem, ut Plutarchus Graecus historiographus in regis Alexandri Caesarisque vita inquit, nihil aliud quam excusationem lectoribus praefari, ut si, amputatis plurimis, haud unamquamque rerum famosissimarum in numerum explicamus, ne nos carpant, quum non tam historiam quam vitam perscribere in animo sit. Praeterea non usequequaque clarissima gesta virtutem flagitia declarant, verum exigua per se res ac verbum locusque quispiam mores magis aperit quam hostes infiniti praelio caesi, ingentes acies et expugnata oppida. Quemadmodum igitur pictores, neglectis caeteris partibus, ex facie a vultus forma, unde morum indicium extat, similitudines capiunt, sic et nobis indulgendum est ut animorum signa ineamus, per ea tanti regis vitam significantes, eius amplitudinem ac res bellicas aliis relinquentes. Adde quod Macedoniae ille fulgor magnus Alexander Choerilo sua gesta scribere cupiendi respondisse fertur malo Homeri Thersites esse quam Choerili Achilles, merito in me idem retorqueri poterit, quamvis Homerum quoque oculis captum fuisse fuisse Valerius idoneus testis est.


2. Redeo ad Alexandrum qui, ut idem Plutarchus narrat, edictum fecit ne quis se praeter Apellem pingeret aut alius Lysippo duceret aera: alter enim pictor, alter statuarius fuit egregius. Quid Hector ille fortissimus apud Naevium? Nunquid parente suo Priamo Asiae regnatore potentissimo sese laudari maxime gloriatur? Talibus itaque ac tantis eximiis laudatoribus etsi homuncio ipse minime conferendus eram, fide tamen inconcussa huic prudentissimo regi, compertissima simul affectione, beneficentia ac debita observantia in ipsum punctus, stimulatus, et, ut verius dicam, admirabilium virtutum suarum splendore accensus et inflammatus, propositi mei rationem, opus videlicet, tametsi viribus meis impar, audentius quam tanta res expostularet aggrediendum mihi in animum induxeram. Post igitur impetratam studiis meis quietem, quam per quatuor annos Arthuro Walliae principi nobilissimo literatissimoque et praedicti regis primogenito erudiendo impenderam, de vita atque gestis praefati iam principis genitoris excellentissimi scribere sum exorsus, anno videlicet gratie quinquentesimo supra mille, beatissimi papae Alexandri sexti pontificatus anno decimo, et antememorati regis regni anno sextodecimo. Quocirca excusandae, ut praedixi, imbecillitatis meae gratia, lectores suppliciter oratos velim, ut si quid minus eruditum aut perperam positam (quod quidem factu facillimum est) in hac regia vita deprehenderint, ne id iniustitiae red meae, sed historiae sublimitati ascribant, meminerintque Hieronimianum illud, grandes materias ingenia parva non perferunt, et in ipso conatu rerum supra vires ausa succumbunt. Verum, ut inquit beatus Augustinus, magnum opus et arduum, sed Deus noster adiutor est.


3. Quapropter, ne praefationis modum excedam, id quod Sallustius, uti ipse placet Augustino, historiae veritate princeps clarissimus, se de vere praedicat, mihi quoque haud abs re hoc in loco usurpandum censui: At mihi quidem tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem, tamen imprimis arduum videtur res gestas scribere, primum quia facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique delicta quae reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute ac gloria, bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta et falsis ducit. Igitur ubi animus ex multis miseriis requievit, et reliquam aetatem a curia procul habendam decrevi non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas regis Henrici septimi carptim, ut quaeque memoriae red mihi occurrentia, absque ullo instructore, digna mihi videbantur, perscribere, eo magis quod mihi animus liberrimus tunc erat. Quapropter de vita atque gestis ipsius quam verissime potero paucis absolvam. De cuius regali utriusque parentis origine pauca prius explananda sunt, a quibus iamiam Christo duce initium dicendi faciam.


bar


BERNARDI ANDREAE THOLOSATIS DE VITA ATQUE GESTIS HENRICI SEPTIMI HISTORIA


De regali utriusque parentis ipsius origine


EGIAM utriusque parentis prosapiam longe nobilissimam ducens a Bruto cunctisque ab illo retroactis principibus ex parte patris, cui Edmundo Richemondiae comiti nomen fuit. Ex parte vero matris a Katherina Franciae, Castelliae, Lusitaniae, Scotiaeque regibus et plurimus Alemanniae imperatoribus descensus eiusdem nobilitatis praecellenti stemmate illustrissimus est, usque adeo omnes et superioris et suae aetatis Christianos principes antiquitate et excellentia nobilitatis excellit. Atque, ut sui genitoris ab antiquis Britannis regibus descensum, breviter attingam, sancti Cadvaladri, cui post longa temporum intervalla idem Henricus legitime successit, et Cadvalonis praefati Cadvaladri genitoris, si pauca de multis illorum praeclarissimis gestis attigero, priores Britonum regis, ne historiae modum excedam, a quibus idem rex originem duxit, praesens in tempus omittam. Interim quod ad Cadvaladrum sanctum attinet, imprimis illud memoria dignum occurrit quod postquam Cadvaladri red pater, Cadvalo filius Caduani, Eduynum regem Northumbrorum filius regis Ethelfridi interfecit, eius quoque iussu Penda rex Merciorum sanctum Osvaldum red peremit, idem Cadvalo omnes reges Angliae subiugabit, cunctosque sibi tributarios fecit, regnavitque annis quadraginta septem. Cuius corpus ad terrorem Saxonum in imagine aenea super equum aeneum ad occiduam Londoniae portam collocatum est, inscripti sunt et insculpti hi duo versus,


Res iacet in muro Cadvalo Londoniensi,

Angligenas duro qui funere subdidit ensi.


2. Huius Cadvalonis, ut ante dixi, filius Cadvaladrus erat, successitque patri in regno Britanniae, quam nunc Angliam vocamus. Huius autem tempore fames et mortalitas dira Britannum populum invaserunt, adeo quod vivi qui superaverant suos sepelire mortuos prae multitudine minime poterant. Rex vero cum multis Britonibus Dei iussu mortem fugiens Alanum Britanniae Minoris regem adiit, ubi tandem, divina admonitione consultus, saeculo renuncians Romam profectus est, et a Sergio papa in sancto proposito confirmatus, parvo post tempore vita functus est, sanctusque vitae suae probitate ac miraculis longe lateque coruscantibus ab eodem beato pontifice ac toto venerabilium cardinalium collegio canonice declaratus. Tempore iam ex illo usque ad Henrici septimi illius legitimi successoris in Angliam adventum Britonum regnum Anglorum saevitia intercalatum est, et Angli regnare coeperunt. Post itaque praedicti Cadvaladri obitum usque ad Henricum septimum, Britonum regno intermisso, Britones vocabulum amiserunt, et Wallenses ab eorum duce Wallone sunt cognominati, quibus Arturus secundus antenominati regis primogenitus princeps, cum haec scriberem dominabatur. Angli autem, ut dixi, qui tune remanserant et peste superfuerant, incolis de Germania ad se vocatis, insulam inter se dividentes dominîum ac regnum Britonum postea repulerunt, Angliamque ab angularibus Saxoniae populis denominaverunt. Hanc iure divino atque humano post tam longa tempora, post tot bella, clades, et interneciones ab Richardo tertio, qui Edwardi quarti germani sui binos filios, Eduardum scilicet principem, et Richardum ducem Eboraci crudeliter interemit, divina vindicante, volente, iuvanteque potentia, tamquam ab hoste truculentissimo liberans, tyrannidem illius, parva manu morte subacto trucidatoque pro meritis Richardo, ab insula profligavit, et regnare coepit post illius necem toti regno commodissimam, anno videlicet millesimo quadringentesimo octogesimo quinto. Et de ipsius clarissimi genitoris sui nobilissima genesi hactenus. Nunc illustrissimae parentis dominae, dominae Margarete ex praeclarissimo genere quam brevissime potero paucis explicabo.

3. Quomodo igitur rex in consanguinitatis gradu existat materno genere cum Francia, Navarra, ducibus Aure lianis, Borboniis, domo Andegaviae, imperatoribus Lusitaniae et Burgundiae, et item cum regina Castella, rege Scotiae, ac duodecim paribus Franciae et maioribus Britanniae, necnon cum statibus et maximis dominis regni sui sacratissimae suae maiestati subditis, enarrare perlongum esset. Sed quia de hac genealogia libelli hoc in regno plurimi extant novissime ad examen veritatis absolutissimeque ab regni peritissimis compositi, a Katherina Henrici quinti coniuge et filia Franciae, postea Eduyno praefati regis avo paterno antememorato, ab regibus Britannis successore, legitimo matrimonio copulata initium faciam. Regiae itaque dominae matris Margaretae feminae nobilissimae, tum vitae integritate, tum sanctimonia cœlitus dotatae, descensum paucis expediam. Et ne interea dominae matris descensus memoria excidat, Ioannes dux Lancastriae, Philippus rex Lusitaniae, Alienor imperatrix, Elizabeth duxissa Burgundiae, Karolus eius maritus, Maria Burgundiae duxissa Austriae uxor Maximiliani, Eduardus rex Lusitaniae, Maximilianus Romanorum rex et imperator, Ioannes comes Sumbreset, Ioannes dux de Somberset pater Margaretae comitisssae Richemondiae et regiae matris. Ex qua Henricus septimus rex Angliae ac Franciae, de quo nunc sermo noster est, ipsius regis egregium genus nobilitatum illustravit. Et de ipsius clarissima genealogia haec hactenus.


De loco et tempore nativitatis Henrici septimi


4. Natus est Henricus rex septimus <Calixto tertio> Romano pontifice et Henrico sexto regnante in hoc regno summa cum virtutis et probitatis gratia, usque adeo ut in hodiernum usque diem beatus ille rex ob multa quae indies eius meritis Deus ostendit miracula ab omnibus longe lateque praedicetur, mense vero Ianuarii, et Februarii Kalend. decimoseptimo, die quidem sanctae Agnetis secundae faustissima, hora vero [ . . . . . . . ]


De loco ubi natus est


5. Locus autem cui torrentis caput vernacule Pembrouc nomen est. Castrum siquidem in meridionali Walliae plaga ad mare vergens munitissimuni ipsius natalem diem faustum et felicem propter situs naturam fuisse clarissime demonstrat.


De loco ubi nutritus fuit


6. Educationis locus îlli pro aeris et corporis salubritate, ut infantibus assolet esse principibus, varius in Wallia ac multiplex fuit, usque adeo anni temporibus variis pro tuenda valetudine ita exigentibus. Et quia in tenella aetate saepe valetudinarius fuit, tenere a suis nutritoribus educabatur, viris alioquin probis atque prudentibus. [ . . . . . . . ]

7. Post ubi iam sapere cepisset, optimis probatissimisque praeceptoribus primis litterarum elementis erudiendus traditur. Qui tanta ingenii acrimonia tantoque vivacitatis et capacitatis dono praeditus erat, ut omnia quae ad cultum divinum pertinerent brevi et inopinato omnium cogitatu parvulus adhuc sine magno docentium labore didicerit. Quo quidem tempore in puero summa virtutis indoles praelucebat, quando quidem divinum adeo attentus et legebat et audiebat officium, ut videntibus cunctis futurae probitatis ac felicitatis praesagium indicaretur. Postquam vero ephebus literariae disciplinae primordiis initiaretur, eadem qua in primis characteribus intellectus velocitate coaevos omnes anteibat. Itaque memini equidem literatissimum et optimum praeceptorem suum magistrum Andream Scotum (cuius anima quiescat cum beatis) tunc Oxonii sacras litteras profitentem, mihi dicere solitum, nunquam tantae celeritatis illa aetate capacem doctrinae puerum se audivisse. Morum praeterea nobilium tantus decor, tanta vultus regii venustas et gratia, tanta pulchritudo ei inerat, ut felicissime, in quo nunc victoriosissimus triumphator ut pacificus Salomon statum omnibus illius aetatis mortalibus luce clara protenderet.


De repentino ipsius hinc abitu


8. Regnante igitur felicissimae recordationis Henrico ut praedixi sexto, malignus regni sui tranquillitati spiritus invidens, quos superioribus saeculis furores hosticos hoc in regno Saxones inter Britones atque diu exercuerat, adversus hunc quoque iam nominatum Henricum regem optimum concitavit. Verum enimvero comiti Richemundiae in Dei servitio et litterarum studio proficienti perseverantique divina non abfuit gratia.


De ipsius Henrici septimi divino praesagio atque ipsius pueri

comitis Richemundiae orbati parente caelesti custodia


9. Defuncto igitur regis nostri genitore clarissimo Edmundo Richemundiae, optima eius genetrix Margareta filii sui curam sagaciter administravit. Sed quia, Henrico sexto quadam die cum proceribus et optimatibus regni convivium amplissimum agente, idem rex inter lavandum manus, comite Richemundiae accito, praedixerat illum aliquando regni gubernacula suscepturum, omnia manu sua (ut nunc videmus feliciter possidet) habiturum, praefati boni regis consilio comes Richemundiae, ut hostium truculentas manus evaderet, trans mare secreto mittitur.


Regiae genitricis constantia


10. Cum iam divino oraculo, rege sancto iubente, decretum esset ut comes ipse, quamvis puer adhuc, in longinquas secederet oras, tunc maternus in illum animus, supra quam muliebris fragilitas posceret firmus et constans, praesentibus aliquot suis probatissimis consultoribus apparuit, et quamquam non sine moerore discessum illius se laturam intelligeret, post multa hinc inde diu secum animo contemplata, illustrissimi domini olim mariti sui, domini Edmundi Richemundiae, fratrem natu maiorem clarissimum dominum comitem de Pembrouc, talibus seorsum alloquitur:


Eiusdem matris ad dominum de Pembrouc allocutio


11. “Vellem, mi delictissime frater, tantam mihi divinitus gratiam nunc praestari qua in hac rerum omnium turbulentissima tempestate quid potissime nobis agendum esset prospicere possem. Sed nota satis est cunctis feminei sexus fragilitas, imprudentia, instabilitas. Quamobrem dominationem vestram, quam germani fratris semper dilexi loco, vehementer oro, ut si minus solerter hac in re videro, vos pro singulari vestra prudentia adiiciatis. Videtur autem mihi regis optimi consilium nepoti vestro carissimo filio meo longe commodissimum. Nam postquam, ut videtis, [ . . . . . . . ] opinionis errore, libidine dominandi sibi principatum effinxit, divina et humana iura pervertens omnia, tunc pari audacia sontes atque insontes persequitur. Nos, qui tametsi sub optimo rege militantes eidem cari et perdilecti simus, eius probitate atque innocentia multa patiemur. Adde quod summum ius summa malitia est hoc tempore, quo non nisi iniusta et iniqua vigorem habent. Si igitur filius meus istic remanserit, quid auxilii ex me sit habiturus non intelligo, praesertim ubi domini mariti mei potentia refragari non audebit. Praestabilius ergo ac conducibilius esse videtur saluti vestrae, ut irae furorique tyrannico cedentes transmigretis. Diceret forsitan prudentia vestra in Wallia municipia esse castraque fortissima, quibus hostium impetus repelleretur. Sed dubiis in rebus cui confidas difficile invenies: quotiens diebus nostris auditum est, quibus summa fides et et taciturnitas habebatur, hos primitus defecisse. Profecto, nisi mea me fallit opinio maternusve animus, quo pericula cuncta devitemus, mare tantum nobis auxiliabitur. Nec clam est ponti discrimina permagna fore, sed in bac tempestate, oceani quam terrae fluctibus vita magis tutabitur; quod si aliter eveniat, caelo tegitur qui non habet urnam. Mallem, quod Deus avertat, quam tyranni cruentis illum interimi gladiis. Dixi hactenus qua mihi videbantur. Vos, frater optime, si qua melius videritis, precor animadvertite.”


Domini comitis de Pembrouc responsio


12. “Sapienter profecto, prudentissima domina soror mea carissima, in hoc calamitoso tempore quaenam sequenda quaeque fugienda videantur prudentia vestra praevidit, quae sane tam circumspecte tamque sagaciter omnia prospexit, ut mihi alius dicendi locus non sit derelictus. Quare, ut paucis expediam, traiectio mihi imprimis necessaria videtur. Hanc igitur libens pro amore erga vos meo provinciam aggrediar, curaboque in filium vestrum nepotem meum tantam diligentiam adhibere ut si meus esset filius non maiorem praestare possem.”

13. His ultro citroque protractis [ . . . . . . . ] accersuntur viri siquidem integra fide et praestanti re sapientia praediti, qui huiusmodi grande negotium dirigentes puerum comitem Richemundae accuratius observent. Convenere autem quibus aut odium crudelis tyranniaut metus acer erat. Tempus itaque, locus, navesque providentur, sicque paucis admodum consciis navigatio praesto et parata fuit. [ . . . . . . . ] Bonis autem avibus et Iunonesecunda pelago se committunt, Galliam consulte petituri ; verum furentibus austris in Britanniam Minorem tandem eiecti sunt.

14. Dux Britannise Franciscus, princeps aetate illa optimus benignissimusque, summo cum gaudio illum excepit, Deo optimo maximo gratulabundus, quippe qui sciret (sic enim ab aliis acceperat) illum quandoque in Anglia regnaturum. Hunc igitur omnibus humanitatis, comitatis, beneficentiae ac liberalitatis officiis prosequens tanti facere coepit, ut nihil ad cumulum addi posset, suisque comitibus placido sic retulit ore:


Francisci Britanniae ducis oratio


15. “Vix dici potest, clarissimi viri, quanta nunc animi iucunditate perfundar. Audieram enim antea satis, iam satis, illustrium virorum vestratium proscriptiones, et aufugia acceperam, factiones adverteram, diutinas inter vos dissensiones, rixas, aemulationes, clades, eversiones, quo fit ut mediusfidius minime mirer si hic adolescentulus princeps profligatus huc appulerit, et sibi plurimum gratulor quia per terrae marisque discrimina sospes et salvus emerserit. Et revera quum ipsius vultum faciemque corporis intueor magis magisque ad se amandum accendor. Video enim naturae bonitatem pre se ferre, contemplor ingenuam indolem, admiror in tam parva aetate gravitatem, compositos mores, mansuetudinem, humilitatem, atque innatam et divinitus inditam probitatem. Quibus hercule argumentis facile ad credendum inducor ipsum aliquando ad summa reipublicae gubernacula perventurum. Quare agite, o proceres, et nostris succedite tectis. Polliceor enim vobis et bona fide promitto illum ac vos perinde ac ipsius meos familiares ac domesticos pari me benevolentia prosecuturum.” Haec ubi dixit, illum manu gratiose apprehendens, in regiam suam cum magna hilaritate perduxit, iussitque deinceps sibi ac suis omnibus ita necessaria ministrari ac reliquis sibi intimis ac consanguinitate propinquis optimatibus.


De comite Marchiae Eduardo


16. Interea magnis gravissimisque dissensionibus atque procellis flagrare coepit ipsa Anglia, et comes Marchiae Eduardus ducis Eboraci filius, nescio qua stimulatus accensusque furia, ad regni tyrannidem aspiravit, regemque illum optimum Henricum sextum primo clandestinis, post apertis prosecutus est odiis. Sed Deus omnium speculator et aequissimus iudex non passus est sanctum virum insidias latere. Quare perspecta illius suorumque malignitate ac perfidia, non se illis credebat amplius. Sed quo magis tegitur magis aestuat ignis, et pallida Tisiphone faces accendit mortiferas, quibus illos ad violandum fidem ac iusiurandum excitat. Iam omnia armis regni loca resonant, bella undiquaque cientur, et in sanctum regem parantur exitia. Mirum dictu est quid sit occulti potentia fati, quo alii ad bona, alii ad mala feruntur praecipites. Unde non iniuria tragicusexclamât, Fata nolentem trahunt, volentem ducunt. Hoc ideo dixerim quia Richardus, comitis praefati Marchiorum frater, Glaucestriae dux, si vera est fama, ad regem innocentissimum trucidandum decernitur; huic namque ab unguiculis sanguinolenta placuere facinora.

17. Sed priusquam ad altiora conscendam, digressione hoc in loco utendum mihi peropus est, qua prius detestabilem illorum mutuo conflictationem ac furibundam concertationem inter se aperiam. Qua in parte lectores rogatos velim ut me excusatum habeant, si illorum temporum procellas per gestorum seriem non exequar. Nam illis ego temporibus non aderam, neque antea quicquam de his auribus acceperam. Praeterea, ut in praefatione dixi, non tam historiam quam vitam enarro, atque utinam ad illam expoliendam suis laudibus atque praeconiis idoneus essem. Certe dum haec scriberem relatorem sive recensorem quempiam non habebam, qui mihi, ut principio optaveram, dicendorum materiam mihi proponeret. Quare ut caecus in tenebris ambulans sine ductore, nihil praeter auditum habeo. Ad haec accedit hebes tantarum rerum et obtusa malis mens atque memoria. Quas ob res si parum ordinate singula carptimque attigero, ignoscant mihi precor humillime qui nostra legent.Nam praeludia sunt haec, et quasi praegustamenta, et ad fallendum tempus et otium a me solo praeemeditata. Audacibus itaque cœptis, quae restant cursim hincinde, ut apes solent per varios incidere flores, prosequamur.


De intestinis bellis


18. Haec ego, ut praedixi, bella intestina quo potîssimum ordine exequar diversus agor. Sed ut quaeque phantasiae et memoriae sese offerunt discriminatim sine ordine, a nobis referuntur. Fuit illis diebus comes Warwici, vir populo carissimus belloque potentissimus, qui pro Henrico rege tunc strenue militans in campo interemptus est [ . . . . . . . ] Quo, ut aiunt, rex ipse Henricus ab illo qui coronam iam usurpaverat, post partam victoriam adducitur. Quo bello illustres duo germani, comes videlicet praefatus, et marchio Montis Acuti, fortiter pugnando ceciderunt. Rex ipse postea, rebus compositis, Eduardus, inquam, ille comes Marchiae a nobis supra cognominatus, iam regio fulgens honore, quid cum Henrico sexto rege beato faceret meditabatur. Post vero multa versanti tandem optimum factu visum est ut illum morti traderet. Non possum hoc in ioco me lacrymis abstinere, dum mecum in sanctum virum truculentiam, immanitatem, crudelitatem, secreta mente revolvo, quare paululum ab incepto divertens non sine magno doloris testimonio exclamare libet.


Auctoris lacrymosa exclamatio


19. Omnipotens aeterne Deus qui cuncta creasti ex nihilo, qui mundum hunc perpetua ratione gubernans, per totum orbem regna partitus es, in quibus modo illum humilias, modo istum exaltas, exaltas, inquam, humiles, tollis de pulvere viles, quaenam tibi ab aeterno huius regni Anglorum causa te movit ut illos tanta perturbationum vicissitudine impune gaudere permittas? Bone Deus, etsi ab mundi exordio omnia praevidisti praescivistique, tamen quibusdam longam criminum suorum impunitatem protrahens, alios in stuporem adducis, qui cum sceleratissimum quemque videant improbitati suae votum habere mirantur, sane maxime a te mortalia vix curari suspicantur. Nam boni et innoxii plectuntur, mali praesumunt. Rex iste tuis semper mandatis obedivit iustus, pius, innocens, et permittis tamen sceptrum regni a manibus suis violenter abstrahi, et ab illo qui ambitione mala nullo iure nititur usurpari, Sed longius quam institutum nostrum exigat ingenti perculsus amore pervagatus sum ad te, non sine ratione, siquidem tam boni principis tam Deo grati me crudelis turbat exitus. Verumtamen tibi, o regnorum regumque ordinator et rector, ita tibi complacitum est ut per multas huius vitae anxietates ad te denique perveniamus. Sic et in isto rege sancto factum esse nunc demum compertum est, qui regali solio perperam depositus, coelesti diademate cum supernis regibus coronatur. Illi autem, qui illum cruciavere, poenas suis meritis condignas luunt. Sed ad ipsum regem optimum revertamur.


De crudeli sancti regis morte


Cum per multa retro tempora rex iure suo spoliatus in carcere detentus esset, lugeretque tum consortis suae clarissimae Margaretae reginae exilium, tum strenuissimi filii sui principis mortem intempestam (is enim paulo ante Bernardi campum in Theoxberye proelio belligerens ceciderat), diuturnis nihilominus ad Deum precibus quotidie laborabat ut Deus illum a tantis absolutum malis, ne extremam regni ruinam cerneret, divino se nutu liberaret. Atque, ut paucis quae tune idem rex bonus orabat expediam, orationis ipsius effectum hic inserui.


Divi Henrici oratio


21. “Si pro tot tantisque malis, dulcissime Iesu, perinde ac pro bonis, tibi gratias non agam, sum plane ingratus. Quantas etenim mihi in hoc vitae cursu fortunas tum bonas tum malas dederis non clam te est. Bonas autem pariter et malas de manu tua libenter suscepi, qui solem tuum facis oriri supra bonos et malos et pluis super iustos et iniustos. Prosperitates quas mihi contulisti non iactantia, sed pro gratiarum actione repeto. Parentem utrumque mihi dedisti regum progenie nobilissima antiquissimaque procreatum. Genitoris autem mei in Gallia innumera pene gesta referre locus iste fortassis expostularet. Verum ad alia properat oratio. Unum illud de me ad Dei gloriam recusebo.

22. “Pariseorum urbe florentissima coronatus sum, postea pudicissima coniuge donatus Margareta Regnati Siciliae regis filia sapientissima, ex eaque filio Eduardo principe suscepto, et regno tot annos pacifice gubernato, gratulandum mihi profecto melius est quam dolendum. Et licet nunc malis omnibus obruar, si patienter illa perpetior, ad meritum omnia redundabunt. Quicquid igitur sinistri Deus in me contulerit patiar, nec longa patientia his qui multa commisere flagitia, nec facit malam mortem nisi quod sequitur mortem. Mors enim mala putanda non est quam bona vita praecessent.” Haec et huiusmodi permulta rex ille constanter praedicabat custodibus suis [ . . . . . . . ] His itaque gestis, ecce humani sanguinis sititor ille Richardus Glaucestrise dux a fratre suo Eduardo quarto missus ad ipsum Henricum trucidanduin accessit, illumque [ . . . . . . . ]

23. Quanta huius truculentam necem postea secuta sunt mala totus pene mundus testatur. Calamitates siquidem ad cumulum innumerabiles post illa consecutae sunt. Nam et Eduardus ille quartus rex, alioquin potentissimus magnificentissimusque, post mortem suam in liberis suis, quos praedicto Richardo fratri suo commiserat protegendos mulctatus est, qui dum viveret et successorem hune regem nostrum Henricum septimum fore saepius formidaret. Propheticis quorumdam testimoniis exterritus, apud Franciscum Britanniae ducem pretio precibusque saepe contendit magnis pollicitationibus ut Richemundiae comitem in patriam revocaret Sed mater illius, mulier prudentissima, dolum prospiciens, secretis nuntiorum ac litterarum alloquiis ne rediret assidue prohibebat. Postremo Eduardus, irritis cunctis laboribus, illum furtim habere tentavit. Verum nec praevaluit umquam in Deum mortalis astutia, quare posthaec adversa valetudine correptus obiit.

24. Richardus, ergo, protector a rege vocatus et declaratus, primum filios fratris ex Wallia accersiri iussit, dissimulans quam animo tyrannidem iam conceperat. Sed regina Elizabeth Eduardi regis conjunx prudentissima, sibi suisque prospiciens loca immunitate privilegii sacra incolebat. Quid multa? Tyrannus in arce Londinia, post interemptos quos noverat fratri suo fidèles dominos, nepotes quoque clam ferro incautos feriri iussit, sicque mors morte, exitium exitio pensatum est. Tune regionem totam singultibus doloribusque misceri cerneres, tunc regni proceres vitae suae timentes, alter in alterius periculum cogitabat quid facerent. Ore fideles, corde vero procul a tyranno gemitus compescebant. Quid plura? Coronam interea ille usurpans ad regni solium sublimatus est. Interim ad Richemundiae comitem nova per matris nuntios de peractis in Anglia mittebantur. Ille prudenti fretus consilio cum Britanniae duce Francisco quid rerum exequatur consilium capit. Ille si comitem cum Richardi gratia remitteret rem suam perficere ratus, de captanda Richardi regis benevolentia cogitat. Verum enimvero cum huiusmodi cogitatum Richemundiae comes una cum suis familiaribus intellexisset, declinandi a via clanculo consilium fuit. Rebus itaque undecumque dispositis, venatum comes ire dissimulans, paratis hincinde suis tutoribus, in Franciam clam proficiscitur. Interea Richardo ab Henrico duce Bouquingameae in Wallia insidiae parabantur, quarum rumore ad se delato comes in Angliam redire semel instituerat. Sed marchio Dorsset Eduardi quarti privignus, qui paulo ante ad Richemundiae comitem in Britanniam Minorem profugerat, illum ab instituto dehortabatur. Qui tamen postea Richardo solicitatus, Richemundiae comitem Parisiis derelinquens, in Angliam aufugere clam decreverat nisi Richemundiae comitis prudentia obstitisset. Missi sunt igitur [ . . . . . . . ] qui illum capientes reduxerunt. Publica demum custodia diu Parisiis mancipatum, comes ubi regno potitus est pietate ductus in Angliam revocavit, illumque solita (iniuriarum immemor) benevolentia complexus est.

25. Sed ad rem ipsam redeo. Richemundiae comes ubi Karolo Franciae regi septimo eiusque sapientissimo concilio rem omnem a principio exposuit, rex, divino velut oraculo admonitus, egregium etiam decorumque principis vultum, innatam prudentiam et suavem facundiam Gallici sermonis admiratus, non potuit non vehementer ipsius gaudere adventu. Ad haec accessit omnium regni procerum incredibilis in eundem affectio, inaudita vero praecipue sapientissimae humanissimaeque dominae duxissae Bourbonniae regiae sororis benevolentia. Quibus omnibus factum est ut senatusconsulto praedicto comiti suppetias ire decerneretur. Paratur illico exercitus, pedestres equestresque copiae conscribuntur. Huius autem expeditionis cui summa rerum imprimis commissa erat, ductor fuit strenuus et sapiens miles dominus de Chandea. [ . . . . . . . ] Paratis itaque navibus felici comes sidere, priusquam navim ascenderet, sicut princeps Catholicus, talibus ad Deum, genibus ad terram positis, humiliter usus est:


Richemundiae comitis ante traiectionem oratio


26. “Haec est illa dies, misericordissime Deus, in qua tuo iussu navem conscendere in animo est; verum, ut tu mihi optimus testis es, non cupiditate, non ambitione, non denique humani sanguinis siti, istud iter aggredior. Sed Angliae regnique populorum longam miseratus calamitosam captivitatem illuc accedo. Novisti, optime Deus, in sanguinem meum a truculentis hominibus satis fuisse debacchatum, usque adeo quod nihil ferme reliquiarum generis mei relictum est quin totum ferro ac proscriptionibus perdiderint. Tantum restat mihi carissima genitrix mea, quae propter me magnos, et eos quidem dîuturnos, dolores patitur. Dabis, igîtur, iustissime iudex (si mereor ad quod venio) potentiam. Quod si ius mihi regni non debetur, te precor humillime ut in melius consulas dirigasque nos ex hoc die, quatenus a voluntate tua non discedamus. Vos autem, strenui commilitones mei, qui tantis temporum intervallia ab uxoribus, liberis, patria, parentibus exulastis, si Deo ita visum est ut ad iura nostra hoc tempore revertamur, resumite animorum vires, et mecum in Angliam puris integrisque cordibus assistite. Videtis tyrannum omnia cruoribus replevisse, ducemque Boquingamiae sibi olim carissimum trucidasse, plerosque etiam insontes, regni heroas, propriosque nepotes interfecisse. Nos autem, qui Dei nutu relinquimur, sitibundus sanguinis pari modo perdere discupit, fecissetque antea si Deus ab itinere quod nuper ingressi fueramus non retraxisset. Nunc vero tempus nostrum advenit, quo Deus iudex iustus illius scelera manibus nostris puniet. Estote igitur fortes hoc in bello, et Deum ante oculos semper habete. Et quidem molestissime fero quod praeter naturae mea conditionem crudelia bella tentare compellimur. Sed praestabilius est Deo iubenti parere quam reliquum vitae nostrae tempus inter alienas gentes degere. Et quamquam parva manu viam ingredimur ac populosam regionem bello potentem pauci accedimus, in Deo si spes nostras firmiter statuerimus non dubium est quin pauci multos vincere possimus. Dum Moyses rectas in cœlum habebat manus vincebatur Amalech; si vero paululum illi conciderent invalescebat. Referre longum esset quot duces, quot reges, quot imperatores, parvis sociati copiis ingentes exercitus superarunt. Praeterea Xerxem, Darium, Craesum et alios quamplures, tam Lacedaemonios quam Thebanos, Athenienses, Carthaginienses, Romanosque principes exiguia copiis superatos. Non in multitudine bellantium sed in Dei manu consistit victoria. Verum tempus hoc pluribus verbis non indiget. Cerno enim vos ad rem gerendam vestrapte virtute satis accensos. Quare, si unum dixero, finem dicendi faciam. Vos quibus est Deo serviendi ministrandique officium, sacerdotes clericosque omnes Deo devotos, oratos vehementer velim, ut sine intermissione ad Deum preces effundatis, donec sua misericordia votorum compotes effecti, digna laboribus omnium praemia omnibus repen- damus.”

27. Haec ubi dixit, omnes uno ore, omnes uno eodemque pectore ad clarissimum fidissimumque Oxonii comitem pro responsione facienda vota sua unanimiter contulerunt. Quorum desideriis comes ipse gratiose satis, ut omnia solet, humaniterque faciens, genu ad terram posito, talibus ad Richemundiae comitem humiliter usus est:


Oxoniensis comitis pro toto exercitu fidelis sane et benigna responsio


28. “Iampridem, sapientissime domine, illustri dominationi vestrae corda nostra satis excellentiae vestrae cognita arbitramur. Sed quia pro sapienti prudentia vestra impraesentiarum nos admonuit, fecit hoc certe non minus sapienter quam necessario. Quis est enim tam magnanimus qui aliquando in rebus bellicis et in ipso agone non formidet ? Audacia profecto quantacumque in animo est in bello patet. Interdum etiam pusillanimitas et vecordia vel fortium virorum pectora plerumque deterret. Quare vetustissimi instituti consuetudo sane laudabilis est, ut bellorum imperatores commilitones suos ad fortiter pugnandum admoneant, non quod de illorum fide dubitent, sed ut ad rem gerendam avidius excitentur. Sic ille diligentissimus ac victoriosissimus Iulius Caesar ante Pharsalicam expeditionem, sic Pompeius Magnus, sic Lucius Catilina, sic quicunque perlegitur optimus dux fecit. Hinc est, modestissime princeps, quod iustos facit iniuria ducis esse motus et causas invenit armis.



Expulit hinc Latia discordes urbe tribunos

Victo iure minax iactatis curia Gracchis.


29. “Cernis autem, humanissime princeps, ut omnes nos pellimur ex patriis laribus, patimurque volentes exilium. Tua nos faciet victoria cunctos victores, nunc maxime dum trepidant nullo firmatae robore partes, dum tyrannus omnibus infestus est, dum vobis promissi fideles potentesque expectant. Dicam igitur, sed breviter cum Curione,



Tolle moras, semper nocuit differre paratis.

Par labor atque metus pretio maiore petuntur.’


Adde quod arma tenenti omnia dat qui iusta negat : nec numina desunt. Nam neque praeda tuis neque tyrannis quaeritur armis. Detrahere tantum a regione tyrannum animus est. Ignosce mihi precor, optime princeps, si hanc respondendi provinciam ante alios omnes susceperim. Nam postquam me primipilum red primaeque aciei ductorem ordinasti, ut Laelius ille Caesari, sic ego excellentiae tuae verbis illius respondere iubeor in hune modum, Britanni o vere successor et haeres imperii:


Veras expromere voces,


Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,

Conquerimur. Deeratne tibi fiducia nostri?

Dum movet hic calidus spirantia corpora sanguis,

Et dum pila valent fortes torquere lacerte,

Degenerekm patiere togam regnumque senatus?

Usque adeo miserum est civili vincere bello?

Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis

Littora, per calidas Libyae sitientis arenas,

Haec manus ut victum post terga relinqueret orbem.

Iussa sequi tam posse nobis quam velle necesse est.

Tu quoscumque voles in planum effundere muros

Hic aries actus disperget saxa lacertis red

Illa licet tolli penitus quam iusseris urbem

Roma sit.”


30. His ita ab illo animoso pectore palam expositis,


Cunctae assensere cohortes,


Elatasque alte quaecumque ad bella vocaret

Promisere manus. It tantus ad aethera clamor,

Quantus, piniferi Boreas cum Thracius Ossae

Rrupibus incubuit, curvato robore pressae

Fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.

Princeps ut videt, ne quo languore moretur

Fortunam


se vocantem in naves illico cunctos iussit introire, vocatisque apud Deum sanctis insulae Britanniae indigetibus ut pro se exercituque suo interpellarent, aura secunda navigationi prosperum iter aperuit. Solventes igitur felicibus austris et numine dextro ancras, [ . . . . . . . ] in Angliam appulerunt. Illuc autem, ut pollicitum fuerat, [ . . . . . . . ] imprimis convenere.

31. Communicatoque in testa nucis de rebus gerendis, loco et tempore, cunctis etiam quae a Richardo parata contra fuerant intellectis, acies a magnanimo principe extruitur, eiusque summa praefato Oxoniensi comiti commendatur. Ille, armorum non ignarus, disciplinas militaris rationem habendam cum ipso principe caeterisque proceribus suadet. Aderant, ut supra memoravi, cum ipso principe iussu praefati regis Karoli nobiles aliquot et strenui milites, quorum praecipuus dominus de Chandea vir militari doctrina praeditus.

32. His atque aliis in acie constituas ipse comes Oxonii ex portu Walliae qui [ . . . . . . . ] nuncupatur, viam primus intrepide aggreditur. Non praetermittenda hoc loco mihi videtur pia et tali principe digna quum primum illam e navi prospexit ad Angliam salutatio, et dum terram attigisset ad suos iustissima exhortatio.


Richemundiae comitis ad Angliam salutatio, ad suosque secunda iustaque exhortatio


33. “Salve, belli potens pacisque magistra, ingeniis ornata sacris, dotataque cunctis fortunae donis. Excellis omnes quas maximus ambit Oceanus, nullique satis laudata virorum es. Ad te post longas lentus venio <moras>, quas pateris adhuc calamitates innumeras coelesti numine admonitus. Non ferro, non igne, non praeda populare te volumus, sed a tyrannide liberare, antiquumque ius nostrum post beati Henrici sexti trucidationen hactenus intermissum redhibere, Deo iuvante, decrevimus. Tui autem cum gaudio revisendi spes mea longa fuit. Nunc autem ubi te cerno, licet afflictam, truculentoque tyranno misere servientem, mihi gaudeo, tibi gratulor, te amo, tua tuebor. Et quisquis vel meorum in te iniurius fuerit, illum (Deum testor) tamquam atrocissimum hostem persequar, mulctabo, puniam. Quare vos omnes admonitos velim ne quid in plebem victus aut lucri gratia perperam committatis, neve a quoquam indigenarum aliquid rerum suarum sine praevia facta solutione accipiatis. Sed, si pecunia egeatis, ecce praesto sunt qui vobis recte persolvent. Vos autem itidem in alios faciatis, nihil aut verbo aut facto quod vobismetipsis facere minime voletis perpetrantes. Si ita feceritis, Deus erit nobîs propitius, quippe alienis diu non gaudet illicitus usurpator.” His ita pie humaniterque a principe dictis omnes concorditer assentiuntur, pollicentes bona fide suis ductoribus se ita facturos, quod si secus agerent se patienter animadversionem perpessuros.


De rumore ad Richardum delato


34. Dum haec in castris iamdictis geruntur, ecce fama praepetibus ad tyrannum pennis transvolans refert dubio procul Richemundiae comitem in Wallia cum multis copiis descendisse, properareque ad bellum quam citissime cum hoste gerendum; ad propria se rediisse iura tam paterno quam materno iure sibi debita, nec cunctari velle diutius, sed cum ipso confligere: tempus advenisse vindictae, lentoque gradu Deum ulcisci, tandem gravius in sceleratos animadvertere. Haec et huiusmodi permulta audiens, tyrannus, ut coluber mala gramina pastus, in furorem ac rabiem inflammatur atque accenditur, non secus ac Hyrcana tigris aut Marsus aper ubi vulnera sentit. Itaque repentinum in clamorem erumpens furibundus ita suas alloquitur:


Tyranni in suos furibunda oratio


35. “Arma, viri, ferte. Arma enim habemus in manibus quae tantopere optabamus, quare viribus utendum est quas fecimus. Edico autem vobis, iubeo atque impero ut sine misericordia, sine pietate, sine gratia, omnes igne ferroque perdatis. Gallos autem et exteros quosque ad unum iugulate, enecate, ac cruci affigite. Ipsum vero Richemundiae comitem sine ullo vel sanguinis vel nobilitatis respectu trucidate, aut vivum si potestis adducite, ut illum prae sententia mea excogitatis novis atque inauditis suppliciis, vel mea manu trucidem, iugulem, interimam. Ite igitur vos, cubicularie mi fidissime, et mandata dicto citius exequamini.” Ille impiger, datis huc atque illuc regiis literis, extemplo cunctos regni potentatus advocat, mandata ut ocius exequantur admonet. Verum illa tempestate tyranno parere neglexit vir bonus et prudens dominus Stenle nunc comes Darbeyase praedicti Richemundiae comitis humanissimae genitricis maritus, vir profecto unacum praeclaris liberis suis fide ac sapientia praestanti. Hi aequitatis iura petenti Richemundiae comiti non iniuria adhaeserunt. His princeps ipse mirifice fretus recreatusque praelium audentius ingreditur. Quid multa ? Iamque dies aderat qua praelium inire utrinque partes decreverant.


Auctoris excusatio


36. Hoc ego bellum quamvis auribus acceperim, tamen hac in parte certior aure arbiter est oculus. Diem, igitur, locum, ac belli ordinem, quia ut dixi sum privatus hac luce oculorum, ne quid temerarie affirmem, supersedeo. Et pro tam bellico campo, donecplenius instructus fuero, campum quoque latum hoc in albo relinquo. [ . . . . . . . ]


37. Parta Dei optimi maximique divina dispositione a Richemundiae comite feliciter victoria, tyrannoque pro meritis trucidato, stridor lituum clangorque tubarum astra ferit. Ecclesiastici praeterea ordinis omnes qui cum illo faustissimo Richemundiae comite advenerant voces imo pectore ad coelum usque cum pientissimis eunt precibus. Inter quos ille reverendus fidissimusque, tunc secretorum, nunc vero privati sigilli custos et Wyntoniensis praesul, dominus ac Maecenas meus observandissimus, coelestis militiae copiis, unacum felicis recordationis fratre Michaele Dyaconi Assavensi episcopo Franciscano, regio quondam confessore, item domino Christoforo Wrsouyt decano Wyndezorae, regio tunc eleemosinario, praelatus erat. Princeps autem Christianissimus, non ut plerique mortalium solent, in prosperis humillimus extitit, manuque cunctis silentium imperante sic exorsus est:


Post triumphum ad Deum Richemundiae comitis gratulatio


38. “Gratia nulla potest a me nunc digna referri, pro meritis tantis gratia nulla potest. Verum qui referre gratias non potest, habere agereque potis est. O magnum divinae pietatis opus, mirabile dictu ! Totum igitur coelestis gratiae dono ascribens, quod lingua et pectore nunc possum, tibi gratias ago, misericordissime Iesu, et tibi, o virgo puerpera Dei genitrix, in cuius servitio hac luce Saturni dicata victoriam adeptus sum. Semper honore meo, semper celebrabere votis. Vosque omnes, sancti indigetes, quorum suffragio triumphavi, pergite ad Deum preces effundere quatenus tam felicibus initiis fortuna demum respondeat. Abs te principium, tibi desinet, o pia virgo! Dirige conceptas in tua vota preces summae trinitati, tibi omnibusque coelicolis de referenda gratia deinceps providebo. Interim, `


Praesules sacri celebres ministri,


Prima sunt vobis quibus ille primo

Visus est olim recubare fano red

Gaudia certe.


Quid dicam aliud nescio, tanta laetitia tantoque maerore conficior. Laetitia primum, quia vos, o commilitones mei, ad patrios lares feliciter perduxi. Moereor tamen tot fortiorum virorum stragem conspiciens, quos tamen honorifice mandare sepulturae velim. Imprimis ipsius Richardi regis in [ . . . . . . . ] cum omnimoda reverentia sepeliendum sentio.”

39. His honorificentissime praestitis Richemundiae comes una eademque omnium voce ac voluntate rex iterum iterumque claris vocibus salutatur. Tune subditorum corda timore diu ac formidine praeclusa laxantur, tune quisque regi iam nominato cor suum aperit, iuratque fidem quam antea profiteri non audebat, se inviolatam servaturum. Capti sunt autem eo bello principes [ . . . . . . . ] et publica iussi custodia detineri quousque, compositis pacatisque rebus, rex ipse liberius illis intendere posset.


De regia coronatione


40. Rex ipse Richemundise comes Saturni luce, quo etiam die de hostibus triumpharat, urbem Londinum magna procerum comitante caterva laetanter ingressus est. Ad cuius adventum ego, etsi oculis captus, amore iampridem sui ac desiderio inflammatus astiti, laetusque poetico furore afflatus palam hoc carmen cecini:


DE PRIMA REGIS VICTORIA CARMEN SAPPHICUM


Musa, praeclaros age die triumphos,

Regis Henrici decus ac trophaeum

Septimi, lentis fidibus canora

Dic age, Clio.


Dicat arguta chorus ille sacro 5

Voce cum Phaebo, cythara canente

Grande certamen, ferat huncque regem

Semper ad astra.


Huius adventum recinant iocosa

Fronte laetantes pueri et puellae. 10

Civitas gaude velut uxor uno

Laeta marito.


Ecce nunc omnes cecidere venti,

Murmuris praeter Zephyrum tepentem.

Hic rosas nutrit nitidosque flores 15

Veris amoeni.


Quando ceu longus tenuit colonos

Imber, et nubes resoluta fluxit,

Et diu pendens aratrum reliquit

Tristis arator, 20


Aureus tune si roseis Apollo

Nubis obscurae tenebras quadrigis

Vectus exsolvat referatque lucem,

Cantat arator.


Sic dies atras religat querelas 25

Quo suos princeps repetit penates,

Et nitent soles melius potenti

Rege sub isto.


Navitae vastum revolent per aequor

Caspium, et nullas metuant procellas. 30

Ultimos iamiam videat Gelonos


Anglica pinus.


Ergo iucundis hodie Camoenis

Gaudeat late regio tumultu

Tota, nec post hoc metuat tenente 35

Rege coronam.


41. In hoc iucundissimo ingressu voces omnium audisses angelicum principis vultum praedicando benedicendoque, regium nomen Henrici ad sidera tollentes. Rex deinde longo fessus fatigatusque itinere (ex Sancto Albano quidem profectus erat) in palatio episcopali Londini illa nocte quievit. Deinceps de coronatione consulitur, et die a regiis consiliariis instituta arcem Londiniam rex adiit. Et quid inibi rerum gesserit insignes viros decorans honoribus militaribus atque heroicis hic narrare perlongum esset. Verum ubi de huiusmodi rebus certior factus fuero prolixius scribam. Quare hic spatium quoque praetermittere consilium fuit. [ . . . . . . . ]



De regalibus conviviis et torneamentis in ipsa coronatione regio luxu celebratis


42. Hic etiam, Musa, pedem cohibe. Quorsum, temeraria, quorsum ire paras? Tantis impar es conscribendis illustrandisque rebus. Itaque donec ex aliis ut quae gesta fuerint intellexero, illa similiter consulto praetermisi. [ . . . . . . . ]

43. Interea de uxore ducenda rege excellentissime coronato consilium deliberat. Et quamquam ante suam istuc profectionem dux ipse Franciscus Britanniae cum Anna filia sua primogenita ipsum regem maritare saepius orando contendisset, rex ipse prudentissimus sine suorum consilio quicquam peragere recusabat. Ad haec accedebat Eduardi quarti pro Elizabeth primogenita quoque filia sua dum vita fungebatur iusta atque importuna pene solicitatio. Et sane, ut postea rei comprobavit eventus, de nutu praedicti Eduardi nobilissima ac prudentissima filia Henrico regi pudicissime servabatur.


Elizabeth Eduardi quarti primogenitae laus


44. Non possum silentio praeterire ipsius antememoratae Elizabeth Eduardi quarti filiae dum adhuc puella esset laudes atque praeconia, quare de multis pauca hic apposui. Inerat illi ab unguiculis Dei timor et servitium admirabile, in parentes vero mira observantia, erga fratres et sorores amor ferme incredibilis, in pauperes Christique ministros reverenda ac singularis affectio. Cum autem regem victoria potitum intellexisset laetitia animi exclamans, “Et tandem,” inquit, “respexisti, Deus, in orationem humilium et non sprevistis preces eorum. Memini equidem, neque unquam me meminisse pigebit inclytae memoriae illustrissimum genitorem meum huic quondam formosissimo principi me voluisse dicare. O utinam nunc tam digna forem! Sed, defuncto patre, amicis bonis careo qui tantum negotium attentarent. Adde quod alteram fortasse trans mare me forma, aetate, fortuna et dignitate maiorem hic habiturus est. Quid dicam? Sola sum, et nemini consilium ausim aperire meum. Quid si matri referrem? Pudor est. Quid si aliis dominis ? Non est audacia. O si cum illo communicare possem, forsitan inter loquendum in hanc sententiam incidere possem. Quicquid erit nescio: unum hoc scio, quod nescit abesse Deus in se sperantibus. Quare, cogitandi finem faciens, in te, summe Deus, omnem spem repono meam. Fac mecum secundum misericordiam tuam.”

45. His secum secreta mente reputatis, Deus iustus et optimus tam iusto praesertim puellari desiderio annuens tandem permisit ut principis animus, audita integritate, fide ac probitate puellae, ad se amandum inclinaretur. Facto igitur, convocatoque omnium regni optimatium supremo consilio, decretum est ut ex duabus olim mortali odio laborantibus familiis una domus unanimi concordia fieret. Ergo tedis iugalibus toroque maritali congrua parantur ornamenta. Et in hoc etiam apparatu pro dignitate perscribendo haeret ac dubitat animus. Et idcirco tantam rerum affluentiam in ipsis regiis nuptiis ac reginae coronatione affatim exhibitam, largifluis circumquaque muneribus liberaliter omnibus praestitis, conviviis, choreis, torneamentis ad id gaudii illustrandum amplificandumque largissimis, auri, argenti, annulorum, gemmarumque munificentia concelebratis, consulto praetermisi. [ . . . . . . . ]


46. Post celebratas regales nuptias, ingens toto regno laetitia exorta est. Nam antea, ut dixi, vehemens et immortale odium praeclaras domos illas pene vastaverat. Sed postquam tam felici connubio coniunctas audiere, populi longe lateque gaudiorum ignes exstruxerunt, et choreis cantibus conviviisque per urbem Londinum multifariam concelebratis, Deum optimum maximum omnes utriusque sexus regis et reginae prosperos successus precabantur, utque prole tandem suscepta ac novello principe edito illorum gaudia gaudiis cumularentur. Quorum precibus annuens dominus Iesus Christus non multis post diebus serenissimam reginam exoptata prole foetam esse permisit. Tunc felicissimo regi nova felicitas, reginae magna iucunditas, ecclesiae summa laetitia, curiae ingens hilaritas, toti denique regno incredibilis voluptas orta est. Nec abs re quidem: nam, ut postea res ipsa indicavit, non Anglia solum, imo vero totus (si maiores in luce moras sibi fata dedissent) mundus de tanto pignore sempiterna laetitiae causas habuisset. Verum Deus, qui cuncta gubernat, in cuius manu regnorum sceptra regumque vitae modi sunt, aliter de illo disposuit.


De Arthuro principe nato


47. Gravida iam sed partui proxima regina, rex per id tempus regni tune novi negotia determinans ac totius reipublicae corpus, diu antea per singula mutilatum membra, reintegrans Wyntoniae residebat. Partus vero tempore appropinquante, et revolutis mature pariendi mensibus, ecce princeps novellus oritur, tantam venustatem, gratiam ac virtutem prae se ferens ut omnem omnibus saeculis inauditam ante felicitatem protenderet. Hanc, equidem, faustissimi principis futuram prosperitatem quidam furore divino afflatus, dum Elizabeth reginae clarissimae genitricis suae coronationem praecineret, longe ante praedixerat hisce carminibus lyricis:


REGINAE CORONATAE PRAENOSTICUM



Descende sacro, Calliope, iugo,


Descende intonsi pectine Cynthii

Donata, Musarumque prima,

Pythia plectra gerens adesto.


Regina, summi progenies Iovis, 5

Verna coronam candidior rosa


Gestans, rosetis ut Diana

Prosilit e mediis refulgens,


Exorta divis coelitus optimis,

Coniuncta tanto numine principi, 10

Totum decoris qui serenus

Laudibus exsuperavit orbem.



O matre Phoebi nympha benignior,

Quae tanta talem protulit principem,

Virtute praecellens honesta 15

Quippe satum genitore tanto,


Iurata iuncto foedere castitas

Effecit auctis iustitiae modis

Aeterna quo regnans amore


Saecula pax referat Sibyllae. 20


Regina laeto pectore, civitas,

Ergo coronam excipit inclytam.

Gaudeto praeclaras utrasque


Semper honore rosas canendo.


Suavissimas flagrantissimasque rosas, purpuream, videlicet ac niveam Arturus ipse uno eodemque stipite pululans tanta prosperitate secundavit ut omnium retro principum reliquorum famam eius inclyta virtus, si non exsuperaverit, aequavit certe.


De Arthuro sacrosancto fonte regnato



48. Post tam prosperum sidus Arturi sterili tune novellorum principum mundo collatum omnes Erebi Furiae longe profligatae sunt. Orta enim Arcturi stella, quae secundum genetliacos xij. calend. Octobris oritur, Arturus quoque princeps natus est. In cuius natalis gratulatione centum a nobis carmina composita sunt, quae propter prolixitatem hic omisimus, quorum initium tale est:


Pergite nascentem puerum celebrare, Camoenae,


Et prolem claris ducentem regibus ortum.

Solennem celebrare diem. Redimite decenti,

Angli, flore comas, et cingite tempora sertis.

Tibia det sonitum, pueri teneraeque puellae 5

Et choreas agitent et plausibus aethera pulsent,

Laetaque festivos tractet Londinia ludos.

Regius ecce puer Arturus surgit Olympo

Missus ab aethereo, nostri spes altera regni.

Spargite humum viridi permixta floribus herba, 10

Et cedente die dent laeta incendia lucem.

Fastus adest felixque dies celeberrimus Anglis.

Vulgus Io Paean, lo Paean curia dicat.

Instaurent epulis mensas et pocula libent,

Alterutrumque bibant pleno cratere Lyaeum, 15

Principis et nomen sua quisque ad pocula dicat.

Vosque triumphali devincti tempora lauro,

Aris digna Deo persolvite vota, parentes,

Annuat ut nato quodcunque, Henrice, rogabis.

Nec tamen interea cessent solennia templis, 20

Sed pastorali mitra bissoque togatus

Antistes Christi sacrum de more ministret.

Inde sacerdotes magnis cum laudibus hymnos

Vociferant blandos, et numina sancta precentur

Ut puerum foveant qui splendida facta parentis 25

Augeat et proavos vincat pietate vel armis.

Et faciet, quoniam ingenium sic indicat. Ergo


Dum matutinos praeducet Lucifer ortus,

Hesperus occiduas dum Phoebum plectet ad undas,

Dumque vices certas et volvet stellifer orbis, 30

Annua tam celebris veneremur festa diei,

Urantur pia thura focis, urantur odores


Divite quos felix emittit Arabia terra.

Ipse suos veniat genius visurus honores

Et puro ipsius distillent tempora nardo. 35


49. Et reliqua quae sequuntur, quae dum felicitatem quam protendebant, et rursus calamitatem, lacrymosamque toti regno tempestatem insperato contingentem ob ipsius immaturam principis mortem considero, haeret mediusfidius lingua pallato. Prosequar nihilominus, ne historiae tenorem praetermittam, ipsiusque sacro fonte regnati pompam, festivitatem magnificentissimumque apparatum aliis conscribenda relinquam.


De felicibus virtutum successibus


50. Crescente paulatim aetate, virtutum quoque incrementa in ipso adhuc infantulo praelucebant. Tanta vis est naturae ut sine educatione aut cuiusquam adminiculo suapte bonitate ingenita nutritoribus suis virtutum futuram ostenderet indolem. Postquam enim velocissime prima litterarum elementa pernovisset, ad altiorem scientiae cognitionem ab optimo et doctissimo praeceptore suo magistro Johanne Red sine magno utriusvis labore perductus est. Nos autem post aliquot annos nonnihil adiumenti attulimus; estque de nobis illud apostolicum verificatum, “Apollo plantavit, ego rigavi, dominus autem incrementum dedit.” Hoc unum audacter affirmarim, illa aetate qua sextumdecimum nondum attigerat annum in grammatica Garinum, Perotum, Pomponium, Sulpicium, Aulum Gellium, Vallam; in poetica Homerum, Virgilium, Lucanum, Ovidium, Silium, Plautum, Terentium; in oratoria Ciceronis Officia, Epistolas, Paradoxa, Quintilianum; in historia Thucydidem, Titum Livium, Caesaris Commentaria, Suetonium, Cornelium Tacitum, Plinium, Valerium Maximum, Sallustium, Eusebium ipsum, vel memoriae partim commendasse, vel certe propriis manibus oculisque tum volutasse turn lectitasse. Post haec successit illius gratissima atque omnibus regni proceribus optatissima creatio in excelso Westmonasterii palatio concelebrata, tanta rerum omnium ubertate, opulentia, munificentia, ac liberalitate ut verbis id a me vix exprimi possit. Verumtamen nostris quantuliscunque versiculis excellentissimam suam creationem infrasubscriptis decoravimus.


DE ARTHURI PRINCIPIS CREATIONE



Arturi o soboles, atavis exorta beatis,


O decus et princeps nostri pulcherrime regni

Gloria, quae astriferos iamiam triateride plena


Surgit adusque polos totum vulgata per orbem.


Regia magnanimi proles celeberrima regis 5

Septimi Henrici, praemissum nomen Olympo,

Salve, Arture, iterum salve, quem lucida partu


Pleias enixa est, niveis, Paestane, rosetis


Ipsa, colone, tuis praestantior, unde capessat

Orsa tuo adventu Clio, quo tota creatum 10

Anglia magnificis te aeternum tollere ad astra


Laudibus incepta est. O lux memoranda quotannis!


Hac est illa dies qua Arturi saecula magni

Effigiem pueri sub imagine cernere claram

Nostra queant. Iam, Phoebe, veni citharaque per altum 15

Nunc Helicona sona, quo principis alma creandi

Arturi Aonidum praeconia turba sororum

Tanta canat, recolatque diem solennibus escis.


Finieram, cum nostra deus fulgore corusco


Limina pulsavit Musis comitatus Apollo, 20

Qualis ubi Delon veniens tua, Xanthe, fluenta


Linquit et humorem. Saliunt Dryopes, Agathyrsi


Cantibus exiliunt, plectro modulatus eburno.


Sic prior ingreditur dictis ac talia fatur:



“Surge, Erato, ex humili, iam, iam tibi sumere plectra, 25

Aurea nostra licet. Incipe, cara soror,

Solennem celebrare diem, penetralibus atque

Instaurare focos. Orta beata dies,

Arturum qua sceptra dabo tentare paterna

(Sic pia fata iubent). Ecce creandus adest. 30

Sumito turba novem Phoebi pia carmina, Musae,

Et viridi sacras cingite fronde comas.


Ipse triumphali redimam mea tempora lauro


Ut pia cum genio sacra videre queam.”

Dixerat arguta digitis et voce locutus 35

Cum cecinit modulis ex mea Musa suis.


Noster Arturo chorus, o sorores,


Principis laudes hodie Camoenis,

Dicat hoc Phoebus, iubet haecque princeps

Rite creatus. 40


Cuius affulsit populo serenus

Vultus ut veri simili rubenti.

Gratior solis radius nitescit

Pulcher ocellis.


Hoc nihil maius potuit Britannis 45

Iupiter fatis dare summus aequis,

Nec dabit, quamvis redeant superbi


Saecula regis.


Gloriam summo referant parentes,

Ergo, qui talem genuere divi 50

Indolis clarae puerum, tonanti

Sacra ferentes.


Gaudeat late regio canoris

Vocibus nomen repetens creati

Principis, laetos pueri et puellae 55

Ducite cantus.


Vota di servent faciles utrique,

Ut diu felix superet parenti,

Quique post longum genitoris aevum

Sumat habenas. 60


Patre cum divo seniore terras

Et senex ponti regat et tridentem.

Fila producens Lachesis iubeto

Currere fusos.


Haec ideo de creatione carmina post ipsius natalem hic apposui quamquam scirem non eo ordine tempora fuisse consecuta, ut possem consequenter ad ipsius regis famam immortalem illustrandam opportunius aggredi.


Mittit Innocentius ad invictissimum regem egregia munera


51. Per idem tempus Innocentius pontifex maximus reverendissimum episcopum Concordiensem unacum ense, auro, gemmisque, galero atque ornatissimo ad regem legavit. Qui postquam honorifice in urbe Londino receptus est post aliquot dies ab ipso rege, in conspectum reverendo admodum vultu prodiit, vir inquam venerabilis et perfacundus. Cui postquam fandi data est copia, post relatas ultro citroque salutes, quanto Pontifex maximus gaudio affectus est propter adeptam ipsius victoriam enunciavit, dein maiestati suae magnopere summa cum facundia gratulari; neque unquam sanctitatem suam dubitasse quin Dei nutu sua sublimitas ad vota perveniret; Deum sic solere regna disponere ut aliquandiu illis impunitatem, istis iniuriam perpeti concedat, tandem ius suum unicuique reddere; et quoniam audivit ad extremum sic evenisse omnia, tamquam pignus et monumentum fidei nostrae perpetuum ad bonorum exemplum malorumque formidinem gladium iustitiae, galerum vero longanimitatis ac perseverantiae ad se misisse, sperareque illum aliquando totius rei Christianae monarchiam adversus militantis ecclesiae hostes truculentissimos defensurum. Quibus verbis ab ipsius regis cancellario [ . . . . . . . ] non minus prudenter quam diserte responsum est. Ille responsione tam benigna contentus amplis donatus muneribus laetabundus abiit.


De varia principum legatione


52. Fuere ea tempestate ad prudentissimum regem variis ex regionibus oratores destinati, domini profecto insigni stemmate, excellenti ingenio, eximia doctrina, plurima rerum copia praediti, qui ob inclyti regis famam longe lateque per orbem terrarum volitantem gratulatum advenerant. Galli imprimis, Iberi, Teutones, Burgundi, Lusitani, Pannonii, Caledoniique a suis illustrissimis regibus ad regum omnium tamquam patrem atque imperatorem destinati. Quos omnes pro dignitate personarum ac nobilitatis antiquitate, adeo humaniter, adeo sapienter, adeo magnifice suscepit mansuetissimus rex ut nihil ad cumulum honoris amplitudinis et liberalitatis reliquerit. Hos itaque omnes ubi singulariter orantes audivit magna cum gratulatione dimisit. Illi ad suos se celeriter contulere.

53. Interim boreales in quendam suum illustrem alioquin et bello praestantem ac de regia maiestate benemeritum comitem Nortumbrorum, quia regis partes agebat, incautum invadentes trucidarunt. De cuius nece versus a nobis qui sequuntur editi sunt:


DE NORTHUMBRORUM COMITIS NECE


Nunquid es ludo satur, o Quirine?


Tam gravi quanto, furibunde, pulsu

Cogis humanos animos furenti

Currere motu!


Desinas, tandem, superate, nostro 5

Septimo Henrico totiens minari,

Qui tuo campo triplici reportans

Pila triumphat


Lauriger princeps, placidusque, mitis.

Hosticos omnes reprimit furores, 10

Ut diuturna liceat Britannis

Vivere pace.


Quid feros, o Mars truculente, agrestes

Dexteris movit, duce te, cruentis


(Proh scelus!) tantum comitem nefanda 15

Perdere morte?



Ergo iam, vani quoniam tumultus

Irriti prorsus cecidere nostri

Regis invicti sapiente cura,

Tela reconde. 20


Perge, rex fortis, pie, rex benigne,

Perge. Nam sacris mihi crede votis,

Annuet Christus genitrixque semper

Virgo beata.


Et prement atras Erebi sorores 25

Laeta per totum tua fata mundum.

Vela perducent Zephyri secundi

Per mare vastum.


Faxit ut nostris precibus diurnis

Supplices hoc nos Deus, hoc precamur, 30

Ut diu regni teneas habenam

Sospite cursu,



Currat et late per aprica rura


Sancta pax demum facies, 0 princeps!

Di dabunt vires, bene perge, tendunt 35

Carbasa venti.


Nunc tibi, nunc rex rediit serenus,

Civitas, claros modo sume vultus.

Dure iam pratis vacuus maneto

Cum bovem arator. 40


Haeduli iamiam saliant petulci


Per rubos florem cytisi virentes.

Inter audaces lupus erret agnos,


Hoste subacto.


Gaudeant omnes tenues popelli. 45

Gaudeas passim, regio, canoris

Vocibus promens, repetente cantus

Rege penates.


Rex itaque audita comitis nece molestissime tulit, collectaque manu boreales partes adiit atque in omnes qui insurrexerunt severe pro meritis animadvertit. Inde paulo post in Hibernia novitatis aliud ac prodtionis in regem molitum est.


De coniuratione Hibernica


54. Crudescente iterum filiorum Eduardi regis diro funere, ecce aliud novum facinus seditiosi homines excogitarunt, quippe ut fictionem suam mendacio velarent quemdam vulgo natum puerum, sive pistoris, sive sutoris, filium Eduardi quarti scelerata mente iactaverunt. Tantum apud eos valet audacia ut neque Deum neque homines, quum in regem suum odium conciperent, formidare curent. Sic, igitur, excogitata inter ipsos fallacia, Eduardi secundum filium in Hibernia regem coronatum fama retulit. Cumque ad regem talis rumor delatus esset, ipse, ut est sagacissimus, ab illis percontatur omnia: quomodo videlicet et a quibus illuc delatus sit, ubi educatus, ubi tamdiu moratus, quos haberet amicos, et alia huiusmodi permulta sapienter investigat. Nuncii missi pro rerum varietate varii, postremo [ . . . . . . . ] qui se illum si talis esset facile cogniturum asserebat, transmissus est. Ille autem arte mala iam instructus ab his qui Eduardi tempora notaverant ad omnia caduciferi interrogata promptissime respondebat. Tandem, ne longum faciam, falsa suggerentium instructione a plurimis eisdemque prudentibus viris Eduardi filius credebatur, adeoque firmiter tenebatur ut plerique mortem oppetere pro illo minime dubitarent. Quod sequitur specta. Tanta fuit illis diebus illustrium etiam virorum ignorantia, tanta caecitas (ne superbiam aut malitiam dixerim), ut comes Linconiensis [ . . . . . . . ] idem credere non ambigeret. Et quoniam ex ipsius Eduardi stirpe ductum habebatur, domina Margareta olim Karoli novissimi ducis Burgondionum uxor Eduardique germana illum per litteras ad se vocavit. Qui furtim hinc fugiens ad illam, paucis tantae proditionis consciis, celeriter est profectus. Atque, ut rem paucis breviter expediam, [qua] opera et consilio praedictae mulieris Hiberni borealesque ad hanc seditionem evocantur. Collecta itaque tam Teutonum quam Hibernorum expeditione, opitulante semper iamdicta domina, in Angliam brevi traiiciunt, oramque borealem appellunt.


De secundo Henrici septimi triumpho


55. Rex, divino semper numine fretus, ubi haec audivit sine ulla trepidatione, sed constanti praestantique animo suos ita seorsum alloquitur:


Regis oratio


“Fidissimi domini ac strenuissimi bellorum socii, qui tanta pericula mecum terra marique estis experti, ecce iterum inviti altero tentamur praelio. Comes enim Linconiensis, ut nostis, homo perfidus, sine ulla sibi a me data occasione iniquam adversum me causam tutatur. Neque hoc facit, ut videtis, dissimulanter, verum impudentissime, sine ullo Dei timore, non tantum nobis ut incommodet quam ut obsequatur levis ac procacis mulierculae consilio, quae sanguinem suum a Richardo fratre suo extinctum non ignorat, verum quia stirpi nostrae sanguis ille semper inimicatus est, parum nepti suea consorti meae clarissimae prospiciens, nos ac liberos nostros perdere tentat. Videtis ergo quotiens ab ipsis irritamur. Sed inultum a nobis id nunquam auferet. Deum imprimis testor et sanctos angelos eius equidem, saluti vestrae communique quieti dum noctes atque dies consulere paro, repugnat hostis antiquus. Verumtamen Deus iudex iustus, fortis et patiens huic quoque malo remedium afferet. Vos interea hortor et moneo ut plus valeat hoc tempore iusta haereditas quam illorum iniquitas. Nec dubitetis quin Deus ipse, qui nos superiore bello victores effecit, idem nunc de hostibus nos triumphare permittet. Aggrediamur itaque illos intrepidi, nam Deus noster adiutor est.”

56. Finierat, cum iam respondere parato ut ante comiti Oxoniensi, rex quia tempus urgebat silentium indicit ac temporis angustiae consulendum imperavit. Illi ferme praecipites atra ceu tempestate columbae arma capessunt. Iamque barbarorum turmis appropinquabat regius exercitus, illique supercilio montis instructi paratique nostros operiebantur. Sed Deus ultionum dominus iniustas illorum iras vindicans repentino venti turbine, velut dum Constantinus adversus ecclesiae hostes dimicaret, exorto dum praeliantur, nostri qui putabantur superati illos denique subiecerunt. Tune subito ad aethera exortus clamor “rex Henricus,” clangentibus undique tubis, aures omnium laetitia complevit. Ibi nebulonum ille regulus in Hibernia ut ante dixi coronatus misellus bello capitur; qui interrogatus qua audacia tantum facinus vapulo facere ausus esset, a quibusdam suae sortis flagitiosis hominibus se fuisse coactum non negavit. Deinde super generis ac parentum conditione interrogatus, viles omnino personas, vilibusque officiis, nec in hac historia inseri dignis, omnes fuisse confessus est. Comes autem ille Linconiensis dignum factis exitium pertulit. Nam in campo interemptus est, et item alii permulti, quorum dux atque imperator Martinus Souarp, vir alioquin bellicis artibus egregie doctus, fortiter pugnando corruit. Parta Dei optimi maximi gratia a rege nostro victoria, paucis admodum suorum in eo bello trucidatis, Londinum Deo gratulatum revertitur, tota comitante caterva.

57. Pro cuius felicissimo reditu carmen hoc a nobis compositum est:


Nocturnas alii Phrygum ruinas,


Et tarde reducis vias Ulixis,

Et puppem temerariam Minervae,

Trita vatibus orbita sequantur.

Laudent Hectora Thessalosque currus, 5

Et supplex Priami potentis aurum.

Hic Pelusiaci scelus Canopi,

Atque iste ossibus Italis Philippos

Albentes canat enitente plectro.

Hi claros probitate Scipiadas 10

Magna voce sonent. Catonis illi

Dicant iustitiam viri severam,

Antiquumque numen metu deorum

Et cum religione dicat alter.

Alter non taceat tuam, Metelle, 15

Virtutem. Sed enim tuus, diserte

Regis magnanimi quidem minister,

Cui cum Pallade Phoebus ipse claras

Artes contulit utriusque iuris,


Mores ingenuos, salubre corpus, 20

Prudens consilium, ducis favorem

Tanti humaniter et dedere nymphae

Humano tibi, quas meis Camoena


Virtutes fidibus vel Amphionis


Digne promere non valet Thalia. 25

Henrici cano septimi triumphos

Divi principis. Ille cura Phoebo

Solus. Namque meos amat benigne

Princeps versiculos colitque Musas,

Princeps belligeris decorus armis, 30

Princeps vincere nec ferire laetus,

Princeps aequoreum regens tridentem,

Princeps cura sui tremorque regni,

Princeps Martigenae decus Quirini,

Princeps Cecropia nitens oliva, 35

Princeps, Croese, tuas opes repellens,

Princeps Mercurii nepos superni,

Princeps ingenio nitente praestans,

Fama, religione, comitate,

Sensu, sanguine, gratia, decore. 40

Ergo fistula nostra semper illum

Tollet quantulacumque ad astra semper.

Et nomen recitabit usque donec,

Donec saxa vadis levata natent

Imis, Amythaonium vel heros 45

Audax non timeat suum Melampum.


58. Redeunti de victoria invictissimo regi summi pontificis legatus in urbe Londino adfuit, qui adversus hostes ecclesiae cruciatam ab ipso beatissimo patre concessam nunciavit. Quam benignissime ut solet omnes humanissimus rex cum gaudio suscepit, iussisque Romani pontificis tamquam patri filius obedientissimus paruit, et illico ipsam cruciatam per totum suum regnum divulgari imperavit. Et de huius quoque legati adventu versus a nobis hi extemporaliter editi sunt:


AD LEGATUM SUMMI PONTIFICIS



Romani colitur chori sacerdos.

Vestra est ista dies, favete Musae.

Venit flumina qui et greges ferarum

Et plectro Geticas moveret ornos.

Huic cedit furor arduus Lucreti, 5

Et qui per freta duxit Argonautas,

Et qui corpora prima transfigurat.

Quid maius loquar? Huic ferocis Enni


Cedit Musa rudis, Maroniani et red

Templi margine iam sedet poeta, 10

Et iunctae pede vocis et solutae


Praecallet numeros. Beata tellus,


Summis oceani videns in undis


Pronos Hyperionis meatus,

Lucanum tulit unicum proavis. 15

At nobis eadem alterum nitenti

Lucensi dedit urbe, liliorum

Ductum germine, carminum nitore,


Fama, simplicitate, comitate,


Sensu, sanguine, gratia, decore. 20


Altera ex Francia legatio


59. Nec longe post, Christianissimi Francorum regis Karoli octavi eloquentissimus orator, Gaguinus, ordinis Sanctae Trinitatis generalis, una cum Francisco domino de Luxemburgo et [ . . . . . . . ] clarissimis collegis suis, ad regem nostrum pacis foedera supplicantes honorifice advenerunt. Quibus, post luculentam orationem qua, ut dixi, pacem et amicitiam precabantur, piae memoriae reverendissimus cardinalis Cantuariensis disertissime prudentissimeque in hanc respondit sententiam: “Regiam sublimitatem exemplo salvatoris nostri pacis semper fuisse studiosissimam, verum pacem haberi non posse nisi propulsata iniuria et contumelia, bellaque eo moveri solita, ut sine iniuria in pace vivantur. Quare Gallorum regem prius reddere debere quas sua sunt regi nostro, postea pacem petere.” His ita protractis rex in consultationem rem ipsam posuit. Tandem inter eos decretum est ut si tributum non solverent, bellum in illos brevi strueretur. Alia quae inter eos consultim acta sunt quia me fugiunt praetereo. Illi igitur, <cum> tali responsione ad regem suum redeuntes, iterum ad nos missi sunt, rationes nescio quas afferentes, quae regi nostro minime placuere. Et idcirco praedictus Gaguinus furore incitatus versiculos in regem nostrum temerarie effudit, quorum tale fait initium:


Siccine tam crebris frustra conventibus Anglos

Quaerimus &c.


Caleti enim, quod praemittere debueram, primum de pace cum nostris oratoribus conventum habuerant. Sed pulchre bonae memoriae dominus Johannes de Gilliis, vir profecto divinarum humanarumque rerum peritissimus, in illum cavillatus est, ac nomine regio respondit illi praefato oratori. Qui propter opiparum atque splendidissimum convivium quo rex humanissimus omnifaria ferculorum lautitia copiosissime exuberantium exceperat, carmine suo, quod nunc menti non occurrit, regem pastorem vocaverat. Sic ille facete inquit, “Si me pastorem, te decet esse pecus,” et alia permulta. Tum dominus Petrus Carmelianus Bricciensis, orator et poeta clarissimus ac regius secretarius benemeritissimus, lepidissimo carmine suo, quod propter eius absentiam dum haec scriberem habere non potui, fellitum alterius risum mirum in modum sugillavit. Taceo facundissimi oratoris Cornelii Vitellii in eundem mordacissimum epigramma, cuius est principium :


Siccine purpureos incessis carmine reges?

Legati officio siccine functus abis?


60. Et nos quoque, qui de grege poetarum sumus, non paucos ut illi, sed pene ducentos in illum debacchati sumus, quippe nil audacius est malo poeta. Primum igitur heroicis fere quinquaginta, quorum initium:


Phoebe pater, iam, Phoebe, veni. Fas antra movere

Delia.


Post, elegi, Nestoris annosi &c. Item aliis sic initientibus, Puppis ad Onnopiam, etc. Iterum aliis hendecasyllabis, Cum tot sustineas, quorum finem hic apposui propter memoriam, seu maius iactantiam:


Miles gaudet equis, colonus agris,

Venator canibus, poeta Musis,

Sic urit sua quemlibet voluptas.


His atque huiusmodi compluribus dicteriis explosus exsibilatusque, furibundus abiit. Rex vero interea quae ad bellum necessaria videbantur maturare praecepit ut ante brumam expeditionem traiiceret. Hyems enim appropinquabat.


De legatione Maximiliani regis Romanorum


61. Dum haec per Angliam disponuntur, magna cum magnis et excellentibus viris a Maximiliano Romanorum rege in Angliam legatio venit. Causas tantae legationis, quia de regiis personis dicere ad me non attinet, praesertim ubi parum ad rem faciunt, praetermitto. Unum hoc dicere ausim, regem praefatum olim adversus regem nostrum causas iniuriarum movisse quam maximas, quas alio in loco opportunius commemorabimus. Expositis itaque ultro citroque utrinque causis, ad propria legati rediere. Et ecce ab inclyto archiduce Philippo Flandriae altera legatio venit dominis instructa superbis, inter quos praecipuus [ . . . . . . . ] quos omnes toto, cum egregio comitatu eorum, qui pacis et amicitiae causa venerant, rex iucundissime suscepit. Postea amplissimis donatos muneribus illos dimisit.

62. Hoc in loco in mentem venit serenissimase dominae Margaretae, illustrissimi regis nostri filiae primogenitae, excellentissimique Henrici ducis Eboraci, praedicti regis secundo nati filii, natalis longe celeberrimus, qui antequam praedicta contingerent in lucem fuerunt editi. Verum amborum natalibus felicissimis, dum istaec in mundum redigerentur, conscribendis tempus aliud opportunius erit. Obiter incepta prosequamur.


De regis in Galliam traiectione


63. Paratis ad expeditionem omnibus, rex prudentissimus ubi regni sui super statu omnia providit, Deo cuncta gubernanti committens, exercitum in Galliam, veluti prius consulto instituerat, transmittere curavit.


De Gallorum formidine


64. Audito victoriosissimi regis nostri adventu inopinato, Galli subita formidine trepidare; arma capere; pars Boloniam versus properare, pars dominum de Cordis rogare, ut tantis periculis suapte prudentia resisteret; praeterea eidem superioris temporis iacturas in bello illatas memorare. Ille, ut erat cunctabundus, prius regis sui placitum spectare, illos territos confirmare. Interim rex noster clarissimae reginae illustrissimisque liberis suis ubi bene consuluit prospero vento se commisit. Sed antequam ex littore solveret in hanc sententiam ad suos proceres verba fecit:


Regis oratio


65. “Memini equidem, clarissimi domini, ut vos prius cum sacris eloquiis conveniam, non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo est. Nolite igitur viribus vestris nimium confidere, sed in Deo potius spes vestras apponite. Ut vestris faverem consiliis bellum ingens atque arduum aggredior, verum non in fortitudine virorum, nee in multitudine armorum, equorum, divitiarum, caeterarumque rerum solum confido, sed in Dei misericordia pietate ac praesidio spem meam omnem reposui. Et quamquam dilectissimae consortis meae, necnon parvulorum adhuc liberorum nostrorum affectio, praeterea ingruentis iam hyemis difficultas, me non parun sollicitent, tamen votis malui vestris quam meis hoc tempore morem gerere ut ad rem bene gerendam animos vestros noster invitet amor, attrahat charitas, vincat affectio, suadeat humanitas. Verum, quia tempus hoc pluribus verbis non indiget, finem dicendi facio.”

66. Tunc suis vale faciens reliquit super negotia regia. Itaque mandatis omnibus qua volebat felici navigatione Caletum advenit. Et, ut cuncta quae illic gesta sunt praeteream, Bononiam oppidum munitissimum prima fronte obsidens, tormentis illud bellicis fortiter oppugnare coepit. Illi contra resistere, et intra moenia se tueri. In campum exire non audere, sed machinis e muro se defendere. Interea Galli, coacto consilio, dominum de Cordis ad regem nostrum iussu regis sui legavere, qui post salutes a rege suo relatas, magnis pollicitacionibus primum regem tentare, deinde precibus supplex orare ut ab incepto desisteret. Rex, ut est natura pacificus, neque sanguinis humani profusor, in consultationem rem ipsam posuit. Interim domino praefecto Caleti, domino Egidio Daubenay, nunc supremo regio cubiculario, viro sane prudentissimo fidissimoque, rem totam commisit cum altero communicandam. Tandem, operante Deo, via pacis comperta est sub benignissimo principe Monte Aureo. Quocirca, pactionibus utrinque transactis scriptoque solenniter commendatis, antiquum ius suum rex noster sub tributo ut alii sui sanguinis antecessores poposcit, quod quidem gratiosissime a rege Gallorum concessum est, cum multis aliis supra notitiam meam additis, unde spatium quoque hic relictum est, ut reliqua a me per ignorantiam przetermissa, posthac quum ad perfectum ineptias nostras redigi princeps edixerit, adiicientur. [ . . . . . . . ]



De reditu regis nostri


67. Post foedera pacis pro sua sententia confirmata rex clementissimus, quandoquidem instabat hyems, suos properavit revisere penates. Accedebant ab ipsa tune modestissima regina litterae quam creberrimae, omnimodae suavitatis et amoris plenissimae, quase profecto non parum humanum regis ingenium mansuetumque animum ad revertendum alliciebant. Rebus itaque illic universis feliciter tam Caleti quam apud Guynes compositis, Iunone secunda, austrisque suaviter flantibus, rex toto cum exercitu suo salvus reversus est et in Cantium appulsus, ubi divo Thomae Cantuariensi vota persolvens, post Londinum populis undiquaque laetitia exhilaratis gaudenter [ . . . . . . . ] ingressus est. Pro cuius felicissimo reditu nos quoque pauca quae sequuntur hilariter cecinimus.


PRO VICTORIOSISSIMI REGIS A GALLIA REDITU CONGRATULATIO


Ad Musam



Vade ad laurigerum canens trophaeum,


O felix, sine me, et beata Clio,

Quae tantos hodie vides triumphos

Et cernis venerabilem senatum


Tanto occurrere plaudere atque regi. 5

Quo maius potuit nihil Britannis

Excelsus dare Iupiter, nec ipse

Ad delubra deum referre maius

Princeps munera quam sacrata pacis.

Gaudent hac superi, popellus ista, 10

Hanc totus veneratur ecce mundus.

I, nunc, laurea pacis et quietis

Velatum nitidos lares benigni

Regis, pacis amor Dei faveto.



DE EODEM



Ecce diem roseis Pallantias alma quadrigis


De Morino rediens littore pulchra vehit.


Memnonis heus genitrix, ecquid tam plena rosarum


Atria, purpureas conspicioque fores?

Cur non diffugiunt ignes, Matuta, minores 5

Et cur tam pigros, Phosphore, iungis equos?


An quia magnificas vultis, pia numina, pompas

Cernere, et invicti clara trophaea ducis?

Effugite ignivomos celeres coniungere solis

Quadrupedes. Horae protinus ecce parant. 10

Non opus est vobis; quod, si privatus Apollo

Paverit Admeti rursus et ipse boves,


Principis hic nostri vultus Iovialis abunde

Lumina, crede mihi, Phoebe recede, dabit.


PRO EODEM, AD URBEM LONDINUM


Iam lauro redimita comas, urbs inclyta, regem


Magnanimum tanto redeuntem laeta triumpho

Finibus †Arctoris,† tota comitante caterva,


Cernis, et optatis iam respondere Tonantem.

Quare age, depositis faciem percandida signis 5

Exhilarata, diem solennem ducito, qualis,

Dum supreme tibi Germanicus iste deorum


Sarmatica posuit lauri de gente coronam,

Roma salutatum procedens ordine longo


Vota coronatis persolvit laeta iuvencis. 10

Talis et adventu, regio clarissima, debes

Esse ducis, sacrae qui secum munera pacis,

Ecce, refert. Da thura libens, da vota canora,

Da meritas, gens clara, pio modulamine laudes.

Maius habet pacis quam belli gloria nomen. 15

Pacis enim munus quantum mortalibus almum

Conferat, exemplo sunt tot crudelia bella

Quae genus humanum tantis quaesita periclis

Confecere. Tuum fuit hoc, Gradive, tot annis


Officium, nam te saevus †flagrante minaci†20

Scorpius infecit, caudaque timendus adunca

Corrupit mortale genus. Tu mitte repostum.

Sidus hebet Ioviale, suos celeresque meatus


Pulcher Atlantiades sistebat. Tum Venus alma


Palluit, et solus totum, truculente, regebas 25

Aethera, Mars, nimiumque comes fulgebat Orion

Ensifer ille tuus, vastumque subegerat orbem.

At tua pacis amor, Deus immortalis, ab alto


Prospiciens tanto concussas turbine terras,

Horrida fraenavit centenis ora catenis, 30

Belligera claudens aeterni limina Iani.


Sed iam pompa venit. Ductori plaudite pacis.


Tempus adest pacis, pacem veneremur ovantes.

Nunc pius antistes, Tyrio conspectus in ostro,


Sacra deis solvens, patrio de more vetusto 35

Urat odoratis hodie pia thura sacellis,

Quem chorus hymnidicis comitetur laudibus, arte


Doctus Apollinea numerosas promere voces.

Ast regina, deum soboles, cum prole decora,

Quale rosae fulgent inter sua lilia, nymphis 40

Hinc atque hinc glomerata suis, votiva supernis

Munera da sanctis, quae tanto digna marito.

Laeta triumphales iamiam procedere pompas

Cernis, et ipsa suae reddi sua lumina terrae.

Huic populus det vota libens, huic curia paean, 45

lo triumphe, pater, repetens Io carmina dicat.

Eia age, et apposito cingatur ianua lauro,

Cingat et ipsa ducis sacra tempora laurea pacis.


Et quia perpetuos tibi dabunt summa triumphos


Numina, quae totum vulgent tua gesta per orbem 50

Leucadio sacrata deo, iussere Camoenae,

Caesaris Augusti veluti praeconia quondam,

Inclyta carminibus nostris celebrarier, utque


Fronde viret semper laurus nec carpitur ullo

Turbine ventorum, foliisque tenacibus haerens, 55

Nulla caduca perit, sic, invictissime regum,

Iam terrae pelagique potens, dum fulgida coelo


Astra relucebant radiis obnoxia Phoebi,


Aeternum tua fama virens cantabitur aevum.


PRO EODEM



Ergo praeclaros hodie triumphos

Concinens late regio Britanna

Gaudeat, magnas studeatque Christo

Solvere grates.


Tuque, Mars, vani quoniam tumultus 5

Iam tui prorsus cecidere nostri

Principis cura, furibunde, saevas

Conde sagittas.


Vive, rex fortis, pius atque mitis,

Vive, nam paci Deus et quieti 10

Annuit semper, iubet et quieta

Vivere pace.


68. O utinam Angligenis, Mars, nunquam intestina bella parares, belligerum alioquin populum tot retro saeculorum aetatibus victoriosum semper tuereris, et sub hoc sapientissimo rege Henrico septimo vel maxime, quo nec praestantior ullus ante fuit nec erit, redeant licet Saturni saecula regis, qui si vera est fama auream aetatem primus in orbem introduxit. Sed illum ut est in fabulis Iupiter e regno pepulit. Noster autem, cui Aureus Mons agnomento est, Saturno felicior sapientiorque, regnandi sua tempora in aevum prorogabit: sic enim superis complacitum est. Et quamquam infelix invidia saepius illum suis depellere successibus demolita est, tamen adversus Deum irrita sunt quaecunque moliuntur homines. Qui tamen Deus, sua arcana nulli prorsus mortalium cognita ratione, interdum hominum improbitatem contra bonos et iustos desaevire patitur, ut virtus, quae in medio habitat, ut aurum in fornace probetur. Legimus itidem Herculi evenisse, qui post tot monstra fatali subacta labore tandem reperit invidiam supremo fine renasci. Quid Remum et Romulum, quid Alexandrum atque Pompeium magnorum nomine decoratos, nonne livor edax atrociter omnes persecutus est? Equidem Christianorum principum video adhuc superesse neminem quem aegra bonis invidia non molestaverit, imprimis vero quos aliqua virtutis et honoris praecellentia caeteros praestare videntur, quorum (bona omnium pace dixerim) noster hic Henricus facile princeps est. Verum ne totiens laudando aut adulari aut assentari videar, institutum prosequamur.


De Perquino


69. Verum est quod vulgo dicitur, invidia moritur nunquam. Hoc siquidem in eo quod mox dicturus sum indigno facinore luce clarius cernere est. Illa namque, salva regiae stirpis reverentia, Margareta Burgundiae, Iuno quondam huic regi altera, tantis pristinis odiis non satiata, novum quoddam et inauditum antea facinus in regem nostrum excogitavit, eiusque immortale odium, quia aeterna est mulieris ira, ad regis nostri subditos derivare conata est. Non autem potuit eius toxicum nisi leves ac futiles movere personas. Inter quas secretarius Gallicus regiae serenitatis, nomine Stephanus Frion, veneno muliebris suggestionis infectus, a rege deficiens cum aliquot sui ordinis nebulonibus transfuga, quicquid in regem potuit demolitus est. Verum conatus illius irritus, extrema eundem miseria mulctavit. Huius autem factionis conspiratores plurimi tunc nominati sunt; quos viritim recensere perlongum esset. Petreyum autem quemdam Tornacensem ab Eduardo quondam Iudaeo, postea a rege Eduardo sacro levato fonte, in hac regione educatum, regis Eduardi quarti minorem filium effinxerunt, illumque per varias terras enutritum simulantes, tandem in Francian consilio praedicti Fryon ad Karolum octavum perduxerunt. Imo vero Galli, ut aiunt, illum magnis pollicitationibus, ut regem nostrum deterrerent, ex Hibernia acciverunt. Qui cum rem suam cum Gallis parum succedere cognovisset, Iunone illum revocante, in Flandriam profectus est. Post in Hyberniam coronationis gratia prospero vento delatus, magnam barbarorum illius insulae partem suis calidissimis subornavit tentationibus. Explicabat enim et ex prompta memoria repetebat omnia Eduardi quarti tempora, omnesque illius familiares ac domesticos, uti fuerat instructus et a parvulo noverat, memoriter recitabat. Addebat praeterea locorum, temporum, personarumque circummstantias, quibus illorum hominum levitati facillime persuadebat. Usque adeo res haec tali velata figmento invaluit ut prudentes quoque ac magna nobilitate viri ad idem credendum inducerentur.

70. Quid tum postea? Prophetiae quaedam de illo longe lateque falso a pseudoprophetis divulgabantur, quase vulgares et populares animos prorsus excaecabant. Postremo dolis fraudibusque male consulentium effectum est ut e Flandria solvens in Angliam properaret, et eo potissimum tempore, quia rex in longinquis regni sui remotisque longe a Cantio partibus tune occupatus erat. Quare paratis omnibus sumptu et impensa Iunonis armata classis in Cantium dirigitur. Cuius praefecti [ . . . . . . . ] viri alioquin bello praestantes, se pelago fortunaeque crediderunt, Cantiani vero superioribus castigati temporibus, formidolosi, primum dubitare, pars quid eis pro novissima conspiratione acciderat cogitare. Christum enim paulo ante cum apostolis in mundum rediisse, ut aiunt, effingentes ignaros agrestes seduxerant, condignasque factis poenas luerant. Quas ob res post iam memoratae classis appulsionem unanimiter regiis hostibus repugnare decreverunt. Consilio autem coacto, primum illos humaniter ad terram recipientes auxiliaria arma polliciti sunt. Navis autem Petreii, vento ut fertur adversante, seu, ut alii volunt, illo iam dolum suspicante, longe relicta fuit. Quae cum alios iam captos audivisset fuga salutem comparavit. Illi vero, desperatis rebus ubi se delusos cognoverunt, primo de fide quaeri, post confligere, sed ab N. [ . . . . . . . ] facile superati sunt. Et ad certum diem Londinum, restibus, ut fures, ordine vincti, praeter vulneratos qui bigis ducebantur, magna omnium expectatione ingressi sunt. Et post aliquot dies alii capite plexi, alii laqueo vitam finierunt, numero pene quadringenti. Rex autem, qui visitandi regni gratia ab urbe, ut dixi, longe tune aberat, Deo semper gratias agens, ubi illos captos audivit, talia placido reddidit ore:


Regis gratulatio


71. “Non sum nescius, misericordissime Iesu, quantas in hunc Saturni diem precibus tuae piissimae matris mihi victorias contulisti. Quas quidem red omnes non meis meritis sed dono coelestis gratiae tuae ascribo. Vides, benignissime Iesu, quot in me insidias, quot fraudes, quot tela paravit atrox illa Iuno, quae tamen post nostrum connubium se laetabundam simulans, omni nos favore ac benevolentia prosecuturam bona fide promiserat. Sed vento mobilior omnia divina et humana pervertens, Deum non timet, sed in suum sanguinem infensa molitur exitium. Tu, Deus, qui omnia nosti, si meremur, ab his quoque malis nos libera; sin peccata nostra meruere pati, fac nobiscum in beneplacito tuo. Gratias nihilominus tuae gratae debemus immortales, quas etsi lingua pro dignitate non possumus, habendi tamen bono semper sumus animo. Et ea quidem mente ut nulla unquam prosperitas, nulla adversitas, nulli casus, nulla diversitas locorum aut temporum, tui nos faciat esse immemores.” His ita a modestissimo rege explicitis, quid in reliquum tempus agendum esset cum suo gravissimo consilio deliberat. Interim Pirquinus cum Iunone sua spe sua frustratus varias in partes animum ad exequendum propositum applicat. Tandem multa versantibus commodissimum visum est, ut ab incepto victi non desisterent, sed malis mala superadderent; quare Iuno sic exorsa est.


Oratio Iunonis


72. “Siccine quare, nepos, conatibus nostris fata repugnant? Siccine Henrici providentia nos semper eludet? O Britonum adversus progeniem nostram miranda potentia! Iam superioris aetatis inter illos et nos tot bella gesta meminisse iuvat, quibus illi semper inferiores extitere. Nonne usque ad Cadvaladri tempora Saxonum invicta manus Britones cunctos perdomuit? Nonne Britannicus sanguis hoc uno Henrico nostram posteritatem iam subacturus est? Equidem si non melius nobis prospexerimus, Troianus ille sanguis stirpi nostrae finem imponet. Quare sagacio mente quid contra faciendum sit investigemus. Ibis itaque, mi dilectissime nepos, ac regi Romanorum Maximiliano adversam fortunam nostram significabis, semper illud in animo et in pectore quod inter nos de fratris mei filio effictum est caute dissimulans. Addes praeterea iacturam fortunae praefectorum quos illustrissimus filius eius Philippus archidux tibi in auxilium dederat, ab eodem Henrico sine misericordia trucidatos. Propterea si te iuvare voluerit, te spem maximam ostendes habere semel propositi nostri fore compotes, eidemque supremi cubicularii Henrici aliorumque litteras dominorum ad te proxime datas secreto significabis.”


De coniuratione domini Guillielmi Stansle


73. Hic locus hortari videtur ut serenissimi regis nostri tunc supremi cubicularii domini Guillermi Stansle coniurationem attingamus. Fuere sub idem tempus viri sane doctissimi religiosissimique cum praedicto cubiculario in coniuratione deprehensi. Inter quos quia excellenti sacrarum litterarum scientia praecellebat primum Sancti Dominici ordinis praedicatorii provincialem commemoro, egregium deinde doctorem theologum magistrum Sutum, praeterea decanum Sancti Pauli Londini <Guilielmus Worslaeus> et quosdam alios quorum nomina non occurrunt. Hi omnes pecunias ad Pirquinum vel dederant vel ab aliis datas clamculo miserant. Verum cubicularius, omnium ditissimus, magnos pecuniarum acervos possidebat, quibus illum et tutari et in regnum adducere promiserat. Sed quamvis ex illo praeclaro sanguine Stansle editus erat, non debet tamen eius culpa clarissimos sui generis offendere. Nam, ut inquit apostolus, “figulus quaedam fingit vasa ad honorem et quaedam ad contumeliam, et ex eadem massa.” Fides autem, constantia et veritas reliquorum illius generis illa tempestate luce clarius enituit, claretque indies eorum fidelissima sane erga regem nostrum observantia inconcussa.

74. Sed ad illum redeamus. Postquam regia maiestas tum litteris tum relatu strenui militis domini Roberti Clifort (qui etiam a rege defecerat et in Flandriam cum Pirquino aufugerat), primum, ut sapientiae ipsius est mos, quae de illo referebantur vera ne essent omnia prudentissime percontatus est, atque ubi sic se habere comperit ipsum cubicularium legibus suis puniendum commisit, sicque capite truncatus est. Viros autem illos quos supra memoravi ecclesiasticos propter ecclesiae dignitatem vita donates dimisit. Post aliquot vero dies supremum indixit consilium, quo quidem tempore Pirquinus, Tornacensis oriundus, Maximiliano et aliis adiutoribus in Hiberniam delatus, idem facere consultus est. Celebrato tandem consilio [. . . . . . . ] qui illum gubenabant optimum factu visum est ut in Scotiam formidine poenae diverteret. Coacta igitur classe in Scotiam venit, ibidemque a rege Scotoram humanissime susceptus est Postremo rex errore deceptus, ut plerique alii etiam prudentissimi antea principes, quia ille diffidere de Scotis videbatur, eodem hoc postulante, de uxore sibi matrimonio copulanda curavit. Dataque est illi egregiis orta natalibus regique illi consanguinitate propinquis parentibus illustris domina <Katherina Gordon> praeclaris dotata moribus, peractaque coniugii celebritate cum suis liberis iam Scotorum auxilio fretus iterum Angliam petere tentavit. Delatusque per occiduas insulae oras tandem in Curnubiam venit. Illi vero incolae falsis illius suggestionibus decepti regis Eduardi quarti natu minorem filium crediderunt, illique tenaciter adheserunt.


De secunda Pirquini invasione


75. Serenissimus rex noster, audito nebulonis adventu, subridens, “fit ecce iterum ab isto nebulonum principe tentamur,” ait. “Ite igitur, et ne meorum per ignorantiam subditorum strages aliqua accidat, Pirquinum blandis experiamur habere modis." Cornubii autem unacum papilione suo Exoniae portis ferro ignibusque insultabant, comes autem Davoniae pro viribus resistebat. Rex vero copias miserat, ut non in nebulonem pugnarent, sed ut patriam populumque a malis defenderent. Reliqua huius invasionis quia memoria non teneo, donec pleniore huius rei scientia instruar, campo hic quoque relicto supersedeo. [. . . . . . . ]


Pirquini deditio


76. Rebus itaque suis iam diffidens ganeo ille praedictus, vidensque <se> regis nostri potentiae refragari non posse, neque regiis elabi manibus, animo imbelli effeminatoque totus tremore correptus ac viribus destitutus, ita suos alloquitur:


Pirquini vecordia


77. “Videtis, commilitones mei, Dei maximi potentiam nostris contra stare conatibus. Videtis Henrici regum victoriosissimi virtutem et gratiam cum Dei voluntate ita coniunctam, ut adversus illum omnes vires nostrae cassae prorsus ac nullae debilitentur et concidant. Videtis praeterea rerum omnium egestatem atque inopiam nostram, et, ut verius dicam, miseriam. Namque, ut vobis nunc verum fatear, quamvis in hunc diem stipendia vobis dare distulerim, profecto nihil mihi relictum est, nec nummus quidem; atque haud scio unde habeam aut quid de me faciam. Ita me formido et conscientiae timor expugnant, quippe ut aperta veritatis luce consilium meum quod hactenus vos celavi aperiam. Certe quem me vobis esse dixeram Eduardi filius non sum neque tali tantaque prosapia dignus. Et quicquid olim signorum aut temporum vobis callidus retuli, totum illud quum parvulus Eduardi quondam Judaei ac antememorati regis Eduardi filioli <ministri> in Anglia servulus eram, memoriter retinui: erat enim ille patronus meus regi Eduardo ac suis liberis familiarissimus. Quare iam mihi parcite, quaeso, et pro vita vestra viriliter agite. Ego enim quo me vertam quove fugiam nescio. Tamen utcunque erit mansuetissimo regi priusquam peream dedere me certum est.” His in hunc modum ignavia atque socordia cum lachrymis ad suos expositis in Belli Loci1 sanctuarium misellus effugiens se recepit. Postea vero a pientissimo rege vitae veniam postulavit, qua illumrex quoque donavit clementissimus.

78. Tremebundus adducitur, ioculariterque ab ipsis regiis servitoribus sugillatus exsibilatusque ridiculum caput miris modis obiurgatus est. Interea iussu regio uxor eius nobilis, quae apud Divi Michaelis Montem relicta fuerat, honorifice propter eius nobilitatem adducta est. Qualia vero modestissimus rex noster illi primitus indignissimo gerrioni verba fecerit narrare mihi est perdifficile, quandoquidem singulari ea colloquio gesta, tum quia ingenioli mei parvitas tot sapientissimi regis non capit prudentissimas rationes. Verum hoc unum scio, ipsum regem tantis per illum illustrium virorum mortibus illatis maxime condoluisse. Ille videns <per> regis benignitatem suae iam vitae securus, audacter totius vitae atque audaciae tenorem ac seriem explicavit, tam postea ut in publicum ad improborum terrorem exiret, litterarum monumentis rex imprimi demandavit. Post deinde coniunx illius modesto venustoque vultu egregia forma atque aetate integra in regium conspectum magno cum rubore et abortis lacrymis producta est. Cui rex benignissimus humanissimo sic protulit ore:


Regis ad illam oratio


79. “Doleo equidem, illustris domina, et mecum aegerrime fero, post tot meorum subditorum cladem vos a tali homuncione fuisse delusam. Nam sanguinis vestri nobilitas, morum ac totius corporis praestantia, forma, et dignitas, alium longe praestantiorem virum expostulabant. Sed quia Deo ita placuit ut perfidia et improbitate istius nebulonis ad hunc miserum statum perveniretis, aequo vos animo perferre ac pati oportet. Caeterum quia tempus hoc pluribus non indiget, vos equidem hortor et moneo ut casum vestrum aequanimiter toleretis. Polliceor autem hoc regia fide praestantiae vestrae quod postquam Deo volente huc accessistis, non aliter quam propriam sororem me vos pertracturum, utque honestius posthac securiusque maneatis, ad serenissimam regiam coniugem meam carissimam vos cum honore ac bonis comitibus mittere decrevimus. Hunc autem maritum vestrum nobiscum adhuc, certas ob causas ab eodem intelligendas, retine- bimus.” His dictis illam lacrymarum fonte madentem, quia semper humi genibus se prostrabat, stare rex iussit, maritumque suum sibi quae regi dixerat eadem referre praecepit. Ille partim timore partim verecundia aliquandiu haesitans, tandem non illum quem se esse dixerat aperte fateri, veniam orare, sibi male fuisse consultum, dolere propter illius abductionem, regem ipsum orare ut illam ad suos remitteret. Quae postquam explevit omnia ipsa eiulatu sublato gemebunda in haec verba prorupit:


Illius uxoris responsio


80. “Postquam me, o perfidissime hominum, tuis falsis narrationibus seducere volebas, quare me a patriis laribus, domo, parentibus et amicis in hostiles manus abduxisti? O me miseram! Quantos hic dies luctus, quantasve clarissimis parentibus meis solicitudines dabit! O utinam ad oras nunquam advenisses nostras! Me miseram! Quid iam amplius nisi mortem perdita pudicitia expectam non video. Hei mihi! Cur non habeo ex parentibus meis hic aliquem qui de te supplicium sumeret? Scelestissime, haeccine sunt illa quae nobis sceptra promittebas? Sceleratissime, hiccine est ille regius honos quo genus nostrum decoratum iri iactabas? Equidem hic ignota, egens atque inops, quid sperem? In quo confidam? De quo dolorem meum leniam? Aliud videtur prorsus nihil nisi quod rex iste potentissimus clementissimusque se me non deserturum promisit. Cuius ego regiae promissioni omnem fidem, spem, ac salutem meam reposui. Plura dicerem, sed verba vis doloris ae lachrymarum reprimit.” Post haec sapientissimus rex utrique, illi ad culpam, huic in consolationem, pro sua singulari prudentia verba faciens, ad reginam, ut constituerat, illam destinavit. Quae paulum remorata virum propter coniugalem in Christo fidem aegriuscule reliquit. Huius autem ductores fuere [. . . . . . . ]viri sane et fide et probitate praestantes. Regina vero tunc apud Richemondiam audiendi de regiis successibus cupiens molestissime residebat. Acta sunt autem haec [. . . . . . . ] quo quidem tempore Exoniae rex in illos qui conspiraverant animadvertens cunctos ad se duci iussit, quos ex alto sic allocutus est:


Regis ad Cornubios oratio


81. “Gravi ac molesto gerimus animo, viri Cornubienses, nequitiae et improbitatis vestrae contra nos iniuriam, quam quidem, red teste Deo, inviti ad puniendum hodie processimus. Sed quia legibus nostris parere compellimur, ad malorum formidinem et bonorum exemplum, vos qui tam faciles ad malum animos habuistis, quique sine ullo aut Dei aut nostro timore homini levissimo auxiliaria arma dedistis, neque cuiusquam a nobis destinati admonitione cessastis, dignas meritis vestris poenas rependere iustum est. Residuos vero, qui partim errore, partim vestra in nos suggestione deliquerunt vita donamus.” His breviter ab ipso rege pronunciatis omnes ferme qui circiter [. . . . . . . ] vita donati fuerant, inter se vincti clamore cum gemitu sublato, regi maximas gratias agitabant.


Finis