De XII lapidibus Tractatus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De XII lapidibus Tractatus
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

AucInc.DeXiLa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De XII lapidibus

Jaspis, qui primus in ordine ponitur, viridis est coloris, et significat Christum, qui est resurrectio vel refectio sanctarum animarum; sive electos, quorum fides nunquam marcescit. Sapphirus, qui secundus in ordine ponitur, aerei coloris, sanctos significat, qui adhuc in terra positi coelestia mente petunt, et cuncta terrena despiciunt, quasi non sint in terra. Isti vero possunt dicere cum Apostolo, Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Chalcedonius, qui tertius in ordine ponitur, adeo fortissimae naturae est, ut sculpentium argumentis resistat, speciemque habens pallentis lucernae, significat fortes inter adversa aliis exemplum fortitudinis praebentes, et sine ostentatione lumen scientiae portantes. Smaragdus adeo est viridis, ut aerem etiam circumfusum viridem reddat. Cujus multa sunt genera. Sed pretiosissimi in deserto Scythiae reperiuntur, quos gryphes, ex parte leones et ex parte aquilae, custodientes hominibus auferunt, cum quibus Arimaspi homines unum oculum habentes bella gerunt, ipsosque eis auferunt. Sic et Christus aeternae pascua refectionis suis daturus, in cordibus a terrenis curis remotis habitat, quem gryphes, id est, maligni spiritus tollere nituntur fidelibus, sed electi oculum mentis possidentes, cum gryphibus pugnant, sibique hunc pretiosum lapidem vindicant. Sardonius ex sardio et onyce componitur, primum colorem habens nigrum, medium candidum, supernum rubeum, ostendit eos, qui licet despecti videantur, splendore tamen fidei irradiantur, et charitatis igne semper rubescunt. Sardius terrae rubrae speciem habens, significat sanctos, qui quamvis sublimes sint meritis, tamen humanam fragilitatem considerantes, se esse filios Adae recognoscunt, qui rubra terra dicitur. Bene autem sexto loco ponitur, sicut ille sexto die factus est. Chrysolithus quasi aurum refulgens et quasi scintillas ex se mittens, significat eos, qui luce supernae sapientiae resplendent, suasque virtutes cum verbo praedicationis velut scintillas in proximos effundunt. Beryllus viridis et pallidus designat sanctos, contemplatione Dei virides, sed fraternae administrationis actione quasi pallentes. Topazius omnium lapidum colorem habens significat sanctos omnibus refertos virtutibus. Chrysoprasus aureus et viridis designat sapientes resplendentes fide. Hyacinthus similis aquae radio solis perfusae, designat sanctos sapientia repletos, perfusos radio veri solis. Amethystus in suo purpureo colore coelestem, in violaceo colore humilitatem cum bonae operationis odore, in roseo charitatem sanctorum significat.