Jump to content

De XLII mansionibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De XLII mansionibus
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.DeXlMa 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De XLII mansionibus

1 NUMERORUM liber, de quo nunc nobis est sermo, unus est ex quinque Moysi libris. Eo vero nomine legimus appellari, quoniam Israeliticae plebis ex Aegypto egressae virorum perfectorum numerum et computationem Dei praecepto continet. Sic enim Moysi locutus est Deus: Accipe summam universae congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos familiarum ipsorum, omnis egrediens ad praeliandum in Israel. Itaque Dominus cum homines a viginti annis et supra, et ad praeliandum idoneos numerari praeceperit, manifestum quod viros perfectos intellexerit. A qua summa mulieres femineae infirmitatis obstaculo, servi, utpote, vita moribusque degeneres, Aegyptii, ut alienigenae et barbari excluduntur (Origenes hom. 1 in Num. ex vers. Ruf.). Soli numerantur Israelitae, nec ii omnes; sed robore tantum et virtute praestantes. Sic enim scriptum est: Numeratio filiorum Israel cum exercitu eorum a viginti annis et supra, omnis egrediens ad praeliandum in Israel, etc. (Num. I, 45). Nec id mysterio vacat: nam dum puerilis et lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities nobis inest, vel dum Aegyptios, barbarosque gerimus mores, sancto Dei calculo numerari non meremur. In eodem deinde libro filiorum Israel itinera, profectiones, mansionesque a finibus Aegypti usque ad tempus et locum, quo Moyses defunctus est, mandato Dei recensentur. Inquit enim: Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones eorum, per verbum Domini (Ibid. 44). Nec vero sine causa Moysi hoc scribere a Domino praeceptum est; quia propter instructionem nostram: inquit enim Apostolus: Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem haec ad correctionem nostram (I Cor. X, 11), ut legentes et probantes quanta nobis in hac ad terram viventium profectione immineant discrimina, quantae hostium insidiae, bellorum conflictationes spiritalium, marium et fluminum, mundi et voluptatum pericula (Origenes hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.); iter nostrum non segniter, neque remisse carpamus, quo labente die, in medio deficiamus itinere, noctis tenebris obruti. Nocte enim Aegypti primogenita ab exterminatore percutiuntur (Exod. XII, 29): nocte avari anima divitis a daemonibus reposcitur (Luc. XII, 20). Sed prudenter itineri nos accingentes, fortiterque ad bella praeparati, de virtute ad virtutem transeamus, et Dominus Deus noster praecedat nos ante faciem nostram, debellans inimicos nostros, portansque nos, ut mater filium suum, ac ducens nos in die per nubem, et nocte per ignem; ut tandem superatis quibusque 2 itineris difficultatibus, adversariarumque incursibus potestatum, profectionem nostram gloriose perficiamus. Mansiones vero filiorum Israel quadraginta et duae numero computantur, quae denarii, quaternarii, et binarii ratione numeri quem continent, multa nos mysteria docent. Volentes autem id vobis, fratres, explicare, intuemini, obsecro, et figite memoriae; ne verbi contemptores inveniamini, nec fiat anima vestra via, ubi grana jactata non germinent: et veniant, inquit, volatilia coeli, et rapiant ea. Percipite ergo haec, et recondite in cordibus vestris. Denarius numerus mysticus est, et non mediocriter a Moyse commendatus: ad eum namque primitias, oblationesque et vota refert. Inquit enim: Omnis decima terrae, et a fructu ligneo, Domino est: et omnis decima boum et ovium, et omne quod venerit in numero, sub virga, decima erit sancta Domino (Levit. XXVII, 30 et seq.). Denique Jacob, Deo sibi dum ad Laban avunculum suum in Mesopotamiam proficisceretur, in itinere apparenti pollicitus est, dicens: Omnium quae mihi dederis, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 22). Hanc ob causam Noe ille qui primus in veteri Scriptura justus pronuntiatus est, decimus a protoplasto inducitur, non ad ostendendam viventium tunc aetatem, vel ad praescribendum numerum hominum: sed ut aperte doceretur quod sicut denarius, numerorum qui unitatem sequuntur, perfectissimus est, ita tranquillitas in anima, finis est re vera actionum vitae. Ternio enim per seipsum multiplicatus novenarium complet, et lites, dissidia, bellaque divinis indicat oraculis, ut patet in quatuor et quinque regibus dissidentibus, seseque mutuo impugnantibus. Unitas vero novenario superveniens, denarium perficit, et pacem, amicitiamque designat. Novem enim certantibus regibus sapiens Abraham quasi decimus superveniens pro tempestate tranquillitatem, pro bello pacem, pro morte victoriam, Deo favente, attulit. Unde et Melchisedech summi Dei sacerdoti decimas exsolvit. Denarius ergo numerus perfectus est, et unitatem designat. Quaternarius quoque et ipse mysticus est, et in Scriptura commendatur: nam speciosam illam lucem, quae seipsam et caetera manifestat, luminisque genitores solem et lunam, ac praefulgidum stellarum chorum, quae noctem, diemque, menses, annosque oriendo et occidendo terminant, die quarto creata esse sermo propheticus declarat. Mundi radices quatuor numerantur, terra, aqua, ignis et aer. 3 Et annuae temporum vices sunt totidem, hiems, aestas, ver et autumnus. Denique de terrae fructibus Deo oblationes annum ante quartum fieri prohibetur: Sic enim scriptum est: Fructus terrae tres annos erit vobis immundus, non comedetis ex eo: at anno quarto erit omnis fructus ejus sanctus et laudabilis Domino (Levit. XIX, 23, 24). Nec immerito: quaternioni enim insunt omnia, punctum, linea, superficies, et soliditas, mensurae universorum. Insunt etiam potissimae symphoniae musicae. Deinde quadranguli latera oportet esse aequalia. Aequalitas vero mater est justitiae, quae caeterarum virtutum dux est et magistra. Justitiam ergo quaternarius insinuat. Binarius demum nec ipse expers est mysterii. Legimus enim viduam illam insigni laude a Domino commendari, quae aera duo in gazophylacium misit (Luc. XXI, 2). Samaritanus pro curatione sauciati binos erogavit nummos (Luc. X, 35). Apud Samaritanos biduum transegit Salvator Christus (Joan. IV, 43): bipartitam namque significat charitatem, Dei nempe, et proximi: In his duobus, dicit Dominus, universa Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Mansiones igitur filiorum Israel ab Aegypti finibus, usque ad repromissionis terram quadraginta duae a Moyse recensentur. Sic et sanctus Matthaeus Christi generationem describens, quadraginta duas enumerat. Inquit enim: ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim (Matth. I, 17): ut ostenderet quod verus Israelita qui de saeculi hujus Aegypto ad coelum, veram viventium terram, per tot rerum discrimina et inimicorum tentamenta, pervenire festinat, pace per denarium, justitia per quaternarium, charitate per binarium, armari oportet. Pace; quia scriptum est: In pace vocavit nos Deus (I Cor. VI). Justitia; quia dicit idem Apostolus: State induti loricam justitiae (Ephes. VI, 14). Charitate; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Christus ergo ad Virginem, Israel ad Jordanem, Christianus ad coelum pari mansionum numero deveniunt: Sed jam ipsas Israelis profectiones sigillatim consideremus.

Ia mansio, RAMESSES.--Profectionum ordo, mansionumque distinctio filiorum Israel ex Aegypto exeuntium ad terram usque patribus repromissam, iis qui post Deum ambulare contendunt, ad virtutumque profectus aspirant, propter mysteria quae includuntur in illis, scitu valde necessaria sunt (Orig. hom. 27 ex vers. Ruf.). Ea enim quae in populo patrum corporaliter gesta sunt, nedum historiam, rerumque gestarum seriem nobis ostendunt; sed instructioni nostrae spiritaliter intellecta maxime proficiunt. Huc spectabat Apostolus, dum in epistola ad Romanos dicebat: Quaecumque scripta sunt; ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4). Et ad Timotheum: Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum et ad erudiendum: in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16). Legimus ergo quod filii Israel, postquam Aegyptus universa tantis plagis percussa est, tempore coelesti oraculo designato, ut ad immolandum Domino Deo in solitudinem proficiscerentur, terram Gessen, quam ad incolendum acceperant, deserentes, in Ramessen urbem primo convenerunt; ibi substiterunt, ibique primam fixerunt mansionem. Ramesses Aegypti civitas est, ab Hebraeis munita, quando saeviente in eos Pharaone, luto, latere et paleis opprimebantur: Sic enim scriptum est: Et aedificaverunt civitates munitas Pharaonis, Phiton Ramessen et On (Exod. I, 11). Est denique in extremis illius regni finibus sita, ut habetur in libro Exodi (Exod. XII, 37). In hac mansione populus patrum, mactato agno, ejusque sanguine domorum liminibus, ac utrisque postibus illitis, exterminatoris evaserunt plagam: in hac Aegyptus primogenita sua vidit extincta: in hac farinam non fermentatam, vasaque argentea et aurea ab Aegyptiis mutuo accepta, verbo Dei, sibi populus congregarunt. Horum quae dicta sunt, fratres, singula mysteriis referta sunt, et nostrae proficiunt disciplinae. In primis quia Ramesses secundum aliquos interpretatur commotio turbulenta, quae significat poenitentiam: per ipsam enim turbulenta fit in peccatore commotio, ut aboleatur vetustas peccati et inducatur novitas gratiae: ut homo vetus affigatur cruci, et novus homo resurgat: ut vetere tandem deposita conversatione carnis, novitas inducatur spiritus. Poenitentia ergo magnam commotionem turbationemque gignit. Ideo propheta: Postquam cognovi, ego ingemui (Jerem. XXXI). Qui ergo ad repromissam aeternae haereditatis patriam proficisci desiderat, ac Domino Deo seipsum ut hostiam viventem, sanctam, 4 Patri placentem immolaturus accedit, debet primo adire Ramessen, hoc est commotionem, quae fit per poenitentiam, ibique suam figere mansionem. Ibi suam mansionem fixit-Achab, quando scissa veste sua, induto cilicio, jejunavit, dormivit in sacco, et demisso ambulavit capite (III Reg. XXI, 27). Ibi Ninive Rex fixit mansionem, quando surgens de throno suo, abstulit stolam propriam, et sacco indutus sedit in cinere (Jon. III, 6). Ibi Corinthii mansionem fixerunt, quando contristati sunt secundum Deum: quae tristitia, ut scribit Apostolus, Poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10). Deinde agni mactatio quid aliud est quam passio Christi; qui, ut Propheta dicit, tamquam agnus innocens adductus est ut sacrificetur (Jerem. XI, 19)? Cujus sanguine super domorum postes effuso, liberamur ab Exterminatore; quia Christi passione per sacramenta nobis participata, liberamur ab eo qui habebat mortis imperium, id est, diabolo, ut ad Hebraeos scribit Apostolus (Hebr. II, 14). Ideo in alio loco dicit: Christus ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus est (Hebr. XIII, 12). In hac etiam mansione Aegypti primogenita exstinguuntur; hoc est, pravi carnis affectus, et desideria mala quae militant adversus animam. Exstinguuntur vero Aegyptii, dum non agis opera tenebrarum: exstinguuntur Aegyptii dum non carnaliter; sed spiritaliter vivis: exstinguuntur Aegyptii, dum impuras sordidasque cogitationes vel depellis e corde, vel omnino non recipis. Ideo quaerenti: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? respondit Apostolus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). In hac mansione farina, argentum et aurum cumulantur. Farina, ex qua panis conficitur, doctrina Christi est; quia panis Christus est, dicente Joanne: Ego sum panis vivus (Joan. VI, 51). Argentum, divinum designat eloquium: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Aurum, mens bona est: quae non immerito comparatur auro: Nam sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus. Tria ergo in Ramesse coacervantur, farina, argentum et aurum: doctrina, eloquium, et mens bona: in quibus census sapientis consistit: Sed interim pretiosam commutationem consideremus. Filii Israel dederunt paleas quae inextinguibili comburuntur igne, et receperunt farinam, in qua sapiens illa mulier fermentum abscondit. Dederunt lutum, quod deletur, quia scriptum est: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43): et receperunt argentum, quod est sermo justi. Scriptum est enim: Argentum igne examinatum lingua justi (Prov. X, 20). Dederunt lateres, qui cadunt; quia scriptum est: Lateres ceciderunt, et receperunt aurum (Esai. IX, 10), quod est mens bona qua servimus legi Dei. Bona ergo commutatio: unde dicit Apostolus: Jam saturati estis, jam divites facti estis (I Cor. IV, 8). Has nos divitias comparemus nobis, quibus intelligibiles animae nostrae thesauros repleamus: sed ipse Dominus dat nobis gratiam, ut ab Aegyptiis illas eripere possimus: Ideo bene dicit Apostolus ad Hebraeos: Optimum est gratia stabilire cor (Hebr. XIII, 9). Bona igitur mansio Ramesse.

IIa mansio, SOCOTH.--Secunda filiorum Israel profectio fuit in Socoth: ibique tentoria, Aegypto relicta, figentes, secundam mansionem habuerunt. Ideo dicit: Profecti autem filii Israel ex Ramesse, castrametati sunt in Socoth (Num. XXXIII, 3). Intentio sancti Prophetae Moysi, qui Dei mandato populi processum ex Aegypto usque ad Jordanem descripsit, non fuit singula notare loca ad quae ei in universo itinere divertere contigerit; sed illa tantum in quibus aliqua mysteria facta sunt. Socoth urbs est in montanis, extra terram Aegypti; ei tamen finitima, ut legitur in libro Jesu Nave (Josue XIII, 7). Denique Socoth interpretatur tabernacula. Unde Jacob quando ab Esau qui ei a Mesopotamia revertenti occurrit, se divisit. Reversus est, inquit Scriptura, in tabernacula (Gen. XXXIII, 17). Ubi alia translatio habet: Reversus est Socoth. Et subjungit ibi: Et fecit Jacob sibi domos, et pecoribus suis fecit tabernacula: propter hoc vocavit nomen loci illius, Tabernacula. Et ibi alia translatio dicit: Appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula. In hac quoque mansione coxerunt farinam: Dicitur enim in libro Exodi: Et fecerunt ex farina subcinericios azymos (Exod. XII, 39); Non enim fermentata fuit: ejecerunt namque eos Aegyptii. In hac fit insuper annorum computatio quibus Israel fuit in Aegypto. Inquit enim: At habitatio filiorum Israel, quam habitaverunt ipsi et patres eorum in terra Aegypti, etc. (Ibid., 40). In hac tandem praecipitur ut hujus ex Aegypto liberationis perpetuum exstet apud eos memoriale. Inquit enim: Dixit Moyses ad populum: Recordamini diei hujus, in qua egressi 5 estis ex Aegypto, ex domo servitutis: in manu enim forti eduxit vos hinc Dominus (Exod. XIII, 3). In hac demum solemnitas azymorum, ritusque azyma comedendi praescribitur. Nam inquit: Sex dies comedetis azyma; at die septima festum Domino: non apparebit ibi fermentatum (Ibid., 6). Haec quoad litteram. Quoad mysteria vero, dicimus quod profectus filiorum Israel in Socoth, quod interpretatur Tabernacula, designat quod qui mansionem habuit in Ramesse, hoc est in commotione poenitentiae, debet proficisci in Socoth, hoc est, in tabernacula quasi per considerationem ambulare. Quod sicut ille qui alio tendit, nec firmam habet domum, moratur in tabernaculis. Unde quid aliud est in tabernaculis habitare, quam peregrinari? sicut Apostolus ad Hebraeos de patribus loquens testatur. Inquit enim: Confitentes quod peregrini et hospites essent super terram (Hebr. XI, 13): et videns se peregrinum in terra, dicat cum Propheta: Advena ego sum in terra (Psal. XXXVIII, 13). Consideret item Apostoli dictum: Non habemus hic manentem civitatem (Hebr. XIII, 14). Cognoscat denique quod quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino: unde rejiciat ea quae in mundo sunt; quia concupiscentia carnis est; quia concupiscentia oculorum; et quia superbia vitae. Sequatur Apostoli consilium: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, neque adtaminaveritis, quae sunt omnia in interitum, ipso usu: sed ingemiscat habitationem quae de coelo est, semper contendens placere Deo (Coloss. II, 21 et seq.). Subcinericiorum coctio azymorum docet, quod expurgato is veteri philosophorum nequitiae et Judaeorum malitiae fermento, epuletur in azymis sinceritatis et veritatis. Memoria jugiter unusquisque nostrum teneat illud Domini praeceptum dicentis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6), et apostoli ne obliviscatur cautionem: Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8). Deinde in Socoth indicitur computatio annorum quibus populus fuit in Aegypto: quia poenitenti dicitur quod debeat sicut hirundo clamare, et sicut columba meditari annos ejus in amaritudine animae suae (Esai. XXXVIII, 14): nec de propitiatione peccati esse sine timore (Eccli. V, 5); sed dolere, et cum Propheta dicere: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Quod non retro aspiciat, pristinas appetendo vanitates, ut uxor Lot, et ut canis revertens ad vomitum. Quin potius sicut semetipsum immunditiae et iniquitati prostituit, ita exhibeat membra sua servire justitiae in sanctificationem, ut quantum se glorificaverit et in deliciis fuerit; tantum errata sua corrigens et in se vindicans, sentiat tormentum et luctum. Demum festum et perpetua azymorum solemnitas praescribitur, hoc est, meditationis et operum perseverantia indicitur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde Apostolus: In disciplina perseverate, filii Profectio igitur ex Ramesse ad Socoth est ad meliora.

IIIa mansio, ETHAN.--Tertia mansio est Ethan. Nam a Socoth recedentes filii Israel, pervenerunt in Ethan: ibique tentoria figentes, tertiam stationem peregerunt. Inquit enim: Et profecti e Socoth, castrametati sunt in Ethan (Num. XXXIII, 5). Ethan regio est inter Aegyptum et solitudinem in qua est Petra oppidum, in cujus spelunca habitavit Samson cum ab Allophylis infestaretur: Et sedit, inquit, in spelunca Petrae Ethan, qui locus erat valde munitus, ut testatur Josephus (Lib. Antiq. cap 10). Erat autem haec regio in principio solitudinis. Ideo dicit: Et est pars deserti. Regionis hujus meminit David propheta dicens: Tu siccasti fluvios Ethan (Psal. LXXIII, 15). In hac mansione primum apparuit Dominus nocte in columna ignis, et die in columna nubis, ostendens iter populo, ad terram usque successionis eorum: Et non defecit, inquit, columna nubis in die, et columna ignis in nocte, coram omni populo (Exod. XIII, 22). Verum quia Ethan nobis sonat fortitudo; unde adversus Jeroboam parans se Roboam defendere: Aedificavit, inquit, civitates munitas, Ethan et Thecue (II Paral XI, 6), hoc est civitates fortitudinis, docemur quod ubi in Socoth hujus peregrinationis, in meditatione et exercitio bonorum operum usque in finem perseverare quis statuerit, ascendit ad Ethan, hoc est, ad fortitudinem: quia ipse Dominus dat virtutem et fortitudinem plebi suae. Hinc dicebat Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat Christus Jesus (Philip. IV, 13), immo per nubem et ignem aperit ei viam, et fit dux itineris ejus, donec videat bona Domini in terra viventium. Ascendamus igitur et nos in Ethan, ut diabolo resistamus fortes in fide.

IVa mansio, OS EROTH.--Quarta mansio dicitur Os Eroth. Unde sequitur: Et profecti ex Ethan, castrametati sunt ad Os Eroth, quae est contra Beelsephon, et contra Magdalon (Num. XXXIII, 7). Os Eroth alia translatione dicitur Phiairoth; vicus est et suburbium Magdali, 6 versus mare Rubrum, ut habetur in libro Exodi. In hac mansione indignatus Pharao quod Israel Aegyptum desereret, commparato exercitu grandi, eos insequitur, dicens: Quid fecimus, ut dimitteremus filios Israel, ut non servirent nobis (Exod. XIV, 2 et seq.). Et subjungit: Junxit ergo Pharao currus suos, etc. (Ibid., 5). Quo vero ad morale: per Os Eroth, quod os nobilium interpretatur (Hierony. ep. 127), ostenditur quod assumpta fortitudine in Ethan, ascendimus in Os Eroth, quia nobilitamur in Domino. Quod vero Os Eroth sit vicus, non caret mysterio: ut primo parva quaeque capiantur: est enim ordo ut a parvis ad magna veniatur: Periculosa namque semper fuit in initiis immoderata prosperitas aeque ac adversitas (Orig. hom. 27. in Num. ex Ruf. vers.). Sicut ergo per suburbium ad urbem progredimur, ita per ima ad summa ascendimus. Denique Beelsephon, quod est interpretatum, Dominus Aquilonis, diabolum designat: quia dixit, ut testatur Esaias propheta: Sedebo in monte sublimi, super montes excelsos ad Aquilonem (Esa. XIV, 13). Est igitur os Eroth contra Beelsephon, id est, contra diabolum, qui stat semper ut adversetur euntibus in Hierusalem, quae in coelo est. Ideo dicebat Apostolus: Induite vos armaturam Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Ephes. VI, 13). Idem quoque designatur per Pharaonem populum insequentem.

Va mansio, MARAH.--Marah quinta est mansio: Sic enim dicit: Et profecti contra Os Eroth, transierunt per medium maris in desertum, et ambulaverunt viam trium dierum per desertum ipsi, et castrametati sunt in Marah. Marah locus est in deserto Sur, tali vocatus nomine ob aquarum amaritudinem: sic enim scribitur in libro Exodi: Venerunt autem in Marah, et non potuerunt bibere aquam de Marah (Exod. XV, 23). Amara enim erat, propter hoc vocatum est nomen loci illius, Amaritudo. Circa hanc mansionem tria sunt consideranda, profectio, mansio et operatio. Profectio, quia in hujus itinere filii Israel Rubrum mare sicco vestigio transierunt: nam dicit Scriptura: At Filii Israel perrexerunt per siccum in medio maris: et aqua erat eis murus a dextris, et murus a sinistris, Pharao vero cum suo exercitu submersus est in aquis vehementibus (Exod. IV, 22): sic enim de eo scribitur: Et reversa aqua cooperuit currus et ascensores, et omnem exercitum Pharaonis, qui ingressi fuerunt post eos in mare, et non relictus est ex eis ullus (Ib. 28). Mansio; quia invenerunt aquas amaras, quarum amaritudinem sentientes, bibere nequiverunt, licet magna vexarentur siti. Operatio; quia mandato Domini Moyses ligno tetigit aquas: et quae prius erant amarae, in dulcedinem versae potabiles effectae sunt, unde sitim exstinguere potuerunt. Per quae primo significatur nobis quod ad gratiam properantibus occurrit Pharao cum exercitu suo, hoc est, diabolus cum potestate tam forti, ut, sicut scriptum est (Apoc. XX, 9), non sit quidquam in terra simile factum illi: sed tandem ut Pharao cum exercitu submergitur in aquis vehementibus, ita et diabolus mittitur in stagnum ignis et sulphuris. Unde nec ideo terreamur, ut desertionem faciamus. Deinde in mansione aquae gustantur amarae, quoniam adhuc existentes in gratia multiplices manent tribulationum amaritudines. Unde Joannes apostolus dicebat: Ego Joannes frater vester et particeps in tribulatione (Apoc. I. 9). Immo apostolus Paulus dicebat: Si extra disciplinam estis, adulterini et non filii estis (Hebr. XXII, 8). Denique in operatione, sicut verbo suo adest Dominus, ut dulcescant aquae, ita praestat in tribulationibus suam nobis praesentiam, dicente Propheta: Cum ipso sum in tribulatione, ut afflictiones mitescant (Psal. XC, 15). Hinc Esaias proclamat Propheta: Si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te: et si transieris per ignem, non combureris (Esa. XLIII, 2). Ideo Stephano in dulcedinem fuerunt torrentis lapides: et Laurentio in refrigerium prunae. Merito igitur dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus (Rom. V, 3).

VIa mansio, ELIM.--Mansio sexta vocatur Elim: A Marah enim recedentes filii Israel, venerunt in Elim: ibi substiterunt, et ibi tabernacula erexerunt. Unde dicit: Et profecti ex Marah, venerunt in Elim. In Elim vero erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta arbores palmarum; et castrametati sunt illic apud aquas (Num. XXXIII, 9). Idem legitur in libro Exodi: Sed pulcher ordo, felixque virtutis progressus, qui semper tendit ad optima: ex tenebris ad lucem, ex aerumnis ad felicitatem. Ecce filii Israel, post Pharaonis et Aegyptiorum saevitias, post maris desertique discrimina, post triduanae sitis ardorem, et Marah amaritudines, venerunt tandem ad palmas, venerunt ad fontes. Per quod instruimur quod qui asperitatibus praegravantur, eos tandem laeta et amoena 7 loca suscipiunt: quoniam ad requiem non nisi per laborem, et ad gaudia, non nisi per tristia pervenitur. Venit populus ad palmas: sed prius Aegyptiorum plurimas sustinuit angustias. Venit ad fontes; sed prius trium dierum sitim, et aquarum amaritudines passus est. Nec tamen in his adhuc finis est itineris, nec ultima laborum requies; quia et graviora manent: sed cunctorum dispensator Deus, qui omnia suaviter disponit, interserit in ipso etiam itinere refrigeria quaedam, ut iis refota, vique reparata anima promptior ad reliquos redeat labores (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.). Denique observandum est quod Elim interpretatur Arietes. Arietes vero duces sunt ovium. Ideo duodecim fontes, et septuaginta palmae designant Christiani gregis ductores: nempe duodecim Apostolos, de quibus ita scribit Lucas: Elegit duodecim ex ipsis, quos Apostolos nominavit (Luc. VI, 13), et septuaginta Discipulos quos sanctus Lucas alibi meminit, dicens: Designavit Dominus et alios septuaginta, et misit illos binos ante faciem suam (Luc. X, 1). Quorum distinctionem ponit Apostolus, agens de Domini post ejus resurrectionem apparitionibus. Inquit enim ad Corinthios: Visus est Cephae, et post hoc undecim, et deinde visus est Apostolis omnibus (I Cor. XV, 1). Qui tamen omnes duces et magistri sunt gregis Dominici. Quare de iis scriptum est: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Hauriamus igitur nos de uberrimis hujusmodi fontibus, et bibamus: carpamus quoque de solidis harum victoriae palmarum fructibus, et manducemus alacriter, ut talibus cibo potuque refecti, validiores ad reliquas mansiones peragendas inveniamur (Hieronym. ep. 127).

VIIa mansio, MARE RUBRUM.--Septima mansio est juxta mare Rubrum: nam transito mari Rubro, et Marah et Elim mansionibus peragratis, occurrit iterum filiis Israel sinus quidam ipsius maris (Hier. ep. 127). Et quia ibi applicuerunt, tentoriaque erexerunt, ideo nunc ad mare castrametari dicuntur. Dicit enim: Et profecti ex Elim, castrametati sunt super mare Rubrum (Num. XXXIII, 10). Sed observa quod vident mare, non tamen illud intrant, nam sufficit semel tantum intrasse et pertransisse, quoniam illud mare baptismi nostri figura fuit (Orig. hom. 27. in Num. ex vers. Ruf.), ut Apostolus ad Corinthios scribit dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 2). Sed baptismus eorum in figura fuit, nostrum autem in veritate. Et quia baptismus iterandus non est, cum scriptum sit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5), sicut semel baptizari oportuit, ita et semel mare intrasse satis fuit. Nunc igitur pergenti ad promissam haereditatem populo iterum mare occurrit, ut illud videns, illiusque undas aspiciens, cautius incedat, ne deterius aliquid ei contingat.

VIIIa mansio, desertum SIN.--Octova mansio est desertum Sin. Ideo dicit: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in desertum Sin (Num. XXXIII, 11): sed observandum quod tota haec solitudo a mari Rubro, usque ad montem Sinai appellatur Sin (Hier. ep. 127). In qua filii Israel quinque habuerunt mansiones: nempe mare Rubrum, ut supra, hanc de qua agimus, et tres sequentes. Haec autem specialis est; licet communi nomine appellatur desertum Sin, ex nomine totius deserti: sicut et Moab nomen est civitatis et provinciae. Verum quia Sin interpretatur rubus, significat nobis quod sicut octava mansione venimus ad Sin, hoc est ad rubum, in quo actum est de liberatione filiorum Israel a servitute Aegypti: ita in resurrectione, quae per octavam intelligitur, veniemus ad rubum, in quo agetur de liberatione nostra a servitutec orruptionis: quam exspectamus, ut Apostolus dicit: Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Et alibi: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritudinis suae (Philip. III, 20). Et tunc videbimus rubum ardere et non comburi; quia corpus humanitatis nostrae morietur; sed non consumetur; immo resurget ad majorem claritatem. Dicit Apostolus: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute (I Cor. XV, 43). Oremus igitur Deum ut ad octavam mansionem venire valeamus, vel potius ipsa ad nos cito veniat.

IXa mansio, DEPHCHA.--Nona mansio dicitur Dephcha: quae in mansionibus deserti Sin tertia computatur: recedentes enim filii Israel a mansione quae a communi nomine, desertum appellatur, venerunt ad hanc. Quare subjungit: Et profecti de deserto Sin, castrametati sunt in Dephcha (Num. XXXIII, 12). Haec mansio in Exodo non habetur: sed a deserto ad Raphidim tantum profectio scribitur. Sub silentio igitur praeteritur haec et sequens mansio; quia non ille erat locus in quo per verbum Dei profectiones 8 feriatim Moyses recenseret. Denique Dephcha sanitas interpretatur (Orig. hom, 27 in Num. ex vers. Ruf.). Perfecta autem animae sanitas est qua non potest peccare, sicut perfecta corporis sanitas est qua non contigit aegrotare; quod non nisi in resurrectione succedit: tunc enim, sicut dicit Esaias propheta: In capite eorum laus et laetitia apprehendet eos: fugiet dolor, moeror et gemitus (Esai. LI, 11). Vides igitur ordinem profectuum. Filii Israel de octava mansione assequuntur Dephcha: et nos a resurrectione perfectam animae et corporis adipiscimur sanitatem, ut Joannes Apostolus in Apocalypsi testatur, dicens: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque, dolor erit ultra (Apoc. XXI, 4). Sed quia animae languor peccatum est unde dixit Propheta: Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): languor animae nostrae superbia est, ira est, avaritia est: ideo unusquisque nostrum cordis et corporis genua flectens oret Dominum nostrum Jesum Christum, qui sanat omnes infirmitates nostras: et cum propheta dicat: Sana me, Domine, et sanabor; salva me, et salvabor (Jerem, XVII, 14). Dicat et cum David: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI, 3).

Xa mansio, HALUS.--Decima mansio Halus est: ad quam a Dephcha profecti sunt filii Israel. Ideo dicit: Et profecti de Dephcha, castrametati sunt in Halus (Num. XXXIII, 13). In Exodo nec ista mansio distincte nominatur; sed comprehenditur sub mansionibus a deserto Sin usque ad Raphidim. Dum enim dicit: Et profecta est omnis congregatio filiorum Israel ex deserto Sin per castra sua, secundum verbum Domini (Exod, XVII, 1); innuit quod plures fuerint castrametationes et hospitia. Tria in hac mansione geruntur. Primo, populus Dei gloriam intuetur: nam scriptum est in Exodo: Et gloria Domini apparuit in nube (Exod. XVI, 10): Deinde, pascitur carnibus: Factum est vespere, ut ibi legitur, et ascendit coturnix, et cooperuit castra (Ibid., 13). Tertio, cibatur manna de coelo. Sic enim Moyses populum alloquitur: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad manducandum (Ibid., 15): hoc est verbum quod constituit Dominus. Per quae monemur quod qui in decima quiescit mansione, id est in observatione legis, per denarium enim numerum lex significatur, quae in decem verbis consistit, ut scriptum est: Et scripsit Moyses verba haec decem in tabulis foederis (Exod. XXXIV, 28); Dei gloriam conspicit. Quare sciscitanti Prophetae, quis habitaturus in Dei tabernaculo, et quis in monte sancto ejus requieturus esset, respondetur quod sedulus observator legis, dum dicitur: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: qui loquitur veritatem in corde suo, etc. (Psal. XIV, 2 et seq.). Et idem carne et manna coelesti pascitur, hoc est, pretioso Domini nostri Jesu Christi corpore. Cujus corpus est vera caro, dicente Joanne apostolo: Caro mea vere est cibus, et verum est manna, non in typo, sed in veritate: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Joann. VI, 35). Est vera caro propter veram humanitatem: est panis vivus propter divinitatem. Cum igitur Christi corpus manducamus, divinitatem et humanitatem participamus, ut Apostolus ad Corinthios scribit (I Cor. XI, 24 et seq.). Merito autem beneficia haec potiora in hoc loco praestantur: Nam Halus interpretatur labor; laboranti autem congruum est ut Domini appareat gloria, quo praemii visione alacrius labores sustineat. Congruum est etiam ut subministretur cibus, quo refectus inchoatum fortius prosequatur iter.

XIa mansio, RAPHIDIM.--Undecima mansio peragitur in Raphidim: Ibi enim populus duro fatigatus itinere, refrigerium sumpsit. Ideo sequitur: Et profecti ex Halus, castrametati sunt in Raphidim: et non erat illic aqua ad bibendum (Num. XXXIII, 14). Eadem mansio scribitur etiam in Exodo: Et castrametati sunt, inquit, in Raphidim, non erat autem aqua populo ad bibendum (Exod. XVII, 1). Haec mansio trium admirabilium operum praerogativa maxime decoratur. Primo, mirabili eductione aquae e petra: nam populus montium asperitate et longitudine viae fessus, magno sitis ardore flagrabat. Veniens autem Raphidim, visoque loco arido, aquisque carente, adversus Moysen iratus tumultuari coepit (Ibid., 7). Unde locus jurgii in Scriptura nuncupatus est. At ille accepta virga, petram Domini mandato percussit: illa vero percussa tam largam aquarum effudit copiam, ut populus ac jumenta omnem sitim exstinguere possent. Quod admirans David propheta, in haec prorupit verba: Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt (Psal. LXXVII, 20). Secundo, memoranda contra Amalechitas victoria: Nam populo suam hic stationem agente, Amalechitarum gentes ei obsistere, eum vexare, eumque valido comparato exercitu oppugnare coeperunt. At Moyses, consideratis populi viribus longi itineris defatigatione 9 jam fractis, et ad repellendam hostium audaciam non satis aptis, ad divinum confugere decrevit auxilium. Unde et resistendi hosti, et belli gerendi toto negotio penes Josue relicto, ipse Deum oraturus in collem secessit. Sed o mira orationis potentia! dum Moyses palmas tendebat ad coelum, praevalebat Israel: dum vero remittebat, succumbebat. Aaron autem et Hur manus ejus usque ad solis occasum sustentatibus, adeptus est Josue victoriam, ut Scriptura dicit: Fugavit Amalech et omnem populum ejus in occisione gladii (Exod. XVII, 13). Tertio, prudenti consilio in moderandis rebus publicis Jethro: nam cernens Jethro Moysen ejus generum in audiendis vulgi causis diutius quam par esset occupari, et a diluculo usque ad vesperum in his tempus omne consumi: consuluit ut judices, tribunos, et alios belli pacisque praefectos institueret, qui populum judicarent, causas audirent, lites dirimerent et breviter levia cuncta absolverent, rebus tantum gravibus ejus judicio reservatis. Cui Moyses assensit. Ideo scriptum est: Audivit autem Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecumque dixit ei (Exod. XVIII, 24). Et quia Raphidium laus judicii interpretatur, merito in ejus mansione petra exhibet aquam: quia petra Christus custodienti judicium suae aquam gratiae exhibet: nam scriptum est: Beati qui custodiunt judicium (Psal. CV, 3)! vincitur Amalech; quia judicio damnatur diabolus: docetur recta populi administratio; quia scriptum est: Judex sapiens docet populum suum (Eccl. X, 27): hic est qui judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15).

XIIa mansio, desertum SINAI.--Duodecima mansio habita est in deserto Sinai. Ideo subjungit: Et profecti ex Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai (Num. XXXIII, 15). Celebratissima est mansio haec ubi Deus descendit in igne, in montem, et Moyses purificato populo, Dei mandato in verticem montis ascendit, et cum eo locutus est, et accepit praecepta decalogi. Ibi ostenditur exemplar fabricae Tabernaculi, ibi praecipitur victimarum multiplicitas, vasorum distinctio, indumenta Pontificis, Sacerdotum et Levitarum ceremoniae. Ibi numerus populorum Levitarumque, et per singulas tribus populi distributio: oblationes quoque principum in hac mansione descriptae sunt. Duae quoque argenteae tubae ad promovenda castra ibidem fieri jubentur, ibique praecipitur immundis super anima hominis, qui primo mense Paschae interesse non potuissent, ut mense secundo convenirent: et qui longuis habitabant, vel immundi fuerant, in secundo mense Pascha jussi sunt facere. Quod nimirum in typum intelligitur populi gentium, quae cum daemoniis fornicatae fuerint, immundae videbantur in anima salubri vero fidei confessione in secunda nativitate, quasi in secundo mense purificari praecipiuntur. Jubetur quoque in hac mansione Nazaraeis, ut vinum et siceram non bibant, nec acetum quidem e vino vel sicera: nec uvam recentem comedant, nec uvas quidem passas (Num. VI, 2 et seq.); quod et in Proverbiis praecipitur: Principes qui irracundi sunt, vinum non bibant; ne cum biberint, obliviscantur sapientiae (Prov. XXXI, 4, 5). Quid ergo Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium continentiumque vita significatur; quibus in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena? Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum oritur colluvie. Unde illi vinum bibere dicuntur, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines se simulant habere virtutum. Uva passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam capiant ab hominibus. Acetum autem hi bibunt, qui post vitae sanctitatem in praeteritis relabuntur vitiis, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecepit itaque Deus, ut qui sanctitatis induerint titulum, cunctis careant vitiis, nullamque hujusmodi perturbationem quae statum mentis evertat, appetant. In hac mansione separantur de castris leprosi, seminiflui, et immundi: leprosi doctrina, seminiflui cogitatione, immundi opere, id est, haeretici, schismatici et luxuriosi: hi tamquam contagiosi et morbidi a castris ejiciuntur, ne contagione perfidiae vel morum suorum, vitam polluant innocentum. Denique ab anno vigesimo et supra annumerantur populi qui ad praelium apti inveniuntur: sed cur ab anno vigesimo, nisi quia hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut habeant contra libidinem conflictum, nec luxuria superentur. Hic etiam ab anno vigesimo et quinto Levitis in Tabernaculo servire mandatur, et a quinquagenario custodes vasorum constituuntur: quid enim per annum 10 quintum ac vigesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquemque, vitiorum bella significantur: et quid per quinquagenarium, in quo Jubilaei ratione, etiam terra quiescit, nisi aeterna requies edomita bello mentis exprimitur? Quid per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur? Levitae ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis admittunt, aliorum curam suscipere non praesumant. Cum autem tentantium bella subegerint, cum apud se jam de intima tranquillitate securi probabiliter aestimantur, tunc animarum custodiae deputari poterunt: sed quis haec praelia sibi perfecte superare potest, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (II Cor. XI, 2)? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari. In illis exercitatur virtus, ne quis extolli debeat, in his omnino extinguitur, ne subsistat. Praecepit dehinc lex Levitas omnes pilos carnis radere (Num. VIII, 7): quia hi qui obsequiis divinis assumuntur, debent ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundi apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat; et pulchram animae speciem quasi pilis excrescentibus deformem reddant. Post haec jubentur etiam fieri duae tubae, quarum clangore populi moverentur ad praelium. Sic enim scriptum est de his ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles (Num. X, 2); et paulo post: Et cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra (Ibid., 5). Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis ad praelium fidei populus vocatur, quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentes nulla sui obscuratione confundant; idcirco autem ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsione crescant. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra; quia nimirum cum subtilior ac minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur. Jam abhinc promoventur Filii Israel de monte Sina, et transeunt in Sepulcra concupiscentiae.

XIIIa mansio, SEPULCRA CONCUPISCENTIAE.--Decima tertia mansio habetur in Sepulcris concupiscentiae. Ideo inquit: Et profecti de deserto Sinai, castrametati sunt in Sepulcris concupiscentiae (Num. XXXIII, 16). Haec mansio ab eventu nomen accepit: Nam populus manna pertaesus, carnes, pisces, pepones, et alia quae apud Aegyptios erant gulae incitamenta concupivit, et adversus Moysen tumultum excitavit. Quare iratus Dominus, misit coturnicum prope terram volantium innumerabilem copiam, quibus eorum gulam possent explere: Sed dicit Scriptura: Carnes adhuc erant in dentibus eorum (Num. XI, 33): hoc est, antequam digererentur, percussit Dominus populum plaga magna valde: Et hinc, inquit, vocatum est nomen loci illius, Sepulcra concupiscentiae; quia ibi sepelierunt populum desideratorem (Ibid., 34). Ex quibus docemur, ut qui conversationem reliquimus saeculi, et Aegyptias ollas id est carnalium desideriorum fervores contempsimus, non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulenta Aegyptiorum appetere, quae sunt magnarum carnium; sed simplicem mannae cibum, id est, puram et coelestem vitam quaerere. Alioquin si post praecepta, Angelicam escam, mannaque coelestis vitae, sive doctrinae rursus carnes Aegyptias, quae sunt carnales hujus saeculi voluptates, et vetustorum concupiscentias vitiorum appetere voluerimus, statim ira Domini percussi torquebimur, desideria nostra vertentur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt omni spurcitia. In hac mansione Moyses mandato Dei septuaginta viros seniores ex populo delegit, qui ad regendam plebem ei adjutores forent: Et sustinebunt, inquit, tecum impetum populi, et non feres illos tu solus (Exod. XI, 22). Super quos postea Spiritus descendit, et prophetaverunt. Quod in typo factum est: quoniam Spiritus sanctus in die Pentecostes Apostolis se infudit, ut et ad fundandam Ecclesiam sapientes essent, et ad regendam fortes: Attendite, inquit, ut in actibus Apostolorum legitur, vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Actor. XX, 28). Donum itaque virtutis coelestis quod olim in Moyse et in Prophetis exstitit, super Apostolos visibiliter apparuit.

XIVa mansio, ASEROTH.--Decima quarta mansio in Aseroth consummatur: nam 11 subjungit: Et pro fecti ex Sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Aseroth (Num. XXXIII, 17). De eadem mansione alibi sic quoque legitur: A Sepulcris concupiscentiae profectus est populus in Aseroth (Num. XI, 34). Hic Aaron et Maria soror, eo quod Moyses Aethiopissam alienigenam duxerat uxorem, satis ei procaciter obtrectarunt. Unde illa contagione leprae illico perfusa ab aliorum consortio, ad sanitatis usque tempus ejecta fuit. Quod novi figuram mysterii praetulit evidentem: nempe quod sacerdotalis illa plebs patrum, zelo Christi Salvatoris nostri adversus Ecclesiam ex gentibus congregatam insurrectura foret. Quo perfidiae impura livore in Dei tabernacula non admittenda veniret, donec praefinitum claruerit tempus, quo plenitudo gentium consummaretur, ut ad Romanos scripsit Apostolus (Rom. XI, 25). Nam tunc tantum pristinam poterit recuperare sanitatem, cum septiformis ei Spiritus gratia ad veniam fuerit suffragata. Verum quia Aseroth beatitudo interpretatur, merito a sepulcris concupiscentiae in hanc stationem venitur: quoniam nisi carnis concupiscentias quis sepelierit, ad aeternam beatitudinem pervenire non poterit. Idcirco inquit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50).

XVa mansio, REHTMA.--Decima quinta mansio dicitur Rethma. Ideo sequitur: Et profecti ex Aseroth castrametati sunt in Rethma (Num. XXXIII, 18). Verum quia alibi legitur: Et post haec profectus est populus de Aseroth, et castrametatus est in deserto Pharan (Num. XIII, 1): ne Scripturae loca contrariari videantur, attendendum est quod hinc usque ad Asiongaber, mansiones omnes, quae decem et octo enumerantur, omnes, inquam, sequentes ad trigesimam usque secundam, sub deserti Pharan nomine continentur. Appellatur ergo mansio haec alibi, Pharan, communi nomine solitudinis cum caeteris multis; sed Rethma voce propria. Scriptura in alio loco Pharan commendat, dicens: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte umbroso Pharan (Habac. III, 2). Sub hoc deserto viros duodecim ad terram explorandam mandato Dei Moyses destinavit, qui botrum uvae, mala punica, et ficus terrae retulerunt (Num XIII, 4). Sub hoc deserto Dathan, Abiron et Core filii cum eorum familiis hiatu terrae, ob seditionem sorbentur. Sub hoc deserto Aaron sacerdos inter viventes mortuosque medius constitutus, incensi oblatione Deum indignantem placavit, plagam cohibuit. Sub hoc deserto Aaron virga in tabernaculo arens posita, miraculo et germinavit et floruit: et alia plurima, prout in libro Numerorum legitur, gesta sunt, non tamen per singulas distributa mansiones. Per quae mystice docemur quod viri ad explorandam uberem terram missi, et qui populum a promissa Domini haereditate desperarunt, scribarum et pharisaeorum praetulerunt imaginem: sicut enim illi a Moyse missi sunt ut fecunditatem soli consideratione sollicita tractantes, populum ad ejus adeptionem animarent: ita et isti per Legem et Prophetas, ut Scripturarum investigatione Dominicum specularentur adventum, in quo vitam aeternam consequi possent, constituti sunt: sed sicut illi a spe possidendae haereditatis retraxerunt, vel ipse populus eorum revelatione a Dei promissione se alienavit: ita et isti ne in Christum Dominum crederent, plebi fallaciis disuaserunt. Ideo in eos dicitur: Vae vobis qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI, 52). Botrum vero quem retulerunt, Christus est. Ideo in Canticis Canticorum dicit Ecclesia de Christo: Botrus Cypri fraternus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13). Malum punicum ob ejus ruborem sanguis Christi est. Unde Esaias: Unde fulvor vestium de Bosra (Esa. LXIII, 1)? Ficus ob ejus suavitatem lex evangelica: ideo jugum meum suave est (Matth. XI, 30). Per Dathan et Abiron, quid aliud quam qui haereses et schismata in ecclesiam introducunt, significantur? Ii sacerdotis auctoritate contempta, ab eo et Dei Ecclesia se segregantes, alias ecclesias, aliud altare, alios mores, ut Apollinaris, Novatianus, et similes somniant: et Dei ordinatione rejecta, proprias conantur statuere vanitates: haereticis tandem Schismaticisque terrae deglutitis voragine, Aaron sacerdos, id est, Christus Dominus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech constituitur medius ad placandum Deum: quia ipse sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis (Heb. VII, 24). Arida virga Aaron quae postea miraculo germinavit, Christi caro est, quae virga dicitur a propheta: Egredietur virga de radice Jesse (Esai. XI, I). Haec arida floruit, quia mortua resurrexit.

XVIa mansio, REMON-PHARES.--Decima sexta mansio Remon-phares appellatur. Sequitur enim: Et profecti ex Rethma, castrametati sunt in Remon-phares (Num. XXXIII, 19) 12. Haec est mansio secunda in deserto Pharan, quae in nostra lingua divisio sublimis interpretatur: quia ubi quis in Rethma, quod est os videntis, commoratus est, hoc est, perfectam rerum adeptus est intelligentiam, venit ad Remon-phares, hoc est, ad sublimem divisionem, qua a terrenis coelestia, et ab infimis sublimia separare potest. Nec immerito: nam vigorato intellectu, crescenteque rerum notitia, infunditur judicium, quo a temporalibus aeterna, et a caducis perpetua discernuntur. Ideo per Prophetam dicitur: Si eduxeris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19).

XVIIa mansio, LEBNA.--Mansio decima septima in Lebna agitur, quare subjungit: Et profecti ex Remon-phares, castrametati sunt in Lebna (Num. XXXIII, 20). Hac mansione mystice docemur, quod in itinere hujus vitae abluti corpore et mundi corde esse debemus, ut Apostolus ad Hebraeos scribit dicens: Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda (Hebr. X, 22). Id ipsum namque Lebna vocis interpretatio indicat: sonat enim Latine Lebna idem quod dealbatio. Non est autem dealbatio, qua culpabiliter dicitur et paries dealbatus, et sepulcra dealbata (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.); sed quam Propheta precatur, dicens: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9), quam Dominus per prophetam pollicetur dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, quasi nivem dealbabo: et si fuerint sicut coccinum, velut lanam candida efficiam (Esai. I, 18). Haec dealbatio ex candore judicii de Remon-phares, et claritate visionum de Rethma, ubi verus Israelita suas peragit mansiones, potenter exsurgit.

XVIIIa mansio, RESSA.--Mansio decima octava in Ressa peragitur. Unde subjungit: Et profecti ex Lebna, castrametati sunt in Ressa (Num. XXXIII, 21). Mystice hac mansione docemur quod quamvis profecisse quis plurimum videatur, grandesque profectus fuerit consecutus, eum tamen tentationes non deserunt: tantum enim jam profecerat Paulus apostolus, ut et usque ad tertium coelum raptus fuerit, audieritque arcana ineffabilia, nihilominus prodigiosis adhuc tentationibus urgeri se sentiebat. Unde querebatur: Datus est mihi stimulus carnis Angelus Satanae, ut me colaphizet (II Cor. XII, 7). Tentationes tamen hujusmodi laudabiles esse Jacobus apostolus testatur, dicens: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis (Jacob. I, 2), hae namque velut custodia quaedam homini adhibentur. Sicut enim caro quamvis praecipua sit, nisi sale aspergatur, corrumpitur: ita et anima, quantumvis perfecta, nisi assiduis saliatur tentationibus, relaxatur (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.). Hoc autem, quia Ressa, laudabilis tentatio interpretatur.

XIXa mansio, CALATHA.--Decima nona mansio Calatha dicitur: ad quam filii Israel Ressa abeuntes pervenerunt. Unde sequitur: Et profecti de Ressa, castrametati sunt in Calatha (Num. XXXIII, 22). Calatha sonat Latine virgam, et dominium significat. Juxta illud: Virga aequitatis: virga regni tui (Psal. XLVI, 7). Merito autem post Ressa sequitur Calatha: quoniam ubi anima in Ressa tentationes superavit, ita fortis evadit ut ascendat Calatha, hoc est, ut dominium acquirat nedum inferiorum suarum virtutum, sed et totius mundi. Huc ascenderat Apostolus, quando dixit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Castrametemur igitur et nos in hanc mansionem, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes, et facta ejus mortificantes, dicamus cum Apostolo: Quod autem vivo in carne, in fide vivo Filii Dei (Galat. II, 20).

XXa mansio, ARSAPHAR.--Mansio vigesima est in Arsaphar. Ideo dicit: Et profecti de Calatha, castrametati sunt in Arsaphar (Num. XXXIII, 23). Animosa statio ista est; ad ardua quippe nos invitat, nempe ad bella, et bella asperrima, et contra fortissimos et saevissimos hostes. De quibus dicebat Apostolus: Non est nobis lucta adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates hujus mundi, adversus tenebrarum harum rectores, etc. (Ephes. VI, 12). A quibus urgeri, vimque sibi inferri, idem Apostolus sentiebat; unde dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Hoc autem, quia Arsaphar tubae clangor, sive tubicinatio est, quod est belli signum. Nec immerito; quoniam anima superioribus mansionibus, tot tantisque virtutibus se cernens armatam, contineri non potest, quin procedat in medium, et se ad certamina nedum offerat, sed paratam se praeferat: quin et tubarum clangor reliquos etiam cum Propheta provocet, dicens: Assumite arma, scuta adducite in praelium, sternite equos, ascendite equites, polite lanceas (Jerem. XLVI, 4). Immo cum alio propheta dicat: Praedicate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate pugnatores, accedite viri bellatores (Joel III, 9). Hoc bellum tractarunt 13 et vicerunt patres, ut refert Apostolus ad Hebraeos: Obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, fortes facti sunt in bello (Hebr. XI, 33). Plena igitur roboris ac spiritus haec mansio est.

XXIa mansio, ARADA.--Vigesima prima mansio Arada est; ideo dicit: Et profecti ex Arsaphar, castrametati sunt in Arada (Num. XXXIII, 24). Haec quoque mansio longis est praeconiis recolenda. Arada namque idoneum effectum indicat. Adest pulcher ordo; sed observandi sunt proficientium gradus, et series profectuum inspicienda est. Nam ubi anima tentationes superavit, vires inferiores premere audet: et ubi super eis imperium habere se conspicit, adversariis potestatibus insultat, earumque potentias nedum non timet, sed ad certamen provocat. Nunc autem de victoria secura ascendit in Arada, id est, gloriatur in Domino se idoneam effectam, et dicit cum Apostolo: Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti (II Cor. IV, 5, 6). Oremus igitur Deum, ut et nos ad Arada pervenire, et ibi stationem habere valeamus.

XXIIa mansio, MACELOTH.--Mansio vigesima secunda dicitur Maceloth; idcirco subjungit: Et profecti de Arada, castrametati sunt in Maceloth (Num. XXXIII, 25). Maceloth interpretatur ab initio, per quod innuitur quod qui tendit ad perfectionem, vel eam aliquo modo assecutum se sentit, ad rerum initium, a quo universa dependent, respicere, ad ipsumque cuncta referre debet, nec ab eo umquam recedere (Orig. loco sup. cit.). Deus est principium et finis, ut in Apocalypsi scribitur: Ego sum principium et finis, dicit Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8). Ideo ad Deum reducenda sunt omnia. Hunc ut principium recognoscebat propheta, dum dixit: Nonne tu a principio, Domine Deus meus sancte (Habac. I, 12). Hunc recognoscebat Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis familia in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 14).

XXIIIa mansio, THAATH.--Mansio vigesima tertia est Thaath; ideo sequitur: Et profecti de Maccloth, castrametati sunt in Thaath (Num. XXXIII, 26). Verum quia Thaath longanimitatem seu tolerantiam latine significat, per ipsam indicatur nobis, quod qui in via Dei proficere, aliisque prodesse contendit, multa pati, multa aequanimiter perferre necesse est. Idcirco apostolis dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Ad tolerantiam nos invitat Apostolus, praecedentium patrum, Christique exemplum proponens. Inquit enim: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum Christum (Heb. XII, 1). Dominus enim noster Jesus Christus multa erga homines mansuetudinis, tolerantiae malorum, prout dilucide recensentur in Evangeliis, exempla, quo ejus sequeremur vestigia, ut Petrus apostolus dicit, nobis exhibuit (I Pet. II, 21).

XXIVa mansio, THARE.--Mansio vigesima quarta dicitur Thare; sequitur namque: Et profecti de Thaath, castrametati sunt in Thare (Num. XXXIII, 27). Thare Latine interpretatur stupor, graece ἒκτασις, quae est vehementis cujusdam admirationis species, ex arduarum et insolitarum rerum visione proveniens. Nam cum aliqua insolita, naturae vero impossibilia humano se offerunt obtutu; quia in investigatione hujusmodi causae sensus deficiunt, et ratio succumbit, mens stupet. Quod Daniel clarius expressit, dicens: Stupebam visionem, et non erat intelligens (Dan. VIII, 27). Unde cum paralyticum qui portabatur a quatuor, ad solam Domini vocem surrexisse, lectum in quo jacebat, tulisse, et in domum suam abiisse intuitus esset populus; quia hoc supra facultatem erat hominis, obstupuit. Ideo dicit sanctus Lucas: Et stupor apprehendit omnes (Luc. V, 26). De hoc agens Hieremias propheta, ait: Stupor et horribilia facta sunt in terra (Jerem. V, 30). Et quia in iis mansionibus multa praeclara et admirabilia edita sunt opera, quorum causas non potest humana mens ratione comprehendere, ideo tandem venitur in Thare, hoc est, in stupore; sic enim interpretatur. Unde scriptum est: Stupebant autem omnes super magnalia Dei (Luc. IX, 44).

XXVa mansio, METCHA.--Mansio vigesima quinta agitur in Metcha; ideo dicit: Et profecti de Thare, castrametati sunt in Metcha (Num. XXXIII, 28). Metcha Latine dicitur nova mors. Ut autem intelligatur quae sit nova mors, est observandum quod triplicem mortem legimus in Scripturis. Una est mors corporis, qua terrestris domus nostra hujus habitationis, ut Apostoli utar verbis, dissolvitur, et a corporis tabernaculo anima recedit. De 14 hac scribit Apostolus: Statutum est hominibus semel mori (II Cor. V, 1). Hac Abraham et prophetae mortui sunt, hac morte omnes moriemur, et sicut aqua effusa super terram, non congregabimur. Alia mors est animae, qua peccati contagio anima confecia moritur, non quidem in sui substantia, quae mori nescit, sed in Dei vivificatrice gratia. Nam demerito peccati, Deo recedente, spiritalem anima vitam amittit. Unde dicit Apostolus: Quae vivens mortua est (II Tim. V, 6). Mori autem tunc per peccatum dicitur; quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Morietur autem Domino non naturae infirmitate, sed demerito culpae, quae non est ab hac vita recessus, sed lapsus erroris. Tertio est culpae, qua carnis concupiscentia moritur, ut mens Deo vivat; de qua Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Nec id immerito; nam sicut mortuus vita non est amplius obnoxius culpae, sic renatus per gratiam non debet ulterius servire peccato. De qua morte loquitur Apostolus, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Hujusmodi mortuos redarguens idem Apostolus, dicit: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decernimini (Coloss. II, 20)? Una igitur mors est naturalis, alia poenalis, tertia spiritalis. Hanc postremam designat Metcha, quae nova mors dicitur; quia veterem innovat hominem, et novam facit creaturam, dicente Apostolo: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Itaque et nos hic mansionem faciamus, ut peccatis mortui, justitiae perpetuo vivamus.

XXVIa Mansio, ESMONA.--Mansio vigesima sexta Esmona nuncupatur; nam dicit: Et profecti ex Metcha, castrametati sunt in Esmona (Num. XXXIII, 29). Esmona Latine dicitur acceleratio, quod congrue huic mansioni aptatur. Nam ubi anima morte peccati per superiorem stationem in novam evasit creaturam, sistere animo non potest, non otio torpere: sed ulterius progredi, et accelerare iter contendit. Viatoribus autem celeritas aptissima est: ea propter populo patrum manducare pascha praecipitur, et festinanter. Hinc apostolis mandatum est: Neminem per viam salutaveritis (Luc. X, 5). Sic Elisaeum in Regnorum libro Giezi injunxisse legitur: Accinge, inquit, lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade: et si inveneris aliquem, non benedicas ei, et si benedixerit tibi quispiam, non respondeas ei (IV Reg. IV, 29): nam opus Dei praeproperam etiam festinationem exigit. Maledictus, inquit propheta, qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Ideo discipulus ille, qui citius Petro ad monumentum praecucurrit (Joan. XX, 4), immodice commendatur. In via Dei vel festinam oportet progressionem esse, ut diabolo, qui stat semper a dextris, quo sanctis adversetur, coeptum iter impediendi spatium non relinquatur. Nos igitur qui peccatis mortui, justitiae per Metcha vivimus, non sequamur modo ad palmam supernae vocationis; sed in Esmona curramus, festinantes ad propositum nobis certamen. Festinantes namque pastores venerunt, et invenerunt puerum Jesum (Luc. II, 16).

XXVIIa mansio, MOSEROTH.--Mansio vigesima septima appellatur Moseroth; dicit enim: Et profecti ex Esmona, castrametati sunt in Moseroth (Num. XXXIII, 30). Congrue nunc Moseroth succedit; significat enim disciplinas, ut qui festinationem in Esmona sibi adscivit, eam modo ad comparandas disciplinas sapienter accersat: Et sit, quod Jacobus apostolus docet, omnis homo velox quidem ad audiendum (Jacob. I, 19). Deus disciplinae hujus auctor est: dicitur enim per prophetam: Quis ascendit in coelum, et accepit eam, et eduxit eam e nubibus? Quis transivit trans mare, et invenit eam, et afferet eam auro electo? Non est cognoscens viam ejus, neque qui consideret semitas ejus: sed sciens omnia cognoscit eam, et adinvenit eam prudentia sua (Baruch. III, 29 et seq.). Ideo ab ipso expetenda est, dicente Jacobo apostolo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus, affluenter (Jacob. I, 5). Haec Deum, ejusque opera revelat. Doctrix, inquit Salomon, est Dei disciplina, et electrix operum illius, ejus custodia virga correctionis est. Scriptum est enim: Plagae et correptiones dant sapientiam (Prov. XXIX, 15). Legitur in Numeris hominem quemdam in die sabbati ligna colligentem comprehensum fuisse, coram Moyse et senioribus sisti mandatum, et tandem jussu Dei morte punitum, lapidibus obrutum: Morte, inquit, moriatur homo, lapidabitis eum lapidibus omnis congregatio extra castra (Num. XV, 35). Quod in hac mansione aliqui factum putant. Hinc Apostolus quoque dicebat: Peccantem coram omnibus argue, ut coeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Habeamus igitur stationem in Moseroth, 15 id est, correptionum mortificatione in disciplina Dei contineamur.

XXVIIIa mansio, BANEJACHAM.--Vigesima octava mansio in Banejacham peragitur; inquit enim: Et profecti de Moseroth, castrametati sunt in Banejacham (Num. XXXIII, 31). Qui in Dei disciplina stationem habet, studium omne, omnemque operam, ut ne minimum quidem ex ipsa Dei lege violatum intercidat, sedulo impendere debet; et ut Salvator ait, ne iota unum, aut unus apex a Lege praetereat (Matth. V, 18). Debet enim illud evangelii mente perpetuo retinere, quo dicitur: Dico tibi, non exies inde, donec etiam minimum quadrantem reddas (Matth. X. 26)? nam sicut non prius foenoris debitum evacuatur, quam totius sortis ad minimum usque nummulum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic nec peccati poena, nisi charitatis reliquarumque compensatione virtutum, vel stricta satisfactione dissolvitur. Non eluitur peccatum, fratres, nisi poenis tamdiu noxius exerceatur, ut commissi supplicia erroris expendat. Dicebat Jacobus apostolus: Qui totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Ponderanda est quoque illa Dei sententia, quae in Lege scripta est: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes (Exod. XX, 5). Lex igitur Dei exactissima quaque censura est examinanda, et omni qua potest majori sedulitate servanda, ne ab ea forte excidamus. Hoc nos praesens mansio docet: Banejacham enim excolationem designat. Qui autem legem Dei percolat, ne minima quidem vel syllaba vel apex negligenter labatur, diligenter observat.

XXIXa mansio, GADGAD.--Vigesima nona mansio habetur in monte Gadgad; dicit namque: Et profecti de Banejacham, castrametati sunt in monte Gadgad (Num. XXXIII, 32). Tentatio animae fideli custodia, fortitudo et virtutis augmentum est; nam anima justi, nisi tentationibus interdum se urgeri sentiret, nedum in custodia non maneret, quin potius tamquam gratiarum copia diffluens relaxaretur. A Moyse sancto documentum hoc clare habetur. Dum populus lampades et montem fumigantem cerneret, vocesque audiret, et territus a Domino fugeret, dixit Moyses: Confidite, causa enim tentandi vos venit Deus ad vos; ut sit timor ejus in vobis, et non peccetis (Exod. X, 20). Dicitur quoque fortitudo; nam anima a multiplicibus se tentamentis septam agnoscens, cautius incedit, et majorem a Domino virtutem postulat, dicens cum Propheta: Miserere mei, Deus, quoniam multi bellantes adversum me (Psal. LV, 2). Virtutis vero augmentum, quatenus anima tentationibus exercita purior egreditur. Ideo Salomon in Proverbiis dicit: Sicut probatur in camino argentum et aurum, sic electa corda apud Dominum (Prov. XVII, 3). Tentationibus animam proficere sanctus quoque Jacobus apostolus testatur dicens: Beatus vir qui suffert tentationem; quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. I, 12). Sunt igitur non fugiendae, sed expetendae tentationes; unde David propheta dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Progredientibus ergo in via Domini tentamenta frequentius ingeruntur, ut cautius, fructuosiusque incedant. Hoc nobis mansio haec insinuat; nam Gadgad tentamentum interpretatur. Ne igitur tantarum copia virtutum superiorum mansionum viator difflueret vel laberetur, superiori ista mansio succedit.

XXXa mansio, JETHEBATHA.--Mansio trigesima celebratur in Jethebatha; unde sequitur: Et profecti de monte Gadgad, castrametati sunt in Jethebatha (Num. XXXIII, 33). Tentationum experimento virtus justi, ut in superiori mansione dictum est, magis conspicua, clariorque elucescit. Hinc etiam Petrus apostolus: Exultabitis nunc, inquit, si oportet contristari variis tentationibus; ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur (I Pet. I, 6). Majorem etiam per illud acquirit gratiam, ideo in libro Sapientiae scriptum est: Probata autem virtus corripit insipientes (Sap. I, 3). Per illud in medio etiam nationis pravae latens exerit se virtus et lucet; ideo apostolus Paulus ad Corinthios inquit: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (Cor. XI, 19). Sincerior bonitas e tentationibus prodit, sicut purius argentum e camino ignis; inquit enim Scriptura: Quoniam in igne probatur argentum, et homines receptibiles in camino humilitatis (Eccles. II, 5). Cum igitur purior e tentamento bonitas veluti e camino exeat, merito nunc Jethebatha, quae bonitas interpretatur, succedit.

XXXIa mansio, EBRONA.--Mansio trigesima prima agitur in Ebrona; ideo dicit: Et profecti de Jethebatha, castrametati sunt in Ebrona (Num. XXXIII, 34). Justus quamvis in hac vita ad bonitatem etiam perfectam devenerit, haud tamen animo sistit, nec praesenti contentatur statu; quin potius cuncta pertransiens, flagranti etiam desiderio 16 ad meliora contendit. Hinc David propheta dixit: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam; quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei (Psal. IV, 5). Ibi vero quiescet, ibi implebitur omne ejus desiderium. Ideo alio in loco idem propheta dixit: Satiabor, Domine, cum apparuerit mihi gloria tua (Psal. XVI, 15). In hac vita non quies, sed perennis est transitus. Quare sponsus in Canticis canticorum ob cursus pernicitatem caprae hinnuloque cervorum assimilatur (Cant. II, 9); unde et salit super montes, et transilit super colles. Hoc nos docet mansio ista, quoniam Ebrona transitus est; ut quamvis ad bonitatem per superiorem mansionem perveneris, omnia tamen sunt praetereunda: oportet te ad meliora transire, quousque venias ad illud bonum, quod est summum, et quod omne satiat desiderium, et in quo perpetuo permanere debeas. (Orig. loco cit.)

XXXIIa mansio, ASIONGABER.--Mansio trigesima secunda dicitur Asiongaber, quo filii Israel applicuerunt; unde sequitur; Et profecti de Ebrona, castrametati sunt in Asiongaber (Num. XXXIII, 35). Postrema filiorum Israel in deserto Pharan statio haec est; nam ut in superioribus diximus, plurimas ambiens mansiones illa solitudo hucusque protenditur: interpretatur vero consilia viri. Et recte intentioni quadrat: quoniam qui tantas peregit mansiones, tot virtutum penetravit sinus, tot charismatum spiramina sensit, tot se studiis perfectionum exercuit; jam desiit esse puer sensibus, jam ad mensuram aetatis plenitudinis Christi pervenit, jam crevit in virum perfectum. Et ideo viri consilia adeptus est, ut cum Apostolo dicat: Cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, deposui (I Cor. XIII, 11). Quin potius altum adeptus est consilium, quia Salomon in Proverbiis dicit: Aqua profunda consilium in corde viri (Prov. XX, 5). De consilio isto sapiens dicebat: Sine consilio nihil facias, et in faciendo ne te poeniteat (Eccl. XXXII, 24). Quod non est illud, de quo queritur Domnius, per prophetam dicens: Vae filii apostatae! haec dicit Dominus: Fecistis consilium non per me, et pactum non per Spiritum meum (Esai. XXX, 1). Sed illud de quo sapiens: Cognitio sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons purus vitae, quod custodit a malo (Eccl. XXI, 16); quia consilium bonum custodiet te, cogitatio autem sancta servabit te. Huc ergo incunctanter pergamus, et nostra hic alacres tentoria erigamus; ut Deo in toto corde nostro, sicut David in concilio justorum, et congregatione, confiteri valeamus (Psal. CX, 1).

XXXIIIa mansio, SIN.--Mansio trigesima tertia est in deserto Sin; quare subjungit: Et profecti de Asiongaber, castrametati sunt in deserto Sin. (Num. XXXIII, 36). Octava mansio supra eodem quoque nomine nuncupatur; inquit enim: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Sed attendendum quod hic locus alius ab illo est; ideo infra subjungitur: De deserto Sin, haec est Cades (Num. XX, 1). Et alibi, dum populus in hac moraretur mansione, mittens nuntios Moyses ad regem Edom: Et nunc sumus, inquit, in Cades civitate, ex parte finium tuorum (Ibid., 14). Hanc meminit David propheta, dicens: Et commovebit Dominus desertum Cades (Psal. XXVIII, 8). Hic Maria Moysi soror diem suum obivit, mortua et sepulta est, ut supra legitur. Quod Josephus quoque describit dicens: Tunc itaque sororem ejus Mariam finis vitae accepit, [cum quadragesimum complesset annum, ex quo Aegyptum dereliquit: sepelieruntque eam publice nimis splendide (Lib. IV Antiqq. cap. 4). Hic denique penuria aquae laborat populus; quare iratus tumultuatur in Moysen: a quo petra jussu Dei mirabili virga percussa, aqua manavit copiosa; unde bibentibus cunctis cupiditas sitis ablata est.

XXXIVa mansio, HOR.--Mansio trigesima quarta est in monte Hor; dicit enim: Et profecti de deserto Sin, haec est Cades, castrametati sunt in Hor monte prope terram Edom (Num. XXXIII, 37). Stationem apud Cades in deserto Sin filiis Israel agentibus, Moyses ad Idumaeorum regem, ut per illius fines viam sibi una cum suo populo concederet, legatos misit; certiorem tamen eum facturos, ut nec aquam sine pretio sibi exhiberi posceret. Ille vero petitioni non consentiens, nec transitum cedens, respondit: Non transibis per me, alioquin bello in occursum tibi exibo (Num. XX, 18). Quare populus mandato Dei, ut in Deuteronomio habetur, ab eo declinavit: et de Cades egressus ad Hor montem pervenit, et hanc quam legimus (Ibid., 27 et seq.), habuit mansionem. Ubi juxta Domini praeceptum Aaron cum Moyse fratre et Eleazar filio in Hor montem ascendit: ubi Moyses verbo Dei pontificalibus Aaron indumentis nudato Eleazar filium, cui propter aetatem pontificatus obveniebat, universo vel mirante populo, quis ex adverso stabat, protinus vestivit. Ibique Aaron vita functo, ad 17 suumque populum apposito, Eleazar filius sacerdos pro Aaron patre suo declaratus est. Memorabilis est igitur ista mansio.

XXXVa mansio, SALMONA.--Mansio trigesima quinta habetur in Salmona; nam sequitur: Et profecti ex Hor monte, castrametati sunt in Salmona (Num. XXXIII, 38). Egressus ex Hor monte populus, non rectam quam coeperat, prosecutus est viam: sed Edom terram circumiens, mare Rubrum versus iter arripuit; ut juxta verbum Domini, fratres suos bello non inceseret, nec prosus laederet: inquit enim: Ne moveatis contra ipsos bellum (Deut. II, 5). Tot igitur viarum fatigatus anfractibus, manna pertaesus, locutus est, inquit, contra Deum et Moysen. Quare iratus Dominus virulentos lethiferosque serpentes, qui morsu internecabant, in populum immisit; unde periit populus multus nimis. De quibus meminit etiam Apostolus, dicens: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9). Tunc oranti Moysi pro serpentum exstinctione, respondit Deus: Fac tibi serpentem aeneum et pone illum pro signo: et omnis morsus videns illum, vivet (Num. XXI, 8). Fecit Moyses juxta mandatum Domini, et populus a plaga liberatus est. Verum quia Salmona interpretatur umbra, factum istud mansioni recte aptatur. Serpens namque ligno suspensus, typus et umbra Christi fuit pro salute nostra in cruce pendentis, sicut ipse exponit in Evangelio, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat; sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14). Frequentemus igitur nos stationem istam, ut aspiciamus Christum pro mundi salute in cruce pendentem; quoniam salutaris est.

XXXVIa mansio, PHINON.--Mansio trigesima sexta Phinon nuncupatur; dicit namqu: Et profecti de Salmona, castrametati sunt in Phinon (Num. 33, 42). Linguae moderationem inter ea quae homini non minus necessaria quam difficilia sunt, sanctus Jacobus apostolus fuso enumerat sermone, dicens: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens freno circumducere etiam totum corpus (Jacob. III, 2). Ecce equis frena in ora mittimus, ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum tam magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo, quocumque impetus dirigentis voluerit. Ita et lingua modicum membrum est, et magna jactat. Ecce parvus ignis quam magnam silvam incendit. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis (Eccl. XXVIII, 28, 29); et caetera quae tibi sanctus apostolus disserit ad propositum facientia. Si tot mala homini e lingua immineant, quis illam moderatione non indigere, dicere audebit? Ideo Sapiens id praecipit, dum dicit: Circumvalla possessionem tuam spinis, et ori tuo fac januas et seras: argentum tuum et aurum tuum confla, et sermonis tui fac stateram, et ori tuo fac portam et seram (Ibid., 12). Verum cum statera, porta et sera pro lingua non facile ei occurreret, dicebat idem Sapiens: Quis dabit mihi super os meum custodiam, et super labia mea signaculum (Eccl. XXII, 33.)? David vero propheta a Domino haec dona praestari agnoscens, Dominum his precabatur verbis: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae circum labia mea (Psal. CXL, 3). Linguae moderatio in hac mansione suam habet sedem. Nam Phinon oris parcimonia interpretatur. Curemus igitur et nos nostram hic stationem habere; ut quae, quando, quomodo et quibus loqui deceat, scire valeamus: et os nostrum meditetur sapientiam, et lingua nostra judicium loquatur (Psal. XXXVI, 30).

XXXVIIa mansio, OBOTH.--Mansio trigesima septima dicitur Oboth, quo demum filii Israel applicuerunt; sequitur ergo: Et profecti de Phinon, castrametati sunt in Oboth (Num. XXXIII, 43). De hac mansione alibi legitur: Et profecti filii Israel, castrametati sunt in Oboth (Num. XXI, 11). Verum attendendum quod majora perniciosioraque tentamenta, quibus anima in hac vita impugnatur, daemonum illusiones, magorumque ac pythonum praestigia omnium consensu aestimantur. Ii namque maleficiis magicisque artibus, ut divinitatis culturam ab hominum cordibus eliminent, ea efficere protestantur, quae divinae tantum naturae sunt possibilia. Unde ejus potestati perpetuo resistere audent. Sed tandem vanitatibus eorum detectis, artibusque profligatis, virtus semper divina supereminet. Magi coram Pharaone Moysi resistere audebant, suasque virgas fieri dracones contendebant. Sed tandem Moysi virga Dei providentia et virtute in colubrum versa, in magorum dracones insiliens, eos illico devoravit (Exod. VII, 10 et seq.). Nam a Moyse non errore, non praestigiis, sed veritate ista fiebant; ideo mirabili potentia subsistebant. Legitur etiam in Actibus apostolorum (Act. XIII, 8 et seq.), 18 quod dum praedicaret Paulus apostolus coram Sergio proconsule, qui verbum Dei audire cupiebat, resistebat, inquit, Elymas magus, quaerens avertere, proconsulem a fide. Denique dum ab Apostolo argueretur, caecus effectus est, ita ut circumiens, inquit, quaereret qui ei daret manus. Ideo in lege eorum commercium caveri praecipue jubetur; inquit enim: Anima quae secuta fuerit ventriloquos, vel incantatores, ut fornicetur post eos; obfirmabo faciem meam contra animamillam, et perdam illam de populo suo (Levit. XX, 6). Haec statio ad magos perdendos colitur: nam Oboth in magos interpretatur. Adeamus igitur et nos ad Oboth, erigamus tibi tabernacula nostra; ut in protectione Dei coeli commorantes, non timeamus a timore nocturno, non a sagitta volante in die, non a negotio perambulante in tenebris, nec ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 2, 6).

XXXVIIIa mansio, JEABARIM.--Mansio trigesima octava vocatur Jeabarim; sic enim habetur: Et profecti ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in eo quod ultra, in finibus Moab (Num. XXXIII, 44). De hac mansione in alio loco clarius legitur: Et discedentes, inquit, ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis (Num. XXI, 11). Propter quod meminisse oportet quod Idumaei, ut in superioribus diximus, per eorum terras transitum filiis Israel praestare hostiliter recusarunt. Unde divertentes ab eis, Moabitarum fines circumire coacti fuerunt. Hinc dicitur quod in finibus Moab ad orientem venerunt. Jeabarim vero acervum lapidum transeuntium sonat, quod est Ecclesia justorum. Lapides enim transeuntes justi sunt. Ii namque propter eorum firmitatem lapides appellantur, de quibus Petrus apostolus scribit dicens: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis (I Pet. II, 5). Justis vero firmitas recte adscribitur, eo quod ipsi nec fluctuent, nec circumferantur omni vento doctrinae; unde in Evangelio domni supra firmam petram fundatae, in quam descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et non cecidit, comparantur (Matth. VII, 2). Transeuntes etiam dicuntur; quia secundum Apostolum, confitentur quod hospites et advenae sunt super terram (Hebr. I, 13). Denique merito Ecclesia dicitur acervus lapidum; quia ipsa est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Habeamus igitur et nos stationem in Jeabarim, ut secundum apostolum Paulum, teneamus propositam spem, sicut anchoram animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis (Hebr. VI, 19); ut juxta apostolum quoque Petrum, praescientes caveamus, ne errore nefariorum abducti, excidamus a propria firmitate (II Pet. III, 17).

XXXIXa mansio, DIBONGAD.--Mansio trigesima nona habetur in Dibongad; sic enim legitur: Et profecti ex Jeabarim, castrametati sunt in Dibongad (Num. XXXIII, 45). Verum de hac mansione longe diversum in alio loco legi videtur; nam scriptum est: Et discedentes ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis. Inde discesserunt, et castrametati sunt in valle Zared, haec ibi (Num. XXI, 11). Si ergo (Origen. loco cit.) in valle Zared castrametati sunt, dices: Quomodo in Dibongad? Verum ibi locus communis, hic vero proprius exprimitur. Est enim Dibongad circa vallem Zared, quae est inter fines Amorrhaeorum et Moabitarum. Mystice vero Dibongad apiarium tentationum significat. Quo docemur quod quamvis justus perfectionis vel summae proximus existat, haud tamen ei tentationes desunt. Quod est divinae cautela providentiae, ne a recto deflectendi bonis successibus ansam arripiamus. Hinc Job dicebat: Beatus homo quem corripuit Dominus: increpationem omnipotentis ne renuas (Job V, 17). Quod et si dum in carne sumus, tentationes nobis amarae videntur, mirifice nihilominus ad futuram nobis vitam proficiunt, dicente Apostolo: Omnis quidem disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11). Accedamus ergo nos, et in hanc mansionem ingredi festinemus: scientes quod a Domino interdum corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Certam quoque spem habeamus, quod non patietur nos Deus supra id quod possumus, tentari: sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).

XLa mansio, ELMON DEBLATHAIM.--Mansio quadragesima in Elmon deblathaim a filiis Israel peragitur; sic enim scribitur: Et profecti ex Dibongad, castrametati sunt in Elmon deblathaim (Num. XXXIII, 46). Vox haec Elmon deblathaim sicut est duplex, ita et duo indicat, nempe contemptum ficuum, hoc est, contemptum terrenae dulcedinis; ficus namque dulcedinem ostendunt. Unde Hieremias propheta vidit ficus bonas, bonas valde (Jerem. XXIV, 3). Et Salvator noster 19 esuriens, scribarum pharisaeorumque amaritudines deserens, accessit ad arborem fici; ut saltem in plebe aliquam inveniret dulcedinem: et cum non invenisset nisi folia tantum, maledixit ei, dicens: Numquam ex te fructus nascatur (Matth. XXI, 19). Contemptus ergo terrenarum delectationum ad coelum properanti apprime necessarius est. Nam nisi voluptatum illecebras, et ea quae in terris delectare videntur, neglexerimus, ad coelestia nos ipsos erigere non possumus. Ideo Apostolus admonet, dicens: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (II Coloss. III, 2). Immo sapere terrena, confusio est. Ita scribit Apostolus: Gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Verum quia nostra conversatio in coelis est, qui cum Christo surreximus (Ibid., 20), omni cordis alacritate calcatis mundi illecebris, in ejus mansionis tabernacula ingrediamur, quae sursum sunt quaerentes, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1): contendamusque sive absentes sive praesentes placere domino Deo nostro.

XLIa mansio, ABARIM.--Mansio quadragesima prima fit a filiis Israel in montibus Abarim; nam sequitur: Et profecti ex Elmon deblathaim, castrametati sunt super montes Abarim contra Nebo (Num. XXXIII, 47). Verum longe alienum videtur huic, quod alio in loco de hac mansione legitur. Nam inquit: Castrametati sunt in valle Zared; inde descendentes, castrametati sunt trans Arnon in deserto, quod eminet a finibus Amorrhaeorum (Num. II, 12, 13). Ex quibus verbis videtur quod filii Israel non in montibus Abarim, sed in deserto trans Arnon mansionem post Elmon habuerint. Sed nulla est diversitas, quoniam Abarim in deserto est trans Arnon. Quod ergo alibi sub communi, hic sub proprio nomine Scriptura expressit. Unde subjungit: Est enim Arnon ad fines Moab inter Amorrhaeos; et ibi habetur mons Abarim, ad cujus radices juxta Amorrhaeos Arnon labitur amnis. Dicitur vero mons Abarim trans Arnon, non ad transitum Hebraeorum, sed ad situm terrae sanctae, sicut mos est Moysi in hac descriptione; nam in libro Deuteronomii legitur: Haec verba quae locutus est Moyses omni Israel trans Jordanem in deserto ad occidentem (Deut. I, 1). Moyses tamen, Jordanem nullatenus transivit: erat ergo citra ad Hebraeorum viam, trans vero ad terrae sanctae situm. Sub hac mansione ad Seon Ammorhaeorum regem legatos Moyses destinavit, ut ei cum populo per suas terras commeatum praeberet, absque omni suorum prorsus laesione: Transibimus, inquiunt, per terram tuam, non declinabimus neque ad agrum, neque ad vineam, neque bibemus aquam de puteo; via regia transibimus (Num. XXI, 22). Seon vero id omnino recusans dura respondit: immo valido exercitu armato, ad fluvium Arnon, qua Israel transiturus erat, ut viam impediret, oppugnantique resisteret, protinus descendit. Sed divina factum est virtute, ut rege in praelio extincto, Hebraei Amorrhaeorum populum in occisione gladii percusserint, eorumque terras vastantes depopularint. Interim Og rex Basan, ut auxilium Amorrhaeo praeberet amico, ingentes copias armat, quibus Israel hostiliter impugnaturus aggreditur. Sed Israel superna dimicans ope, et ipsum in bello regem peremit, exercitum omnem extinxit, universam denique terram eorum subegit; unde cum insigni victoria grandes divitiarum copias reportavit. Quae omnia Josephus fuso sermone perscripsit (Lib. IV Antiquit. cap. 4).

XLIIa mansio, apud JORDANEM.--Mansio quadragesima secunda habetur in campestribus Moab apud Jordanem; ideo dicit: Et profecti de finibus Abarim, venerunt ad occidentem Moab, supra Jordanem juxta Jericho; ibique castrametati sunt apud Jordanem inter Bethsimon, usque Belsachin, in occidente Moab (Num. XXXIII, 48). Alio in loco mansionem eamdem meminit Scriptura, dicens: Et discedentes filii Israel, castrametati sunt ad occidentem Moab, apud Jordanem, juxta Jericho (Num. XXII, 1). Denique postrema hujus laboriosi diuturnique filiorum Israel itineris a Moyse per verbum Dei descripta mansio haec est. In qua licet plurima dicta gestaque sint memoratu digna, pauca tamen haec enarrabimus. Primum Balac Moabitarum rex cernens filios Israel tanto proficere incremento, tamque secundis eorum res prosperari successibus, magnam rerum suarum formidinem concepit, ut in iis quae ad populum Madian praelocutus est, apparet. Inquit enim: Nunc linget congregatio haec omnes, qui in circuitu nostro sunt, sicut lingit vitulus virentia ex campo (Ibid., 4). Quare armis haud eos palam invadere ausus, deliberavit, ne saltem potentiores efficerentur, ad occultas artes confugere. Unde Balaam magum ad se accersitum rogavit, ut imprecationibus, maleficisque ejus artibus populum malediceret, perderetque. Quod ab illo nec suasionibus, 20 nec muneribus, divina obsistente providentia, obtinere umquam potuit; quin immo ipse magus, Domino os ejus aperiente, bona precatus est populo, faelicesque predixit successus: Quam pulchrae, inquit, tuae domus, Jacob, tabernacula tua, Israel, tamquam valles obumbrantes, tamquam horti super fluvium, et velut tabernacula quae fixit Dominus (Num. XXIV, 5); et infra: Benedicentes te benedicti sint, et maledicentes te maledicti sint; item: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Ibid., 17). Deinde quia Madianitarum amore mulierum populus, deserto vero Deo, ad idola diverterat, Phinees Eleazar filius, Aaronque nepos zelo zelatus pro Domino exercituum, antequam per licentiam fortius grassaretur iniquitas, Hebraeum et Madianitidem feminam in fornicatione comprehensos, et coram Moyse adductos publice evaginato pugione peremit: cujus exemplo provocati plerique arreptis in fornicarios armis insurrexerunt, et ad internecionem caesa sunt die illa viginti quatuor hominum millia. Quare peremptis fornicariis, reconciliatus est cum populo Deus: Et cessavit, inquit, plaga a filiis Israel (Num. XXV, 8). Insuper quia Chananaeorum terra, ad quam filii Israel possidendam per verbum Dei tendebant, e vicino jam prominebat, ipsique terrae sanctae per quadraginta et plures annos fugientis fere jam oras prendebant; et quia non nisi armata manu, viribusque infractis, illam capere ipsis praestabatur: idcirco Eleazar sacerdos novam populi ad bellum apti computationem facere Dei mandato decrevit, in qua praeter tribum Levi, ad specialem Dei cultum destinatam, et mulieres, sexcenta millia et mille septingenti triginta viri, a viginti annis et supra, ad bella parati, ut Scriptura inquit, numerati sunt. Alia vero quam plurima ad religionem Deique cultum, nec non ad rem publicam bello paceque moderandam spectantia, Moyses Eleazarque sacerdos in hac mansione in ordinem redegerunt (Num. XXVI, 51): quae ne in nimis longum nostram protraherent lectionem, vel quia saepius aliis in locis ea digessimus, nunc omittenda censemus. Silentio tamen praetereundum non duximus, quod Moyses extremum sibi tandem per verbum Dei instare diem agnoscens, declarato sibi successore, populique duce, mandato Dei, Jesu Nave, praescriptisque benedictionibus ac maledictionibus (Deut. XXXIV, 1 et seq.), quibus observatores praevaricatoresve divinae legis incurrerent, nec non praenuntiatis singulis tribubus quae in illos singillatim superventura forent, super montem Nebo conscendit, indeque amplam, optimamque Chananaeorum regionem, terram utique lacte et melle manantem, patribus repetitis etiam oraculis repromissam, monti Nebo ex adverso positam, et oculis perlustravit, et animo consideravit, et ut Apostoli verbis (Hebr. XI, 13) utar, e longe salutavit. Quo denique peracto, dixit illi Dominus: Ostendi terram hanc oculis tuis, sed illius non ingredieris (Deut. XXXIV, 4). Et confestim per verbum Dei mortuus est, et sepultus in valle: et sepulcrum ejus nemo novit usque in hodiernum diem. Hic finis Moysi, mansionumque populi jussu Dei in ordinem recensitarum. Caeterum nonnulla mystica nunc explicanda forent, nisi horum pleraque per tractatum praesentem sparsissemus, alia vero in aliis locis explicassemus. Illud denique observandum operae pretium judicavimus, quod universis hic transitus ideo commemoratur, proptereaque omnis hic cursus consummandus proponitur; ut ad Jordanem Dei fluvium demum pervenientes, divinae undis sapientiae irrigemur; ut per omnia purificati, promissionis terram, Deo tandem miserante, intrare, et cum Apostolo dicere valeamus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, et justitiae corona quam Dominus justus judex reddet in illa die iis, qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8), reponatur nobis per Jesum Christum Dominum nostrum, cui cum Patre et Spiritu sancto omnis est honor, gloria, et perpetuitas in saecula saeculorum. Amen.