Jump to content

De X nominibus Dei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De X nominibus Dei
Auctores incert
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

Hieronymus Stridonensis; Auctores incerti


HiStAuI.DeXNoDe 23 Hieronymus Stridonensis; Auctores incerti340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EXPLANATIO PRAEVIA.

Non diffiteor summam percipere me animi voluptatem ex ultima hac parte Colbertini codicis Graeci, qui viam nobis aperuit ad consequendam perfectam intelligentiam epistolae sancti Hieronymi ad Marcellam, cujus verba, etiamsi per se manifestissima, diverse tamen a diversis interpretari potuissent; in eo loco maxime, ubi ait nomen Dei tetragrammaton propter similitudinem elementorum, cum in libris Graecis reperiretur, Pipi a quibusdam legi consuevisse. Quis enim certo noverat, in quibus libris nomen illud ineffabile reperiebatur? an in divinarum Scripturarum contextu: an in Graecorum Scriptorum Commentariis: an denique in utrisque legi consuevisset? Scimus equidem nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque ad aetatem etiam ipsius Hieronymi, antiquis expressum litteris, id est Samaritanis, fuisse inventum, ut idem sanctus Doctor testatum reliquit in Prologo maximo Scripturarum, seu Praefatione in libros Regum. Quae proculdubio Samaritana, sive vetera illa Hebraeorum elementa, figuris et apicibus distincta ab hodiernis, in quibusdam tantummodo Graecis Bibliorum voluminibus lecta et exarata, non in aliis libris expressa credere par est. Hinc facilis erat conjectura fundamentumque sufficiens, ut de , quod Pipi legebant, idipsum sentiremus; in his nempe exemplaribus solummodo scriptum esse, quae Biblia sacra nuncupantur. Sed e ms. codice Graeco Colbertino, licet corruptissimo, perspicue didicimus nomen Dei tetragrammaton in Commentariis Graecorum scriptum fuisse litteris Hebraicis, et propter similitudinem quatuor horum elementorum , cum Graecis characteribus ΠΙΠΙ, a quibusdam Pipi solitum legi. Depravatum prorsus ms. dixi exemplar Graecum, quia Scriptorum imperitia nonnulla e nominibus Dei, ac praecipue nomen Dei tetragrammaton corruptissime in eo leguntur. Quae ut manifestiora fiant, ad hujusmodi corruptelarum declarationem ordine procedamus.

Primus amanuensis, sive scriptoris lapsus, si tamen lapsus, apparet in recitata Legis, hoc est, Exodi sententia cap. XXVIII, 36 et 37, ubi scriptum legimus de nomine Dei tetragrammato: Καὶ ποιήσεις πέταλον χρυσοῦν καθαρὸν, καὶ ἐκτυπώσεις ἐν αὐτῷ ἐκτύπωμα σφραγίδος, ἁγίασμα κυρίου, id est: Et facies laminam auream puram, et formabis in ea formationem sigilli, sanctificatio Domini. Omissa namque sunt hujus testimonii aliquot verba, ut vides ex contentione ejusdem cum Colbertino manuscripto, in quo etiam pro ἁγίασμα κυρίου, scriptum legitur ὰγίασμα κυρίῳ, et quidem aequaliter, aut melius: nam in Hebraeo est, , quod alii legunt Codes Laihova, alii Codes Ladonai, et interpretatur, sanctitas Domini, sive juxta Hieronymum, sanctum Domino.

Post verba jam dicta άγίασμα κυρίῳ, immediate scriptum erat in libris Graecis nomen , lectitatumque ἴαω. Quod minime intelligens is, qui descripsit codicem Colbertinum, suspicatus est nomen esse Graecum, ac legendum τε αρ . Id autem quantumvis depravate scripserit, supersunt adhuc litterae Graecae in ms. cum peculiari forma, quae multum accedit ad Hebraeum, cujus lectio usitatior fuit ἴαω, in codice ms. satis elucens. Prima itaque syllaba vocabuli tetarlon ipsum fuit Hebraeum he; forma sequentis indicat vau; deinde α conjunctum cum ρ, formam repraesentat secundi , sive primi, si a dextra ad sinistram legamus more Hebraeorum, denique ultimum locum tenet jod; e quibus elementis conjunctim exaratis exsurgit nomen saepius memoratum, ac semper adorandum , quod Graeci doctiores legebant ἴαω alii autem linguae prorsus Hebraicae imperiti ac rudes ΠΙΠΙ, quasi Graecum esset, legere consueverant, cum illud in Graecis libris reperirent.

Tanta vero est nominum Dei in ms. confusio post illam vocem τε αρ , ut nullo deinceps numero ordinali designato, indistincte ea ponantur ad hunc modum: Ἴαω, ἐλωὶ, ἀδωναῒ, σαββαὼθ, σαδαῒ, ἰέαι, έκχέαι. Sed ex Hieronymiana epistola observari velim tria hic nomina Dei fuisse omissa, El scilicet, atque Elion, et Eloe, quorum prius Fortem, posterius Excelsum, tertium autem ultimumque Deum significat. Nomen quoque ἀδωναῒ inter caetera scriptum legitur, cum antea primum omnium illud recensuerit idem codex Graecus. Hincque fit, ut non plura quam sex nomina Dei a Graecis assignata habeamus, nempe Adonai, Ja, Jao, sive Jehova, Eloim, Sabbaoth et Saddai. Nam ultimum, quod imperitia Graecorum in duo distraxit, scribens ἰέαι, ἐκχέαι, unicum est apud Hebraeos, sextumque ordine positum abs Hieronymo, ESER JEJE; quod in Hebraeo est ehje ascher ehje, Latinoque sermone exprimitur, Ero qui ero. Hoc nomen Dei tribus hisce constat vocabulis, quorum lectio omnino depravata apud Graecos, ita restituenda erit ex ipsis Graecarum litterarum vestigiis, ἰέαι ἔσερ ἰέαι; nisi mecum voluerit quis germanam ac usu receptam apud antiquos Graecos hanc lectionem ab Hieronymo mutuari, Ἰέιε ἔσερ Ἰέιε. Ex quo intelligimus Veteres non fuisse solitos legere vocalem e sub futuri characteristico, sed vocalem i: unde Ieje pro ehje hodierno.

Sed Graecorum errores redarguendo, laudabilem quoque imitemur ipsorum diligentiam, nomina Dei in fine harum observationum ordine congruo, puroque stylo describentes: 1. El, Fortis, vel Deus. 2. Eloim, Deus. 3. Eloe, Deus. 4. Sabaoth, virtutum. 5. Elion, excelsus. 6. Ieje eser Ieje, sum qui sum. 7. Adonai, Dominus. 8. Ia, Dominus. 9. Jao, Dominus. 10. Saddai, Omnipotens.

Veterum scriptorum morem hic secuti sumus; quod licet res ipsa monebat, id tamen dixisse haud otiosum putavi, propter nonnullos hujus temporis Hebraizantes, quos facilius stomachari video, si quid aliter in Hebraeis voluminibus lectum fuerit, quam ipsi legere consueverunt. Porro nomen τετράγραμμον, tetragammum, apud Theodoretum Quaest. 15 in Exod. depravatum existimavit J. Drusius in suo Tetragrammato. Sed ex Graeco ms. codice Colbertino, et ex Latinis exemplaribus sancti Hieronymi manifestissime apparet, veteres legisse cum Theodoreto τετράγραμμον; ac proinde Drusii restitutionem, sive correctionem cap. 23 Opusculi memorati esse meram depravationem, si legatur apud Theodoretum loco supra citato τετραγράμματον.

CAPITULUM. Interpretatio Latina

Propter Hebraicam de Domino notationem haec dicenda sunt. Decem nominibus apud Hebraeos Deus appellatur. Unum enim Adonai, quod est Dominus. Aliud autem Ia, quod et ipsum sermone Graeco transfertur in Dominum. Alterum vero praeter haec est nomen Tetragrammum, ineffabile existens, quod apud Hebraeos dicitur Adonai, apud nos autem Dominus. Hoc vero dicunt scriptum in lamina aurea, quae posita erat super frontem summi sacerdotis: juxta quod in lege dictum est: Formatio sigilli, sanctificatio Domino. Quartum Jao, Eloi, Adonai, Sabaoth, Sedai, Jeai-eccheai.

Codex Colbertinus. Διὰ τὴν Ἑβραϊκὴν ἐπὶ τοῦ κυρίου παρασημείωσιν ταῦτα λεκτέον. Δέκα ὀνόμασι παρ' Ἑβραῖοις ὀνομάζεται ὁ θεός· Ἓν μὲν Ἀδωναΐ λέγεται ὃτι κύριος. Ἓτερον δὲ ἴα, ὅ καὶ αὐτὸ ἐν τῷ ἑλληνικῷ εἰς τὸ κύριος μετελήφθη. Ἓτερον δέ τι παρὰ ταῦτά ἐστι τὸ τετράγραμμον ἀνεκφώνητον ὂν, ὃ παρ' Ἑβραῖοις ἀδωναΐ λέγεται, παρὰ δὲ ἡμῖν κύριος. Τοῦτο δέ φασιν ἐπὶ τῷ πετάλῳ, τῷ χρυσῷ, τῷ ἐπὶ τῷ μετώπῳ τοῦ ἀρχιερέως γεγράφθαι, κατὰ τὸ ἐν τῷ νόμῳ εἰρημένον, Ἐκτύπωμα σφραγίδος, ἁγίασμα κυρίῳ . . . . . τε αρ ἴαω. ἐλωῒ. ἀδωναῒ. σαβαὼθ. σαδαῒ. ἰέαι. ἐκχέαι.

Hieronymus.

Primum nomen Dei est El, quod Septuaginta Deum, Aquila etymologiam ejus exprimens ἰσχυρὸν, id est, fortem interpretatur. Deinde Eloim et Eloe, quod et ipsum Deus dicitur. Quartum Sabaoth, quod Septuaginta, Virtutum, Aquila, Exercituum, transtulerunt. Quintum Elion quod nos Excelsum dicimus. Sextum Eserieie, quod in Exodo legitur: Qui est misit me (Exod. III, 14). Septimum Adonai, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum la, quod in Deo tantum ponitur, et in Alleluia extrema quoque syllaba sonat. Nonum Tetragrammum, quod ἀνεκφώνητον, id est, ineffabile putaverunt, quod his litteris scribitur IOD, E, VAU, E. Quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris repererint, III III legere consueverunt. Decimum, Saddai, et in Ezechiele non interpretatum ponitur, etc.