De actibus apostolorum (Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De actibus apostolorum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Arator.DeAcAp 68 Arator Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

31 Ut sceleris Judaea sui polluta cruore, Ausa nefas, complevit opus; rerumque Creator 32 Hoc, quod ab humanis sumpsit sine crimine membris, Humana pro stirpe dedit, dignatus ut ima 33 Tangeret inferni, non linquens ardua coeli; Solvit ab aeterna damnatas nocte tenebras, 34 Ad Manes ingressa dies: fugitiva relinquunt Astra polum, comitata Deum; cruce territa Christi 35 Vult pariter natura pati, mortisque potestas, Se vincente, perit, quae pondere mersa triumphi, 36 Plus rapiens, nil juris habet, divinaque virtus, Rursus membra ligans, animata cadavera movit. Ad vitam monumenta patent, cineresque piorum Natalem post busta novant. Lux tertia surgit, 37 Majestas cum carne redit, speciemque coruscam Umbrarum de sede refert, ut ab exsule limo, 38 Interclusa diu, patriae repetatur origo. Omnipotens parat ipse vias, et corpora secum Post tumulos regnare jubet; moriente veneni Semine, florigero sua germina reddidit horto. 39 Jamque quaterdenis Dominus manifesta diebus Contulerat per signa fidem, cernentibus illis, 40 Usque sub extremum, diffuso in limite, mundum, Quos testes jubet esse suos. Miracula rerum Non poterant celare Deum; documenta resurgens Quae sic certa daret, quam mandere? corpora vitam Hinc humana probant. Coelum petiturus, olivae 41 Progreditur lustrare nemus, quia germine sacro Luminis et pacis locus est; vult inde reverti, Unde creaturam, signata fronte micantem, 42 Divinus commendat odor, cum desuper unctos Abluit interius Christi de nomine chrisma Tollitur astrigerum rediturus victor in axem, Et secum quod sumpsit habet; nova pompa triumphi! Arva Deus petiit, homo sidera; quis datur illi 43 Aetherea de parte fragor? quantumque resultant Coelestes in laude chori, cum rector Olympi Evehit excelsis, quidquid suscepit ab imis? 44 Ingrediensque polum, carnis comitante tropaeo, Exuvias atri raptas de fauce profundi Lucis in arce locat, terrenosque erigit artus; Qua pietate capit, propter quam venerat, ivit. 45 Discipulos stupor altus agit, quibus ore corusco Perspicui dixere viri; quae cognita nobis 46 Et miranda sonant, nunc jam speculemur ovantes, Imperiique modum per subdita jura probemus. Virgine matre satus, calcata morte resurgens, Coeli sceptra petens, his nuntiat acta ministris. 47 Nec cessant elementa suo servire Tonanti; Stella, comes praegressa Magos, venientis honori 48 Militat: obsequio nubes famulatur euntis. Angelicis igitur postquam est affatibus usa, Liquit oliviferi veneranda cacumina montis, Ad messem praelecta manus, qui, calle citato, 49 Moenia nota petunt, quo per sua sabbata mille Passibus ire licet, qua tunc statione sedebat 50 Porta, Maria, Dei genitrix intacta creantis, A nato formata suo; mala criminis Evae 51 Virgo secunda fugat; nulla est injuria sexus; Restituit quod prima tulit. Non voce querelas 52 Excitet; aut gemitu moerentia corda fatiget Antiqua pro lege dolor; scelera ipsa nefasque Hac potius mercede placent, mundoque redempto Sors melior de clade venit; persona ruinam, Non natura, dedit; tunc femina feta periclum, Nunc tumuit paritura Deum, mortalia gignens, Et divina ferens, per quam Mediator in orbem Prodiit, et veram portavit ad aethera carnem. Primus apostolico, parva de puppe vocatus, Agmine Petrus erat, quo piscatore solebat Squamea turba capi; subito de littore visus, 53 Dum trahit, ipse trahi meruit; piscatio Christi Discipulum dignata rapit, qui retia laxet Humanum captura genus: quae gesserat hamum, Ad clavem est translata manus, quique aequoris imi Ardebat madidas ad littora vertere praedas, 54 Et spoliis implere ratem, melioribus undis Nunc alia de parte levat, nec deserit artem, Per latices sua lucra sequens, cui tradidit agnus, Quas passus salvavit oves, totumque per orbem Hoc auget pastore gregem, quo munere summus Surgit, et, insinuans divina negotia, coram Sic venerandus ait: Nostis quia proditor amens 55 Mercedem sceleris solvit sibi; taedia noxae Horruit ipse suae, stringens in gutture vocem, Exemplo cessante, ream, qui parte necari Promeruit, qua culpa fuit, crimenque retractans Judicio tali permisit membra furori, 56 Aeris in medio communi ut poneret hosti Debita poena locum; coelo terraeque perosus Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras Fugit ab ore cinis: non haec vacat ultio Judae, 57 Quae suprema negat, vindictaque mercis iniquae Sic placitura venit; nam, cum modo rura parasset Funeris ex pretio, cum nomine sanguinis emptus 58 Cespes, in externas componens busta favillas, De tumulis fecundet humum, caret impius agri Fertilitate sui, solusque excluditur arvis, Quae monumenta ferunt, cujus tuba saeva cruentum Est exorsa nefas, qui signifer, oscula fingens 59 Pacis, ab indicio bellum lupus intulit agno. Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamant, 60 Quem liceat supplere vices. Tunc, summa precantes, Constituere duos, Joseph cognomine Justum, 61 Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt, Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando Comprobat. O quantum distant humana supernis Judiciis! Parvi merito transcenditur ille, Laude hominum qui justus erat. Duodena refulgent signa chori, terrisque jubar jaculatur Olympi. 62 Haec quoque lux operis quid praeferat, edere pergam. Quatuor est laterum discretus partibus orbis; Trina fides vocat hunc, quo nomine fonte lavatur. Quatuor ergo simul repetens ter, computat omnem, 63 Quam duodenarius circumtulit ordo figuram. Discipulisque piis, quibus hoc baptisma jubetur, Mystica causa dedit numerum remeare priorem. 64 Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula Irradiat fulgore locum, quo stemma beatum Ecclesiae nascentis erat, quibus, igne magistro, Imbuit ora calor, dictisque fluentibus exit Linguarum populosa seges; non littera gessit Officium, non ingenii stillavit ab ore 65 Vena, nec egregias signavit cera loquelas; Sola fuit doctrina fides, opulentaque verbi Materies, coeleste datum, nova vocis origo 66 Quae numerosa venit, totoque ex orbe disertis Sufficit una loqui. Dudum vetus aequoris arca Cum superasset aquas, turrim voluere maligni In coelum proferre suam, quibus impia corda Sermonum secuere modos, sociisque superbis Affectus cum voce perit: confusio linguae Consimili tunc gente fuit, nunc pluribus una est, Ecclesiae quoniam venientis imagine gaudet Concordes habitura sonos, et pace modestis Fit fecunda redux, humilisque recolligit ordo, Quod tumidi sparsere viri. Res maxima cogit 67 Non reticere diu, quid sit, quod Spiritus almus His datur in flamma, Jordanis ab amne columba; Quod tunc rite canam, promissaque debita solvam, Si sua dona ferat: duo sunt haec signa figurae, Ut sit simplicitas, quam congrua diligit ales, 68 Quae ne tarda gerat sine dogmatis igne tepores, Sit pariter succensa fides; ibi destinat undis Unanimes, hic ore jubet flagrare docentes. Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor. 69 Hos etiam musto typica ratione moveri Error verus ait, quos, ebria fonte recenti, 70 Complevit doctrina poli; nova vasa liquorem Suscepere novum, nec corrumpuntur acerbo, Quo veteres maduere lacus, de vite bibentes, Quae, Christo cultore, dedit convivia verbis, Unde rubent, quas vertit aquas, tenuemque saporem Legis in Ecclesiae fecit fervescere libris. Tertia sidereis inclaruit hora loquelis. 71 Hunc numerum Deus unus habet, substantia simplex Personis distincta tribus; quam plurima nobis Instrumenta patent, simul hoc et tempora monstrant. Primus at ille Petrus, qui figit in aequore gressus, Retia jam cupiens hominum vibrare saluti, Ut piscator ovans levet has de fonte catervas, Retulit aethereos, populo mirante, triumphos. 72 Venit ad occiduas carnaliter editus oras, Humana sub lege, Deus, qui temporis expers Principium de matre tulit, nec vile putavit, Majestate potens, terreni sumere formam Corporis, atque opifex hominum pars esse, suoque Nos pretio revocare sibi, post dona salutis, Postque tot erectos, pulsis languoribus, aegros, Cum defleta etiam, perfunctaque corpora luci 73 Redderet, et superas iterum concederet auras; Se quoque permittens, fusus genitricis ab alvo, Carnis jura pati, vitam ne perderet orbis, Maluit ipse mori; sed quod de virgine feta Nascitur, illud obit; ligno suspenditur insons, Et ligni vacuatur onus: sic vulnus iniqui Fit medicina Dei; pavidis resplenduit umbris, 74 Pallida regna petens, propria quem luce coruscum Non potuit fuscare chaos, fugere dolores; 75 Infernus tunc esse timet, nullumque coercens In se poena redit; nova tortor ad otia languet. Tartara moesta gemunt, quia vincula cuncta quiescunt. Mors ibi quid faceret, quo vitae portitor ibat? Hunc Deus omnipotens, cui nunquam terminus instat, Post sacra busta levat; radiantem in corpore Jesum Vidimus, et propriis reducem conspeximus astris. Sed fugite, o miseri! funesta piacula gentis, 76 Cui, veniente Deo veteres avertere noxas, Addita sacrilegae creverunt vulnera culpae. Cur natos, Judaea, tuos, per vota cruoris, Parricida trahis? quid, Christi sanguine fuso, Hos tecum damnata premis, necdumque creatos Festinas proferre reos, homicidaque lingua Naturae percussit iter? cui serior ortus Quam facinus discrimen alit, scelerumque propago De natale perit, quae saucia voce parentum In lucem punita venit. Si solvere cura est Fecundi crementa mali, felicibus undis 77 Exstinctum reparate genus; spes una remitti Debita supplicii, post crimina velle renasci. Multiplicat jam pastor oves; tria millia vulgi Non minus illa dies in flumine diluit Agni. Hic primum, post jussa Dei, baptismatis usus 78 Exoritur, data jura probans; nam trina potestas Colligit hanc prolem, numerum partita per aequum. Perfectum est, quod mille sonat: sic denique saeclis Ponimus aetates, cum tempora dicimus orbis. Res perfecta semel ter jungitur, et facit agmen Mystica vis numeri. Gregis est pia forma novelli. Funditur interea per cunctos gratia sensus, Divitiasque metit locuples in amore voluntas. Utque pii coeant in foedera, pignore certo, Res laxant, et corda ligant sine limite census, 79 Affectu consorte licet; nova jura beatis Munifica fluxere manu, quibus ubere laeto Divisae geminantur opes, et crescit in omnes, Quod faciunt commune sibi, totumque capessunt, Qui proprium nihil esse volunt. Quo fonte cucurrit Haec probitas, quaeve illa fuit bonitatis origo, Hinc canere incipiam: Sacris bis Spiritus almus Discipulis concessus erat; spiratus in illos A Christo surgente semel; post, missus ab astris, Nescia verba viris facundus detulit ignis. 80 Ne quid inexpertum studio meditemur inani, Spiritus alme! veni, sine te non diceris unquam; Munera da linguae, qui das in munere linguas. Haec iterata, reor, confirmant praemia justos, Ut duo jussa colant, tabulis conscripta duabus: Dilige mente Deum, ferventi plenus amore: Rursus ait: Charus tibi sit quoque proximus, ut tu. Hoc pactum jus omne tenet, quod Spiritus almus, 81 Bis veniens, per corda creat: semel hunc dedit auctor In terris, ut ametur homo; post misit ab astris, Ut flagrent humana Deum: dilectio prima est, Quae Dominum vehementer amat, cui deinde secunda est, Quae sociat mortale genus; tamen incipit ante Posterior numero, sequitur comitata secundam Quae prior est; sic forma docet: nisi diligis, inquit, Cernere quem potis es, fratrem, quem cernere non es, Nescis amare Deum. Concordia nexa calescat Ergo pari voto, Dominumque in pectore condat Fratris amor, geminae sibi sit substantia causae. 82 Claudus erat, cui prima dies exordia vitae, Membrorum cum strage, dedit, languore coaevo Octo lustra gerens, ad quem, comitante Joanne, Respice, Petrus ait: Votum spes lusit avarum, Cumque negat, meliora parat. Quam saepe gravatos Desperata juvant, et semine nata sinistro Prosperitas, celans moestis confinia laeta Principiis, ad vota venit? gaudebit egenus Plus vacua meruisse manu, qui munera poscens Est datus ipse sibi. Nulla hic mihi vena metalli, 83 Respondit, quae fundat opes; ego ditior aegro Pauper ero; progressus abi! De voce jubentis Exsiliit medicina potens, atque hospite gressu 84 Convixere pedes; cunabula longa relinquens Calcavit veteranus humum, plantisque novellis Materies se prisca movet, cui praepete cursu Protulit incessus, quidquid non edidit ortus. Stat facti manifesta fides; sed et altera nobis Res aperit, quod causa gerit: gens nomen ab illo Israel dicta tenet, qui bella reliquerat aeger, Conatus certare Deo; tulit ipse figuram Corporis ante gravem, quam post in vulnere mentis 85 Israel claudus habet, qui per sua crimina labens Corde magis quam carne fluit, spatiisque sub ipsis Quadraginta annos Aegypti fine remotus Claudicat, Aegyptum cupiens, atque idola quaerens. 86 Ponitur ad portam Speciosam debilis; ultra Non valet ire miser, nec limina tangere portae; Culpa negavit iter. Qui sunt qui pectore claudum Israel ferre solent, portaeque adjungere certant, Quae speciosa suo prodit de nomine Jesum? Isaias, Daniel, similes quique ore prophetae Obscuris manifesta canunt miracula Christi. Et portae qui nomen habet, sic admonet ipse: Porta ego sum vobis, qui per me intrare recusat, Fur erit ille nocens. Possunt portare prophetae Ad portam, cernenda magis, quam visa loquentes; In templum non ferre queunt; haec janua Petro Credita, qui, Christum confessus, cognita monstrat, Non ventura sonat. Vetus o sine fine jacebis, 87 Ni Petrum jam, claude, roges! qui, noxia pellens, Auri vitat onus, rerum cui censuit auctor Non peram gestare sibi: pete dona salutis, Non fragiles secteris opes, quas spernere debet Cum Domino, qui dives erit. Post limina templi Porticus hunc Salomonis habet, qui jure vocatur Pacificus; regnante fide quis semper in orbe Pacificus, nisi Christus, erit? Hic protegit omnem, Qui, Petro ductore, placet, quo praesule surgit. Agmine jam niveo, per millia quinque virorum, Ecclesiae crescebat apex; arcere laborat Hunc Judaea coli, cujus de munere fluxit, Quod virtus operata dedit, sed linquere Christum Petri nescit amor: Non hunc reticebimus, inquit, Quo remeat praestante salus, qui jure creantis Infectum supplevit opus: solidumque decorem 88 Pars reparat, quam jussa novant, hic membra redemptor Saucia restituit, hic mortua surgere cedit. 89 Fert animus patrare nefas, sanctisque verendis Sacrilegas inferre neces. O semper iniqui! Dona vident, et bella movent; sed coepta relinquunt, Ne violent, quos turba fovet, quibus, indice claudo, Testis erat meriti, cumque hoc sua corda levabant. Nam non parva dedit populo miracula gressus, Quem rudis atque senex nullis jam legibus aevi Vernula sumpsit humi, cum quo stupet ipsa moveri, Quae jacuit natura diu, firmataque nuper Incessu proprio nova jam vestigia signat, 90 Quae fuerant aliena sibi; tamen improba proles Saevit adhuc, farique vetat, quod gaudia clamant. Quid toties, Judaea, cadis? surrectio Christi Ut furto celetur, emis, sed inania demens A somno documenta petis livore caduco, Quae sentis virtute geri, vis fraude negari. Infernum Dominus cum destructurus adiret, Detulit inde suam, spoliato funere, carnem. Victor ab arce crucis radiantia signa ministrat. 91 Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas. Arva tremunt concussa locis, tu fixior haeres. Saxa crepant, tu dura manes. Jam scissio veli, Quae latuere diu, nudavit mystica templi. Lux tua nos adiit, tecum nox sola remansit. Mors sine fine premit, cui nunquam vita resurgit. Planta vetus, sociare novis et condere libris, 92 Ne pereas viduata cibis, sine munere quorum Arida ficus eris, nullo quia tempore fructum Ad Christi vis ferre manum, neque cernere quantum Floruit incertus faciens oleaster olivas, Plenaque per gentes de spinis pullulat uva. 93 Imminet exhaustis radicibus ira securis, Ut succisa ruas, ni jam translata virescas. Postquam mira salus, in corpore nata vetusto, Discipulis audita liquet, gentisque superbae Cognovere minas, celebrant his vocibus hymnum: Tu, qui cuncta Deus, propriis animata figuris, Artifici sermone facis, quique edita cernens 94 Ante vides, rerumque creas per nomina formas. Cum fierent, vox semen erat, nec distulit ortus Imperium natura sequens; mox spiritus oris Aethera curvavit, sola nexuit, aequora fudit, Materiemque operis sola est largita voluntas. 95 Ne deforme jugum similis portaret imago, Tegmine servili latuit regnator Olympi, Ut sua gentiles implerent coepta furores. Quis dolus Herodis, cum tristia bella moveret Infantum mandata neci? quos ubere raptos Vulnera suscipiunt parvis errantia membris Vix habitura locum, saevoque jubente tyranno, Nasci poena fuit, cujus tulit impetus aevum, Quem nescivit agi, qui perdidit. O nova mortis 96 Conditio! solo vitam pro fine subire, Et, cum prima dies atque ultima sit simul una, Posse magis quam scire mori. Quis lumine sicco, Aut gemitu cessante queat memorare Pilati, Quod deflent elementa, nefas? quo judice, Christus Subdere pro mundi voluit sua membra periclis, Ut carnale malum caro solveret, et ferus hostis, Cujus ab ingenio fluxerunt tela veneni, Perderet antiqui lacrymosa piacula belli, Materia superante pari, ne criminis ultra Per sobolem prodiret onus: damnatio justi Libertas est facta reis: da semina verbi 97 Per tua dona coli, segnisque, novalibus usa, Colligat ista manus, te fructificante, maniplos, De quibus ipse tui componas horrea coeli, Triticeamque fidem, lolio pereunte, corones. Qua sancti fulsere pedes, concurrere visa est Pondere terra gravi, moxque almus Spiritus illis Splenduit, et linguis facundia crevit obortis. Auditae valuere preces: humana propago 98 Materies terrena sumus, limumque parentem Nomine prodit homo: vis flexit et impulit arva Vocis apostolicae, quae de tellure creatos Fecit habere fidem: sed quid magis exsilit unus Concutiturque locus? cecinit Scriptura decoros Pacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo Laeta movetur humus, quibus est sermone Magistri Pax commissa pii, quae, deportata per illos, Exiit in cunctas veloci munere terras. Ecce tot egregiis unum cor esse catervis 99 Incipit, atque animam populus nanciscitur unam. Quis dubitare queat mysteria dogmatis, unum Personas tres esse Deum? cum millia vulgi Conveniant sub mente pari, numerique frequentis Sint animi velut unus homo; quae turba perennem 100 Portatura crucem, Dominumque secuta fidelem Sprevit agros, habitura polos: haec nempe facultas Fortior est, de parte magis conquirere totum, Atque caducorum pensare manentia causis, Et quaestum per damna sequi. Non, prodige rerum Venditor, ista facis, sed qui tua jura tenere, Ambitiose, cupis, parvoque in tempore linquis, Quod semper vis esse tuum. Sic spargere rura, Nolle carere fuit; quid enim substantia prodest, Quae servata perit? quam sideris arce locatam Commodius, qui cedit, habet. Pete, creditor, inde Usurae majoris opem, gazasque reconde, Quo nequeant adversa pati; non deterit ullus 101 Perpetuas ibi casus opes; sine fine tenebis, Quod Dominum debere facis. Nunc aspice partes, Lector docte, pias, et tecum mente sagaci Volve, quid esse putes, rutili quod pompa metalli Ponitur ante pedes, sacris non debita dextris; Destitui debere probant, quod tangere vitant, Calcandumque docent, quod subdunt gressibus aurum; De quo terrenae veniunt ad pectora curae Consimili jactatur humo. Quo sistat, avare, Mens tua, disce, loco; quod tu custodis anhelus, Quod statione premis, quod cernere saepius ardes, 102 Cujus in amplexus per somnia cuncta recurris, Horrescunt tractare pii, nec tunc quoque gestant, Cum bona facta parant: quantum speculantur in illo Stare nefas! et dona gerens contemnitur aurum! Decidit infelix Ananias vulnere culpae, Fur census sub fraude sui; cadit impia conjunx, Supplicio percussa pari, quia crimine ab uno Fit commune nefas, quoties scelus ante peractum Consensus facit esse suum: nam mentis avarae Vindex illa fuit sententia. Denique quando Auri cessat amor? qui pectora semper adurit, 103 Quo capitur mortale genus, qua pullulat omne De radice malum, cujus violentior ardet Ambitio, crescente modo, simulantque rapinis Addita lucra famem. Sed, quod mutata voluntas 104 Falsi crimen habet, cumque est jam cautio voti Stare decet, nec velle prius violare sequenti, Jus proprium retinere magis quam demere fas est. Omnibus exemplum sanxit vindicta duorum, 105 Ne quis dona vocet, quae sponsio debita poscit. Respice, vera fides, ac dogmate clara beato Verba require Petri: Quisnam te fallare suasit, Conclusitque probans? homines haud, talia fando, Deludis, mentire Deo. Quae damnat iniquos, 106 Aedificat doctrina pios. Quod Spiritus almus Sit Deus, ex multis plena est instructio libris. Et tamen hinc capit arma fides: quo tendimus ultra? Quis dubitet, quod Petrus ait? qui jure venitis Ad latices, hoc state loco; satis hostibus obstat, Ecclesiae quod forma sonat: divisor amare, Judicium de fine time! qui criminis auctor Errorisque tui est, fusa ruit Arrius alvo Infelix, plus mente cadens, lethumque peremptus Cum Juda commuue tulit, qui, gutture pendens, Visceribus vacuatus obit, nec poena sequestrat, Quos par culpa ligat, qui majestatis honori Vulnus ab ore parant: hic prodidit, ille diremit, Sacrilega de voce rei. Deus arbiter orbis 107 Personis tribus est, in quo simul una potestas. Abstulit his species operum, bonitate creatas, Qui fabricatoris non inspexere decorem, Errantesque putant, qui fecerit omnia, factum. Fama ciet populos ad mystica signa salutis E cunctis properare locis, et pestibus aegros In lectis deferre suis, quos urbis in illa Parte locant, qua sacra tenet vestigia Petrus. O mihi si cursus facundior ora moveret, Centenosque daret vox ferrea, lingua diserta 108 Hac in laude sonos, quantum speciosior esset Ambitus eloquii! variis aperire figuris Singula, nec modicis includere grandia verbis, Quae fuerit rerum facies, cum tempore parvo Morborum cecidere greges, et fluxit ad omnes Improvisa salus, quam corpore fusa sereno Luminis umbra creat, dubiaque a morte remoti Erexere caput. Sed non deprendere visu Auctorem potuere boni, quibus ardua virtus Occultat, quam praestat opem, resque ante paratur, Quam spes ulla foret, furtivaque praemia vitae Dat medicina latens, et anheli corporis aestus, Ignaro languente, rapit, quam nescit adesse, 109 Qui venisse probat, crescitque potentia facti Agnitione carens; cujus splendoris imago, Omnia pervolitans, tactuque nocentia mundans, Stat donis, fugitiva oculis, et munere plenos Linquit ubique toros, hostesque a sensibus atros Projicit, ac nebulis larvalibus exuit artus. I citus, et curas hominum de calle frequentans Excute, Petre, gradus; tecum medicina salutis Ambulat; adde viam; spes est ad gaudia velox, 110 In pedibus non esse moram; tua semita vita est; Si properas, jam nemo jacet; tu motibus umbrae Corpora cuncta levas; atque hoc simul, inscia voti, Sumit turba tacens, quod, cum rogat, accipit unus. [Omnibus ergo salus, uno poscente, venibat.] Quaerite, quos agitat tanti reverentia facti, Quid typicum res ista ferat, librisque volutis, 111 Noscite quod soli cessa est haec gloria Petro; Quaeve sub hac specie lateant documenta videte; Quae tentabo loquens, et si datur ista facultas, Aridus ut magnas impellat rivulus undas. Rursus ab antiquis veniunt miracula causis, Firmior in cunctis capitur substantia rerum, Corpore sensa suo, sequiturque, et corpore certo Funditur, et solidam non terminat umbra figuram; Sed tamen ipsa sibi praecedere corpora signat. Ecclesiam terris colimus quam prodere nulli 112 Aetheream dubitasse licet, sed verior illa est, Quae, super astra manens, coelestis et alta vocatur. Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis, Ad vitam datur esse via, spatioque sub isto 113 Destinant aeternae, quos colligit, atque probatis Hinc iter est excelsa sequi; regit agmen utrumque Petrus, et hinc ductis sorti dat sidera turmis, Ut patuit per verba Dei: Quod solveris, inquit, Quodque ligas terris, sic vinctum sive solutum Aethere perdurat: culta haec quam cernimus arvis, Ergo figura foret, firma est quam nubila gestant. Petrus, utramque regens, ibi corpus et hic parat umbram, Ut, quos hic vitiis noxisque resolverit aegros, Innocui ducantur ei, quae permanet astris, Susceptura pias, hac emundante, catervas. Interea templi, zelo mordente, priores Ecclesiam crevisse dolent, animaeque colonos, Ne spargant, quod corde metant, in sede relegant Carceris, ut desint nascenti sarcula messi. Angelus adveniens tenebrosa volumina noctis 114 Reppulit, et subito micuerunt antra sereno, Erumpensque dies alieno tempore sanctos Ad templum facit ire viros, sed, cardine fixo, Irrita signato custodia permanet antro, Stansque suis foribus, vallante crepidine, carcer Clausus apostolicis vestigia pandit aperta Gressibus, et vigiles illudit janua fallax. O nunquam neglecta fides! cui subjacet illud Quod natura negat, propriis quam legibus uti Non sinit Omnipotens; quoties jubet ipse vicissim Posse quod insolitum fieri, mirata perurget. Si quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam, Hinc documenta petat, quia tunc penetrata recepit 115 Janua clausa Deum, mirum est, si corpore portam Sic adeat, quem virgo parit, quem viscera matris Integra concipiunt; humanam quae, rogo, carnem Sumere causa fuit, nisi suscitet? Inde reversus Exhibuit pro teste latus, nostrique favillas Corporis exemplo proprii docet esse novandas, Vulneribus sua membra probans: modo, Didyme, discis, Quam fuerit dubitasse nefas, an fecerit auctor, Quod nobis licuisse vides; si solvere sensu Cura subit, quod Christus ait, non indiga vocis Est species, cur has sancti liquere tenebras. Dixit, opima parans, hos luminis esse ministros, Et candelabri positas velut arce lucernas In tota fulgere domo; nox nulla retentat, Quos lumen lux ipse vocat, qui dona ferentem Et testem meruere Deum, qua lege cavernis 116 Occulerit locus ille suis tot in ordine soles, De quibus ut tenebras, pulsis erroribus, orbis Vinceret, aeternam meruit cognoscere lucem. Jura ministerii, sacris altaribus apti, In septem secuere viros, quos, undique lectos, 117 Levitas vocitare placet: quam splendida coepit Ecclesiae fulgere manus! quae pocula vitae Misceat, et latices cum sanguine porrigat Agni. Huic numero delatus honor sublimia secum Sacramenta gerit, per quae nunc longius ire Non patitur mensura viae, ne plura locutus 118 Inveniar dixisse minus. Sit cura ministris Officium librare suum, quo laudis amictu Hunc deceat lucere chorum, quem mysticus ordo Consecrat in numero, cui dant coelestia formam. Promissum servabo modum: venerabilis orbi Coetus ait: Verbi potius nos convenit omnes, Quam mensae captare cibos: o gloria dives Oris apostolici! nunquam permittere plebem Virtutum sentire famem; dispersa talenti Crescere summa solet; commissa pecunia linguae Displicuit, cum sola fuit; locus indicat iste, Quod meliora rudi populo sint fercula messis, Quam fusae per membra dapes, lateque peritum Nutriat ingenium verbi pinguedo superni. 119 Nam quid corporeae prosunt alimenta saginae, Esuriente anima? cujus jejunia pasci Semper ab ore decet, mensam ut tendamus ad illam Uberibus verbis, ad quam conviva recumbit, Qui vestis candore nitet, ne fulcra beata Deserat abstractus, quisquis deformis ad illam, Eloquio sordente, venit; ferat esca salutem Progrediens de pane poli; gula pectoris ipsum Ambiat, atque animi pleno gustare palato Interior festinet homo; ne vilior esset Causa relicta tamen claris tractanda ministris Creditur, et numerum tenuit pretiosa supernum. Emicat hinc Stephanus, qui primus agone coronam, Nominis haeres, habet, de quo praenuntia palmae 120 Vox cecinit, quod causa dedit: sere praelia, martyr, Felices habitura neces, ubi gloria poena, Et cadere est ortus, jugulisque patentibus aevum Nascitur, aeternae complectens munera vitae, [Vitae principium fuit en sine fine beatae] Sic meruisse mori. Lapides, Judaea rebellis, In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro 121 Saxea semper eris; hunc denique Christus adoptat, Ad quem miles ovans, per vulnera sacra vocatus, 122 Sanguine fecit iter, cupiensque in praemia victor Hac properare via, nivei metitus honorem Callis ad excelsi pergit fastigia regis, Et per tot lapides petrae conjungitur uni. 123 Quis furor iste novus, nulli feritate secundus, Parcere nolle pio? vibrantibus acta lacertis Saxa jacis; parat ille preces, nec respicit unde Grando nefanda cadat, qui, tempore mortis, amice 124 Pro populo peccante rogat; licet omnia tecum Tela feras, silicesque graves et pondera libres, Quem perimis, victurus erit, qui, fine colono, Seminat exemplum, quo surgat vinea Christi, Et calicem Domini convivia festa coronent. Lumina cordis habens coelos conspexit apertos, Ne lateat, quod Christus agat; pro martyre surgit, Quem tunc stare videt, confessio nostra sedentem Cum soleat celebrare magis; caro juncta Tonanti 125 In Stephano favet ipsa sibi; dux praescius armat, Quos ad dona vocat, ne quis hic dimicet anceps, Corpus in arce Dei patuit pro munere testis. Ad Sauli posuere pedes velamina saevi, Infernum quod Hebraeus ait; jam constat utrisque, Hinc meritum sentire suum, cum sidera martyr, Carnifices inferna petunt; sors prima revelat, Exemplumque creat, quod talia bella gerenti, Hoc de fonte fluit, sic occidentibus ut mox Tartara succedant, morientibus astra patescant. Saepe sibi socium Petrus facit esse Joannem, 126 Ecclesiae quia virgo placet, quo denique juncto, Samariae vicina petens, baptismatis undis Ablutas signavit oves, quibus adfuit almus Spiritus, et varias fecit procedere linguas. Fonte quidem lotus, sed non in pectore mundus Hic fuerat Simon ille magus, quem prodidit orbi Poena sequens nescisse fidem; contractibus auri Munera vult aequare Dei, numisque referre, Quod pretio mercator emat. Quem talia Petrus Attentare videns, Quisnam te, perdite, dixit, Movit ad ista furor? Domini quod gratia donat, Ut venale putes, sensu hoc, non sumitur auro, 127 Nec licet, ut coelum corrupta pecunia quaerat, Quam terrae scrutator amat; tibi nulla profecto Hac superest in sorte quies, nec ad ista venire Tu poteris, pollute dolis, qui cordis amari Felle tumens aliena petis; namque atria mentis Spiritus illa subit, quae simplicitate nitescunt. Hac de voce sacrae lux est manifesta figurae. Ecclesiae speciem praestabat machina quondam, Temporibus constructa Noe, quae sola recepit Omne genus, clausisque ferens baptismatis instar, Cum vaga lethales pateretur turba procellas, Ad vitam convertit aquas: simul ipsa columbam Diluit et corvum, sed non concordia mentis 128 Fecit utrosque pares; hunc guttura plena rapinae Subduxere viae, cupiensque in funere pasci Nil potuit vitale sequi, redit ales amica Frugibus, et nullis succumbit naufraga lymphis, Nutriri de morte timens, studioque laboris Dat documenta pii, quanto teneatur amore Plus operi devota fides, rostrique modesti Pignus oliva fuit: dilectio semper in ore Fructum pacis habet: volitant in fluctibus ambo Ex uno sanctoque sinu, servantis in alvo Purgati vallante freto, tamen exsulat unus, Et, reditu cessante, perit: non ergo saluti 129 Sufficit unda lavans, nisi sit sine felle columba, Qui generatur aquis. Simon hic baptismatis undam Contigerat, sed corvus erat, sua lucra requirens, Quae nunquam meruere Deum, qui limine templi Vendentes arcere solet: meliora sequamur! Petrus ad ista vocat, qui filius esse columbae Dicitur ore Dei, meritoque hac matre creatus Ecclesiae sublimat opus: de munere prolis Nomen habet genitrix, quod Spiritus eligit almus, Alitis innocuae dignatus imagine cerni. Angelus alloquitur plenum virtute Philippum, 130 Australem celebrare viam, qua spado jugatis Aethiopum pergebat equis, qui fidus in aula Reginae servabat opes: volat axe citato Gaudia fixa petens, curruque merebitur ipso 131 Errorum jactare rotas. O quanta bonorum Semina percipies! qui tam pretiosa lavacri Sumere dona venis, sterilique in corpore condis, Quod fructu meliore metas. Impone Philippum, Lampadis os quod Hebraeus ait, qui mentis honorem, Nomine teste, probat; juvat hunc audire magistrum, Discipuli quia jure docet; dabit ipse, prophetae 132 De quo verba sonant, cumque omnia fecerit olim, Qua fuerit nunc parte satus: si credulus audis, Et tibi nascetur, tuque inde renasceris illi. Conspectis properanter aquis ardescere coepit Eunuchi fecunda fides, qui gurgite mersus Deposuit serpentis onus, plaustroque cucurrit Heliae meditatus iter. Non parva figurae Causa sub obscurae regionis imagine lucet. Comprobat Omnipotens taedarum foedere, Mosem 133 Aethiopam sociasse sibi, quem dogmata produnt 134 Postea cum Domino vicinius ore locutum. Quid mirum, si legis amor tunc crescere coepit, Ecclesiae cum juncta fuit? quod sponsa perennis Hac veniat de gente magis, nec cantica celant, Quae fuscam pulchramque vocant; haec pergit ab Austro, Aethiopum qui torret humum, Solomonis in ore Pacificum laudare suum, quo nomine dudum Signatum est, quod Christus habet: jam debita mundo Custodem praemittit opum, quo pignore gazas Incipiet proferre suas; thesaurus in illa Quis potior, quam fontis honor? quod ditius aurum, Quam locuples sub corde fides? quam denique recte Praevius huic spado est? quo procedente libido Pellitur, et capiunt coelestia regna pudici. Saulus, acerba fremens, committere bella Damasci 135 Judaica feritate parat, sed amabitur agnus, 136 Quo properat saevire lupus. Sors laeta ruinae, In qua culpa cadit; didicit qui corpore lapso In mentis jam stare gradu; cum lumina claudit, Pectora tunc aperit, coelique agnoscitur auctor, Discedente die: quantum meruere tenebrae! Post oculos majora videt; mirabile saeclis Exemplum dedit alma fides. Anania furorem Excutit, o nova palma! lupum domat ille rapacem, Hebraeus quem dixit ovem; clamabitur orbi, Hoc praecone, Deus, legisque exutus ab umbra, Sub qua caecus erat, terras lucebit in omnes Perpetuo de sole calens. Ne desine, Saule, Hunc celebrare diem; multorum lumine plena Nox datur ista tibi, tuque hic tua nubila portas, Ut mundi purgare queas. Nunc plena figuris Interius documenta sequar, tectumque latebris Aggrediar proferre jubar; quod tempora Saulus In tenebris triduana gerit, facit esse fidelem Exempli mensura sui, tandemque coactum Poena magistra docet, Dominum ne respuat ultra Post triduum superasse chaos; cum coeperit ipse 137 Sic visus reparare suos, quod ab orbibus atris Et squamae cecidere graves, natura quod anguis Ferre solet, ratione viget: Judaea venenum Semper ab ore vomit, crudelior aspide surda. Perfidiae coluber Synagogae sibilat antro. Discipulis Salvator ait: Calcabitis angues, 138 Purior obsequiis ut sit coelestibus actus. Vipereum jacit ante nefas, et praelia doctor Mox meliora gerit; qui cum superasset iniquos, Insidias meruit clausis evadere portis. 139 Sporta solens texi juncis palmisque vicissim, Tegmina dat Saulo, retinens in honore figuram 140 Ecclesiae, nam juncus aquis et palma coronis Semper inest: juvat Ecclesiam baptismatis unda, Martyriique cruor: dudum, vescente caterva, Nutriti sub dente cibi; distendere septem Sportarum coepere sinus: tot in orbe profecto Ecclesias Scriptura canit, quod Spiritus illic Sic operator adest, et signat nomina virtus, Cum tamen Ecclesiam celebremus in omnibus unam. Protegit ergo virum species, cui militat ipse Vas in vase manens, atque hac duce tutus ab hoste Egreditur, cunctis doctor qui vincit in armis. Pervigil excubiis commissi Petrus ovilis, Postquam cuncta videns lustravit in ordine sanctos, Per Lyddae tulit arva gradus, ubi moenibus astans Respicit Aeneam defunctis vivere membris, 141 Atque anima, nodis laxata mole solutis, Non moriente mori. Surgens, paralytice, dixit, Vectorem compone tuum, nec reddere tardes Officium, portate diu. Quo munere vocis Stringitur in solidum, qui fluxerat antea nervis. Tunc iterum formatus homo, longique cadaver Temporis exstinctos ad vitam surrigit artus, Seque levans vacui linquit monumenta cubilis, Quod misero pars mortis erat. Plebs cuncta per illam Coepit stare viam, multisque supervenit ampla Unius languore salus, tactoque liquore, Expulit exclusi sua mox contagia morbi, Fonte lavans animas, alieno robore firmas. 142 Eloquar hinc sacrae quae sint arcana figurae, Si mihi corda movet, cujus vox corpora reddit. Octo quod annorum languoris proditur aetas, Jure per hoc tempus membris defecit ademptis Antiqua sub lege jacens, jugulantia quippe Vulnera semper habent, quorum fit saucius infans, Octavo veniente die; sanavit ab illa Parte gravem, lacerumque diu discrimine carnis In liquidis solidavit aquis, octavus ut aegrum 143 Solveret a plagis exstincti corporis annus, Quo numero veniente die, solemne resurgens Jam Christus sacravit opus: stat temporis usus, Sed voto meliore redux: hinc vulnera serpunt, Hinc ablata ruunt: ibi subdit regula poenis, Hinc purgat medicina vadis, spatioque priore Dudum laxa neci stringuntur membra saluti. Signatis etiam numero paralyticus annis Ille jacebat iners, cui proxima mota Siloa Heu! nullas praestabat aquas; piscina, ligata 144 Porticibus, Judaea fuit, namque atria quinque Ad sua claustra tenet, per quinque volumina Mosi Legis adepta modum, cujus circumdata gyro Debilis aeternum vidit sine munere Jesum, In libris aegrota suis; hinc eripit unum, Qui veniens peccata tulit, quam rite figuram Mundus ubique gerit, quem postquam sabbata solvens Impulit ad fontem, superavit gratia legem. Petrus ad Ecclesiam revocat documenta magistri, Cujus in orbe manu paralyticus exsilit unus; Et, gradiente fide, sua vincula projicit orbis. 145 Te quoque, laude potens, coelestibus inclyta signis, Carminibus, Joppe, canimus, qua sede Tabitha Mansuras fundebat opes, et semper egenis Munere mater erat, quae, vitae tempore clauso, Ponitur in medio, lacrymis plus lota, feretro, 146 Post funus victura suum. Fiducia Petrum Evocat; ille gerens divini pignus amoris, Ut nunquam pietate vacet, quod vota requirunt, 147 Praestaturus adest. Lugentia tecta petenti Stant inopes viduique greges, et brachia monstrant Exuviis onerata suis, quas Dorcadis ipsis Texuerant dederantque manus. O qualia fervens Implorat fomenta dolor! non murmure tristi 148 Affectum pietatis agunt, nec ab ore frequentant Instrumenta precum; quidquid bene facta merentur, Officiis voluere loqui, vocisque repulsam Elegere suae, lateant ne vulnera cordis, Quae lacrymis fecere viam. Facunda gementi Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora Causa petit, quod lingua tacet, nec cessat ab aure, Clamosa pulsante fide; qua Petrus aditur, Qui mentes audire solet, jubet ocius omnes Ire foras, flexoque genu fit pronior arvis, 149 Tunc magis alta patens. Oratio fusa Tonanti Mox super astra volat, propriisque a clavibus intrat. Dic, ubi sunt, mundana, tuae, sapientia, leges? Qua virtute negas in se corrupta reverti, Quae vitam de morte vides? Ut munera Petrus Sensit adesse Dei, quibus est reddenda saluti, Quae defleta jacet, fatur conversus ad illam: Surge, Tabitha. Vocata redit, lucique reducta Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse Prendit, et erectam turbis gaudentibus offert. Illa manus meruit Petri contingere dextram, Pauperibus quae larga fuit, qua vita revertens Caetera membra levat, corpusque itura per omne 150 Hanc subiit, quae causa fuit. Si jure movemur, Instaurata dies animae patet, apta figuris, Quam nimis antiqui depresserat umbra pericli, Ad vocem conversa Petri: caput, ante gravatum Legis in obscurae gremio, velut altera surgens, Ecclesia praesente, levat, tenebrasque repellit Lux operum comitata fidem, quae legis ab ore Non fuerat promissa salus, quia fonte renatis Gratia perpetuae coepit dare munera vitae. Caesarea venerandus erat Cornelius urbe, Gentili de stirpe satus, quem dedita causis Vita piis sacravit aquis, coepitque gerendo Credere, qui gessit, quidquid baptismate lotis Consuevit praestare fides: nam missus ab astris Angelus, hunc adiens, Summi in conspectibus, inquit, Stant Domini, quas spargis opes, quae verba precaris; 151 Praemia ne desint virtutibus, accipe certam, Huc Petro veniente, viam. Sic voce coruscans Nuntius aeternis fixit mandata lavacris. Nona fuit tunc hora, magis qua rectius hora Prodiret jam trina fides, quod tertia simplex Hoc iterum ter trina docet, sacramque figuram Singula ter faciunt, et ter triplicata fatentur. Haec est nona potens, oculos quae reddidit orbi Post tenebras remeante die, cum protulit ortum De radiis lux nata crucis, cunctosque replevit Hoc sine fine jubar; nam mundum constat onustum Gentibus esse locum, quibus in baptismate lotis Plena repurgato fulserunt lumina mundo. Hanc solet ille sequi denarius, omnia donans, 152 Quae praecepta decem servantibus arbiter offert, Nec sinit, ut tardos praecedant aere priores, Temporis hujus opem, quam sacri fontis adivit Praevius, o utinam nostrae petat actio vitae, Mortalisque sibi studium proponat origo, Ut credentis amor rerum speculetur honorem, Et ferat exemplum meritis, qui praebuit undis! Jamque capax fidei Cornelius, indice voto, Ad Petrum tres ire jubet. Confessio trina Sic venit generantis aquae, numerumque per ipsum Europae atque Asiae Lybiaeque tenebitur orbis. 153 Ardua progreditur coenacula Petrus adire, Jam medio torrente die; locus instruit altus Despiciensque solum, Petrum coelestia semper, Non terrena sequi: sextae quoque circulus horae Detegit aetatem qua Christus venit in orbem Largiri salvantis opem: numerusque dierum Praetulit exemplum quo condidit antea mundum, Quem vetat hac tandem veniens aetate Redemptor Peccati ditione premi: sic denique sexta Fertur et illa geri; fessus de calle magister Cum, putei super ora sedens, per vasa puellae Pocula qaaerit aquae, requiem facturus ubique Ecclesiae de fonte suae: qua Petrus in hora Esurit, ille sitit pius ad sua dona magister Addere semper amans; cui nominis auxit honorem, Dat pariter nutrire fidem; laetabitur orbis, Hac saturante fame, quae munere pinguior omni 154 Deliciosa fluit, nullumque relinquit inanem Perpetuas latura dapes. Qui solvere nosti, Excute, Petre, meae retinacula tarda loquelae, Deque tuis epulis exhaustae porrige linguae. Claviger aethereus coelum conspexit apertum, Usus honore suo; demittitur inde figura Vasis, ut in terris sit visio, corpore Petri Omnia posse capi, qui, quidquid sumit edendum, Ecclesiae facit esse cibum. Praefertur imago, Quatuor ordinibus se submittentibus; una 155 Ecclesiae forma est, quae quatuor eminet orbis Partibus, et laxat totidem praeconibus ora, Omne genus retinens volucrum, pecudumque, ferarum, Reptiliumque simul; mortalibus ista cohaerent Ex meritis vitiisque suis: patet ergo, quod auctor Jussit in Ecclesiae transfundi viscera gentes. Macta et manduca, dum praecipit; abstrahe, quod sunt, Et tibi fac similes; qui vertitur, alter habetur, Denique Saulus obit, quia Paulus vivere coepit. Absit, Petrus ait; quanta est reverentia sanctae Legis! et esuriens oblatas respuit escas. Ter sonuit Domini vox, quae dictata saluti est: Hoc Genitor, Natusque simul, sanctusque peregit Spiritus, huic fidei pugnax cadit Arrius, unum Personas tres esse negans; Sabellius unum, Sed Patrem confessus, ait, qui deinde vicissim Filius et sanctus dicatur Spiritus idem, Sed totus sit ut ipse Pater, quodque ordine trino Continet unus apex, hic dividit, ille relinquit. 156 Victus uterque jacet, nam jussio trina monentis Personis numerum virtutibus indicat unum, Quo vocat imperio gentes; hoc credere fas est, Si volumus complere fidem, facis omnia, Christe, Sanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu, Discretae conjunctus aquae; maculosus oberrat Anguis, et exstinctum lymphis gemit esse venenum. Comperit accitus, quae sit sua visio, Petrus, De merito qui nomen habet, nam Petrus Hebraeo Agnoscens sermone sonat; pro munere Christus Sic vocitare dedit, quo cognoscente patescit Descendit visurus eos quos miserat illuc, Qui laticum quaesitor erat, descendere Petrus Dicitur, ad plebem veniens gentemque novellam, Quae necdum cognorat aquam: pars mersa profecto est Sacro fonte carens, cujus via ducit euntes Ad patriae melioris opem, qua pergere cessans Non intrat, quo vita vocat; comitantibus iisdem, Cornelii properat coelestia regna daturus, 157 Sanctificare domum, genibus quem, poplite flexo, Non sinit advolvi: gratis dare munera suetus Arcet honoris opus: caput hinc novus erigis orbis, Qui percussus eras antiqui dente parentis, Natalemque tibi fons reddidit; edite rursus, Ne preme colla tuis, alienis libera, culpis. Ut primum fari sublimia dogmata Petrus Coepit, et aeterni mysteria pandere Christi, Magnanimes stupuere viri, vocemque sequentes Invenere viam: quid non credentibus offert Indubitata fides? cui nunquam munera tardant, Nec faciunt divina moram: mox Spiritus almus, Indulgens varias opulento munere linguas, Complevit sine more domum; baptisma frequentat Petrus, ut ablutos flammis purgaret in undis. Exemplo caret iste locus, quo Spiritus almus 158 Praevenit, quas sanxit, aquas; qui talia semper Addere dona solet, solisque ex fonte renatis Imposita properare manu; gerit ista vicissim, Ne quisquam putet esse suum, meritisque venire, Quod variat, qui sponte parat, nam Spiritus almus Nescia mensurae fert praemia, plusque ministrans, Quam sperantis erat, praecedit gratia votum. Pervenit, hinc abiens, sublimem Petrus in urbem, Quae retinet vexilla crucis; plebs cuncta requirit, Gentibus unde salus, aperit quibus omnia doctor, Subjungensque monet, nunquam fas esse negari, Quae veniunt bonitate Dei; sententia voce Digna pii monstrare palam custodis amorem, Ut velit ad cunctos coelestia regna patere, Qui tenet has sine fine fores: quid, turba, querelis 159 Gaudia nostra teris? non sunt nova munera Petro, Tot vicibus signata prius, cum nominis almi Huic Christus dat laude frui, quem jura locavit Ecclesiae portare suae, cum littore naves Prospiciens astare duas, praecepta ministrans In Petri vult puppe vehi. Synagoga profecto Sicca remansit humi, postquam doctrina magistri Ecclesiae dedit alta sequi, stat perfida terris, Jam pelago currente fide, sua quippe figura Haesit utrique rati. Joseph Judaea vocabat Hunc natum, cui Petrus ait: Tu, Christe, probaris Filius esse Dei: pars haec defigitur arvis, Quae cecidit terrena sequens; processit in altum, Quae crevit divina loquens: cum pisce sine ullo In tenebris captura fuit, nam tempore lucis 160 Lux quia Christus adest, spoliat vada salsa draconis, Ut cunctos ad littus agant sacra retia fontis; Et de caerulei rapiantur fauce profundi. Nam mare mundus erat, cujus de gurgite Petrus Humida lina trahens, verbo piscante, carinas Complevit majore sinu, quia turba duobus E populis ventura foret, gentesque levavit Tunc famulante salo, plenaque in puppe fatetur Ecclesiam, cujus placida statione recondit, Quod Domini sermone capit, qui dixerat ante Esse alias, quas quaerat oves; has nempe parabat, Quas nunc rite vocat, per quas clementia Petri Congregat aethereis humana peculia septis. Non deerit sua fama locis. Petrus, omnia prendens, Bethsaida satus urbe fuit, quae nomine Hebraeo Venatorum est dicta domus, quia verus ab illa Ecclesiae venator adest, qui cuncta peragrans Cinxit, et ad fidei collegit retia gentes. 161 Clauditur obscuro, sed non sine lumine, Petrus Carcere, nec possunt tenebrae caligine fulva Ecclesiae celare diem: commune per omnes Supplicium timor ille facit: custodia Petri Publica poena fuit; proprium sed pastor ovile, Servato custode, regit, quem ditat honore Ter Dominum confessus amor; de nomine Petrae Nomen Petrus habens aeterna vocabula portat, Fundamenta gerens nunquam passura ruinam. Exspectate tuis, cunctoque in tempore charus, Et nobis jam, Petre, veni! simul omnibus exi, Quos stimulat natura prior! Jam nocte profunda Angelus, astra ferens, ergastula candidus intrat, Se comitante die; coeli veniente ministro, 162 Carceris umbra fugit; pulsae periere tenebrae, Lucifero radiante novo; color exsulat ater, Et mutata vident nocturna crepuscula solem. Custodum vallante manu, inter vincula Petro Corpore somnus erat, sed cum vigilaret in illo, Quae nescit dormire, fides: hoc Cantica clamant: Dormio corde vigil. Laeti documenta figurae Discite, qui liquido meruistis fonte renasci, Et, quae forma manet sacrato in corpore Petri, Cernite corde pio: docet hanc virtutis apertae Angelus ipse viam; tangens latus impulit, in qua Ecclesiae stat parte caput; qua nuntius ortam Noverat, inde levat. Lateri subnexuit arcae Ostia sancta Noe clausis animalibus, hinc est, Diluvio vastante, salus. Producitur Eva, Dormitante viro, lateris generata propago, Nomen habens vitae, si nunquam culpa fuisset, Sic mansura magis: Christus post mysticus Adam, Dignatus dare membra cruci, atque in carne perempta Morte premi, qua vita redit, nova dona liquoris Per lateris sacravit iter: nunc angelus illa Petrum parte vocat, mens credat ut omnis, in ipso Ecclesiae constare decus, teneatque superno Assertore fidem, quo calceamenta monente 163 Hi meruere pedes, tetigit quos dextra magistri, 164 Quae totum mundavit aquis: gradientibus illis, Conclusae cessere fores: putat omnia, somno Ludificante, geri, cui praemia vera paravit Majestas ignara doli: jam ferrea claustris Porta patet, rigidi laxant sua vincula postes. Gentibus abscidens durae feritatis acumen Aspera cuncta domat, ne janua fixa vetaret Orbis iter, quo cursus erit: dic, gloria rerum, Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro? Quem Deus aethereae custodem deputat aulae, 165 Ecclesiaeque suae faciens retinere cacumen Infernum superare jubet: mox liber ab hoste Divinum celebravit opus, quem prima puella A tenebris remeare probat, cui gratia Christi Rem dedit esse parem; visus adit ipse resurgens Femineos, loquitur redeuntis gloria carnis Ad sexum, quem mater habet; patet hinc quoque vatem Ecclesiam sensisse suum, quae gaudia portet In cunctum diffusa gregem: quis talia fando Explicet, aut verbis attollat pondera rerum? Maximus ille pavor, gelidos qui strinxerat artus, Laetitiae mensura fuit; manet omne per aevum Pignoris hujus apex, et sideris obtinet instar, Corpore quod Petrus sacravit, et angelus ore. His solidata fides, his est tibi, Roma, catenis Perpetuata salus; harum circumdata nexu Libera semper eris: quid enim non vincula praestent, 166 Quae tetigit, qui cuncta potest absolvere? cujus Haec invicta manu, vel religiosa triumpho Moenia non ullo penitus quatientur ab hoste. Claudit iter bellis, qui portam pandit in astris. LIBER SECUNDUS. 167 Spiritus accensam verbo radiante lucernam Sub modio lucere vetans, secernite Saulum, Dixit, in oris opus, quem mox sacravit euntem Imposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri Omnia posse dedit. Cyprum, Salamiraque linquens 168 Pergit adire Paphum, quae fertur amoribus olim Dedita, sacrilegae mansisse libidinis antrum, Aligerosque vagos studio coluisse procaci. Hinc operum procedit apex, quia gratia major Ad delicta venit; culpas huic posse remitti, Exemplum jam Paulus erat. Quam splendida laudum Materia est adjecta viro! Primordia casta In luxus regione serit, fructusque pudicos 169 Multiplicat lascivus ager: cui nescia post haec Difficilisque foret, cum sic videatur honestas De turpi coepisse loco? pars ne qua vacaret A meritis jejuna, tamen molitur iniquus Eloquio certare Magus; contraria semper Virtuti fecere viam: jaculata retorquens Ecclesiae bellator ait: fallacia monstrat, Quo pereas genitore satus; confinia mortis In tenebris patiere tuis, neque cernere solem Tempus ad usque datur, rerumque attendere formas, Artificem quibus esse negas; tunc nubila vultum, Caeruleis vinxere notis, et pectoris atri Venit in ora color: quaerit jam, calle negato, Quo duce tutus eat, cujus pede gressibus instet, Quis tribuat miseratus opem, vacuasque per auras Erroris palpavit iter. Proconsule Paulus Mox dedicit lucere fidem, cui causa videndi 170 Nox aliena fuit: non sunt nova, Paule, salutis Obsequia, a tenebris lucem bene surgere nosti. Omnia secretam reserant documenta figuram. Si libeat vigili pulsare latentia sensu, 171 Jure docens Paulus miracula condere coepit Ex oculis, jubar unde sui micat altius oris, Amisso crescente die; sic nuper iniquum Subdere dignus erat, tenebrisque fatentibus hostem Vincere, qui caecus meruit sine fine videre. Antiochi dictam de nomine visitat urbem Paulus, et extemplo properat dare verba catervis Quas Synagoga tenet; dextraque silentia mandans, 172 Nostis, ait, patribus tellus Aegyptia nostris Qua posuit feritate jugum, crudelibus arvis Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedens Mutavit natura vices, cum virga fugavit Terga maris, fluctusque suis stetit exsul ab oris, Pulvereo de calle placens, pontique facultas Obsequio est subjecta pedum, redeunte profundo Naufragium factura reis, quae vertere jussa Per varios sua jura modos, his stravit arenas, His cumulavit aquas; justis via, sontibus unda. Cum percussa silex venis spumavit apertis, Aequoreos enixa lacus, de vertice sicco Flumineum largita vadum, non pristina morem Gessit origo suum, veterem nec praebuit usum, Dona novella ferens, quam lex aeterna coegit Non innata sequi, disjunctaque semine monstrat 173 Posse dari, de rore dapes, de caute liquores. Nam ne pauca piis fluerent miracula causis, Saxa vomunt latices, et inundant nubila panes, Aeriusque liquor solidis induruit escis, Quaeque diu vacuas tenuerunt agmina fauces, Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni Dant epulas, pluviamque vorant, et manditur imber. Sic invicta manus, sic gratia plena creantis Scit querulos nutrire greges, et ponere sacros In patria meliore choros, ut ventris amoeni Fructus ad aeternae florescat semina vitae. Davidica nam stirpe satus, genitrice Maria, Christus adest, quem tota canunt oracula vatum Venturum sub carne Deum, seseque creantem Virgineos intrare sinus. Evolvite, quidquid Sabbata vestra tegunt, typicae documenta figurae 174 Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni, Cujus ab igne senes hauserunt dicta prophetae, Et dedit ante loqui, quod coepit postea nasci. Clamavit, virtute potens, Baptista Joannes: Non ego sum, post me veniet, cui tangere non sum Calceamenta pedum dignus, neque solvere summam Qua ligat excelsas humilis corrigia plantas. Quam bene vox Pauli cecinit praecepta lavacri, Permiscens antiqua novis! nec Epistola cessat Haec iterare docens: Patres baptismate nostri In Rubro fulsere freto sub nomine Mosi Per legem, cum petra simul sequeretur euntes; Nam petra Christus erat. Quid adhuc, gens dura, requiris? In libris sonat ecce tuis: ne credere tardes. Consule signa maris, quae mystica dona susurrant 175 Temporibus ventura crucis, cum sanguine Jesus Tinxit aquas, laterisque uno de vulnere fluxit, Quod vitae tria dona daret: rubor aequoris ille Causa futura fuit; sic Conditor abluit omnes; Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti, Apparentque vado miracula debita ligno. Saepius obscuris radios infundere fervens Mentibus, haec rursus memoravit in ordine Paulus: Postquam signa Dei, carnis vestitus amictu, Christus ubique dedit, faciens manifesta, quod orbi Venerit ipse salus, stimulis agitata furoris Impia turba fremens petit hunc a jure Pilati Suspendi, figique cruci: terrena propago! Vota quod optanti non possent omnia ferre, Sponte salutiferi cesserunt munera Christi, Qui libertatis pretium tibi venit ab astris, Perdita restituens, tumulisque jacentia tollens; Respice, quam proprio maneas obnoxia regi; Ne pereas, vult ipse mori; post tristia facta Quin etiam, custode dato, signare sepulcrum Ad geminum voluere nefas, Dominoque paratam 176 Surgenti damnare viam: pro caeca voluntas! Quae putat aeternum mortali lege teneri, Et non posse sibi post funera reddere membra, Qui toties aliena levat: meministis ab ore Davidicae resonare lyrae: Corrupta vetabis Sanctum nosse tuum. Poteratne in pulvere lethi Ferre moras, qui vita manet? quem suscitat auctor Nil patiens de morte Deus. Mors denique victa est, Vincendi transgressa modum, quae, judice tacto Linquere jussa reos, spoliis vacuata vetustis Per sua bella cadit; veniensque absolvere vinctos Non retinendus erat; sors ultima coepit Averni 177 Jam, vita praesente mori, quaeque omnia subdens Ante fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto, Lucis iter, quod fecit, adit, quo tota resurgit In Domino natura suo; de lege videtis Laxari non posse neces; hunc quaerite, cujus Sanguine mundati, regno sociamur herili, In cujus jam parte sumus, sub pignore carnis, Quam voluit portare Deus. Tunc dogmata quosdam Ecclesiae dant ista viros; vetuere loquelas Ulterius proferre pias. O semper inanis! O sterilis Judaea, tibi! quae semina vitas, Ne fructus afferre queas, quibus ore magistro Paulus ait: Vos ista quidem, vos nosse deceret, Ast aliis hoc lumen erit, nam scripta fatentur; 178 Lumen in extremis posui te gentibus esse. Gentiles stupuere globi, fontemque secuti Sumere promissae cupiunt novitatis honorem, Et lympha genitrice sati meruere renasci. Compellor ratione loci, pro munere tanto, Historiae pulsare fidem, quae prodidit, olim Cum populos gentesque duas in ventre Rebecca Ferret, et angustis includeret agmina muris, Consuleretque rogans oranti corde Tonantem, Responsum meruisse Dei: Prior, inquit, in istis Inferior breviorque manet, majorque minori Serviet, et juvenis palmae potietur honore. Quidquid in hoc utero fecunda puerpera gessit, Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentem Gentilis concursus agit, qui crescit in alvo, In qua victor erit: quod jam meminisse necesse est, Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi, Cujus ab affectu nos contigit ante vocari Quam nasci; qui dona prius quam tempora praestat. Jamque Lycaonios incedens passibus agros Lystram Paulus adit. Fuit hac tunc claudus in urbe, Supplicio comitante satus, vestigia ferre Nescius ex utero: membris pars coeperat aegri, 179 Se nascente, mori. Comperto dogmate Pauli, Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes, Mox voluit divina sequi: bene, claude, jacebas, Has primum graditure vias; petis aethera sensu, Cum necdum movearis humo, pedibusque negatis Longius ire vales. Paulus speculatus, in imo Pectore quid cuperet, claudique fidelis amorem In verbo jam stare Dei, sic clarius infit: Surge citus, rectusque tuis imponere plantis! Exsequitur praecepta salus, et calle novello Progreditur persona vetus, motuque frequenti Pulsat ubique solum, perque omnia currere tentans 180 Saepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortus Annoso languore senex; quod ut agmina cernunt, Exclamant, divumque vocant, ac serta ministrant, Ut mactanda feri procedat victima tauri. 181 Paulus ad haec tunicam rumpit festinus, aperta Sic prohibens ratione viros: Solemnia nobis Cur, precor, ista datis? fragili quos corpore constat Terrena sub lege premi: fuit impius olim Relligionis honos, cum numina fusa metallis Artifices timuere sui, cum templa dicarent Abscissis de rupe deis; tunc forte libebat 182 Innocuos mactare greges, fibrasque tepentes Consulere, et vocem pecudis morientis in extis Quaerere; nunc libeat, vanis cessantibus aris, Aeterno parere Deo, qui semina vitae Praebuit, et variis proventibus arva locavit, Cujus ab imperio plenis consurgit aristis De grano moriente seges, palmesque recisus Vulnere conceptas fecundius evocat uvas, Quo moderante polum, succedunt solibus imbres, 183 Tempora temporibus, quae cum fugitiva recurrunt Post sua terga, vagi constantia permanet anni. Discite jam verum, sacra de Virgine natum, In terris celebrare Deum, nec vota feratis Lanigero damnosa gregi, quos liberat Agnus Unicus, ablutum qui sanguine comparat orbem. His dictis instructa fides: sed corporis usus In geminum processit opus, duplicemque figuram Personat una salus, toto quod in aequore mundi Ecclesiae duo sunt populi per verba duorum, Cui plenas captura duas facit esse carinas. Namque haec humano generi collata vicissim Claudorum docuere pedes, quibus astat imago, Singula quaeque gerens, populo communis utrique. Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis, Ad portam vicinus erat; gens venit ab illo Circumcisa loco, Psalmi, Lex atque Prophetae Cui Christi cecinere diem; quem Paulus ab arvis Erigit, ad templi nunquam consederat aedes, Longinqua tellure jacens, quia gentibus orsus Coepit ab ore pio solidae vestigia mentis In turbas proferre rudes, populoque mederi, Quem latuit vox prisca Dei. Sic claudus uterque 184 Cum properat, genus omne levat, gentisque salutem Personae signavit iter, quae gloria rerum Contulit, ut Petro Paulum gerat ordo secundum, Qui fundamentis manet architectus in illis. Ut tamen auctoris memoremus ad omnia laudes, Hi duo sunt caeci, properantibus undique turbis, Qui Domino dixere simul: Fili optime, David, Da tenebras exire graves, da cernere lucem, Quam nescimus adhuc! Subitum tunc illa medelae Semper amica manus jubar intulit, atque reliquit Nox oculos, exsulque dies illuminat orbes, Expavitque redux inopina crepuscula visus. Hos populos liquet esse duos, quos noxia venae Caecavit natura suae, clementia Jesu, Cum celebravit iter, cum tempora carnis habere Se voluit, de luce novat, purgatque figuram, Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago, Quae meruit sentire Deum: pars juncta cerebro Maxima sunt oculi, creat hos in munere Christus, Qui caput et splendor rerum est: pars omnibus ima 185 Sunt in fine pedes, hos sanat in aggere cura Vocis apostolicae, quoniam speciosa vocantur, Quae pacem cunctis portant vestigia terris. Exortum est lumen tenebris per dona magistri; Hi statuunt gressus, quibus est sors tradita verbi, Ut vigeat medicina sequens bonitate prioris, Paulatimque salus in totum transeat orbem. Jam rabidas hominum Paulus superaverat iras; Velificante fide, subitas vomuere procellas Judaica de nube doli, non primitus ulli Posse lavacra dari, quam circumcisio carnis Accedat de lege Dei: gens dura, quid ultra Ad lapides ferrumque vocas? haec umbra figurae, 186 Non species mansura fuit; simulata relinque, Quae jam certa vides; Christi processit ab ore Vita manens, omnesque jubet de fonte renasci, Qui veniunt: cur membra secent, partemque resolvant, Cum totum salvare queant? ne quaere vetusto More premi novitatis opem, deflexaque retro Lumina constitui, postquam via rectior omnes Dirigit, et caesis illustrat sentibus orbem. Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis, Cui radiant monumenta crucis, sanctosque revisit Juris apostolici proceres, quibus omnia praesens, Quae sint gesta, refert. Petrus, cui maxima cura est Commissos augere greges, ad pascua cunctos, Se duce, laeta vocans, has explicat are loquelas: Cernitis aeternum saeclis memorata vetustis, Quae populo docili cecinerunt ore prophetae, In nobis complesse Deum, qui maluit emptor 187 Omnibus esse salus, nullum discernere passus. In pretio, quo vita redit: mihi jussit apertam Gentibus hanc monstrare viam; quid vota morari, Tardarique juvat? quidve haec aenigmata cana Misceri cum luce nova? quos gratia purgat, Ut veniant, lex nulla vetat, coelestis amoris Materia est festina fides, hanc Christus adoptat, Hanc facit esse suam, qua quisque merebitur uti, Circumcisus adest, et jure renascitur undis. Pastorem statuere sequi, placet ergo ministros Ire simul, scriptisque piis absolvere gentes, Hoc illis non stare jugum, tamen esse cavendum 188 Ne simulacra colant, quorum libamina semper Exsecranda forent; ne, suffocata cruore Quae maculantur, edant; ne, saevior hoste, libido Hos impura premat, quos lux baptismate mundat. Clarius ut liqueant hujus documenta figurae, Et progressa prius, cur jam discedat imago, Principium meminisse juvat: Deus inquit, Abraham, Ut testamentum tibi nunc sobolique perenne Constituas in carne meum, praeputia ferro Circumcide libens, et foedera necte superna. Secretam scrutemur opem, videamus in isto Vulnere pacta Dei, quae testamenta recondit Praescius, ut terris consortia jungat Olympi, Quae didicit jurare puer, qui primus ad undam Reperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam. Corporis ille locus, quo circumciditur Abram, Luxuriam lascivus habet, vitiique minister Naturae sub lege jacet, pater ipse futurus Seminis, unde salus ad vitam pullulat orbis, Evacuat, quod culpa gravat, truncata libido 189 Virgineum promittit opus; haec namque propago Divinum concepit iter; hinc sacra Maria est Ad partum generata novum, quae, conjugis expers, Mater inest, natusque Dei de Virginis alvo Emicat, atque hominem mediator in omnia complet, Hinc terrena levans, illic coelestia praestans. Praeterit ergo vetus, Christo nascente, figura. Haec facies jus omne novat, cultroque fugato, Spiritus ardescens cor circumcidit in undis, Qui sanantur aquis, ne figant vulnera membris. Nescius interea curis laxare quietem Paulus in orbe docet, verbique ligonibus omnes Excolit, et fidei cogit flavescere messem, Errorum fugiente gelu, quem Spiritus almus Haec Asiae proferre vetat, nec Mysia quivit, Dives agris, hujus tunc semina ferre salutis, 190 Fecundo jejuna solo; vir quippe Macedo In somnis haec visus ait: Miserere, precamur! Illyricos dignare sinus! o gratia quantum Improvisa parat! subito flammantur amore, Qui positum jam tempus habent; sic, nocte fugata. Doctiloquus convertit iter, fructuque loquelae Vescitur esuriens Macedonia, perque soporis Dona salutiferam meruit comprendere linguam. Quaestio crebra sonat, si plenus munere largo Praedicat omnipotens: Non veni perdere mundum, 191 Sed salvare magis; faciat quae causa, negari Haec aliis, aliisque dari? cum prodiga Jesu In commune velit pietas succurrere cunctis. Suppetit affatim exemplorum copia, nosque Lectio multiplicem docet hac in parte figuram, De qua pauca canam, Luca narrante, relatu. E populo quidam Christo comes ire rogabat, Quem secum prodire vetat, qui deinde tacentem Sponte vocat; novit mundans interna magister, Quae verbum jam corda ferant, quos obstruat intus Error iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministret Officium, cum tuta venit: en sancta quod, inquit, Incipiant violare canes, coenoque gravati 192 In margaritas vertant contagia porci. Altera res etiam superest in carmine dura, Sed, quibus ex veteri patuerunt omnia fonte, Ore datas tenui facile est advertere guttas. Exodus ille liber memorat velamina sacri Pontificis, qua nempe queat splendescere veste, Officiique habitum nitido componere cultu, Qui segmentatus mediis altaribus astat, 193 Quas inter species parili numerantur amictu In femore exuviae, quibus indumenta pudoris Progrediens ad templa locet, studeatque sacerdos, Renibus obstrictis, mysteria castus adire. Quod statuit lex prisca magis, devinctaque jussit Tunc haec membra tegi, quae possidet atra libido, Cum properat libare Deo: laxata relinquens Conjugio post sacra tamen, ne parcior usus Ad sobolis non staret opus, sterilique marito Connubii frigeret amor, cum certa propago, Hoc solemne gerens, nullos admitteret unquam Externa de stirpe viros, ubi nomine prisco Ex adytis perdurat honor, prolesque per aevum Sanctificanda redit: vicibus supplenda creandi Ecclesiae nunc alma fides sine fine pudicos Pontifices jubet esse suos, et quaerit in omni Cauta tribu, quos rite probet, nec sanguinis iste Sed meriti successus erit: tamen illa figura, Qua sine nulla vetus subsistit littera, demum 194 Hac melius novitate manet, variatque recurrens Alterna ratione vices, ne forte sacerdos Tunc generare velit, cum necdum mente capaces Cernit adesse greges; cumque instat nobilis ardor Discendique fames, ut apertius ora resolvat, Ne quisquam jejunus eat; nam semine verbi Prolem posse dari Paulus quoque saepius inquit, Filioli, dicendo, mei: juvat ergo parumper Eloquium genitale premi, studiumque docentem Dispensare suum, laxans pro tempore vires Ingenii, strictasque ferens, ne fusa profani Conculcata terant, mundatis sancta reservans. Fas vetat inde queri; culpis hoc imputet Adae Venae poena suae; quid enim rea fauce parentum Progenies sibi jure petat? sator ille benignus Ni donare velit, quidquid temerarius error, Corrupto natale, tulit: via sola salutis Affectus parcentis erit; miseratio semper Conditione caret; praestans indebita, Christus His pius accelerat, justusque his munera tardat. In Macetum terris cum moenia nota Philippi 195 Doctoris celebraret iter, bacchata puella Sub stimulo Pythonis ait; Paulum esse ministrum Aeterni scitote Dei. Professio vera Mendaci de teste sonat, vocemque fidelem Perfidus auctor habet, sed non defertur honori, Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret Nudus amore timor. Paulus, miseratus ab atro Daemone corda premi, nolensque licere profano 196 Divinas aperire vias, Fuge, dixit, et ista Ulterius tentare cave! Nil jussa moratus, Hostis abest, vacuamque domum possessor iniquus Deserit, ac profugo mulier sanata periclo Conticuit de laude viri; quae coepta peregit, Plusque tacens hoc esse docet, de munere vulgi Haec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet, Quo caret illa, furor, populique procacis in aure Seditione fremunt, Romanis obvia sacris Sacra dari, ritusque novos exire per orbem, Et veteres cecidisse deos. Tunc agmina raptim, 197 Fustibus innumeris eliso corpore Pauli, Conveniunt, ubi carcer erat, quem sedibus imis Includunt, comitante Sila, vestigia quorum, Ligno mersa cavo, vinclis tenuere beatis. O felix de clade locus! cui clara refulgent Lumina pro tenebris, in quo dedit esse perennem Nox antiqua diem, niveam translatus in aulam Ecclesiae, cunctisque ferens modo dona salutis, Quam bene carcer erat! tota concurritur urbe, Qui primus nova tecta petat quive oscula figat 198 Postibus, et tacta sacretur parte cylindri. Jam nocturna quies per corpora serpere fessa Coeperat; exsiluit tellus minitata ruinam, Visceribus concussa suis, et, claustra relaxans, Mota vagatur humus, servitque canentibus hymnum Tempestas famulata soli. Pro quanta patescit, A nullo superanda, fides! veniente periclo, Poena fugit, geminoque metu discrimina crescunt Ut perdant tormenta locum. Tremefactus, ab alto Excutiens sua membra toro, cum libera custos, Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto, In jugulum vult ferre manum, sed non licet illi, 199 Paulo teste, mori, cujus solamine vitam Reperit, atque suo meruit de carcere solvi, Descendensque domum sacris fomenta ministrat Vulneribus, liquidamque parat sibi redditus undam, Coelestem nacturus aquam; nam corda saluti Figere Paulus amans, cunctos simul amne fluenti Diluit aetherei, patuit cui luminis ante Gratia non perimi, crevit post vita renasci. Blandiloquis olim capta est sermonibus Eva, Deceptura virum; nunc improbus ora puellae Qui tunc daemon agit, repetens ad crimina sexum, De quo praeda fuit, multis, ventura canendo, Peccati conceptor erat; sed Apostolus Adam Jam melior, coeleste levans in imagine signum, Qui fuerat terrenus homo, nec certa recepit, Nam fallit, quod ab hoste venit, metuamus ut omnes Hoc audere nefas, nec corrumpamur amari Melle doli, si vera canat, qui falsa ministrat. 200 Ingeniis claras et linguis Paulus Athenas Ingreditur, tumidamque feris conflictibus urbem Eloquio torrente premit, quem turba profari Doctisonis mirata modis, Quibus, inquit, ab oris Verborum fluit iste sator? Plebs nescia Paulum Semina ferre vocat, fruiturque errore magistro Vera loquens; namque hic facundus in orbe viator 201 Ambulat, atque colit, cujus labor omnibus instat, Ut crescat divinus ager, purgataque fructum Mens humana ferat, lolii ne sordeat herbis, Quam segetes portare decet. Manus aemula cogit Ad proceres hunc ire simul, quibus edidit astans: Cecropidae, quos fama canit sermone diserto Gymnasiis vernare suis, ubi praesidet altus Sacrilegae novitatis amor, vos cernimus aram Ignoto posuisse Deo, qui condidit astra, 202 Qui pelagus terrasque dedit, quem vita parentem, Ut moveamur, habet, cujus spiramus ab igne, Cujus imago sumus, de quo cecinere poetae Hinc hominum constare genus, quem praedico, cuncta Sanxit ab ore suo; cur haec divina vocatis, Quae facitis, vacuoque metu coeleste putatis 203 Auxilium, quod gignit humus? natura metalli Visceribus latet ima soli, quibus eruta sumit Ingenii fabricantis opem, seu numina templis Hinc veniant, seu vasa focis; sibi causa timoris Ars operata deos; Dominum super omnia fusum Claudere nemo potest, parvisque arctare figuris; Quod capitur, minus est spatio capientis; in auro Materia est, opifex rerum non sustinet usum Quem simulant quos ipse creat: quam dura luetis Crimina! quam stultam sese sapientia vestra Judicii est sensura die! cum corpora Christus Surgere cuncta jubet, tormentaque fine carebunt, Utque reos cruciet, servat, quos devoret ignis. Sic caro, juncta Deo, carnales expiat actus, Et commissa sibi coram hac examinat ultor, Qua voluit moriente pati, quam, funeris expers, Vivificare volens post tartara reddidit astris. Haec multos ad dona vocant. Dionysius ipse 204 Primus in arce loci nova praemia jungit honori, Complexusque fidem sic incipit esse sophista. O lupe, Paule, rapax! dedit hoc benedictio Jacob Nomen habere tibi; quid jam remanebit in orbe, Quod non ore trahas, postquam solertia Graia Cessit, et invictas in dogmate vincis Athenas? Cur Epicureus, vel Stoicus impia soli Bella cient? reserare opus est quo nomine multi Sectarum coiere greges: vitam ambo beatam Elegere sequi, quam corpore diligit alter, 205 Hic animi virtute colit: dat et actio Pauli Ad vitam praecepta piam; sic, themate juncto, Hi magis alternis solverunt vocibus ora: Corporis atque animae commissus partibus exit Plenus homo, sed nunc, studiis diversa sequentes, Ambo volunt quod neuter habet; Vas lumine plenum Subdit utrumque Deo, Video, clamans, caro menti Quam sit iniqua meae, rursusque salubriter infit Non propria de parte geri quod gratia donat. 206 Hoc celebremus iter, vita est quia Christus, et ipse Se vocat esse viam, per se gradiamur ut ad se. Sanctaque ne pedibus possit cessare lucerna, Praeco datus fidei vestigia suggerit orbi. Attica discedens jam liquerat agmina Paulus, Eloquiis superata piis, bimarisque Corinthi Moenia juncta petens populosam reperit urbem, Quae, licet alterni contingeret aequoris undas, Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille Aquila tunc praeceptor erat, vir plurima laudis Instrumenta gerens, cujus se Paulus amico Contulit hospitio, sociam dignatus adire Artis amore domum; nam scenifactor uterque 207 Pollebant operis studiis et dogmate legis. Christus ait: Nunc, Paule, doce; non obviat ullus, Me comitante, tibi; quae sit mihi moenibus istis Turba, vides; insiste loquens; ego pectora firmo. Ista monent nullos unquam de munere tardo Posse queri, gratis quod dat clementia Christi. Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura, Qua dabitur, ratione canam; de nomine saepe Argumenta trahi, documentaque maxima gigni Scripturae cecinere piae: juvat altius ergo Quaerere qui Paulo charus conjungitur hospes Factus in arte comes, sub cujus imagine causae Sic vocitatus erat, qualive decorus honore est, Hac quoque parte placens: aquilae natura fidelis 208 Sponte gerit quod forma tenet; nam debilis aevo Et declinatis senio jam visibus ales Flammivomo sub sole jacet, pennasque gravatas Ejus in igne fovet, nocturnaque lumina pandit, Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros, 209 Ad veterem reditura diem; sic dona caloris Languida sumit avis, cujus de fomite vires Accipit, et prisci reparat dispendia saecli. Cui ne sola forent, quae fervidus incutit aestus, Per laticum mundanda vadum, ter mergitur undis, Et senium deponit aquis, juvenemque decoris Effigiem de fonte levat; quis apertior actus Relligionis erit? cum veri lumine Solis Tangimur, antiqui contagia solvimus aevi, Accendente fide: lympha mox matre renati 210 Conspicimur novitate rudes: infantia rursus Fit recidiva seni; gemino manantibus ortu Hic melior natalis adest, bene conscius hujus Alitis exempli, quem Spiritus egit opimam In cithara versare manum: Renovaberis, inquit, More aquilae; qua lege datur sentire probatis Laude placere typi, quod firmant cantica justi. Nec vacat ars Pauli, socio celebrata sub ipso, Secreti virtute boni, tentoria quippe Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis. Longius haec abiens peregrinus ubique viator 211 Erigit, atque hiemes solesque his pellibus arcet. Nos quoque, per culpam prima de sede repulsi, Exsilio mundi jacimur; via reddita tandem est, Qua patriae repetamus iter; munimina nobis In castris sunt, Paule, tuis, ne criminis imbres Tempestas mundana ferat, scelerumque vapores Ignitus tentator agat; sub tegmine tali Tuta salus nullum discriminis excipit ictum, Nec prostrata feri succumbit viribus hostis. Mystica signa duces praemittunt laudibus artis. Pisces Petrus agens, homines capit; aequoris hospes In sacris persistit aquis: habitacula Paulus Dum terrena levat, docet ut coelestia condat. Factaque saepe manu nunc construit atria verbo. Ulteriora sequens, lustratis finibus, arva Conveniens Ephesum Paulus docet, atque ibi quosdam Prospiciens astare viros: An Spiritus almus Venerit his? quaesitor ait, qui fonte Joannis Se dudum maduisse ferunt, nam nominis hujus 212 Expertes hucusque trahi, quos flumine sacro Abluit, et sanctus mox Spiritus ora replevit, Verborumque dedit solitis virtutibus imbrem. Saepius arma movent ista de parte profani, Et bellare parant, quibus ut contraria possim Fundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora, Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna, Quae dederis! tu vocis iter, tu semita vitae, Tu dicture veni! qui per tua munera semper, Quod reddamus, agis, donique resuscipis usum. Nomine venturi praecursor in orbe Joannes Exhibuit baptisma suum, Dominoque paravit Ipse viam, memorans cunctis baptisma futurum, Post aliud quod jure datur, quod trina potestas Illustrare solet; sed quod magis eligit hujus Tangere Christus aquas, formam facit omnibus, ad se Currere, fonte pio sacram ne deserat undam Ulterius mortale genus, quam corpore mundo Et Dominus dignatus erat, cum diluit amnem Per famulum mergente Deo: jam, flumine tacto, 213 Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures Baptizasse canunt; servi cessare lavacrum Fas fuerat, veniente Deo, praenuntius ex quo Dixerat ista prius; quo fecit tempore Jesus Jam plenum baptisma geri, velut ante Joannes, Cur solitum propriumque daret? quae regula Paulum Compulit, ut Christi deberent fonte renasci, Quem non venturum, sed jam venisse Joannes Insinuans digito coelestem prodidit Agnum, Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo. Quid geminum baptisma cupis simulare, profane? Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam, Non aliam, bisque illa foret, quae primitus esse 214 Coepit, et ipsa redit; nam cum discordet origo Principii finisque sequens, et singula dici Et patet esse semel, nulloque errore gravantur, Quae collata simul possunt divisa probari. Cum tamen haeretico nigredine plenus Averni Polluitur quicunque lacu, si lumen habere Ecclesiae vult fonte piae, non cogit ad undam Nostra fides hunc ire iterum, quia nomine trino Dogmata prava trahunt, nec qui, sed quid dare possint, Explorare solet, positae quem vera fateri Instituere manus, solusque repellitur error In diversa trahens, quod Spiritus efficit unum. Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse. 215 O sacer et felix numeri modus! agmine fuso Cum meruere cibi damnorum semine nasci, Juris apostolici lata est tot gloria vasis. Jam sermone potens Ephesi converterat urbem Paulus, et aethereis fulgebat gloria signis. Cumque per innumeros nutarent saucia morbos Corpora, nec miseros operata refecerit aegros Artificum medicina manu, velamina sacra Absentes petiere sibi, quibus adfuit ardens, Ut caderet vapor ille, fides, finemque calori Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli, 216 Atque oblata palam sudaria, fusa per artus, Languorum pressere focos, membrisque repostae Ad nihilum fluxere lues: vigor omnia curans Tactus erat, nullaeque domus a munere cessant, Quod medica de veste ferunt: virtute sub ipsa Spirituum quoque turba minax, velut irrita fumi Pars per inane, fugit, ne fabrica pulchra creantis, Quae plasmata solo coelestis imaginis instar Traxit, et auctoris speciem pro pignore gestat, Hospite sit polluta suo, templumque decoris Inficiat praedonis odor; quo tempore septem 217 Judaea de stirpe viri nova praelia tentant. Sic prius affati: Quem Paulus nomine Jesum Praedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos; Pervasum dimitte locum. Vox reddita contra, Christus qui sit, ait, qui Paulus, sentio, nam vos Ignotos vitare licet; cognosce furorem, Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur, Quem venisse negas, atque hoc convinceris ipso, Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere, Quod terrore movet; contraria dicere voto Causa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris. Haec est vera fides: quae tunc spectacula plebi, Quamve triumphalem, Domino vincente, coronam Contigit inde geri! rabido cum murmure frendens Daemonis ira, suis bene noxia, rumpit amictus, Dissecat et facies, fugiuntque pericula victi, Nudaque praecipiti convertunt terga pavore. Quid, Judaea ferox, jam non de clade timebis? Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor, Punitorque idem est, ne sit te judice pulsus, Qua simul est peccante reus. Mox fama per urbem Sparsit ubique volans, et daemonis edere vocem, 218 Quod virtus est summa Dei: concurrere gaudent In latices intrare pios, maculasque vetustas Fonte lavare novo, sanctisque nitescere lymphis. E quibus una datur simul insons omnibus aetas. Ast alii magicis ponunt incendia libris, Ut mereantur aquas, et vitent ignibus ignes. Ardua flamma nimis, cujus super aera fulgor Evolat, et coelum tales petiere favillae. Quinquaginta etiam pretium posuere libellis Millia nummorum, quoniam meruere nocentes Sic abolere nefas; hujus haec causa figurae est: Lege sacer numerus delicta resolvit, ut olim 219 Diluit in toto David sua crimina Psalmo, Contractusque fugat; nam quinquagesimus annus Cum jubilaeus adest, proprii distractio ruris Antiquo donatur hero; servire coactos Libertas amissa petit; mala debita laxat Creditor, et limen patriae vetus aspicit exsul. Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca, Quae deprensa vadis, atque aequore tuta salutem Sub numero pietatis agit, servataque crescit Per spatii parcentis opem, quia Christus ubique Condidit ecclesiam venia fabricante capacem, Quae, sic coepta fretis, latissima funditur arvis. 220 Infelix Ephesi Demetrius arte locabat Sacrilegis delubra locis argentea, suetus Solvere vota suae pretio majore Dianae, Cedere cuncta videns prisci monumenta furoris Ingemit, et varias his vocibus excitat iras: Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam, Quam mundi suspexit honor? mortalibus ultra 221 Quae speranda salus, si non per saecula possunt Fine carere Dei? quae nunc simulacra sacellis, Quae poterunt dare thura focis? quos advena Paulus Territat, et, quidquid gerimus pro numine divum, Muta metalla vocat, quorum discedit ab orbe Relligio, pulsique fugam petiere Penates. Et mihi jam video subitis lapsura ruinis Condita fana diu, templi quoque nobilis aedem In cinerem stragemque dari! quam prendimus arcem, 222 Quamve tenemus opem? quibus interclusa facultas Est operum, crimenque foret fecisse Dianam. Pergite! tempus adest! labor ultimus omnia secum, Si desperat, habet; sola est via vincere victis, Formidare nihil; restat sors certa triumphi Pro superis movisse manus; insurgite telis, Et, quam vota deam celebrant, hanc arma reposcant! His dictis plebs mota fremit, magnamque Dianam Communi clamore vocant, ac praepete cursu 223 Itur in obscenum cum seditione theatrum. Non alio decuit causas meritumque Dianae Lascivos tractare foro; capit area turpis Concilii deformis opus; tamen impetus amens Fluxit, ut in vacuas oculis qui labitur auras, Nullaque dispersus retinet vestigia fumus. O miseranda manus! cui tu praestare laboras? Perpetuam cur esse putas? te teste, sacellis Eruitur fugitiva suis; quo jure pavescis? Qua pereunte doles, coeloque adjungere tentas, 224 Quam terris remanere negas? Nunc ordo figurae Explorandus erit, latebrisque videndus apertis. Dicitur e solo Demetrius atria demens Argento posuisse Deae, cum plura capaci Protulerit natura sinu, quibus ista metallis Fingeret; et fusis animantur vultibus aera, Ingeniique manus promittunt vivere cautes. Quod si sanctiloquos volvamus ab ordine libros, Inveniemus iter, puris quia sensibus aurum Comparat, argentum nitidis scriptura loquelis. Nam Psalmus licet ista canat, tamen, inclyte Moses, Altius haec memoras, populo cum talia dictas: Aurum atque argentum templorum ferte decori, 225 Quod jacet interius menti, non dura metalli Materies sub corde latet, sed apertius illud Exagitat, quod Christus amat; mens obtulit aurum, Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat Argentum, cui voce sonant bona tympana cordis, Ut Dominum duo juncta colant, de pectore sensus, De sermone sonus, sic aurum dogmata legis, Argentumque petunt haec ad pia templa parari. Nos, quia templa sumus, si crimina cuncta recedant, Praescia verba monent, quod Apostolus ipse revelat. Corde salus credentis erit, confessio voce. Sacrilego res una fuit; Demetrius aedes Condidit argento, cujus facundia movit Hos animos, ut norma probet, sine judice sensu Numina vana coli, nec de virtute venire Pectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur, Quae, rationis inops, nudam serit ore loquelam. 226 Tu quoque, signa ferens, titulos in carmine nostro, Troja, repone tuos et laudibus adde triumphos, Qui magis ex vero fulgent tibi clarius actu, Quam quos pomposo reboant tua bella cothurno Lingua colona Dei cum semina feta saluti Spargeret, in seram produxit tempora noctem, Plus animis factura diem; micuere coruscae Lampades, ut verbi lucerent igne fideles. Solus ab excubiis vivacibus Eutychus exsul Mersa sopore gravi commisit membra fenestrae. O male parta quies! o semper dedita somno 227 Pectora, nuda bono! quantis patet ille ruinis, Quem nox sola tenet, nunquamque resuscitat aegrum Ad meliora caput! nescit vigilare periclo, Qui patitur dormire Deo! quid inane fenestrae Quaeris, adulte, chaos? quidve hac in parte quiescis, Qua ruiturus eris? res est inimica saluti Pendula celsa sequi, furtivaque somnia prono Carpere velle toro; poteras meliore cubili In verbo recubare Dei, Pauloque monente Ejus velle aditum, cui limine pervia recto 228 Janua nomen inest, per quam de fonte levatae Ad vitam gradiuntur oves; hanc quaerite cuncti, Si rabidas fauces cura est morsusque cruentos Evitare lupi, cujus lacerabitur ore A pastore fugax, qui sparsos vocibus agnos Evocat, atque gregem, propria de morte redemptum, Non sinit insidiis et amari vulnere dentis Rursus ab hoste capi. Moesto sonuere tumultu Atria; concurrit gemitu miserata frequenti Turba videre locum, qui funere tristis acerbo Laetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens Pectore, vivit, ait; quam vocem vita secuta est, Morsque repulsa fugit: quantum tua, Christe, potestas 229 In famulis operata facit! tu redditus astris, Aequalisque Patri de majestate perenni Jura superna regis; sed quod caro, corpore matris Virginis orta tibi, regnum spoliavit Averni, Vivaque de proprio revocasti membra sepulcro, Teque probans voluisse mori, qua parte resurgis, Et qua natus eras, jam ferrea vincula solvis. Lux aliis alterna redit te auctore, simulque Exemplo donata tuo, qui subdita dudum Cogis, et electis succumbere tartara servis. Interea felix surgit de morte cadaver, Et meliore via tria per coenacula sospes Ducitur ad Paulum, cujus conspectibus insons Coepit adesse puer, vitae jam dignus honore, Cum lethi convertit iter, quae gloria facti Instruit ad veterem causas aperire figuram. Fulta tribus cameris Noe describitur arca, Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae, Tertia sors addicta feris, quae cuncta per undas Arca quadrata tulit, velut in baptismate fontis 230 Omnibus est nunc una salus, sed moribus unus Non valet esse locus, nam nidos fertur in illa Aedificasse Noe, quem justum dicit Hebraeus Et requiem, quod Christus inest, qui dividit aequus Praemia certa suis: quisquis virtutis amator Jungitur alta petens Noe; stat proximus infra Ingenio breviore minor; sors dedita saevis Tartareum tenet ima sinum: sic Eutychus ergo, Prima parte cadens, inferni perditus oris Haesit, et humana vacuus ratione ferarum Coepit habere locum, cui postquam pectore Paulus Incubuit, verbumque suum sapientia fudit, Ore levans animam, carnali lege peremptam, Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat: Qui dormis, jam surge citus! rursusque perurget: Teque vigil de morte leva! Super ardua trina Promeruit jam stare puer, quia dogmate trino Comperit, aeternae quae sit substantia vitae. Jamque peragratis Paulus stationibus orbis Ad Solymam venturus erat, quo Spiritus illum 231 Pergere saepe monet, cupiens in littore noto Perpetuum memorare vale, simul undique sacros Evocat, has reddens charo de pectore voces: O dilecta manus, quae Christi militat armis! O summo plebs nata Deo! meministis amoris Et studii documenta mei; gentilia promptus Agmina Judaicosque tuli sine fine furores, Ut vitae praecepta darem, nullumque lateret In populo narrata fides; a sanguine vestro Mundus semper ero, nec debitor oris avari Clausa talenta luam, sterilemque in semine verbi Jejunus culpabit ager; vos convenit inde Usuram praestare piam; cum venerit auctor, Qui meriti discussor erit, servosque reposcet 232 Mensurae crementa suae; mihi semina ferre Sensibus ardor erat, quae passim credita sulcis Sparsimus, at fructus tenues mala terra dolebit. Vado videre crucis venerandam gentibus urbem, Quo me jussa vocant, varii luctamen agonis Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit, Qui cursum complere volet; mitissima sors est Poenarum, quas vota gerunt, regnique facultas Perpetuo pro rege pati: servate, ministri, Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent 233 Quae Dominus de morte dedit; non cernitis ultra Jam faciem vultusque meos; vigilantius oro, Commissos lustrate greges, quia dente rapaci Convenient ad ovile lupi; custodia peccat, Cum spoliis si raptor erat; pastoris inertis Fraude perit, quod praedo capit; sed et acrior hostis Intus erit, graviusque malum discordia portat, Quae vulnus sub pace creat; ne cedite duris, Virtuti damnosa quies, nullumque coronat In stadio securus honor; sua gloria forti Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles, Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste Accipit; hinc oritur. Dominus plantaria vestra Fecundare valet, qui per sua dona venire Ad sua dona facit, quodque adjuvat, ipse ministrat. Non ego divitias, luxu fallente superbas, Alterna mercede tuli, nec munera sumpsi, Vos potius quam vestra petens; me scitis, ut istae Cum sociis pavere manus; assuescite gazas In lucis proferre vias, operumque locare Thesauros in sede poli; nil proderit aurum Defossis quaesisse locis, si claudat avarus, 234 Quod celabat humus, quod non in paupere surgit, In tellure jacet, caecoque revolvitur antro, Obscura peccante manu, laxate supernis Corda, precor, monitis, neque respuat ullus egeno Tecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum. Sic postquam fatus, dedit oscula, tum simul orans Flexit in arva genu, strictique doloribus omnes Ad lacrymas fluxere pias, longeque per undas, Obtutu comitante, sequi meruere carinam. Dumque per oppositas extendunt lumina nubes, 235 Additur in pelagus oculis via, raptaque flabris Puppis adhuc nota est, et mulcet imagine mentes, Affectuque animi crescit mensura videndi. Sed quod ait: tribus haec annis praecepta saluti, Nocte dieque, dedi: patet hac ratione figura; Qui canit Ecclesiae tria dogmata, saepius edit Historicum, morale sonans typicumque volumen. 236 Sic etenim ternas capiunt sex vasa metretas, Quae veteri de lege novo rubuere liquore. Forma sacrificii perfecti prisca canistro Tres panes offerre jubet; quibus additur illud, Discipulis quod Christus ait, jam nocte roganti Tres panes debere dari: nox ista profecto est 237 Mundus, ut, hic si quis verbi desideret escas, Exhibeas, quaesite, dapes, doceasque volentem, Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unus Sint Deus, et numerum triplicet substantia simplex. Nec semel hoc pia jussa canunt. Angariat, inquit, Te quicunque petens, ut pergas praevius unum, Caetera vade simul duo millia: nonne videntur Hoc mandata loqui? si quis te consulit errans Ignarusque viae, quid sit Deus, edere malis, Prode Patrem, subjunge libens, quod Filius, et quod Spiritus est almus, numero tres, et tamen unus. Hinc Judaea vacans, sterilis quae dicitur arbor, Exspectata tribus fructum non attulit annis, 238 Quod, triplici spernens tractare volumina sensu, In fidei numeris nescit dare munera Christo. Nobile jam templum Salomonis Paulus adire Coeperat, et veteris solemnia reddere legis. Corripit hunc Judaea manus, rabidoque tumultu Conclamant necis esse reum, sed in arma tribunus Evolat, et vinctum geminis jubet ire catenis, Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis, Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli Lumine plena canit, vinciri posse ministros, Vinciri non posse fidem, verbumque teneri Suppliciis non esse datum; gradibusque sub ipsis Constitit, Hebraeo plebi sermone locutus: O fratres, patresque viri! me nostis in oris His venisse rudem; doctrinae deditus omni 239 Legis amore fui: vobis modo testibus utor, Quorum scripta ferens ardebam caede Damasci Christicolas punire greges, et finibus orbis Hanc prohibere fidem: sed non mortalia possunt Auctori certare suo, descendit ab astris Lux oculos clausura meos, et ab igne corusco Acta dies latuit, caligantesque tenebrae Orbibus incumbunt, quarum mihi tempore crevit Adveniens cum nocte jubar: discernere causas Eventus post facta solet: bene vidimus umbras Usuri jam sole novo: sed et auribus haesit Clamor ab ore Dei: repetito nomine Saule, Me Christus terrore quatit, ne signifer ultra Auderem bellare sibi: quo jure negabo? Quod feriente cado, cujus de munere pronus Attollor meliore via, perque ardua surgo, Sublimisque sequor felicia dona ruinae. 240 Jam satis, o cives! crudelia movimus arma. Nil dubium pars illa docet, quae teste beata Fungitur hoste suo: quid adhuc libet esse nocentes? De tenebris lucete meis, cui fontis ab undis Est visum largita fides, et mortis imago Vivere coepit aquis: heu nunquam, saxea tellus, Seminibus fecunda suis! vacuique labores, Qui sterilem patiuntur humum! Post denique Jesus Haec mihi visus ait: Procul hac procul urbe relicta Pergere, Saule, para; non est tibi credula nostri 241 Nominis; ad gentes potius cane verba salutis. Protinus hanc vocem querulae rapuere phalanges. Projiciunt vestes, ac, pulvere longius acto, Ventosa levitate fremunt, varioque fragore Personat in Pauli rabidum discrimina vulgus. O Judaea nocens! auctorem perdere vitae Cum cuperes, sic dicta dabas: fuit optio, linqui Quem velles clamosa tibi, sed ab ore cruento Triste petis male suada nefas, et gaudia Paschae, 242 Electo latrone, colis, geminasque furorem, Saeva pio, placata reo; certamine cuncto Te spolias, vacuamque locas, cum durior ipsis In Stephanum tormenta jacis, deponis amictum, Et nunc veste cares, primi quia poena parentis Est cognata tibi, veterisque in corpore portas Transgressoris onus, contraria fontis honori Ne renoveris aquis: Adam sub criminis ortu Cognovit quod nudus erat, documentaque noxae Hinc misero patuere suae; te mortis origo Crebra subit, cui plena malis interserit ira Bis habitum, quem culpa creat. Jam bella Tribunus Vocibus his ardere videns, fera vincula Paulo Addidit, et castris torquendum misit iniquis. Nota querela locis ut sit superanda, canemus. Paulus, gesta loquens, socios ibi lumina dudum Conspexisse suos, vocem tamen auribus illam 243 Non hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus Decidit, et vocem comites audisse leguntur. Sic variat narrantis opus: sed utrumque necesse est, Concinat haud dubium, nam tunc audisse feruntur, Accepisse sonum, nunc non audisse profecto. Haec rationis erit simplex via: jure negatur Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illud A sermone dari, quod non in pectore condit Accipiens; dubia tantum stimulatus ab aure, Ambiguusque fragor solas diverberat auras. Sic audisse simul, sic non audisse leguntur. Altera pars sonitus, certa est pars altera vocis, Et fert atque refert geminam res una figuram. Agmina supplicii ferventia corpore Pauli, Poenarumque graves evolvere versibus iras Causa monet, sed lingua pavet: fugiamus ab ista Parte dolos, veritique nefas tam triste, premamus Eloquium, ne forte legens sua fletibus ora Compleat, et largis humescat pagina guttis. Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos; 244 Ardet amor scelerum, cupiuntque in sanguine Pauli Sacrilegas versare manus; quae dura malorum Vota! quaterdeni vesanae stirpis alumni Imposuere sibi, non ullum sumere potum Primitus atque cibum, quam, parta caede, daretur. Hinc magis esse dapes: o pallida cordis imago! Pocula sunt, Judaea, tibi meliora cruoris Quam laticis, nullasque volens contingere mensas Esuris ad facinus, saturamque cadavere justi Quaeris habere famem: non haec jejunia Moses Condidit exemplo, tot consummata diebus, Ut memoras, quot tela moves, totque inspicis annis Secretas patuisse vias, ubi divite nimbo Fluxerunt de rore cibi, rupesque vicissim Arida fudit aquas, in quo meruere parentes Divina bonitate frui, donisque supernis Enutrire animas: numero crudelis ab ipso Tu saevire venis, pollutaque foedera jungis 245 Agminis, ut plures faciat mors una nocentes. Comperit haec Lysias, Pauli vulgante propinquo, Quove parent adversa loco; monet ocius ergo Clam sua jussa tegi, noctisque in tempore cautus Obscurum praevenit opus, lectisque maniplis Imperat, ut tuto Paulum comitentur honore. Gloria de meritis a te, delator honeste, Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum, Proditione places: nec te constantia laedit, Quam sceleri servare times; in crimine virtus Crimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui, Est tibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornat Verus honor, cum causa pia est. Stipantibus armis Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurrit Rhetore fulta suo, qui praesidis aure potitus Irrita verba dedit: contra sic denique Paulus, Optime praeses, ait, dudum te novimus omnes Justitiae documenta sequi, comitemque modestam 246 Consiliis hanc esse tuis, quae gratia suadet Fidere, nec dubium tali sub judice fari. Non legis templique pium violavimus usum, Nec sermone vago populares movimus auras. Urbibus ex Asiae venientes solvere dona Coepimus, ad purum semper spectantia votum. Quis, rogo, liber erit, si res facit ista nocentem? Eloquor haud metuens, neque enim discrimina novit Formidare fides, audent quam dicere sectam, Luminis esse viam, nec discordare novellis Jura vetusta patrum; fas est modo credere cunctos, Corpora de tumulis jam posse resurgere, postquam Detulit inde suum, qui condidit omnia, Christus. Obstupuit Felix amisso nomine, vincla Quem faciunt aliena reum, quorum objice Paulus 247 Stringitur, et Festi servatur praesidis anno. Linquimus hic nimium, ne gaudia nostra morentur. Ad Latium jam, Paule, veni! certamina crebro 248 Quae fuerint agitata foro, quantique legantur Judaici fluxisse doli; nam talia Paulus: Caesaris ad solium vos provoco; Caesaris, inquit, Appello Romanus opem; cui Festus: Abibis, Ut cupis, Augusti citius visure tribunal. Non stimulante metu fugiens discrimina Paulus Judicii vitavit onus; mens anxia semper 249 Pro vita meliore mori; sed muneris auctor Praeconi testique suo jam dixerat olim, Quod Romam venturus erat. Clementia Jesu 250 Omnibus in terris fidei sitientibus haustum Pocula dat de vase suo, cunctosque rigari Multifluo sermone jubet, meruitque venustas Nominis occidui de lumine crescere verbi. Solverat Eoo classem de littore vector, Austri nactus opem, cujus spiramine laeta Crebrescente via, velique patentibus alis Aequora findebat puppis; sed mite quid unquam Ventorum tenuere doli? mox flatibus Euri Rupta quies pelagi, tumidisque incanduit undis 251 Caerulei pax ficta maris; furit undique pontus, Attollensque suas irato gurgite moles Denegat abreptae vestigia certa carinae, Quae suspensa polis, dejectaque jungitur arvis, Terrarum coelique sequax, caret artis amicae Praesidiis manus apta rati, gelidoque pavore 252 Deponunt animos, nigroque sub aere caeci Naufragium jam jamque vident, clausoque profundo Mortis imago patet. Vastas percurrere syrtes Historica ratione vocor, lacerosque rudentes Et clavi fragmenta sequi, sed non ego linguam Tam fragilem committo vadis, rapidasque procellas Aufugiam tentare diu, ne forte canenti Obruat exiguam violentior unda loquelam. Tangere pauca libet, tutas conabor arenas. 253 Praevia fluctivagae latuerunt sidera puppi, Nec solis radiis sub nubibus emicat axis. Cumque dies multos jam rite peregerit orbis, In pelago nox una fuit, quo tempore nullis Indulsere cibis: quanta est heu poena timoris Supplicium nescire famis! dat semina causis Res mala saepe bonis: tam clari nautica pubes Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem, Prosperiore freto, cujus custodia tandem Solvitur, et saevo venerantur ab aequore victi, 254 Quem portum sensere suum: gerit illa ruina, Ne lateat, quod Paulus erat, sanctusque patescat Assertore mari, raptisque elementa laborant Luminibus monstrare virum, mediisque tenebris Apparet radiata fides; fit laurea justis Ex pretio, quod terror agit, mansuraque virtus Crescit in adversis, quae, testibus usa periclis, Ad meritum discrimen habet: stans denique Paulus Conclamata piis animat sic pectora verbis: 255 O utinam nostris voluisses, fida juventus, Consiliis parere prius, nec littora Cretae Liqueris, insani rabiem passura profundi! Non pelagi coelique minas, non triste tulisses Jacturae populantis onus, nec turbine tanto Desperata salus gemeret confinia mortis. Quae tamen humanum transcendunt gaudia votum, Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus Hic potior, quem nemo putat: nam missus ab astris Angelus haec placido veniens denuntiat ore: Quam turbam vehit ista ratis, tibi rector Olympi Contulit, ut nullis figatur naufraga saxis. Credite, vera fient, nec spe frustrabor inani, 256 Qui merui promissa Dei, concessaque nobis Insula portus erit, cujus statione licebit Arrepta tellure frui, navisque solutae Prospectare gravem nullo discrimine casum. His dictis ruit ira maris, sublataque dudum Lux revocata micat, velamine noctis aperto Pandere visa solum, quod praebuit hospita nautis, Sicanio lateri remis vicina, Melite. 257 Ante tamen rabidos quam vincant aequoris aestus, Solvite, proclamat Paulus, jejunia fessi, 258 Et quarto decimo, sicut nos vescimur inquit, Jam panem gustate die. Memoranda figurae Sacramenta piae valeant qua lege, probemus. Tempore, quo primi fulserunt lumina mensis, Hoc numero currente die, de carnibus agni Turba jubetur ali, quarum munimine tacto. Libera Niliacas meruit vitare tenebras. Hinc spatio simili Paulus, de gurgite mundi Quos auferre cupit, secum convivere suadet, Et sacrum libare cibum, vestigia Mosi Observata legens, quorum speculantibus actum Haec duo sunt diversa locis, sed proxima, causis, Et repetita salus uno de fonte levatur. Agnus Christus inest, panis quoque Christus habetur De coelo, quod et ipse docet; qui corpore Jesum Sumpserit, hoste caret, nec jam sua jura Pharao 259 Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma His merguntur aquis, quibus ille renascitur infans, Qui captivus erat; salsae quoque fluctus abyssi Linquitur, et tetri superantur stagna draconis, Ereptoque gregi largitur pascua Christus, Nominibus propriis, pastor jam verus edenti. Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram, Quae quarto decimo, de primae lampadis ortu, Conspicitur jam plena die, quia corpore Jesu Crevit in orbe suo, lucem factura perennem. Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis, Contulerat sarmenta focis, cui vipera fixit, Daemonis arma ferens, surgentibus obvia flammis, Antiqua feritate manum, gelidique veneni Vulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens, A Domino revocare cupis, veteresque rapinas In legis novitate paras? quid, mortis amatrix, Cujus es ipsa parens, instauras bella redemptis? Praedo venis, sed praeda jaces, letumque ministrans 260 Arboris alternis consumeris, improba, ramis, Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni. Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes, Barbarica de stirpe sati, qui murmure diro Insonuere simul: satis est ex crimine fusi Sanguinis iste reus, nullis jam tutus in oris, Cui pelagus tellusque furunt. Mortalia tractant, Et divina probant; digito nam bestia pendens Excutitur, projecta rogis, bene reddita flammae, Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem, Unde gehenna calet; glacies tepefacta veneni 261 Solvitur in cineres, gelidaeque superbia pestis Ex ardore perit; focus hic rapidique vapores Non solitas vires capiunt, atque arida secum Nutrimenta ferunt, sed tu modo decoquis anguem, Usa tuo fervore, fides; tibi subditur hostis Frigidus, inque vicem faciens incendia flagrat, Vipereo fumante gelu. Veniente tumore Labi posse ferunt; quantum per inania currit Mens ignara boni! jam tunc de corpore Pauli Virus abest, oculis cum squameus exiit horror, Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amne Aethereo, Christique cruci sua membra relegans, Nescit ab angue mori, vorat haec, quae flamma venenum, A sacris vim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat, 262 Qui dolet ad patriam veteres remeare colonos. Incolumem sic stare diu mirata juventus Hunc ait esse Deum; tandem, rudis incola, disce, Qua regnet virtute polis, qui talia confert, Ut famulos hoc esse putes. Nunc causa figurae Plenius in clari cernenda est munere facti. Anguis origo necis (nam mors hinc edita nomen. De morsu peccantis habet) contraria justis Vult retinere manum, quoniam manus apta ministrans Jure vocatur opus; talem qui senserit hostem, Impiger excutiat, dominique vaporibus urat. Paulus ut admoti cognovit furta pericli Serpere velle, sibi coelestia tela capessens Pressit in igne dolos, cujus de fomite crescens 263 Est accensa fides, et sensibus additus ardor; Hincque calor populis processit ab ubere fontis. Mensibus hibernis tribus in regione Melite Multiplicem dat Paulus opem, Publiique parentem Finitima de clade levat, quo munere viso Undique praecipites subitam rapuere salutem. Pullulat interea nitidi coma frondea veris, Quo juvenescit humus, senio fugiente pruinae, Suscipiensque ratem velis cedentibus Auster Praebuit aligeras placidis in fluctibus undas. Hunc spirare decet, quem personat ore propheta, Qui speciem fidei torrentem cantat in Austro. Sic quoque, prostratis ad gaudia nostra procellis, Plurima quaeque legens distinctis oppida vicis, Venit ad excelsae sublimia culmina Romae. Altius ordo petit duo lumina dicere mundi Convenisse simul, tantisque e partibus unum Delegisse locum, per quem duo sidera jungant, 264 Omnia qui fidei virtutibus arva serenant. Quae licet innumeris tendatur causa figuris, Pauca referre volens, iisdem praestantibus edam. Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps, Haec turrita caput mundi circumtulit oris. Conveniunt majora sibi, speculentur ut omnes Terrarum dominae fundata cacumina sedis. Gentibus electus Paulus sine fine magister Aequius huic praesens oris diffundit habenas, 265 Quae gentes praelata monet, quodque intonat istic, Urbis cogit honor, subjectus ut audiat orbis, Dignaque materies Petri Paulique coronae Caesareas superare minas, et in arce tyranni Pandere jura poli, summumque in agone tribunal Vincere, ne titulis parvus contingeret hostis. Aegyptus mundi formam gerit; inde vocari Quae meruit, ducibus plebs est commissa duobus, In quibus officium fraternus nexuit ortus. Idola tot Romae, mundo collecta subacto Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant, Liber et hic populus, quem vinxerat ante Pharao, Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras, Perque lavacra Dei, quae tunc maris egit imago, Vitae nactus iter, coelestem reperit escam. 266 His etiam germanus amor, quibus amplius actus Quam natura dedit, geminos quos edidit astris Non eadem, tamen una dies, annique voluto Tempore sacravit repetitam passio lucem, Et tenet aeternam socialis gratia palmam.