Migne Patrologia Latina Tomus 42
AugHip.DeAcCuF 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO.
De iisdem contra Felicem disputationibus Possidius in Augustini Vita, cap. 16, scribit: « Cum quodam etiam Felice, de numero eorum quos Electos dicunt iidem Manichaei, quique Hipponem venerat eumdem seminaturus errorem, publice in Hipponensi ecclesia notariis excipientibus disputavit beatus Augustinus, populo astante; et post secundam vel tertiam collationem ille manichaeus frustrata vanitate et errore illius sectae ad nostram conversus est fidem atque Ecclesiam, sicut eadem relecta docere poterit scriptura. » Ubi tres Possidius indicat habitas collationes, ea scilicet computata, quam sine notariis pridie Gestorum publicorum habuit cum Felice Augustinus: unde initio libri primi ait, « Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei. » In priorem istam collationem respicit et illud quod dicit Felix, lib. 1, cap. 14: « Si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi. » Intellige, « hesterno die dixi: » nam ipso die Gestorum nihil notatur de quinque illis auctoribus dictum ante a Felice.
Confer epistolam Augustini 79, presbytero cuidam manichaeo, quem nos in tomi secundi praefatione Felicem esse conjectabamus, scriptam. Ad hunc ipsum spectare videtur professio a Felice quodam, converso ex Manichaeorum haeresi, palam facta de sibi notis Manichaeis, quam in Appendice tomi quinti Annalium edidit Baronius, descriptam ex Gervasiani Parisiensis collegii codice, in quo post librum de Haeresibus ad Quodvultdeum haec leguntur: « Ego Cresconius unus ex Manichaeis scripsi, quia si discessero antequam Gesta subscribantur, sic sim habendus ac si Manichaeum non anathemaverim. Felix conversus ex Manichaeis dixi sub testificatione Dei, me omnia vera confiteri, de quo scio esse Manichaeos vel Manichaeas in partes Caesarienses, Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam Electum Eucharistum pariter oravimus, Caesariam et Lucillam filiam suam, Candidam quae commoratur Thipasae, Victorinam Hispanam, Simplicianum Antonini patrem, Paulum et sororem suam qui sunt Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichaeas. Hoc tantum scio: quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam dixi, me reum ego ipse confiteor. »
LIBER PRIMUS. ACTA PRIMAE DIEI. CAPUT PRIMUM. Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.
FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?
FEL. dixit: Agnosco.
AUG. dixit: Accipe tu ipse, et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.
AUG. episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei vestri?
FEL. dixit: Agnovi.
AUG. dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit apostolus Jesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos legimus aliquando: et quis fuerit ordinatus in locum Judae traditoris, novimus, id est sanctus Matthias (Act. I, 26); et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus apostolus (Id. IX), omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae ausus est ponere.
CAPUT II. FEL. dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur: et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit: sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei recuso.
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei: quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit. Et accedit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum.
CAPUT III. Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem Vos autem estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. XXIV, 36-49). Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in Evangelio secundum Joannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus, Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum (Joan. XVI, 7), Joannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Joannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum: ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini, paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.
CAPUT IV. Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium: quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerosolymam, et in tota Judaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium, et dixit (fuit autem turba in uno, hominum quasi centum viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Juda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem hujus ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede injustitiae suae, et collum sibi alligavit, et dejectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Jerosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Jesus Christus, incipiens a baptismo Joannis usque in illum diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et statuit duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui et Justus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Judas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas, et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Judae traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.
CAPUT V. Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis autem fuerunt habitatores Judaei, homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judaeique et Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei (Act. I-II, 11). Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti: quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.
CAPUT VI. FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de fine.
AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum, Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.
FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.
AUG. dixit: Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.
FEL. dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturae eorum valent usque nunc: et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti, Evacuo legem Manichaei: et ego dico, Omnis homo mendax, solus Deus verax (Psal. CXV, 2; Rom. III, 4); Scripturae Dei loquuntur.
CAPUT VII. AUG. dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum: ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi (I Tim. IV, 1-6). Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait, Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?
CAPUT VIII. FEL. dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit, et caetera quae supra sunt. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut caeteri recesserunt a fide quasi in sectam suam: Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.
AUG. dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem jam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, Recedent a fide: quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit: hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit, Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Jam ergo quia ego respondi, justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem: aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi: aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi cum legeretur epistola ejus, quam dicitis Fundamenti.
CAPUT IX. FEL. dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.
AUG. dixit: Non in solo.
FEL. dixit: Ego de ipso ago: quia si in ipso, et in omnes. Et si in ipso: Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt (I Cor. XIII, 9, 10). Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, Mitto vobis Spiritum sanctum (Joan. XVI, 7). Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem: docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in caeterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.
CAPUT X. AUG. dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et inde putas Apostolum per haec verba praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse, Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem: sed non ibi ait, Initium, medium et finem; non ait, Solis et lunae cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est, Inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13); si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam: tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.
CAPUT XI. Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita: ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur: ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 8-12). Et cum legeret, dixit: Jam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.
CAPUT XII. FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.
AUG. dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum: quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum: et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam: dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis: et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 1-4). Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et caetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 3). Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem: quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas: cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum: hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de caeteris rebus, satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis: quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.
FEL. dixit: Et Apostoli timuerunt.
AUG. dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem jam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus: jam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus.
CAPUT XIII. FEL. dixit: Non veritatem fugio.
AUG. dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum pollicitationem tuam; quia dixisti apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis: ut intelligamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.
FEL. dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas: hoc quaero jam.
AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum apostolum Jesu Christi: et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quae scit scientia veritatis, quae perducat ad Deum, initians a fide.
FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem duntaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut legem meam negem antequam alteram accipiam.
AUG. dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est: aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adjuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas ut legatur illa epistola, de cujus initio jam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum: sed ideo moras innectis, ne caetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.
FEL. dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti: hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.
AUG. dixit: Hoc vides quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui: in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.
FEL. dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.
AUG. dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum, ut possis tu fundere quod habes?
FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.
AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel caetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti: aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichaeus sit apostolus Christi.
CAPUT XIV. FEL. dixit: Christus dixit, Spiritum sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.
AUG. dixit: Si habes illum, attende ad id quod te jamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere: dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem veritatem.
FEL. dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum: et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quae jam dixi.
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.
FEL. dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cujus aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum, Manichaeus apostolus Jesu Christi: et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Jesu Christi.
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo probes: quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est.
FEL. dixit: Tu proba mihi per alterum.
AUG. dixit: Quid vis tibi probem?
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUG. dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?
FEL. dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt scripturae quas ego petivi, et non probavi?
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus: aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.
FEL. dixit: Afferantur libri.
AUG. dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum: si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, caeteram ejus constructionem utquid quaerimus?
CAPUT XV. FEL. dixit: Hoc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse: et ego dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non mentitur.
AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic vides, tantos videas Manichaeos.
FEL. dixit: Da, dixi, quae a te petivi.
AUG. dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?
FEL. dixit: Quos tu volueris.
AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
FEL. dixit: Quomodo istos das?
AUG. dixit: Praesentes qui nos audiunt.
FEL. dixit: Isti mihi non favent.
AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris qui tibi faveant, non qui veritati?
FEL. dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur an verum dicit, an mentitur.
AUG. dixit: Vides ergo quia audiunt. Legamus caetera: quia tu istam epistolam Manichaei esse confessus es.
FEL. dixit: Non nego.
AUG. dixit: Ergo legatur.
CAPUT XVI. FEL. dixit: Arbitros non habeo. Et adjecit: Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola, Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas; Felix dixit: Da scripturam quae ista redarguat.
AUG. dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria: si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus. Permitte ergo legantur sequentia.
FEL. dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?
AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi: non dixi, Jam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?
FEL. dixit: Non timeo.
AUG. dixit: Permitte ergo ut legantur.
FEL. dixit: Legantur.
CAPUT XVII. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet, Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti possint; Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.
FEL. dixit: Quomodo scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita? Ego ita intelligo: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat: quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.
AUG. dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.
FEL. dixit: Respondeo.
AUG. dixit: Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat, In principio fecit Deus coelum et terram: tanquam cum audissemus, In principio fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subjecit et ait, Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita (Gen. I, 1, 2). Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.
FEL. dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.
AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.
FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.
AUG. dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam: et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit: qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
FEL. dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.
AUG. dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto: si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.
FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.
AUG. dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam: forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.
CAPUT XVIII. FEL. dixit: Respondeo. Et adjecit: Dixisti ergo de terra illa in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an coaeterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus aeternus est, et factura apud illum nulla est, totum aeternum est.
AUG. dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?
FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet: quod innatum, non habet finem.
AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cujus erat pater, quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.
FEL. dixit: Sed sunt alia quae generavit.
AUG. dixit: Illa ergo quae generavit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?
FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quidquid Deus generavit.
AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti, Omne quod nascitur, finem habet.
FEL. dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus sum, erravi.
AUG. dixit: Modestissime confessus errorem, merearis intelligere veritatem.
FEL. dixit: Faciat Deus.
AUG. dixit: Attende ergo jam, ut incipias cognoscere errorem scripturae hujus. Si quae genuit Deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quae generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.
FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generavit, et quae non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.
AUG. dixit: Quid, ipse qui generavit, aequalis est illis omnibus, aut major est illis?
FEL. dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.
AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?
FEL. dixit: Unius.
AUG. dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?
FEL. dixit: Hoc unum sunt omnes.
AUG. dixit: Hujus ergo terrae non est pater, sed inhabitator?
FEL. dixit: Etiam.
AUG. dixit: Sic nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis vicinum bonum: et duae jam erunt res ambae ingenitae, terra et pater.
FEL. dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingenita, et aer ingenitus.
AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
FEL. dixit: Una.
AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possit?
FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.
AUG. dixit: Habeat: sed tamen talia fuerunt, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent?
FEL. dixit: Est distantia inter moveri et concuti.
AUG. dixit: Non inde te interrogo.
FEL. dixit: Sed inde me vis tenere.
AUG. dixit: Quomodo vis, accipe Moveri: non poterat moveri?
FEL. dixit: Non dico quia non poterat moveri, sed motio distantia est.
AUG. dixit: Sed ita dixi, Nec moveri, nec concuti. Non dixi, Moveri quidem potest, sed concuti non potest; aut, Concuti quidem potest, moveri non potest: sed ambas res dixi, non posse nec moveri, nec concuti.
FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moveri et concuti.
CAPUT XIX. AUG. dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo unquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut neminem timeret, cujus regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri aut concuti possent. Et legit sequentia: Juxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et exponere quod ibi non est: ipsa sibi interpres est; ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et ventum esset ad locum ubi habet, Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur; Augustinus dixit: Nunc jam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna ejus irruerent, nocere poterat Deo; maxime cujus regna superius dixit ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde unum e duobus.
FEL. dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis hujus? cujus est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid Christianitas, si contra Deum nihil est?
AUG. dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso: dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia Dei geniti, sed per ejus Verbum facti a Deo. Multum autem interest inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis: quia non possunt aequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis: si autem non poterat, nulla causa erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret.
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?
CAPUT XX. FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras, et perendie, aut usque ad diem qui est post dominicum, id est, pridie idus decembris.
AUG. dixit: Video te dilationem ad respondendum petiisse; humanum est ut concedatur tibi: sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?
FEL. dixit: Ero victus.
AUG. dixit: Quid, si fugeris?
FEL. dixit: Reus ero civitatis hujus, et ubique, et legis meae.
AUG. dixit: Imo hoc dic: Si fugero, sic habear tanquam si anathemavero Manichaeum.
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic quia fugere cogitas, et nemo te tenet.
FEL. dixit: Non fugio.
AUG. dixit: Ut video, non vis quasi victus abscedere: sed saltem hoc dic, Si fugero, victus sum.
FEL. dixit: Dixi.
AUG. dixit: Et unde apparebit te fugisse propter Gesta?
FEL. dixit: Jube ut quem elegero, cum ipso sim.
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.
FEL. dixit: Sim cum illo qui est in medio.
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo eris.
FEL. dixit: Etiam, et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo veniam, christianus est.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensis, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.
LIBER SECUNDUS. ACTA SECUNDAE DIEI. CAPUT PRIMUM. Cum ventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie iduum decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis. AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, dilationem te petiisse meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaveram: Si Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est quod ipse, sicut jam interrogatus dixisti? Si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas et apostolica doctrina testatur.
FELIX dixit: Ex quo a Sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque velles interrogare, ventum est ad diem: et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me instruere possem; nullus enim ad certamen exit, nisi prius munitus fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigare; similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.
AUG. dixit: Istam tergiversationem tanto dierum spatio excogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adjuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem petiisse: debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem: cum vero dilationem petiisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.
FEL. dixit: Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad certamen post biduum; et si victus fuero, quod deliberaveris, subeo.
AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo jam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum venire posse post biduum; illud quod jam constat, objectis quaestionibus te respondere non potuisse recole. Tolle autem codices tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.
FEL. dixit: Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt. Ista enim epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa legatur, et quidquid malum objicitur legi meae, probetur: et nego illam, si probata fuerint illa crimina quae objiciuntur legi meae.
AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, ubi doctrinae vestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi Deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum, et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse; tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus possit: hoc objicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc voces, sive medium, sive finem, non valde id curo; hoc tamen de hac epistola, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas; hoc vobis objicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde iterum interrogo: si Deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat, nescio quae gens adversa quam fingitis? Si nihil ei nocere poterat, nulla causa fuit quare partem suam naturae daemonum commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis.
CAPUT II. FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in Evangelio duas dicit esse arbores: Arbor bona nunquam facit fructum malum, et arbor mala nunquam facit fructum bonum (Matth. VII, 17). Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est: Numquid bonum semen seminasti in agro? Unde apparuerunt zizania? Hoc inimicus fecit (Id. XIII, 27, 28). Iste inimicus si non est extraneus a Deo, probetur mihi: si ad Deum pertinet inimicus iste, quale semen seminavit? Item in Evangelio scriptum est, Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet, et mittet Angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridiem, et congregabit omnes gentes ante se, et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. Et ut compendive dicam, agnis dicet: Ite in regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: Recedite a me, qui operati estis iniquitatem: nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 31-41). Qui sunt qui nomen Christi habent, et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis ejus; et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen ejus portant? Hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus dicit: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest (Rom. VIII, 7). Hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet: si autem ad Deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit: hoc Manichaeus non dicit. Iterum Paulus dicit: Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui est imago Dei (II Cor. IV, 4). Ipse Paulus iterum dicit: Datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet die ac nocte: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate probatur (Id. XII, 7-9). Ecce quid Apostolus dixit, ecce quid Evangelista: cum Manichaeus hoc asserat, quia est extraneus a Deo, qui contra Deum bellavit: sive quia Christus crucifixus est, sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum; iste qui eos crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas tua, si ad Deum pertinet.
CAPUT III. AUG. dixit: Scripturas sanctas, quas non intelligendo longe a veritate aberratis, commemorare voluisti, velut ex eis patrocinium adhibens vaniloquiis vestris. Inter omnia tamen, quae partim sicut vere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti quia Deus regnis suis hostilem naturam imminentem repellere volens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. Hoc autem est quod vobis objicitur, unde quid respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est quia non pertinent ad beatam vitam, quam bonis et fidelibus donat Deus: et has velut duas naturas accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem dicit, omnia ista quae videmus et quae non videmus, quae naturaliter subsistunt, a Deo facta esse: in quibus rationalem creaturam, etiam ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum arbitrium; quo libero arbitrio si Deo servire vellet, secundum voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem: si autem legi ejus subdi noluisset, sed potestate sua usa contra ejus fecisset imperium, secundum ejus justitiam poenae debitae subjaceret. Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus, haec justitia in remunerandis peccatoribus. Esse autem liberum arbitrium, atque inde peccare quemque si velit, non peccare si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intelligitis, sed etiam in verbis ipsius Manichaei vestri probo. Circumclusus enim videt potentiam veritatis, contra quam conatus fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere contra Deum, non solida veritate, sed inani phantasmate: tamen ad confitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse confinxit.
CAPUT IV. Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti: audi dicentem, Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Cum ergo dicit, Aut hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo enim nisi Deus facere arborem potest: sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona; aut eligere quae mala sunt, et esse arbor mala: non quia mala ipsa quae eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam; sed quia Deus, omnia quae condidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit, coelestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et omnia bona in suo genere condidit: animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et supra caetera collocavit; ut si serviret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. Hoc ergo Dominus dicens, Aut facite illud, aut facite illud; ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tanquam Deus; et quia si bonum eligerent, praemium ejus acciperent, si malum eligerent, poenam ejus sentirent: semper autem ille justus est aut remunerator, aut damnator.
CAPUT V. Audi ergo jam quemadmodum Manichaeus ipse tam perversus, tam superbus, ut aliam introducens naturam, se aequalem Deo faceret, Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium: in Thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis. Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore datam plenius servare noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his verbis confirmatum esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim servare legem non vult, in potestate ejus est, si velit. Non enim dixit, Non potuerint; sed, noluerint. Hoc certe quod nolunt servare legem, non a gente tenebrarum coguntur: si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur ut non faciant, sed voluntate sua nolunt. Hoc ergo quod in eorum voluntate est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum. Hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum: et inde vides unde veniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.
CAPUT VI. Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, vobis autem tanto graviores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. Aliquid etiam inde commemorem, cujus ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis a Leutio, quos tanquam Actus Apostolorum scribit, habes ita positum: Etenim speciosa figmenta, et ostentatio simulata, et coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. Vide quemadmodum hic, et per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est, et per se ipsum, et per seductionem: ut in eo quod positum est, per se ipsum, liberum arbitrium; in eo vero quod positum est, per seductionem, intelligas diabolum, non oppressorem inviti, sed tentatorem volentis.
CAPUT VII. Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi ea quae scripta sunt in Libris sanctis de peccatoribus et de justis, non ad diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit; sed voluntas culpam; responde tu ad illud quod jam interrogavi: Si Deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina Scriptura canonica potueris invenire: si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit, Regi autem saeculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17). Denique idem dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem (Ibid. VI, 16). Numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6)? Numquid ad illam lucem non accedunt de quibus dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim potest ad eam accedere, quem Deus noluerit ut accedat: cui autem donaverit, ipse accedet. Quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus donaverit? Aut si donum acceperat a Deo ut accederet, ad expugnandum regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non dederat ut posset accedere; securus in suo regno erat, habitans inaccessibilem lucem: quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam, premendam, contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire nefas est, sed ad vos confundendos et forte salvandos, tacere non possumus: ut purgetur inde pars Dei, dicitis in nave lucis, quam solem appellatis, facientes injuriam Creatori solis, et ipsi soli quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur: dicitis enim illic positum Deum, virtutes suas convertere in masculos, ad irritandum concupiscentias daemonum feminarum; et eosdem rursus convertere in feminas, ad irritandum concupiscentias daemonum masculorum; ut cum daemoniis injiciunt libidinem, accensis in formas confictas a Deo, relaxentur membra eorum, et sic evadat pars Dei quae ibi fuerit colligata. Hoc tantum opprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis, et praedicare non dubitatis. Haec sunt media doctrinae vestrae. Finis vero quis est? Quis, nisi quia non potuit Deus totum purgare? Et quia non potuit, facturum inde dicitis velut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur quod purgari non potuit, et nihil sua sponte commisit. Ita fit ut deus vester, non verus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde vestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. Ad haec ergo responde, et incipe ab illo quod dixi, quare Deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat; aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.
CAPUT VIII. FEL. dixit: Crudelem asseritis Manichaeum haec dicentem: de Christo quid dicimus, qui dixit, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41)?
AUG. dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AUG. dixit: Quia noluerunt.
FEL. dixit: Quia noluerunt, hoc dixisti?
AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FEL. dixit: Quare noluerunt? Est qui non vult curari? est qui non vult purgari? est qui non vult illuminari? Quis infirmus est qui non vult ad sanitatem venire? Si crudele est quod Manichaeus dixit, quia aliqua pars Dei quae se purgare non potuit, in globo ligata est: hoc crudele non est, ut Christus qui dixit, Ego propter peccatores veni; modo ad ignem aeternum illos mittat, cujus nomen portaverunt? Sed mandata, credo, non potuerunt complere. Si hoc crudele est, crudelius est et illud. Si illud crudelius est, quia Deus illos non potuit purgare, et globo ligavit; et id crudelius videtur esse, quos Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere: hoc mihi Sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUG. dixit: Si ea quae jam dixi, vel intellexisses, vel te intelligere fatereris (fortassis enim non habendo quid dicas, finxisti te non intelligere quod apertum est), ista non diceres. Jam enim diximus et probavimus per divinas Scripturas, esse liberum arbitrium: Deum autem esse liberi arbitrii justum judicem, remuneratorem fidelium eique se subjicientium et volentium se sanari, damnatorem autem superborum et impiorum. Quia ergo ad peccatores sanandos venit, sanat utique peccata confessos, sanat poenitentes: neminem autem poenitet cum alius peccavit: sed si est poenitentia justa et verax, unde et ipse Dominus dicit, Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13); ipsa poenitentia indicat non alienae esse naturae, sed voluntatis nostrae, si quid forte peccamus. Nam si alio peccante, alium poenitet, non est ista prudens, sed insana poenitentia. Secundum vos autem nulla peccata sunt. Gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit: natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. Nullum ergo invenis peccatum quod damnet Deus, nullum invenis peccatum quod poenitentia possit sanari. Si autem poenitentia est, et culpa est: si culpa est, et voluntas est: si voluntas est in peccando, natura non est quae cogat. Sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt implere quod volunt; unde Apostolus Paulus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23): manifestum est hoc venisse de traduce primi peccati Adam, et de consuetudine mala. Nam hodieque libera voluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt: ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contraria lex habitet in membris eorum. Sed qui concipiunt timorem Dei, et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico, et sicut bono curatori, ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et poenitentiae sanantur. Superbi vero dicentes se justos, aut dicendo quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat, et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt, et experiuntur justum judicium Dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Non est ergo indignum ut Deus dicat, Ite in ignem aeternum, eis qui ejus misericordiam per liberum arbitrium respuerunt: et dicat, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34), eis qui per liberum arbitrium fidem ejus susceperunt, peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerunt, et quales per eum facti sunt illi placuerunt. Tu ergo jam ad hoc quod interrogavi responde: sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit? Si nocere poterat, non est incorruptibilis Deus.
CAPUT IX. FEL. dixit: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc Filium suum misit?
AUG. dixit: Vide quemadmodum semper interrogas, et ad interrogata respondere non vis. Audi quod interrogasti, memento tamen te ad ea quae dico non respondere, me autem respondere. Deo nocere nihil potest: sed Filium suum misit, ut carne indueretur, et hominibus appareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. In sua quippe natura pati nihil poterat; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. In hac natura, quia Deus erat Verbum, pati nihil ille poterat. Ut autem pati pro nobis posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem: assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Itaque idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. Non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. Praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne: non tamen in illa carne ipse deterior factus; sed caro in illo melior facta est. Pars vero dei vestri, nulla carne assumpta (non enim erat in gente tenebrarum pro qua pateretur), descendit ut teneretur, ligaretur, pollueretur, et turpius quam ligabatur purgaretur. Jam enim de purgatione ejus dixi. Haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intelligendum quoniam in naturam Dei ista non cadunt. Et absit a pio animo atque fideli talia de Deo credere, Deo bono, Deo vero, qualia vos creditis; non quem invenistis, sed quem finxistis. Responde jam nunc: Si Deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius, nulla carne assumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam susceperat, quare huc missa est secundum vestra vaniloquia?
CAPUT X. FEL. dixit: Si nihil poterat noceri Deo a parte adversa, et Christo nihil poterat noceri ab adversa natura; ad quam venit Christus, ut eam liberaret? Quia, ut dicis, propter libertatem nostram venit: ergo in captivitate fuimus. Si in captivitate tenebamur, et propterea Christus venit, ut nos liberaret de captivitate, qui nos tenebat extraneus a Deo erat, aut virtus Dei. Si Dei virtus erat qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille qui nos tenebat? Si in ipsius arbitrio erat quando vellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? Neminem autem latet Christum crucifixum. Quid illum crucifixerunt? Si Dei virtus est, nihil nobis nocebat. Si Dei virtus erat, non fuimus capti apud illum: sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum Barbaris. Non oportebat ergo, quia cum virtute Dei constituti eramus, Deum Filium suum mittere, ut dicatur quia liberator noster venit. Si paret ergo cum virtute Dei nos constitutos esse: Apostolus dixit, Christus nos liberavit de maledicto Legis; quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13; Deut. XXI, 23). Hoc enim Apostolus dicit. Si iste qui maledicit omnes qui pendent in ligno, Dei virtus est: Christus enim pependit in ligno, et Apostoli ipsius omnes qui addicti sunt pro ipsius praecepto: quis ergo iste est qui maledicit omnem qui pendet in ligno?
CAPUT XI. AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo, et in ejus conditione constituti erant per justum Dei judicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium; ut diabolus si noluisset non peccasset, et homo si noluisset non consensisset. Cum autem jam ab illo cui consenserat teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia justum Dei judicium fuit, et ejus legi obtemperare noluit: quia ergo sic invenit Christus peccatores sub peccato, redemit confitentes a superbiente. Quod autem in Lege positum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno; unde Apostolus dicit, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno: non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit. Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa massa suscipere voluit, ut suscipiendo mortalitatem quae de poena venerat, solveret mortem, quod de gratia veniebat: ideo dicit Lex, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem; sic suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit, Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6): quia de vetere homine nostro, id est, de sorte mortis, quae veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum; passionis, ad firmandam poenitentiam; resurrectionis, ad excitandam spem: ut duas vitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri: ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae, sed officio misericordiae suae. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). Data est enim lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum implere non possent legem datam, praevaricatores invenirentur, et facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore. Proinde paulo post dicit idem apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Sed ne dicas quia de alio mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit quaestionem: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Erat enim peccatum, sed non apparebat peccatum: data est lex superbo, fecit contra legem, et apparuit peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est poenitens, de poenitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum?
CAPUT XII. FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat: quando voluero, ero christianus. Voluntas nobis subjacet, aut esse christianum, aut non esse.
AUG. dixit: Quia voluntas nobis adjacet, manifestum est, et hoc de divinis Scripturis docui; quod coactus est etiam invitus dicere, etiam ille qui vos in istum induxit errorem. Quod autem dicis, Nemo cogatur, quando voluero, ero christianus: nemo plane te cogit; quando volueris, esto: quia ex voluntate tua huc venisti, et ex voluntate tua ista disputasti. Et vae voluntati malae, si mala est; pax bonae voluntati, si bona est. Sive autem mala sit, sive bona sit, voluntas est. Bonam voluntatem sequitur corona, malam sequitur poena. Deus judex voluntatum est, creator autem naturarum. Si ergo putas cogi te ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. Cogita potius quae audis, perpende, in tua voluntate es: examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia vel humana, utrum ea quae dicta sunt, veritate fulta sint; utrum tu ipse in Manichaei vestri defensione defeceris, sicut apparet: et quando volueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.
CAPUT XIII. FEL. dixit: Ecce jam compendive, ut dixit Sanctitas tua: nec chartas cumulemus, si tibi placet, quod petivi pridem: huc veni; ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia veritas non est, et habes me paratum ad credendum.
AUG. dixit: Jam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non est. Absit enim a cordibus veritatem quaerentium vel tenentium, ut credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas, et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam. Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. Hoc ergo quia veritas non est, manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id que tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia jam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam veritatem.
CAPUT XIV. FEL. dixit: Cum apparuerit mihi, quia mihi non apparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.
AUG. dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?
FEL. dixit: Iterum dic.
AUG. dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?
FEL. dixit: Quaeretur si dicit.
AUG. dixit: Ego hoc interrogavi, Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est; hoc mihi objicis?
AUG. dixit: Hoc interrogo.
FEL. dixit: Corruptibilem Deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit adversariis?
AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: Qui dicit corruptibilem Deum esse, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Valde.
AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam Dei, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Non intellexi quod dixisti.
AUG. dixit: Hoc dico quod omnis homo intelligit, qui non se fingit non intelligere: Naturam et substantiam Dei, id est, illud ipsum quidquid est Deus, qui dicit esse corruptibilem, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Etiam anathemandus est, si probatum fuerit esse verum.
AUG. dixit: Nondum tibi dixi, quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam Dei; sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est.
FEL. dixit: Et ego respondi, Etiam.
CAPUT XV. AUG. dixit: Pars illa quae tenebrarum genti mixta est, de Dei natura est, an de aliqua alia natura?
FEL. dixit: De Dei.
AUG. dixit: Quod de Dei natura est, hoc est quod Deus, an aliud quid quod non est Deus?
FEL. dixit: Ita est: quod de Deo est, Deus est, secundum quod scriptum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Deus enim lumen est, et tenebrae in eo non sunt (I Joan. I, 5).
AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quidquid de Dei natura est, Deus est, et Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, et talis lux luxit in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Videamus ergo utrum Manichaeus partem Dei non dicat esse comprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. Si autem haec dicit, secundum te etiam, et secundum veras confessiones tuas, anathemandus est; quia partem Dei et naturam Dei, quod est ipse Deus, dicit comprehensam a tenebris et ligatam et pollutam: quod tu ipse secundum Evangelium loquens non potuisti dicere; sed verum dixisti, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris, et tenebrae eam comprehenderunt.
FEL. dixit: Sed et qui polluitur, et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.
AUG. dixit: Sed hoc de Dei natura non recte dicitur, sed de illa quae pollui potest, recte dicitur: quia polluitur et mundatur: de illa vero quae pollui non potest, vides cum quanto sacrilegio dicatur, Polluitur et mundatur; maxime quia sic dicitis quamdam Dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. Hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est.
CAPUT XVI. FEL. dixit: Hoc quod dixit Sanctitas tua, quia pars quae se non mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum: et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris tu, quia damnati sunt: sed Manichaeus non hoc dicit, quia damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.
AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea si opus fuerit, de illa quae figitur in globo ejus. Interim quae purgatur, polluta erat.
FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.
AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus?
FEL. dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?
AUG. dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui poterat, eam rem liberavit quae captivari poterat, eam rem sanavit quae infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur: poterat pollui, an non poterat?
CAPUT XVII. FEL. dixit: Anima nostra ex Deo est, quae polluta est? Si non est ex Deo, utquid pro illa Christus crucifixus est? Si ergo paret quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse eam mundavit.
AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritualem et corporalem ex Deo esse dico: quia hoc habet catholica fides. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse; aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, aequale est Patri: quod Deus fecit, non est aequale conditum conditori. Aliud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia hoc est quod ipse, sicut unigenitus Filius, sicut Verbum ejus per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3): alia vero sic dicimus ex Deo, quia dixit, et facta sunt; mandavit, et constituta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Hinc est anima, ex his quae fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus. Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest, nec poterit. Anima vero quam fecit rectricem corporis, ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est; Deus autem misericordiam praestans his quae fecit, misit Filium per quem fecit, et per illum refecit. Quando condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est: quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, suscepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi, substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Judaeis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiae, et reformavit hoc ad exemplum justitiae. Tu modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non est incommutabilis Deus; et qui hoc dicit, anathemandus est: si autem non potest, vides anathemandum esse Manichaeum, qui dicit partem Dei, naturam Dei, id quod est Deus, venisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solvi ac mundari.
CAPUT XVIII. FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex Deo non est.
AUG. dixit: non dixi; sed dixi quia ex Deo est, tanquam a Deo facta, non tanquam a Deo nata.
FEL. dixit: Dixisti de anima quia non est ex Deo, sed factura Dei, quia sine Deo nihil est: hoc enim dicis tu, et non vis asseverare quia ex Deo est anima.
AUG. dixit: a Deo est, sed facta est a Deo.
FEL. dixit: Aut facta, aut missa, aut data, ex Deo est. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione; quid culpas Manichaeum?
AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam: tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum: et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur.
FEL. dixit: Ergo pars Dei est.
AUG. dixit: Jam tibi dictum est, non est pars Dei: et accipe quomodo intelligas Deum omnipotentem factorem. Omnia quae fiunt, et quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo. Homo quia non est omnipotens, de se filium facit: ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento vasculum. Potuit enim facere vasculum, sed non potuit facere argentum: potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est facere ut sit, nullus hominum potest. Deus autem quia omnipotens est, et de se Filium genuit, et ex nihilo mundum fecit, et ex limo hominem formavit: ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus valentem. Qui de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde faceret hominem, quomodo fecit Deus argentum argentario unde faceret vasculum: sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde rursus esset, quod jam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo corpus, sic anima, sic intelligitur universa creatura facta a Deo; non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa mortalia, et ipsa tamen bona, quamvis mortalia: bonum autem omnino incommutabile ipse Deus est: quid melius sit tibi tenere, elige; Deum mutabilem esse, an quod fecit Deus mutabile esse? Quia necesse est ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem. Ut autem ab hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam Dei esse mutabilem; quare non concedis Deum qui vere est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14), fecisse omnia bona, sed non sibi paria? Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. Ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per ejus misericordiam liberari.
CAPUT XIX. FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium: nihil interest inter patrem et filium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas tua, et ego respondeo quia Deus et quae facit, aequalia sunt sibi.
AUG. dixit: Quod intelligere noluisti, quia homo cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur: sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod aequale ei non est: quod autem genuit, aequale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam, an mutabilem Dei naturam.
FEL. dixit: Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur (sed de nihilo fecit, quia opus non mutatur).
AUG. dixit: Sed jam tibi dictum est quia quod fecit, non de ipsius natura est; sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. Non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.
FEL. dixit: Ego non hoc dixi: sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit: non hoc quaesivi, unde fecerit.
AUG. dixit: Sed a me audisti quod non quaesisti, ut jam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo facere, et ex eo quod jam fecerat, aliquid formare: de se, Filium aequalem sibi; de nihilo, mundum et universam creaturam; ex aliquo, de terra hominem: quia omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui nunquam potest, quomodo nec ipse: quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccavit, et agnoscendo qui eum creavit. Tu vero qui paulo ante dixisti quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse quod pars Dei in gente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his eum verbis blasphemasse apparet, ita ut pejus blasphemare forte non posset; aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abjiciendus.
CAPUT XX. FEL. dixit: Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei; et Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de pollutione.
AUG. dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam jam tu confessus es quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei: nos autem pollutam dicimus animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomodo dicitur aliquod opus fubri ex artificio ejus, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius ejus. Tu ergo quia jam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et jamdudum dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum, vel naturam ejus; jam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipsum quod dicis, Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas: et Manichaeus, et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo Manichaeum, aut anathemandus es cum Manichaeo.
FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici quia polluta est pars Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quae polluta erat.
AUG. dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.
FEL. dixit: A Christo didici quia anima ex Deo est.
AUG. dixit: Et nos didicimus quia anima ex Deo est, sed non est pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artifice; non de Deo, sicut filius de patre.
FEL. dixit: De pollutione agimus: si polluta est anima quae ex Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei.
AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem: modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus: sed de anima dicimus; quia tanquam opus ejus ex ipso est, non tanquam proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris.
CAPUT XXI. FEL. dixit: Pertinet ad Deum anima quae per peccatum coinquinata est, an non?
AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars ejus.
FEL. dixit: Non hoc interrogavi.
AUG. dixit: Et quid interrogasti?
FEL. dixit: Pertinet ad Deum, an non pertinet?
AUG. dixit: Jam dixi, et quia pertinet, et quomodo pertinet.
FEL. dixit: Ego quaero utrum vere est ex Deo.
AUG. dixit: Ex Deo, non de Deo.
FEL. dixit: Si nihil pecccatum est, et anima ex Deo est, et polluta est, et venit Christus liberare eam, et eam liberavit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem Dei pollutam esse, et iterum mundari?
AUG. dixit: Quia jam confessus es Manichaeum dixisse partem Dei esse pollutam, et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in Deum effundere: nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium, et poenitendo purgari per misericordiam Creatoris sui; quia non est ex Deo tanquam pars ejus, vel tanquam proles ejus; sed ex Deo vel a Deo facta est, tanquam opus ejus: quid intersit inter nostram fidem et vestram perfidiam, omnibus manifestum est. Itaque secundum verba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum qui dicit corruptibilem naturam Dei, quod et Manichaeum dicere manifestum est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.
CAPUT XXII. Post haec cum multis verbis inter se agerent:
FEL. dixit: Dic jam tu, quid vis faciam?
AUG. dixit: Ut anathemes Manichaeum, cujus sunt tantae istae blasphemiae. Sed si ex animo facis, tunc fac; nemo enim te cogit invitum.
FEL. dixit: Deus videt si ex animo facio; non enim homo potest videre: sed hoc peto, ut confirmes me.
AUG. dixit: In quo vis ut te confirmem?
FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
AUG. dixit: Ecce etiam manu mea scribo; volo enim ut et tu manu tua scribas.
FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum qui in Manichaeo fuit, et per eum ista locutus est, anathemes.
Augustinus accepta charta scripsit haec verba: Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae jam anathemavi Manichaeum et doctrinam ejus, et spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.
Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec verba scripsit: Ego Felix qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum, et doctrinam ipsius, et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum partem suam genti tenebrarum miscuisse, et eam tam turpiter liberare, ut virtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina, et ipsas iterum in masculos contra feminina daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. Has omnes et caeteras blasphemias Manichaei anathemo.
Augustinus episcopus, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.
Felix his Gestis subscripsi.