Migne Patrologia Latina Tomus 83
De activa atque contemplativa vita (Auctor incertus), J. P. Migne
1. (1243C)Duae sunt vitae per quas omnes electi ad aeternam beatitudinem perveniunt, activa, videlicet, et contemplativa. Activa namque vita pertinet ad dilectionem proximi, contemplativa vero ad dilectionem Dei. Utraque enim ita sibi connexa est, ut una sine alia sufficere nequaquam valeat. Quia nec dilectio proximi absque dilectione Dei quidquam prodest, neque dilectio Dei sine dilectione proximi perfectum efficere valet (Vide Isidoriana, c. 85, n. 8).
2. Interim vero in activa plurimi, pauci vero in contemplativa proficiunt. Illi vero perfecti esse noscuntur, qui intra Ecclesiam tempore discreto de activa vita ad contemplativam ascendere norunt, et de contemplativa ad activam per compassionem fraternam descendere sciunt.
3. Activa actio, si bene, ut decet, retineatur, sectatoribus suis vitam acquirit aeternam. Contemplativa autem non solum vitam, sed et praemium accumulat.
4. Ad activam itaque vitam pertinet honestum (1243D)conjugium, ad contemplativam vero virginitas atque continentia. Et ideo de conjugio praeceptum est; 337 de virginitate vero et continentia, non est praeceptum, sed persuasio.
5. Sicut est illud in Apostolo, ubi ait: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Et Veritas in Evangelio: Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11). Et infra: Qui potest capere capiat (Ibid., 12).
6. Et per Isaiam prophetam Dominus de eunuchis, id est, virginibus, pollicens, ait: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui, et tenuerint faedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius (1244C)a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Isai. LVI, 4, 5). Ubi enim electi proponitur optio, procul dubio conceditur.
7. Ad activam quippe vitam convenit unicuique fideli conjuge propria uti, alienam non concupiscere, in alteram quamlibet feminam, vivente uxore, corpus suum non dividere. Ad contemplativam autem pertinet conjugium spernere, carnis commistionem refugere, caelibem vitam in hac mortalitate imitari, filios spirituales non carne, sed verbo et exemplo generare.
8. Ad activam quippe actionem congruit unicuique fideli intra Ecclesiam propriam substantiam possidere, et eam rationabiliter dispensare; aliena vero non concupiscere, neque diripere, aut fraudare. Ad contemplativam autem congruit sua omnia funditus relinquere, et absolutum a mundi sollicitudinibus Deo vacare.
9. Ad activam itaque vitam pertinet hoc quod (1244D)Veritas cuidam adolescenti se interroganti primum proposuit dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit ille: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum, et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Ad contemplativam vero expedit hoc, quod illi addidit, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 17).
10. Ad contemplativam igitur vitam pertinet hoc quod idem Redemptor noster solus nocte in monte orabat. Ad activam autem quod in die turbis admistus, eis praedicabat, et eorum languidos curabat.
11. Ad contemplativam namque vitam convenit (1245A)hoc quod apostolus Paulus de semetipso et caeteris perfectis ait: Sive mente excedimus, Deo. Ad activam vero illud, quod addidit: Sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos (II Cor. V, 13, 14).
12. Ad contemplativam vitam, per quam unusquisque perfectus potiores virtutes supra fundamentum fidei aedificat, pertinet illud quod idem Apostolus dicit: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, si cujus opus manserit, quod superaedificat, mercedem accipiet. Ad activam vero refertur hoc quod addidit: Lignum, fenum, stipulam, id est, terrenam substantiam, et rei familiaris sollicitudinem 338: de quo adjiciens, ait: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12).
13. Salvus, inquit, erit, non tamen mercedem accipiet, dixit, sicut de illo qui aurum, argentum et lapides pretiosos, hoc est, spirituales divitias superaedificat. (1245B)Ignem autem hoc in loco tribulationes vitae praesentis, per quas justi probantur, accipiendum est.
14. Ad activam namque vitam pertinet pauperum curam gerere, esurientes pascere, nudos operire, infirmos, vel in carcere positos visitare, hospites colligere, moestos consolari, mortuos sepelire, domesticos carnis suae non negligere, servis Dei obsequi, negotia populi juste discernere, et unicuique jus proprium assignare, oppressis subvenire, imbecillem de manu violenti liberare, viduas ac pupillos tueri, improbis resistere, atque facinorosos per severitatem a malis actibus compescere. Quae omnia et his similia in praesenti vita tantummodo necessaria sunt.
15. Ad theoreticam, id est, contemplativam vitam pertinet praesens saeculum funditus relinquere, et mundi actibus alienum existere, cuncta praesentia mente postponere, intentionem ad coelestia extendere, et cuncta quae videntur quasi transacta despicere, (1245C)cogitationem mentis non in ea quae videntur, sed in illa quae non videntur figere, lectioni vacare, orationi insistere, et in Dei laudibus absque intermissione vigilare.
16. Ille vero, ut supra dictum est, strenue vivit, qui tempore congruo de activa vita ad contemplativam consurgere scit, et de contemplativa ad activam conscendere (Forte, descendere ) novit. De qua activa, id est, simplici actione, si paulum quispiam ad infima declinaverit, confestim ad vitia corruet, quae illum non sursum levent, sed deorsum in barathrum peccatorum demergant.
17. Contemplativam namque vitam significavit spelunea illa interior in qua Abraham Saram conjugem suani defunctam sepelivit, et ipse humatus quiescit; sicut et omnes electos post excursum vitae praesentis, quae activae vitae comparatur, aeterna contemplatio suscipit.
18. Activam vero innuit in eadem spelunca pars (1245D)exterior, per quam transitur ad interiorem. Quia sicut vitae mundanae activa vita monumentum, ita activae vitae contemplativa sepulcrum est.
19. In illa enim homo, hoc est, in activa moritur omni peccato, sicut dicit Apostolus: Dilectio proximi malum non operatur. In ista vero, id est, contemplativa, velut mortuus sepelitur ab omnium actione saecularium negotiorum.
20. Ad contemplationis intentionem figuraliter convenit hoc quod Jacob per innitentem usque in coelum scalam angelos Dei ascendentes vidit; ad actualem vero, quod descendentes. De qua ascensione atque descensione Veritas in Evangelio ait: Amen dico vobis, quia videbitis coelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 51). Per angelos quippe Dei sanctos praedicatores, per Filium vero hominis universos fideles Ecclesiae, qui membra sunt Christi, exprimit.(1246A)
21.Actualem quippe vitam, id est, simplicem actionem mystice significant sex anni in quibus nobis lex praecepit agros nostros serere, et vineis 339 culturam adhibere. Superiorem vero, hoc est, contemplativam figurat annus septimus, in quo jubemur a terreno opere cessare, agrum non serere, neque vineam putare.
22. Ut terram possessionis nostrae sabbatizare Sabbata sua permittamus, hoc est, qui dudum servivimus mundo, qui in sex diebus factus est, et ejus actibus occupati fueramus, tandem ad Dei servitium conversi, et a sollicitudine saeculi hujus, et mundi oneribus liberi, in Deo sabbatizare, id est, mente quiescere valeamus.
23. Ad activae vitae perseverantiam pertinet hoc, quod animalia illa per quae signantur sancti praedicatores in libro Ezechielis prophetae, ibant, et non revertebantur. In eo autem quod ibant, et revertebantur, pertinet ad contemplativae vitae mensuram; in (1246B)qua dum quisque intendit, sua reverberatus infirmitate, flectitur, atque iterum renovata intentione ad ea unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri in activa vita non potest; de qua si quisque reflectat vel ad modicum, statim vitiorum excipitur luxu.
24. Superiorem vitam, id est, intellectualem innuunt alae eorumdem animalium, hoc est, sanctorum virorum, per quae ad alta, id est, ad coelestia sublevantur; actualem vero designant manus eorum alis subter positae ob hoc, quia contemplatio supereminet actioni, actio vero subsequitur contemplationem.
25. Activam igitur vitam mystice figurant sex cubiti in calamo illo, ex quo propheta Ezechiel omne aedificium illud spirituale mensurari conspexit. Contemplativam vero exprimit palmus, qui supra sex cubitos in eadem mensura spirituali additus esse perhibetur.
26. Hoc ideo, quia activa actio praesenti in vita habet perfectionem suam; contemplativa autem hic (1246C)incipit, sed in futuro perficitur; et idcirco non plenum cubitum, sed quasi medium de futura contemplatione praesenti in vita attingit.
27. Activam vitam mystice significavit Lia uxor Jacob, quae licet fecunda foret in prole, tamen lippis erat oculis, quia actualis actio, quamvis in bonis operibus plurimos filios generet, tamen prae sollicitudine saeculi hujus ea quae Dei sunt clare cernere non valet.
28. Contemplativam vero vitam significavit Rachel, quae sterilis in filiis suis esse perhibetur, sed tamen pura facie, quia contemplativa vita, in quantum a mundi actibus libera, tantum in Dei contemplatione perspicua fit. Quam comparationem et de Phenenua et Anna, et de Maria et Martha, strenuus lector conjicere potest.
29. Sciendum vero est quod omnis conversus ad Deum, prius per activam vitam, hoc est, simplicem actionem, exhaurire debet pristina vitia, quae se illi in via Dei opponunt, et sic demum ad contemplationem (1246D)surgere; qualiter defaecatus ab omni faece peccaminum, mundo corde, et justo corpore, ea quae Dei sunt libere valeat speculari.
30. Nam qui per simplicem actionem ad bene operandum necdum idoneus est, nequaquam se ad contemplationem extendere debet, ne forte 340 dum indiscrete inchoare appetit quod perseverare non valet, lapsus deficiat, et ea quae renuntiavit rursus repetat, et fiant novissima pejora prioribus.
31. Hoc quippe significat quod Veritas universos infirmos mente ab hac intentione salubriter compescens, ait: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, per quem signatur vita contemplativa, erue eum, et projice abs te (Matth. V, 29). Duo quippe oculi in facie, activa vita, et contemplativa in homine.
32. Qui igitur per contemplationem docebat errorem, melius est, si, evulso contemplationis oculo, servet sibi unum vitae actualis obtutum, ut sit utilius illi per simplicem actionem ire ad vitam, quam per (1247A)contemplationis errorem mitti in gehennam inexstinguibilem.
33. Hoc rursus idem Dominus in eo quem a legione daemonum curavit ostendit, cum illum se sequi volentem prohibuit, dicens: Vade in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus (Matth. IX, 6); hoc mystice exprimens, quia qui multis vitiis adhuc noxius est, Deum sequi per contemplationem non potest.
34. Hoc etiam lex figuraliter praecipit, cum dicit: Si quis aedificavit domum novam et non dedicavit eam, vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo dedicet eam. Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, ex qua vesci possit? Vadat, et revertatur in domum suam (Deut. XX, 5), et caetera.
35. Id est, qui adhuc per simplicem vitam neque se optime regere novit, neque domui suae praeesse (1247B)scit, ad spiritualem malitiam, hoc est, ad sacerdotale ministerium nequaquam conspirare debebit: ne forte per ignaviam mentis, et vitam reprobam et ipse pereat, (1248A)et caeteris se sequentibus exemplum perditionis relinquat.
36. De talibus ait Apostolus: Qui enim domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 5, 6).
37. Sciendum vero est quod activa actio ad obtinendam vitam si recte, ut decet, teneatur, absque contemplativa, id est, absque rerum remuneratione sibi sufficit, etiam si cuncta quae habet renuntiare non valeat. Contemplativa autem, quousque mortaliter vivimus, sine activa se explicare non valet.
38. Nemo quippe tam perfecte in hac vita in Dei contemplatione suspensus vivere potest, ut saltem propter carnis infirmitatem et fraternam compassionem ad terrenam actionem descendere illi necessarium non sit.
39. Quamobrem activa vita hic habet inchoationem, et finem; contemplativa autem in hac vita incipit, (1248B)sed in futura percipitur [ Forte, perficitur]. Et ideo non ante mortem carnis, sed post mortem ad id quod ardenter diligit pervenire potest. (no apparatus)