De adventu domini
Adventus domini per quattuor septimanas agitur ad significandum quod quadruplex est adventus: scilicet in carnem, in mentem, in mortem et ad judicium. Ultima autem septimana vix finitur, quia sanctorum gloria, quae dabitur in ultimo adventu, nunquam terminabitur. Hinc est etiam quod primum responsorium primae dominicae adventus computato gloria patri quattuor versus continet ut praedictos quattuor adventus designet. Quis autem aut cui magis conveniat, prudens lector attendat. Licet autem quadruplex sit adventus, tamen ecclesia specialiter de duplici: sed in carnem et ad judicium videtur memoriam facere sicut in officio ipsius temporis patet. Hinc est etiam quod jejunium adventus partim est exsultationis partim moeroris. Nam ratione adventus in carnem dicitur jejunium exsultationis: ratione adventus ad judicium domini jejunium moeroris. Et ad hoc innuendum ecclesia cantat tunc quaedam cantica laetitiae: et hoc propter adventum misericordiae et exsultationis: quaedam vero deponit, et hoc propter adventum severae justitiae et moeroris. Circa adventum igitur in carnem tria videri possunt: scilicet adveniendi opportunitas, adventus necessitas et utilitas. Opportunitas veniendi attenditur primo ex parte hominis qui primo in lege naturae convictus fuit de defectu cognitionis divinae. Unde et tunc in pessimos errores idololatriae cecidit: et ideo coactus est clamare ac dicere: Illumina oculos meos etc. Deinde advenit lex jubens in qua convictus est de impotentia; cum prius clamaret: nondum est qui impleat sed qui jubeat. Ibi enim est solummodo eruditus: sed non a peccato liberatus: nec per aliquam gratiam ad bonum adjutus et ideo coactus est clamare ac dicere: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat. Opportune igitur filius dei advenit, quum homo de ignorantia et impotentia convictus fuit ne si forte ante venisset homo, suis meritis salutem adscriberet et ideo medicinae gratus non esset. Secundo ex parte temporis quoniam venit in pleenitudinem temporis etc. Galat. VII. At ubi venit plenitudo temporis etc. Augustinus. Multi dicunt quare non ante venit Christus, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo, per quam facta sunt omnia tempore. Denique uni venit plenitudo temporis. Venit ille qui nos liberavit a tempore. Liberati autem a tempore venturi sumus ad illam aeternitatem, ubi nullum est tempus. Tertio ex parte vulneris et morbi universalis. Quare enim quando morbus erat universalis opportunum fuit universalem exhiberi medicinam. Unde dicit Augustinus. Quod tunc magnus venit mediens, quando per totum mundum magnus jacebat aegrotus. Unde ecclesia in septem antiphonis, quae cantantus ante nativitatem domini, ostendit multiplicitatem sui morbi et ad quemlibet petit remedium medici. Antem siquidem adventus filii dei in carnem eramus ignorantes sive caeci, poenis aeternis obligati, servi diaboli, mala peccati consuetudine juncti, tenebris obvoluti, exsules a patria expulsi. Ideoque indigemus doctore, redemptore, liberatore, eductore, illuminatore et salvatore. Quia igitur ignorantes eramus et ideo ab ipso doceri indigebamus et ideo statim in prima antiphona clamamus: O sapientia quae ex ore altissimi prodisti etc. Veni ad docendum nos viam prudentiae. Sed parum prodesset, si doceremur et non redimeremur, et ideo ab ipso redimi postulamus, cum in secunda clamamus: O adonay et dux domus Israhel etc., veni ad redimendum nos in brachio extento. Sed quid prodesset, si essemus docti et redempti, si adhuc post redemptionem detineremus captivi, et ideo liberari petimus, cum in tertia clamamus: O radix yesse etc. Veni ad liberandum nos, jam noli tardare. Sed quid prodesset captivis, si essent redempti et liberati, sed tamen nondum essent ab omni vinculo absoluti, ut scilicet suae potestatis essent et libere, quo vellent, ire possent. Parum igitur prodesset, si nos redemisset et liberasset, si tamen adhuc vinctos teneret. Et ideo ab omnibus peccati vinculi educi petimus, cum in quarta clamamus: O clavis david etc. Veni et educ vinctos de domo carceris, sedentes in tenebris et umbra mortis. Sed quia illi, qui diu fuerunt in carcere, habent oculos tenebratos nec clare videre possunt, ideo post absolutionem a carcere restat nos esse illuminandos, ut videamus, quo ire debeamus. Et ideo in quinta clamamus: O oriens splendor lucis etc. Veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis. Sed si essemus docti redempti et ab inimicis penitus liberati et illuminati, quid valeret, nisi deberemus salvari, et ideo in duabus sequentibus salvari petimus et dicimus: O rex gentium etc. Veni salva hominem quem de limo formasti. Item o Emannuel etc. Veni ad salvandum nos domine deus noster. In prima auten petimus salutem gentium. Unde dicitur: O rex gentium. In secunda salutem Iudaeorum, quibus Deus dederat legem. Unde dicitur: O Emmanuel rex et legifer noster.
De utilitate adventus Domini.
Utilitas autem adventus Christi a diversis sanctis diversimodo assignatur. Ipse namque Deus sicut patet Luc. IV. propter septem utilitates se venisse et missum esse testatur dicens: Spiritus domini super me etc. Ubi per ordinem dicit, se missum esse ad pauperum consolationem, ad contritorum sanationem, ad captivorum remissionem, ad totius humani generis redemptionem, ad meritorum retributionem. Augustinus autem ponuit tres utilitates adventus Christi dicens: In seculo isto maligno quid abundat, nisi nasci, laborare et mori. Haec sunt mercimonia regionis nostrae et ad tales merces mercator ille descendit. Et quia omnis mercator dat et accipit, dat quod habet, et accipit quod non habet, Christus in ista mercatura dedit et accepit. Accepit, quod hic abundat, scilicet nasci, laborare et mori, dedit renasci, resurgere et in aeternum regnare. Item Venit ad nos coelestis ngotiator, accipete contumeliam et dare honorem, subire mortem et dare vitam, haurire ignominiam et dare gloriam. Gregorius autem ponit IV. utilitates sive causas sui adventus dicens: studebant omnes superbi de Adam stirpe geniti prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam appetere. Venit inter eos incarnatus dominus adversa appetens, prospetra speruens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Ideo Christus exspectatus veniens nova docuit, docens nova mirabilia excercuit, mira faciens prava toleravit. Bernardus quoque alias ponuit dicens: triplici morbo miserabiliter laboramus; nam et faciles sumus ad seducendus, debiles ad operandum et fragiles ad resistendum. Si discernere volumus inter bonum et malum, decipimur. Si temperamus facere bonum, deficimus. Si conamur resistere malo, superamur. Necessarius est primum salvatoris adventus, ut in nobis per fidem habitans illuminet caecitatem nostram et nobiscum manens adjuvet infirmitatem nostram et pro nobis stans fragilitatem nostram protegat et propugnet. Haec Bernardus. Circa secundum adventum, scilicet ad judicium, duo videnda sunt, scilicet antecedentia judicium et comitantia. Antecedentia sunt tria. Signa terribilia, Antichristi fallacia et ignis vehementia. Signa autem terribilia praecedentia judicium ponuntur quinque, Luc. XXI. Erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum. Tria signa determinantur Apocal. VI. Sol factus est niger, tanquam saccus cilicinus: et luna facta est sicut sanguis, et stellae ceciderunt super terram. Sol igitur dicitur obscurari, vel quantum ad sui luminis privationem, ut patre familias, id est, homine moriente quasi lugere videatur, vel quantum ad majoris lucis, id est, claritatis Christi Jesu superventionem, vel quantum ad metaphoricam locutionem, quia secundum Augustinum tam severa erit vindicta divina, quod etiam sol ipsam respicere non audebit. Vel quantum ad misticam significationem, quia sol justitiae Christus tum obscurus erit, quia nullus ipsum confiteri audebit. Coelum autem dicitur hic aerium et stellae vocantur a substantia, quia habent similitudinem stellarum, et dicuntur stellae cadere de coelo secundum vulgi opinionem, quando substantia descendit. Unde et scriptura conformat se communi modo loquendi, tunc autem maxime liet talis impressio, quia ignea qualitas abundat. Et hoc facit dominus ad terrorem peccatorum vel stellae dicuntur cadere, quia ignear comas emittent vel multi, qui videbantus stellae, de ecclesia cadent, vel quia retrahent lumen suum, ut minime videantur. De quarto signo quod erit pressura in terrir legitur Matth. [XXIV|XXIII: Erit tunc tribulatio qualis nunquam fuit ab initio mundi etc. Quintum signum scilicet confusionem maris quis existimant esse, quod mare cum magno fragore peribit a pristina qualitate secundum illud Apocal. XXI: et mare jam non est; vel secundum alios ille somnus erit, quoniam non sine murmure magno XL cubitus super montes elevabitur et postera deprimetur. Vel ad litteram secundum Gregorium: tunc fuit nova et inaudita maris et fluctuum perturbatio. Hieronymus autem in annalibus Hibraeorum invenit XV signa preacedentia judicium. Sed utrum continue futura sint an interpolatim, non expressit. Prima die eriget se mare XL cubitus super altitudinem montium stans in loco quasi murus. Secunda die tantum descendet ut vix videri possit. Tertia die marinae belluae apparentes super mare dabunt rugitus usqus ad coelum et earum mugitus solus Deus intelliget. Quarta ardebit mare et aqua. Quinta arbores et harbae dabunt rorem sanguineum: in hac etiam quinta die, ut alii asserunt, omnia volatilia coeli congregabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo, non gustantia, nec bibentia, sed vicinum adventum judicis formidantia. Sexta ruent aedificia. In hac etiam VI die, ut dicitur, fulmina ignea surgent ab occasu solis contra faciem firmamenti usque ad ortum concurrentia. Septima petrae ad invicem collidentur et in quatur partes scindentur et unaquaeque pars, ut dicitur, collidet alteram nescietque homo sonum illum, sed tantum Deus. Octava fiet generalis terraer motus, qui adeo erit magnus, ut dicitur, quod nullus homo, nullum animal stare poterit, sed ad solum omnia prosternentur. Decima exibunt homines de cavernis et ibunt velut amentes nec mutuo sibi loque poterunt. Undecima surgent ossa mortuorum et stabunt super sepulchra ab ortu solis usque ad occasum, ut inde mortui exire valeant. Duodecima cadent stellae: omnia enim sidera errantia et stationantia spargent ex se igneas comas et iterum tunc valde generabuntur a substantia: in hac etiam die dicitur, quod omnia animalis venient ad campos mugientia nec gustantia nec bibentia. Tredecima moretur viventes, ut cum mortuis resurgant. Quarta decima ardebit coelum et terra. Quinta decima fiet coelum novum et terra nova et resurgent omnes. Secundum quod praecedit judicium, erit antichristi fallacia. Ipse enim omnes decipere conabitur quatuor modis. Primo per callidam suasionem sive scripturae falsae expositionem. Nitetur enim persuadere et ex scriptura firmare, se esse Messiam in lege promissum, et legem Christi destruet et suam statuet. Psalm.: Constitue domine legislatorem super eos etc. Glossa: id est antichristum legis pravar latorem. Daniel XI. Et dabunt abominationem et desolationem templo. Glossa: Antichristus in templo Dei sedebit quasi Deus ut legem Dei auferat. Secundo per miraculorum operationem. II. Thess. II: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae in omnibus verbis et signis et prodigiis et mendaciis. Apocal. XIII: Fecit signa ut etiam ignem faceret de coelo in terram descendere. Glossa: Ut apostolis datus est spiritus sanctus in specie ignis et illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. Tertio per donorum largitionem. Dan. XIII. Dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito. Glossa: Antichristus deceptis dona multa dabit et terram suo exercitui dividet. Qaos enim suo terrore subjugare non potuit, avaritia subjugabit. Quarto per tormentorum illationem. Daniel VIII: Supra quam credi potesto, universa vastabit. Item Gregorius loquens de Antichristo: Robustos quippe interfecit, cum eos, qui invicti sunt, corporaliter vincit. Tertium quod praecedet judicium, erit ignis vehementia, qui idem praecedit faciem judicis. Illum enim ignem emittet Deus. primo propter mundi innovationem: purgabit enim et renovabit omnia elementa, unde et ad instar aquae diluvii, XV cubitis montibus altior erit, sicut dicitur in hystoria scholastica, quia opera hominum tantum ascendete poterant. Secundo propter hominum purgationem, quia illis qui tunc vivi reperientur, erit locus purgatorii. Tertio propter majorem damnatorum cruciationem. Quarto propter majorem sanctorum illuminationem. Nam secundum Basilium Deus facta mundi purgatione dividet calorem a splendore et totum calorem mittet ad regionem damnatorum, ut amplius crucientur, et totum splendorem ad regionem beatorum, ut amplius jucundentur. Concomitantia ante judicium erunt plura. Primum est disceptatio judicis. Judex enim in vallem Josaphat descendet et bonos et malos judicabit, bonos a dextris et malos a sinistris statuet. Et credendum est in loco eminent eum futurum, unde caeteri poterunt eum videre. Nec intelligendum est, quod omnes intra illam valliculam concludantur, quia hoc esset puerile, ut dicit Hieronymus, sed quod erunt ibi et in locis circumjacentibus. In parva autem terra innumerabilia millia hominum esse possunt, maxime quando constringuntur. Et si necesse fuerit, electi erunt in aere corporum agilitare. Damnati vero etiam esse poterunt divina suspendente virtute. Quia et tunc judex cum malis disceptabit et eos pro operibus misericordiae, qui non habuerunt, objurgabit et tunc omnes super se plangent, secundum quod ostendit Chrysostomus secundum Mathaeum dicens: plangent se Judaei videntes viventem et vivificantem, quem quasi hominem mortuum existimabant, et consurgentes se et gentiles, qui variis disputationibus philosophorum decepti irrationabilem stultitiam putaverunt esse Deus colere crucifixum. Plangent se Christiani peccatores, qui magis dilexerunt mundum, quam Deum vel Chirstum. Plangent se haeretici, qui purum hominem crucifixum dixerunt, cum viderunt ipsum esse judicem, in quem compunxerunt Judaei. Plangent se omnes tribus terrae, quod nec resistendi virtus est contra eum nec fugiendi facultas ante faciem ejus est nec poenitentiae locus nec satisfactionis tempus. Est angustia enim omnium rerum nihilque iis remanet praeter luctum. Secundum est differentia ordinis. Nam sicut dicit Gregorius: in judicio quatuor erunt ordines, duo ex parte reproborum, et duo ex parte electorum. Alii enim judicantur et pereunt sicut hi, quibus dicitur: Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Alii vero non judicantur et pereunt, sicut hi, de quibus dicitur: qui non crediderit, jam judicatus est. Quia nec judicis verba percipiunt, qui ejus fidem nec verbo tenus servare voluerunt. Alii judicantur et regnant, sicut viri perfecti, qui alios judicabunt, non quod sententiam ferant, quia hoc solius judicis est, sed dicuntur judicare, id est, judicanti assistere. Et illa assistentia erit primo ad sanctorum honorem. Magnus enim honor erit, cum judice sessionem habere. Juxta quod promisit dicens: sedebitis super sedes etc. Secundo ad sententiae confirmationem. Sententiam judicis adprobabunt, sicut aliquando illi, qui judicant assistunt, ejus sententiam approbant et ad ipsam approbandam subscribunt, Psalm.: ut facian in iis judicium conscriptum etc. Tertio ad malorum condemnationem, quos quidem condemnabunt ex vitaer suae operatione. Tertium est insignia passionis, scilicet crux, clavi et cicatrices in corpore. Haec enim erunt primo in ostensionem suae gloriosae victoriae et ideo in excellentia gloriae apparebunt. Unde Chrysostomus super Matth.: Crux et cicatrices radiis solis erunt lucidiores. Item considera, quanta sit virtus crucis. Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum ut discas, quantum crux et luna lucidior et sole praeclarior est. Secundo in ostensionem suae misericordiae, ut ex hoc ostendatur, quod misericorditer boni sunt salvati. Tertio in ostensionem suae justitiae, ut ex hoc ostendatur, quam justissime reprobi sunt damnati, quia scilicet tantum pretium sui sanguinis contemserunt, unde in haec verba iis exprobrabit, ut dicit Chrysostomus super Matthaeum dicens: ego propter vos homo factus sum, propter vos alligatus sum et delusus et caesus et crucifixus, ubi est tantarum injuriarum mearum fructus? Ecce pretium sanguinis mei, quem dedi pro redemtione aminarum vestrarum. Ubi servitus vestra, quam mihi prop retio sanguinis mei dedistis? Ego super gloriam meam vos habebo, quum essem Deus apparens homo: et viliorem me omnibus rebus vestris fecistis. Nam omnem rem vilissimam terrae amplius dilexistis, quam justitiam meam et fidem. Haec Chrysostomus. Quartum est severitas judicantis, non enim flectetor timore, quia omnipotens est. Chrysostomus. Nec resistendi virtus est contra eum nec fugiendi facultas etc. Nec munere poterit corrumpi, quia ditissimus est. Bernardus. Veniens veniet dies illa, in qua plus valebunt pura corda quam astuta verba, et conscientia bona quam marsupia plena. Ille enim est, qui non falletur verbis nec flectetur donis. Item Augustinus. Exspectatur dies judicii et aderit ille aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipit, cujus palatium auro et argento nullus episcopus vel abbas vel comes corrumpere poterit. Nec odio, quia optimus est. In eum enim, quia optimus est, odium cadere non potest. Sapient. XI. Nihil odisti eorum quae fecisti. Nec amore, quia justissimus est. Unde etiam fratres suos, id est falsos Christianos non liberabit. Psal.: Frater non redimet. Nec errore, quia sapientissimus est. Leo papa: Iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum et apertum omne secretum, cui obscura clarent, muta respondeat, silentium confitetur et si non voce meus loquitur. Et ideo cum ejus sapientia sit talis et tanta, contra ipsius sapientiam nihil valebunt allegationes advocatorum, nec sophismata philosophorum, nec praeclarissima eloquia oratorum, nec astutiae versutorum. De his quatuor sic dicit Hieronymus: quanti illic elingues et muti feliciores loquacibus erunt, quo ad primum, quanti pastores philosophis, quo ad secundum, quanti rustici oratoribus, quo ad tertium, quanti hebetes argutiis praeferendi sunt Ciceronis, quo ad quartum. Quintum est accusator horribilis. Tres enim tunc accusatores contra peccatorem stabunt. Primus est dyabolus, qui tunc accusabit. Augustinus: praesto tunc erit dyabolus recitans verba professionis nostrae et objicens nobis quaecunque fecimus, in quo loco et in qua hora peccavimus, et quid boni facere tunc debuimus, dicturus est enim ille adversarius: Aequissime judex judica istum meum esse ob culpam, qui tuus esse voluit per gratiam, tuus est per naturam, meus per miseriam, tuus ob passionem, meus ob suasionem, tibi inobediens, mihi obediens, a te accepit immortalitatis stolam, a me accepit hanc pannosam, qua indutus est, tunicam, tuam vestem dimisit, cum mea huc venit. Aequissime judex judica illum meum esse et mecum damndandum esse. Heu poteritne talis aperire os, qui talis invenitur, ut juste cum dyabolo deputetur. Haec Augustinus. Secundus accusator erit proprium scelus. Peccata enim propria unumquemque accusabunt. Sapient. IV. Venient in cogitationem peccatorum suorum timidi et transducent illos ex adverso iniquitates eorum. Bernardus. Tunc loquentia simul ejus opera dicent: Tu nos egisti, opera tua sumus, non te deseremus, sed sempre tecum erimus et tecum ad judicium pergemus; multisque et multiplicibus criminibus eum accusabant. Tertius accusator erit totus mundus. Gregorius. Si quaeris, quis te accusabit, dico, totus mundus. Offenso enim creatore offenditur totus mundus. Chrysostomus super Matthaeum. In illo die nihil est quod respondeamus, ubi coelum et terra, aqua, sol et luna, dies et noctes et totus mundus stabunt ante Deum adversus nos in testimonium peccatorum nostrorum. Et si omnia tacerent, ipsae tamen cogitationes nostrae et opera specialiter stabunt adversus nos ante deum nos fortiter accusantes. Sextus est testis infallibilis. Tres enim testes tunc adversum se habebit peccator. Unum supre se habebit peccator, scilicet Deum, qui erit judex et testis. Jerem. XXIX. Ego sum judex et testis dictis dominus. Alium intra se scilicet conscientiam. Augustinus: Quisquis futurum judicem times, praesentem conscientiam corrige. Sermo enim tuae causaer testimonium et conscientiae tuae. Tertium jusxta se, scilicet proprium angelum ad custodiam deputatum, qui tamquam conscius omnium quae fecit, contra eum testimonium perhibebit. Job. XX. Revelabunt coeli, (id est angeli) iniquitatem ejus. Septimum est accusatio peccatoris de hoc, sicut dicit Gregorius: O quam angustae erunt tunc viae reprobis. Superius erit judex iratus, inferiur horrendumchaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita daemonia ad supplicium trahentia, intus conscientia urens, foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus quo fugiet? latere erit impossibile, apparere intolerabile. Octavum est sententia irrevocabilis. Illa enim sententia nunquam poterit revocari nec ab illa poterit appelari. Triplici enim de causa appellatio in causis judicialibus non recipitur. Primo propter judicis excellentiam, unde a refe ferente sententiam appellari in regno suo non potesto, quia in regno suo nullum supra se habet. Similiter nec ab imperatore vel papa potest appelari. Secundo propter criminis evidentiam, quia quando crimen notorium est, non potest appellari. Tertio propter rem non differendam, quia res non recipit dilationem, quia forte ex dilatione detrimentum pateretur. Similiter non appellatur propter hanc triplicem rationem. Ab illa sententia etiam non poterit appellari a papa. Primo propter judicis excellentiam, quia judex ille nullum supre se habet, sed ipse omnes excedit aeternitate, dignitate et potestate, unde ab imperatore vel papa posset aliquo modo appellari ad Deum. A Deo autem ad nullum licet, quia supra se nullum habet. Secundo propter criminis evidentiam, omnia enim scelera et crimina reproborum ibidem nota erunt et manifesta. Jeremias: Aderit illa dies, in qua facta nostra quasi in quadam tabula picta demonstrabuntur. Tertio propter rem non differendam. Nihil enim, quod ibi ahgitur, differentiam patitur, sed omnia in momento, in ictu oculi peraguntur.