Jump to content

De aedificiis/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber I
Claudius Maltretus Latine vertit e Graeco, anno 1663
554-556

Liber II 

Animum ad historiam hanc scribendam appuli, non ostentatione virtutis, non eloquentiae fiducia, non studio ductus venditandae locorum peritiae: cum nihil haberem, unde eo licentiae confidentiaeque procederem. At mecum saepius cogitavi, quot quantaque bona civitatibus ex historia nasci soleant: quae maiorum memoriam posteritati transmittit, dum tempori, rerum gestarum famam supprimere contendenti, enixe obstat; semper lectorum suorum praeconiis virtutem effert, maledictis vitium premit; itaque improbitatis vim prohibet. Quare nihil aliud curandum nobis, nisi ut acta cum auctore prodantur suo: quod officium, meo quidem iudicio, vel balba atque haesitans lingua praestare potest. Praeterea subditi, qui aucti sunt beneficio, historia a se composita aperte probant, se tam grato fuisse animo in bene meritos, ut ipsis gratiam illustriorem rependerint. Etenim suorum principum benignitate usi forte brevissima, eorum virtuti immortalitatem donant apud memores posteros: quorum multos ob hanc causam avitae gloriae aemulatio ad amorem honesti pertrahit, et gravis infamiae metus a perdita vivendi ratione, ut par est, avocat; quae cur ita praefatus sim, modo dicam.

Aetate nostra Iustinianus Aug. cum Remp. foede quassatam capessivisset, illi magnitudinis ac splendoris plurimum addidit, exactis barbaris, qui iam inde olim ipsam invaserant, prout a me in libris, quos de bellis edidi, sigillatim narratum est. Aliquando Themistoclem Neoclis filium eo gloriatum accepimus, quod urbem sciret amplam ex modica facere: at imperator noster alia regna obtinere et dominatione complecti didicit. Iam certe multa, quae tum aliena erant, cum iniit principatum, Romanae ditioni adiunxit, et novas urbes condidit innumerabiles. Religionem prius ancipitem, et in varias partes distractam nactus, ruptis omnibus errorum viis, in uno verae fidei fundamento sedem ei stabilem dedit. Ad haec legibus, prae nimia obscuris multitudine, et manifesta inter se pugna confusis, admota manu turbam recidit supervacaneam, optimaque conciliatione sublato ipsarum dissidio, ius conservavit. Veniam ultro concessit insidiatoribus suis: opibus explevit indigos, et fortuna, a qua male multabantur, depulsa, effecit ut cum republica maneret vitae felicitas. Romanum quoque imperium, undique patens barbaris, militaribus praesidiis firmavit, omnesque eius limites extructis munitionibus sepsit. Ego vero in libris aliis alia pleraque prosecutus, nunc litteris commendabo, quam ille aedificiis testatus est beneficentiam. Equidem Cyrum Persam audivimus regem optimum, et popularibus suis auctorem regni praecipuum extitisse: at compertum habere nequeo, num talis revera fuerit Cyrus ille, qualem Xenophon Atheniensis in ipsius institutione describit. Fortasse enim scriptoris industria rebus gestis ornatum dedit, eloquentiae pigmenta liberalius adhibens. Iustiniani vero principis nostri (quem merito dicendum censeo natura regem, cum, ut verbis Homeri utar, patrem se praebeat ille benignum) si quis attente dominatum consideret, quidam ei ludus regnum Cyri videbitur. Fidem certe faciet imperium adeo propagatum, ut eius finibus ac potentiae, quemadmodum proxime dicebam, alterum tantum adiectum sit, eoque amplius. Clementiam imperatoris ostendent, qui insidiarum, quas ipsius vitae struxerant, manifesto convicti, non vita solum fortunisque suis fruuntur hodie, sed Romanis etiam exercitibus praesunt, ac se consulibus ascriptos vident. Iam, ut dixi, ad ipsius aedificia veniendum: ne forte posteri, cum et molem et numerum illorum ingentem cernent, ea negent viri esse unius opera: quippe multis veterum factis, quibus auctoritas historiae deest, ipsa virtutis excellentia iam fidem abrogat. Porro convenit primam sedem orationis in iis esse, quae Byzantii visuntur, Nam, ut veteri fertur adagio, qui opus ordiuntur, frontem oportet illustrem ponant.

1. Aliquando Byzantii vilissima capita et colluvies plebis, cum in Iustinianum Augustum rebellassent, seditionem moverunt, dictam Nica; quam in libris de bellis nuda accurataque narratione exposui. Ac ne cuiquam obscurum esset, illos execrabili furore percitos, non minus in deum cepisse arma, quam contra imperatorem; Christianorum ecclesiam igni delere non dubitarunt; aedem illam appellant Byzantii Sophiam, vocabulum supremo numini convenientissimum nacti. Tantum autem piaculum permisit deus, praevidens, quantum decus instaurati templi futurum esset. Tum quidem ecclesia in cineres penitus redacta iacuit: ipsam vero haud multo post Iustinianus Augustus sic exornavit, ut si quis antea Christianis aliquam eorum, quae iam cernimus, protulisset effigiem, et quaesivisset, num everti templum, itaque restitui cuperent, illico, mea quidem sententia, peroptassent videre dirutum, ut felici vice hodiernam formam acciperet. Ergo imperator nulla sumptuum habita ratione, ad aedificationem incubuit, atque artifices coegit ex tota orbe. Anthemius Trallianus, mechanicorum omnium non solum sui, verum etiam multo superioris aevi facile princeps, illius studio deserviebat, intentus digerendo fabris operi, agendorumque imaginibus praeformandis. Una aderat alter machinarius, Isidorus nomine, ortu Milesius, singulari vir intelligentia, ac dignus quem Iustinianus Augustus administrum sibi adiungeret. In hoc sane eluxit honorifica erga imperatorem providentia numinis, quod ipsi viros praeparaverit, rebus faciendis accommodatissimos. Ac iure quispiam vel ob id miretur principis mentem, quod coeptis momenti maximi idoneos maxime ex universo nominum genere deligere sciverit.

Quare ecclesia spectaculum evasit pulcherrimum, quodque intuentium captum, et fidem omnem audientium superet. Elata namque in altitudinem ingentem, ac veluti navis in anchoris stans, supra caetera aedificia existit, urbique imminet; quam ornat tanquam pars, eo gloriosa, quod intra illius ambitum adeo se tollat, ut inde civitas clare circumspectetur. Tam apta constat latitudine et longitudine, ut maxima utraque, neutra immodica dici debeat, Commendat ipsam species inenarrabilis: nam et nitore et proportione excellit; nihil ut supra modum habeat, nihil infra: utpote quae usitato more magnificentior, ac nimiis molibus concinnior omnino sit. Lumine et solari splendore mirabiliter affluit: non extrinsecus collustrari a sole locum, sed inibi nasci fulgorem diceres: tanta est affusae templo huic lucis copia. Ac frons quidem, nimirum pars obversa orienti, ubi deo peragi sacra solent ineffabilia, hoc modo constructa est. Ab humo exstat aedificium, non recta productum linea, sed laxa sensim obliquitate flexum; receditque in medio, ac figura semitereti, quam artis periti semicylindrum vocant, ad perpendiculum surgit. In quartam sphaerae partem desinit operis huiusce culmen: cui quae sunt adiuncta celsius quiddam aliud sustinent, bicornis lunae instar sinuatum: quod simul concinnitate admirationem, simul dubiae compagis specie timorem parit. Neque enim videtur pendere tuto, et quamvis firmissime nitatur, periculum tamen ostentat ibi versantibus, Utrinque pavimentum columnis premitur, non recto et ipsis ordine, sed intus semicirculari forma dispositis; ita ut sibi invicem tanquam in choro assurgentes, lunato aedificio subsint. Orientem contra excitatus est paries, in quo sunt templi ianuae: hinc inde columnae, et his superiora structura iam dictis plane simili semicirculum exhibent. Medio in templo aggeres manufacti, quos vocant pilas, quatuor stant; duo ad septentrionem, ad meridiem duo, adversi inter se et aequales: utrumque par columnas quatuor comprehendit intercapedine sua. Eiusmodi pilarum fabrica lapidibus constat ingentibus, quos diligenter collectos scite artifices commiserunt. Tam alte evadunt, ut abruptos montium scopulos videre tibi videaris. Insuper eminent arcus quatuor, totidem efficientes latera. Eorum capita bina coeunt, pilarumque illarum fastigiis incumbunt: curvaturae in immensum sublatae pendent. Ac duo quidem arcus, quorum alter ad orientem solem, alter ad occidentem spectat, vacuo in aere erecti sunt: reliqui vero suppositum habent parietem cum columellis. Aedificium aliud sustinent rotundum ac teres: unde dies ridere semper incipit. Universa enim terra, credo, sublimius est, ac sensim deficit, eatenus de industria tenuatum, ut per ipsius aperturas lux intret affatim. Hinc etiam, opinor, balbutiens atque impedita lingua sese expedire poterit. Arcubus in quadrum connexis interiectum est opus, triangulis quatuor absolutum. Ima trianguli cuiusque pars, presse intercepta arcuum coitu, acutum facit angulum infimum: deinde cum intermedio spatio sursum versus se explicans, aedificio, quod inde circinato se effert ambitu, terminatur, ac caeteros angulos ibi efficit. Rotundum illud septum mirifice ornat testudo amplissime orbiculata, itaque ipsi imposita, ut non firmae inniti fabricae, propter eius tenuitatem, sed aurea catena ex caelo apta pendere et locum tegere videatur. Quae omnia in sublimi praeter opinionem inter se iuncta, aliaque ex aliis suspensa, ac proximis tantum suffulta partibus, unam operis compagem praeclarissimam faciunt, neque uspiam haerere diu sinunt contuentium oculos: quippe quos certatim alliciant singula, facillimeque ad se traducant. Perpetuo motu nunc huc fertur visus, nunc illuc, nescientibus spectatoribus quid potissimum demirentur. Animo lustrantes omnia, superciliorum nutu passim testantur, nequire se cogitatione complecti artificium ac semper illinc exeunt, aspectu rerum incomprehensibilium stupefacti: sed haec hactenus.

Ecclesiam ita elatam Iustinianus Augustus et Anthemius machinarius cum Isidoro, ex arte adhibitis rebus multis firmarunt: quas omnes nec mente concipere, nec verbis exequi valeo. Unam duntaxat in praesenti describam; unde quanta sit stabilitas operis plane intelligetur: sic enim habet. Pilarum, de quibus mentionem proxime feci, non eadem est ac reliqui aedificii compositio, sed huiusmodi. Quadrata est structura lapidum, quibus natura duritiem, ars laevorem dedit, ita caesis, ut ii quidem, qui eminentiis laterum cuiusque pilae destinati erant, angulati sint; quadrati vero, qui in medio sedent. Illos coagmentat non calx, quam vivam et inextinctam vocant; non bitumen, quo ambitiose Semiramis usa est Babylone; nihil aliud eiusce generis; sed plumbum; quod lacunis infusum, omnia permeat interstitia, illapsumque iuncturis lapidum ipsos nectit. Haec ibi observata fabricae ratio: nunc ad reliquas templi partes pergamus. Tota auro puro illita concameratio admistam habet pulchritudini pompam; aurum marmora aemulo fulgore vincunt. Utrumque latus duae porticus ambiunt, adeo non dissepientes structuram templi, ut potius latitudinem eius amplient, pari quidem cum ipso longitudine ad extrema porrectae, sed altitudine inferiores. Cameratae atque auro decorae sunt: altera precantibus viris assignata, altera foeminis; nihil habent disparile, nihil diversum. Nec parum confert ad templi decus haec ipsarum aequalitas, et ad nitorem similitudo. Quis superiorem gynaecei partem describat? quis tot numero circum aedem porticus atque aulas columnatas obeat oratione? quis columnarum ac marmorum, quibus templum ornatum est, egregiam varietatem percenseat? In prato floribus convestito versari se quispiam putet, ac merito horum purpuram, illorum viriditatem miretur; alia puniceo, alia candido fulgore praedita; et quae natura, non secus ac pictor, coloribus dissimillimis variavit. Quando quis precaturus illuc ingreditur, statim intelligit non potentiae artisve humanae, sed divini numinis id esse opus, et levata ad deum mente caelum perambulat, sic statuens, non procul eum abesse, verum sede illa potissimum gaudere, quam sibi ipse delegerit. Nec solum novo spectatori haec incidit cogitatio; at semper cuiusque animo redit, pariter ac si tum primum illa oculis obversarentur. Videndi satietas neminem unquam cepit: sed qui sunt in templo, aspectu suavissimo oblectantur: egressi, in sermonibus, quos de illo miscent, triumphant. Iam vero quidquid pretiosae supellectilis aedi huic Iustinianus Augustus donavit, aurum, argentum, gemmas, ut singulatim commemorem fieri nequit: permitto lectoribus coniecturam ex uno facere. Templi locus maxime sacer, et cuivis, praeterquam sacerdotibus, inaccessus (altare vocant) argenti pondo habet quadraginta millia.

Ut semel finiam, summo, quod aiunt, digito percursis, et oratione brevissima comprehensis, quae sunt memoratu dignissima, sic Iustinianus Augustus Constantinopolitanam ecclesiam, quae vulgo magna dicitur, aedificavit, non suis modo sumptibus, sed labore etiam ingenii, et praeclara animi contentione, prout mox declarabo. Arcuum, de quibus paulo supra memini (eos lora appellant mechanici) is qui ad solem orientem oppositus est, hinc inde iam surgebat, medioque imperfecto, manum extremam expectabat; cum pilae, quibus incumbebat, sub graviori mole fatiscentes, repente facto vitio, imminentis ruinae speciem praebuerunt. His Anthemius et Isidorus in maximum adducti metum, rem omnem ad imperatorem referunt, nullam ponentes in arte spem. Illico imperator, nescio quo instinctu, coelesti opinor (neque enim mechanicus est) curvaturam arcus absolvi iubet. Is namque, ait, se ipso fultus, pilis suppositis non amplius indigebit. Ac nisi testata proderem, narratio procul dubio adulatoria planeque incredibilis haberetur: cum autem rei tunc gestae permulti testes adsint, me nihil tenere debet, quominus quod sum exorsus pertexam. Ergo mandata confecerunt artifices: tum arcus in caelum eductus integer constitit, experimento probans veritatem consilii. Quo ibi acto, arcubus ad meridiem et aquilonem spectantibus istud accidit. Loris, ut vocant, substructione templi superbe elatis, quidquid erat inferius, sub pondere laborabat. Columnae subditae coementum perinde dimiserant, ac si quis ipsas destrinxisset. Eiusmodi casu perculsi mechanici, adito iterum imperatori significant quo res loco sit. Ille iterum usus solertia, ita malo occurrit. Succumbentis fabricae partes summas arcubusque contiguas extemplo deiici, ac multo post, ubi structurae humor penitus excessisset, reponi iussit. Quo ab illis praestito, aedificium ex eo firmitatem obtinuit: nec deest imperatori hoc operis testimonium.

2. Pro curia forum est, dictum Byzantiis Augustaeum. Ibi lapidum ordines non minus septem in quadrum extructi sunt, et ad descensum omnes compositi. Nam quisque angustior sibi subdito, ita decrescit, ut qua parte lapides prominent, gradus efficiant: in quibus, veluti in subselliis, consident qui ibi congregantur. Supremo gradu exurgit columna ingens, quae non constat materia uniusmodi, Est enim rotunda moles grandiorum lapidum, quos angulatim scalptos fabrorum industria coagmentavit. Iidem undique praecincti sunt fusis aere optimo tabulis et coronis: quae et valide ipsos nectunt et pulchre vestiunt, columnae formam cum in caeteris fere omnibus, tum vero maxime circa basim ac verticem imitando. Aes illud auro puro inferius colore, argentum pretio pene aequat. In summa columna stat ingens equus aeneus, orienti obversus; spectaculum sane eximium. Incessuro, viamque prorsum affectanti similis, anteriorum pedum alterum, videlicet sinistrum attollit, quasi calcaturus sit solum obiacens: alter subiectum lapidem premit, tanquam continuo facturus gradum: posteriores ita contrahit, ut cum Ipsorum partes erunt movere se vestigio parati sint. Equo huic insidet aenea imperatoris effigies colossea, cultuque Achilleo insignis: sic habitum, quo induta est, vocant. Arbylis enim calceata, malleolos habet ocreis nudos. Thorax ipsi heroicus: caput munitum galea, quae concuti videatur, non sine quodam vibranti iubare: autumnale illud sidus esse merito dixerit, qui verba velit poetica usurpare. Solem orientem spectat, equum agens, ni fallor, adversus Persas: manu laeva fert globum; quo fictor innuit universum terrae et maris orbem servire ipsi. Non gladium, non hastam, aliud-ve gestat armorum genus, sed crucem globo impositam; cuius ope imperium ac belli victoriam adeptus est. Intenta ad orientem dextera porrectisque digitis, degentibus illic barbaris imperat, ut suis teneant sese finibus, neque ultra procedant. Et haec quidem ita se habent.

Irenes vero Ecclesiam, quae antea cum sibi vicino templo principe deflagraverat, Iustinianus Augustus amplissimam construxit; vix ut Byzantii, excepta aede Sophiae, ulla sit alia, cui de magnitudine concedat. Inter utramque erat hospitalis domus, hominibus destinata valde pauperibus et aegrotis; nempe quibus ad egestatem accessisset invaletudo. Eam Samson, vir summa in deum pietate, qui superioribus annis floruit, aedificaverat. Deinde a seditiosorum furore minime intactam, et cum utraque ecclesia deletam incendio, Iustinianus Augustus magnificentiori structura restituit, plurimumque auxit qua numero domuncularum, qua annuo censu, quo plures egestate et morbo affecti quovis tempore levarentur. dem studio divini cultus inexplebili ardens, alia duo xenodochia, huic adversa condidit in aedibus Isidori atque Arcadii, quas appellant; piis hisce operibus sociam Theodora Augustus navante operam. Caetera vero templa Christo posita a nostro principe tot ac tanta sunt, ut singillatim recenseri nequeant, Nam nec par oratio nobis suppetat, neque aetatis quantumcunque fuerit spatium satis pateat texendo recitandoque catalogo singulorum. Hactenus de his dicta sufficiant.

3. A templis Mariae deiparae ordiri par est: quando imperatorem ipsum id cupere intelligimus, et recta historiae ratio nos eo ducit, ut a deo transeamus ad eius matrem. Igitur Iustinianus Augustus in toto orbe Romano multas aedes sacras deiparae aedificavit, easque tantas, tam illustres ac sumptuosas, ut si quis unam aliquam seorsum spectet, continuo suspicetur nihil ipsum egisse aliud, tempusque omne, quo imperium tenuit, transmisisse, mente in illo opere occupata: at nunc, ut dixi, de templis solum agam, quae Byzantii visuntur. Pro moenibus, in Blachernis (id loco nomen) dei matri aedem posuit (nam acta quoque Iustini avunculi debemus ipsi ascribere: cum eius imperium summa auctoritate administraverit.) Est in maris littore templum illud, religione inclytum et augustissimum: cuius latitudo cum longitudine non mediocri aptam habet proportionem, Nihil aliud, quo supra infraque fulciatur, nisi marmoris Parii segmenta in columnarum formam disposita videas. Columnae rectis ordinibus ubique stant, praeterquam in medio, ubi introrsum recedunt ac sinuantur. In primis miretur, qui pedem illuc intulerit, praecelsam citra ruinae periculum fabricam, et magnificentiam, quae nihil habeat inconcinnum.

Eidem templum aliud condidit apud fontem: sic locum appellant, in quo opacissimum est cupressetum: floribus molli solo surgentibus pratum vernat: pomis exuberat viridarium: fons tacita scaturigine lenem ac dulcem aquam effundit: nihil denique honori religionis consentaneum deest. Haec circum aedem: ipsam vero nec dignis signare vocabulis, nec adumbrare cogitatione, nec verbis exprimere promptum est. Unum dicere satis habeo: illam nitore et magnitudine plerisque sacris aedibus antecellere. Utrumque templum ante urbis moenia extructum est: Blachernaeum quidem ad littus maris, ubi illa incipiunt; alterum vero ad portam auream, quae in extremo est munimento: ut ambo, veluti inexpugnabilia propugnacula, urbis muros protegant. Praeterea in Heraeo (vulgo hodie Hierio) deiparae aedem statuit, quam verbis nemo facile depingat.

In eo urbis loco, quem Deuteron sive Secundum vocant, templum nobilissimum ac plane mirabile dedicavit S. Annae; quam aliqui deiparne matrem Christique aviam fuisse credunt. Etenim deus ea ratione, qua voluit, factus home, tertium habere generis gradum minime refugit, et more humano materna eius prosapia describitur. Non procul inde, ad ultimum urbis vicum, Zoae martyri templum augustissimum aedificavit.

Byzantii, aedem archangeli Michaelis invenerat angustiorem ac nimis obscuram, nec dignam quae diceretur archangelo posita a Senatore quodam, patricio veteri; cum persimilis esset cubiculo domus non admodum locupletis. Quare illam demolitus a fundamento, ne quid squaloris pristini remaneret, peramplam, qualem modo videmus, fecit, et ad decus summa dignum admiratione perduxit. Templum hoc ita quadratum est, ut longitudo latitudinem haud multum superare videatur. Exortivi lateris paries extrema habet crassiora, ac magna lapidum mole utrinque constat: in medio paulatim se subducens et contrahens, recessum efficit, columnis natura versicoloribus suffulta hinc inde aede. E regione murus, qui ad solis occasum spectat, templi ianuis est interstinctus.

4. Suam vero in Christi Apostolo fidem et observantiam hoc modo testatus est. Principio Byzantii novum templum Petro et Paulo iuxta regiam extruxit, de Hormisdae nomine olim dictam: quam ipse, suam antea domum, cum adeo magnifice ornasset, ut speciem haberet dignitatemque Palatii; postea Romanus factus imperator, eam alteri regiae accessionem adiunxit. Sergio quoque et Baccho, caelitibus inclitis, ibi templum constituit: dein et alterum huic obliquum apposuit. Neque enim adversa sunt ambo: sed a latere cohaerent, invicem comparabilia: communes aditus habent: aequalia prorsus inter se sunt, et crepidinibus cincta. Neutrum decore, magnitudine, aliave re quapiam praestat ceditve alteri. Utrumque ex aequo solem superat fulgore marmorum, et plurimo ubique auro pariter litum ac donariis refertum est. Hoc uno differunt, quod huius directa est longitudo, illius vero columnae in semicirculum dispositae sunt fere omnes. Unam habent in vestibulo porticum, nomen ex narthece seu ferula idcirco nactam, quod longissime porrigatur. Communia sunt omnia propylaea, atrium, medianae ianuae, et ad regiam adiunctio. Ea demum est utriusque templi magnificentia, ut toti hinc civitati ipsique Palatio manifestum decus accedat.

Deinde hoc etiam praestitit, summa erga omnes apostolos pietate impulsus. Erat Byzantii vetusta quaedam aedes, cunctis dicata apostolis: quam aevi longinquitas sic labefecerat, ut collapsura propediem videretur. Hanc Iustinianus imperator funditus demolitus, non solum instaurare studuit, sed maiorem etiam facere et pulcriorem: porro consilium hac ratione explicuit. Rectae lineae designatae sunt duae, quae se medias invicem secant, commissae in formam crucis; altera ab occasu ad ortum directa, altera ad meridiem transversa a septentrione. Praeter exteriorem parietum ambitum, interioribus columnarum ordinibus supra sunt infraque circundatae. In commissura harum linearum, utriusque fere medium obtinente, conditum inauguratumque est sanctuarium: sic locum merito appellant, eorum vestigiis interdictum, qui rei divinae non operantur. Hinc inde procurrentia transversi spatii latera, inter se aequalia sunt: spatii vero in directum porrecti pars illa, quae vergit ad occidentem, alteram superat quantum satis est ut figuram crucis efficiat, Quod ad tectum attinet, quidquid imminet sanctuario, a medio Sophiae templo nulla re differt, praeterquam magnitudine, qua illi cedit. Enimvero arcus quatuor, eodem eductos modo atque connexos, aedificium supereminet rotundum ac fenestratum: cui imposita testudo sphaerica in aere pendere, nec solida niti videtur fabrica, quamvis firmitatis plurimum habeat. Ac medium quidem tectum ita constructum est: in lateribus autem quatuor, de quibus dixi, culmina sunt, medio illi magnitudine paria. Hoc unum deest, quod orbiculatae testudini nullae subsunt fenestrae. Perfecto sanctuario, nemini obscurum esse voluerunt apostoli, delectari se et magnopere gloriari cultu ab imperatore sibi exbibito, Siquidem ignota prius ac penitus abdita, tunc omnibus notuerunt corpora apostolorum Andreae, Lucae atque Timothei, non dedignantium, opinor, Augusti fidem, sed ipsi palam permittentium, ut accederet, inspiceret, contrectaret, et quod inde provenit ad vitam adiumentum praesidiumque caperet. ta vero detecta sunt.

Constantinus Augustus aedem apostolis hanc posuerat, eorumque gloriae et nomini consecrarat, decreto addito, ut cum sibi tum aliis in imperium successuris, foeminis iuxta ac maribus, ibi sepulcra fierent: quod etiamnum servatur. Illic et Constantini patris cadaver condiderat. Nullam autem notam reliquerat, quae ibi iacere apostolos testaretur; nec locus ullus speciem offerebat conditorii sacrorum corporum. At nunc, cum hoc templum Iustinianus Augustus reficeret, artifices, effosso penitus pavimento, ne quid restaret male compositum, ligneos viderunt loculos tres, illic habitos derelictui, ac suis significantes inscriptionibus, Andreae, Lucae ac Timothei apostolorum inesse corpora, quae imperator ipse Christianique omnes maxuma cum voluptate spectarunt. His pompa ac festi celebritate ornatis, solisque honoribus rite persolutis, occlusos loculos humo denuo mandarunt; ac ne locus nota ad memoriam insigni et frequentia careret, apostolorum corporibus illum pie dedicarunt. Nec dubium est, quod dixi, quin hi apostoli, in praemium honoris sibi ab imperatore habiti, se nunc hominibus exhibuerint. Nam ubi religiosus est princeps, non refugiunt a mortalibus superi: sed cum illis versari gaudent et amica consuetudine congredi.

Quis Acacii templum silentio praetereat? quod ille, cum ruinosum esset, disiecit, restituitque a fundamento, mirifice ampliatum. Ipsum ubique sustinent columnae candoris eximii, Solum simili constratum est marmore: unde tantus proficiscitur splendor, ut toti templo infusa nix videatur. Praestructae sunt porticus duae: quarum altera columnata est, altera ad forum vergit, Parum abfuit quin Martyrium S. Platoni sacrum praetermitterem, splendidum sane atque augustum, ac vicinum foro Constantini: templum item Mocii martyris, omnium maximum: necnon Thyrsi itidem martyris, et quod ante urbem S. Theodoro in Rhesio positum est: aedemque Theclae martyris ad urbis portum, qui nomen habet a Iuliano: ac templum S. Theodotae in suburbano, quod Hebdomon sive Septimum vocant. Nam illa omnia princeps hic noster, quo tempore Iustinus avunculus imperabat, a fundamentis aedificavit: quae nec facile quis describere, nec pro merito mirari spectator possit. S. Agathonici templum orationem ad se trahit, mihique nec vocem nec vocabula habenti rebus apta vim affert. Mentionem eius fecisse contenti, ipsius nitorem et absolutam numeris omnibus magnificentiam aliis enarrandam relinquimus, quibus ad dicendum satis vegeta est necdum plane defessa mens.

5. In anaplo et adversa continente, praeterea circa sinum ab indigenis dictum Ceras, de nomine Ceroëssae, matris Byzantis, qui urbem condidit; cum templa nullo caelitum digna vidisset Iustinianus, in omnibus magnificentiam ostendit vere imperatoriam: quae ego mox declarabo, ubi dixero, quomodo mare Byzantium decoret.

Auget Byzantii felicitatem opportunitas maris: quod circum hanc urbem ita se terrae insinuat, in freta cogit, effunditque in vastum pelagus, ut ea re ad aspectum urbs praeclarissima sit, tranquillo portuum praesidio navigantes invitet, annonam accipiat copiosam, et rebus ad vitae usus commodis abundet, Duo namque maria, quibus cingitur, Aegaeum videlicet ac Pontus Euxinus, ad latus urbis orientale cogunt, seque undis promiscuis sic collidunt, ut continentem distrahant sua illa irruptione, et urbem amoenissime circumplectantur. Igitur hanc freta ambiunt tria, inter se cohaerentia, et cum ad ornatum, tum ad commoditatem disposita. Nullum est quod non suavissime obeatur navi, oculos reficiat, et portum facillimum praebeat appellentibus. Ac medium quidem e Ponto Euxino prodiens, urbem recta petit, ut decus afferat. Hinc inde geminae appositae sunt continentes, quarum littoribus premitur, aquas crispans, ac simile superbienti, quod Asiae Europaeque innixum ad urbem accedat: fluvium placido labentem agmine videre tibi videaris. Quod vero ad laevam est, longissimis littoribus utrinque stringitur, lucos, pratorum amoenitates, caeterasque oppositae continentis delicias exhibens, subiectas oculis civitatis. Inde porro evolutum meridiem versus, et ab Asia procul recedens, sese explicat: nec tamen vel sic absistit urbem alluere ad partem usque occidentalem. Tertium fretum, a dextera coniunctum primo, ex regione, quam Sycenam vocant, longissime allabitur urbis lateri aquilonari, ubi in sinum desinit. Sic mare urbem coronat: reliquum terra excipit, tanto interstitio, quantum satis est ut vinculum sit illius coronae, quam aequor efficit. Sinus hic semper tranquillus, minime turbari solet: quasi terminus tempestati hic fixus esset, atque inde procellam omnem excluderet urbis honor ac reverentia. sSi forte venti vehementiores incumbant, ac maria fretumque concitent, simul navigia sinus fauces intrarunt, nullo regente pergunt, et quocunque sors tulerit appelluntur. Plus x l. stadia suo sinus ambitu colligit, ac totus est ubivis portus, Quapropter applicata huc navi, puppim mare sustentat; prora telluri insidet: perinde quasi ambo haec elementa inter se certent, utrum civitati melius serviat.

6. Is plane est sinus ille, Iustinianus vero Aug. ipsi decus ac splendorem addidit, aedificiis circumstructis. Siquidem ad sinus laevam, S. Laurentii martyrium; caecum antea ac valde tenebricosum, in eam, ut dicam brevissime, quam hodie cernimus, mutando formam, refecit. Ultra illud, aedem deiparae in Blachernis talem posuit, qualem paulo supra descripsi. Post SS. Prisco ac Nicolao novum templum aedificavit; quod frequentare gaudent Byzantii, partim cultu et admiratione Sanctorum praesentium, partim voluptate illecti, quam ex aspectu capiunt concinnitatis templi. Scilicet imperator, illata vi maris fluctibus, in alto procul fundamenta iecit, quibus aedem imposuit.

Ad extremum sinum, in acclivi arduoque admodum loco, SS. Cosmae et Damiani templum erat antiquum: ubi illi aliquando tam graviter laboranti, ut iaceret exanimi similis, et a medicis depositus, pro mortuo haberetur, conspecti hi caelites inopina ac mirabili plane ope attulerunt salutem, eumque relevarunt. Quibus ille ut se gratum, quoad homini licet, praestaret, mutata prorsus et in aliam redacta formam structura veteri, utpote inconcinna ac vili, nec talibus tantisque digna caelicolis. templum nitore, magnitudine, luminis copia illustre reddidit, ac multa alia, quibus carebat, benignissime contulit. Qui morbis arte medica valentioribus tenentur impliciti, ex humani auxilii desperatione ad spem sibi unam in illis reliquam se convertunt, et per sinum scaphis ad templum hoc devehuntur. Statim ut solvunt, ipsum tanquam in arce conspiciunt, grati principis munificentia gloriosum, ac spem ipsis bonam ostentans.

Trans sinum, novum imperator martyrium extruxit dicavitque Anthimo martyri in ipso sinus littore. Templi crepido, leni plausa maris allapsu, visum iucundissime oblectat. Neque enim elata unda positis ibi saxis 1lliditur, nec fluctus, ut in mari fit, gravi cum murmure fracti exspumant; sed modeste accedunt, terramque allambunt taciti, ac placide sese referunt. Deinde planissimum patet atrium, marmoribus undique et columnis renidens: ex quo pulcher est in mare prospectus. Ultra est porticus: tum se templum attollit, intus quadratum, et marmoribus scite compositis auroque illito decorum, Longitudo tantum superat latitudinem, quantum in latere orientali porrigitur locus religione sanctissimus; ubi sacris licet ineffabilibus operari: sed haec hactenus.

7. Post ad ipsas sinus fauces situm est Irenes martyris templum, quod totum adeo magnifice imperator extruxit, ut me illi describendo imparem fatear. Is enim ornandi sinus studio ambitiose cum mari certans, tanquam monili rotundo gemmas nitidas, sic ei templa haec addidit. Sed quando huius templi Irenes mentio incidit, rei, quae ibi contigit, non aliena erit narratio. Iacebant illic iam inde olim repositi cineres Sanctorum x l. Hi Romani fuere milites legionis duodecimae, quam quondam stationariam habuit urbs Armeniae Melitene, Ergo artifices, cum in eo, de quo memini proxime, loco foderent, arcam invenerunt, inscriptione significantem, se eorum cineres complesti. Hanc prius abditam eo deus consilio protulit in lucem, ut omnibus declararet acceptissima sibi esse Augusti dona, eiusque beneficentiam maiori grata remuneraretur. Aegrotabat enim Iustinianus Augustus et illapsa in genu magna humoris copia graviter cruciabatur. Quem ille morbum sibi ipse accersiverat; toto eo tempore, quod Paschali festo superius appellatur ieiunium, victum colere solitus asperum, nec solum a principe, sed ab homine etiam rerum civilium utcunque participe abhorrentem. Biduum enim traducebat impastus, quamvis e lecto pro more suo corpus moliretur primo diluculo, invigilans Reip. in cuius negotiis et re et voce tractandis nocturnum aeque ut matutinum ac meridianum tempus ponere consueverat. Cum enim multa iam nocte cubitum ivisset, confestim surgebat, quasi strato offenderetur. Ad mensam, vino, pane caeterisque abstinebat edulibus, nec nisi oleribus, iisque agrestibus, sale et aceto diu maceratis vescebatur: eiusdem potus mera aqua. Ac ne his quidem sese unquam explebat: sed cum cibum caperet, sua illa fercula leviter delibata prius remittebat quam necessitati satisfecisset. Crudescens hinc morbus opem vicit medicinae, ac diuturnos dolores passus est imperator. Hoc interim spatio sacras reliquias inventas audiit: tum arte humana valere iussa, se illis commendavit, sanitatem evocans pia credulitate. Quae vera persuasio ipsi in re maxime necessaria plurimum profuit, Nam simul ac sacerdotes imperatoris genu discum admoverunt, morbus evanuit, corporibus divino obsequio mancipatis coactus cedere. Qua de re nullum ambigendi locum relinquens deus, illustre editi miraculi signum dedit. Repente enim oleum ex sacris reliquiis effusum arculaque exundans, imperatoris pedes ac vestem purpuream benignissime rigavit. Quare vestis sic delibuta asservatur in regia testimonio rei tunc gestae, et saluti futura posteris, qui in morbos insanabiles delabentur.

8. Ita Iustinianus Augustus sinum Ceras ornavit: quod ad freta attinet alia duo, quae paulo supra memoravi, eorum quoque littora in hunc modum distinxit praeclarissimis aedificiis. Templa duo Michaeli archangelo sacra, sibique adversa, hinc inde freto imminebant: quorum alterum erat in Anaplo, ad laevam navigantium in Pontum Euxinum; alterum in opposito littore, quod, meo quidem iudicio, Proochthos ideo dixere veteres, quia longe ultra reliquam oram prominet: nunc Brochos appellant, vocabula per temporis longinquitatem corrumpente indigenarum inscitia. Cum templa illa aevo dirupta cernerent utriusque sacerdotes, ac ne ruina propediem opprimerentur vehementer timerent, imperatori supplicarunt ut ambo in formam pristinam restitueret, Neque enim illius principatu, vel nova condi, vel ruinosa ecclesia reparari ulla potuit, nisi Caesareis sumptibus; non modo Byzantii, sed in universo etiam orbe Romano. Eam nactus occasionem imperator, statim utramque aedem aequavit solo, ne quid vitii pristini superesset: et eam quidem, quae est in Anaplo, sic reaedificavit. Interiorem littoris illius partem lapidea complexus crepidine, qua portus muniretur, forum fecit ex ora maris; quod hic placidissimum commercia cum terra miscet: ita ut institores maritimi, appulsis ad crepidinem navibus onerariis, cum iis, qui in terra sunt, merces e foris commutent. Post forum illud littoreum, templo obiacet atrium: cuius marmora hic fructus varios, illic nives colore referunt. Qui ibi inambulant, hinc eorum nitore, inde maris aspectu mirifice hilarantur: simul etiam recreantur auris, quae ex mari praeterlabente collibusque communiter spirant. Aedem ambit porticus in orbem ducta, desinensque ad eius latus orientale, Est in medio templum, mille coloribus marmorum varium ac tholo sublimi tectum, Quis pro operis dignitate recenseat porticus pensiles, interiores recessus, gratissimum nitorem marmorum, quae et parietes et solum omnino vestiunt? Adde immensam auri vim ubivis alliti, ita ut congenitum videatur. Haec enarrans, eadem opera templum descripsi, quod nuper Ioanni Baptistae Iustinianus Aug. in Hebdomo posuit. Nam aedes ambae, caetera inter se simillimae, hoc uno differunt, quod sacra Ioanni Baptistae non est maritima.

Sic in Anaplo templum archangeli constructum est: in adverso autem littore, parum distat a mari locus situ planus, lapideoque aggere editus. Ibi condita est archangeli aedes altera, decore summo, praecipua magnitudine, eaque magnificentia, ut digna sit, quae et Michaeli sacra et a Iustiniano Aug. posita dicatur. Non procul hinc deiparae templum, iamdiu caducum, similiter instauravit: cuius excellentiam si dispicerem verbisque exponerem, longius abiret oratio, Tam vero expectata pridem pars historiae sequitur.

9. Erat in eo littore vetus regia, spectatu digna. Hanc totam Iustinianus Aug. deo consecravit, praesenti oblectamento praeferens pietatis fructum, qui sic inde est consecutus. Byzantii grex erat muliercularum, quae in lupanari servire Veneri adigebantur. Cum enim leno tam arcte eas aleret, ut extrema penuria nunquam exirent; necesse habebant quotidianae libidini se permittere. Corpus subitario coitu cum ignotis obviisque miscebant, In urbe enim numero abundabat conflata quondam sodalitas lenonum, qui non solum in fornice quaestus venereos tractabant, sed in foro etiam publico alienam formam nundinabantur, ac pudicitiam turpi obsequio constringebant, Verum Iustinianus imperator ac Theodora Aug. cum ex communi inter se studio pietatis omnia facerent, rationem hanc inierunt. Pulsis lenonibus, abominandas lustrorum sordes eiecerunt Rep. foeminasque egentiores servili luxuria liberarunt, efficientes ut vitam nemini mancipatam, et iunctam cum libertate continentiam colerent. His ita constitutis, in eo freti littore, quod in Pontum Euxinum navigantibus dextrum est, veterem regiam in monasterium splendidum mutarunt: ut eo receptae foeminae, quas anteactae vitae poeniteret, intentis animis divino cultui, contractas meretricio instituto noxas piarent. Cui rei consentaneo nomine, Poenitentia dicitur hoc mulierum domicilium. Eidem monasterio amplos reditus uterque attribuit, multaque cubicula aedificavit, decore ac splendore maximo solatium allatura foeminis: ne qua necessitas studium continentiae quomodocunque infringat. Haec ibi se ita habent.

Inde Pontum Euxinum petenti occurrit abruptum quoddam ac procurrens e freti littore promontorium, in quo S. Panteleemonis martyrium situm, erat, ac negligenter olim aedificatum vetustati iam succumbebat, Eo diruto, ntque aede, quae ibi hodie visitur, magnificentissime extructa, honorem Iustinianus Aug. asseruit martyri, et freto decus addidit, utrinque sacra, quae dixi, aedificia apponendo, Ultra hoc templum, in loco, quem Argyronium vocant, vetusta domus erat pauperum, qui morbis tenentur insanabilibus. Hanc funditus iam aevo corruptam omni studio refecit, futuram sedem sic laborantium. Littus est (Mochadium appellant) vicinum loco, qui Hieri nomen etiamnum retinet. Hic templum archangelo condidit augustissimum, neque ullo eorum, quae eidem dicata paulo ante commemoravi, dignitate inferius. Aedem, multo et labore et tempore omnino supra quam dici potest ornatam Tryphoni martyri posuit in urbis compito a Ciconia nomen sortito: itemque alteram in Hebdomo Menae et Menaeo martyribus. Ad laevam introitus: portae aureae, cum martyrium sanctae Iae collapsum vidisset, illi reparando omnem adhibuit munificentiam. Hactenus de sacris Byzantii aedificiis, in quibus Iustinianus Aug. elaboravit. Quae vero idem in universo Rom. imperio construxit, sigillatim enumerare grave est, nec par his oratio suppetit, Sed cum urbis cuiuspiam aut provinciae nominatim erit facienda mentio, de illius templis opportune scribemus.

10. Ita quidem Iustinianus Aug. Constantinopolim eiusque suburbia templis ornavit. Alia vero ipsius aedificia singulatim recensere haud promptum est. Ut autem summatim dicam, magnam ac praecipuam urbis et palatii partem, quae incendio deleta et solo aequata fuerat, restituit elegantius. Supervacaneum duco ea iam particulatim referre, postquam omnia accurate sum persecutus in bellorum historia. In praesenti id solum scribam; vestibulum regiae, et quam appellant Chalcen ad oecum usque Martis, atque ex palatio thermas Zeuxippi, magnasque porticus, et quae hinc inde continenter ad forum Constantini pertinent, imperatoris huius opera esse. Praeterea Hormisdae domum, palatio proximam, mutavit penitus, ac splendore auctam dignissimo regia, adiunxit palatio: quae accessio multo id laxius praestantiusque effecit.

Pro palatio forum est columnatum dictumque Byzantiis Augustaeum: de quo supra mentionem feci, cum, post templi Sophiae descriptionem de aenea egi statua, imperatori supra lapideam columnam altissimam posita in monumentum illius operis. Ad fori latus orientale est curia, opus Iustiniani Aug. adeo splendidum, itaque rebus omnibus apparatum, ut facultatem dicendi superet. Eo senatus Romanus ineunte anno conveniens, festum solenne celebrat more institutoque reip. Stant pro curia columnae sex: quarum duae parietem eius, soli occidenti obversum in medio habent: quatuor aliquantulum ab eo distant, candidae omnes, et columnarum, quas habet universus terrarum orbis, meo quidem iudicio maximae. Testudineatam efficiunt porticum: cuius pars superior marmore columnis concolori tota nitet, ac magno superstantium statuarum numero mirum in modum distincta est. Non procul ab eo foro est regia, quam Iustinianus Aug. de nova, ut dixi, fere totam extruxit. Cum autem nulla describi queat oratione, satis erit scire posteros illam, quantacunque est, opus esse principis nostri. Ac sicut, quod trito fertur adagio, ex ungue leonem novimus, ita quae sit huius palatii excellentia lectores mei coniicient ex vestibulo, cui nomen Chalce. Stant ad perpendiculum praealti parietes quatuor, forma quadrangulari: caetera inter se aequales, longitudine solum inferiores paulo sunt reliquis duo illi, qui ad meridiem et boream spectant. Unumquemque angulum protegit pila ex lapidibus affabre elaboratis, a solo ad culmen usque pariter cum pariete surgens, Quadrata est, unoque latere ita cohaeret parieti, ut non tollat concinnitatem, sed potius augeat aptissima parilitate. Arcus octo supereminent: quatuor fastigium sustinent, sublimi rotunditate curvatum in medio totius operis: quod ad caeteros attinet, duo a parte austri, totidem a septentrione parieti proximo innixi, tectum intermedium attollunt opere testudineo. Tota camera picturis ridet, non ceris inustis illitisque compacta, sed apta tesserulis colorum omnium varietate nitentibus: quae cum aliarum rerum cuiusque generis, tum hominum imagines repraesentant: quaenam autem eae picturae sint, declarabo. Hinc et hinc bella, pugnae, quamplurimae captae urbes Italiae Africaeque. Vincit Iustinianus Aug. per legatum Belisarium. Hic ad imperatorem redux cum exercitu integro, exuvias ipsi offert, reges ac regna, et quidquid inter homines excellit, In medio stant imperator ac Theodora Augusta, ea uterque specie, ut summam laetitiam prae se ferant, et festo victoriam celebrent, captis suppliciterque accedentibus Vandalorum et Gotthorum regibus insignem. Circumstant senatores, omnes festum agitantibus similes. Hoc enim exprimit vermiculatum emblema, in eorum vultibus renidens hilaritatis flore, Itaque gestiunt ac subrident, honores caelestibus pares imperatori ob rerum gestarum magnitudinem impertientes. Intus praeclare omnia incrustata sunt marmore ad tesseras usque in superiori parte compositas, non modo quaecunque humo surgunt, sed ipsum etiam pavimentum. Illorum autem marmorum quaedam Laconica smaragdum. aequiparant; quaedam ignis flammam imitantur: pleraque candore nitent, non utique simplici: quippe cui color ceruleus undatim intercurrit. Haec hactenus.

11. Qui ex Propontide ad urbis latus orientale navigio vehitur, a sinistra thermas habet Arcadianas, Constantinopoleos, caeteroqui tantae, ornamentum. Hic atrium imperator noster urbi praestruxit, quod et ambulacrum est ibi degentium, et navigantium statio. Id sol oriens luce collustrat; deinde ad occasum declinans, commode inumbratum relinquit. Ipsum etiam circumluit mare, allabens placide, et fluminis ritu ex ponto veniens; ita ut qui illic deambulant, cum navigantibus sermocinetur. Etenim mare, cum ad ipsam usque crepidinem atrii profundissimum sit, naves ibi patitur, et summa eius tranquillitas utrobique positos colloquio miscet. Eiusmodi est vicinia maris circa hoc atrium, laetum illo prospectu, et a ventis inde leniter spirantibus circum flatum. Solum ac superiora omnia eximio intecta sunt decore columnarum et marmorum; quorum splendor incredibiliter candet, solaribus radiis mirifice fulgurans. Simulacris compluribus ornatum est: quorum alia ex aere fusa, alia e saxo scalpta egregium spectaculum praebent: a Phidia Atheniensi, vel Lysippo Sicyonio, aut Praxitele facta diceres. Ibidem Theodora Aug. columnae superstat. Hoc enim grati animi monumentum ei civitas posuit extructi ergo ab ipsa atrii. Formosa quidem effigies; non tamen aequat Augustae formam: quippe quam nec oratione ulla nec simulacro ars humana valeat repraesentare. Est columna purpurea, ac prius quam imago ipsa manifeste significat impositam sibi esse Augustam.

Quid vero ut aqua dulci urbs abundaret, idem fecerit imperator, mox edam, Aestate regia civitas aquae penuria plerumque laborabat, quamvis reliquo anno haberet affatim. Tunc enim torrente aestu, fontes minus benigni quam caeteris tempestatibus, in urbem tenuius corrivabantur, Quare haec imperator excogitavit. Ad porticum regiam, ubi lites instruunt causidici, institutores, ac si qui alii rerum eiusmodi curam suscipiunt, atrium est longitudine latitudineque amplissimum, et columnarum ordine quadrato cinctum, neque in molli solo positum, at super saxo. Illud ambiunt porticus quatuor, appositae cuique lateri, Harum porticuum unam, quae austro obversa est, altissime fodi iussit Iustinianus Aug. et aquas, aliis anni temporibus ob nimiam copiam refusas, illic in aestatem commode asservari, Ad hoc enim comparatae cisternae illae, ut quod effluit ex aquaeductu restagnanti recipiant, aquis iniquo spatio exclusis tunc locum praebent, et cum ii latices expetuntur, ipsos opportune suppeditant indigentibus. Ita Iustinianus Aug. Byzantiis dulcem aquam providit.

Idem alibi nova palatia construxit, nempe in Heraeo, ut hodie vocant, et in Iucundianis: quorum ego nec splendorem cum arte singulari coniunctum, nec magnitudinem concinnam exequar unquam pro dignitate. Satis habeo dicere, ea esse palatia a Iustiniano condita praesente et adiiciente solertiam, nec spernente quidquam, nisi impensas; quarum summa comprehendi animo nequit. Novum portum ibidem fecit ac muniit. Nam littus utrinque ventis fluctibusque iratis patere animadvertens, ipsum navigantibus salutare hoc modo reddidit. Cum arcas, quas appellant, fecisset innumeras, et quidem maximas, hinc atque illinc ex littore transversas longe in altum iecit, aliisque super alias continenter aggestis, maritimas moles inter se oppositas excitavit geminas, ex imo gurgite ad undas usque superiores, quibus sustentatae naves aguntur: dein saxa abrupta imposuit; quae fluctibus tunsa, vim eorum repellunt: hieme, cum furunt venti, intra illos parietes tranquilla sunt omnia, uno in portum relicto navibus aditu, Ibi templa, quae supra recensui, porticus, fora, balneas publicas, ac caetera fere omnia aedificavit, ita ut palatiis urbis nihil concedant, In adversae continentis loco, qui ab Eutropio nomen habet, non procul ab Heraeo, portum alterum fecit, aliis, quorum modo memini, similem.

Haec sunt, ut quam brevissime dicam, Iustiniani Aug. in urbe principe aedificia. Quod unum superest, modo edisseram. Quoniam hic habitat imperator, ob imperii magnitudinem ex toto orbe multitudo hominum cuiusque generis in urbem confluit: ac venit eorum quisque vel negotio, vel spe, vel fortuna ductus, Multi, quorum res domi male habent, ut imperatori supplicent, in urbe degunt inviti, quod ipsos calamitas vel implicitos teneat, vel urgeat, vel sequatur. His tecti inopia ad reliquam egestatem accedit, non habentibus quod pro commoratione in urbe solvant, Qua illos penuria levarunt Iustinianus imp. ac Theodora Aug. Nam propter mare, eo in loco, qui stadium, ut equidem censeo, idcirco dicitur, quia ludis ac certaminibus olim destinatus erat, xenodochia amplissima aedificavit, ubi commode hospitarentur qui eo inopiae redacti essent.