Jump to content

De aeternitate mundi (Boethius de Dacia)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De aeternitate mundi
saeculo XIII
editio: incognita
fons: [1]

[1.] Quia sicut in his quae ex lege credi debent, quae tamen pro se rationem non habent, quaerere rationem stultum est, quia qui hoc facit, quaerit quod impossibile est inveniri, - et eis nolle credere sine ratione haereticum est, sic in his quae non sunt manifesta de se, quae tamen pro se rationem habent, eis velle credere sine ratione philosophicum non est, ideo - volentes sententiam christianae fidei de aeternitate mundi et sententiam Aristotelis et quorundam aliorum philosophorum reducere ad concordiam, ut sententia fidei firmiter teneatur quamquam in quibusdam demonstrari non possit, - ne incurramus stultitiam, quaerendo demonstrationem ubi ipsa non est possibilis, ne etiam incurramus haeresim, nolentes credere quod ex fide teneri debet, quia pro se demonstrationem non habet, sicut fuit mos quibusdam philosophis quibus nulla lex posita placuit, quia articuli legis positae pro se non habebant demonstrationem, ut etiam sententia philosophorum salvetur, quantum ratio eorum concludere potest, - nam eorum sententia in nullo contradicit christianae fidei nisi apud non intelligentes: sententia enim philosophorum innititur demonstrationibus et certis rationibus possibilibus in rebus de quibus loquuntur, fides autem in multis, innititur miraculis et non rationibus: quod enim tenetur propter hoc quod per rationes conclusum est, non est fides sed scientia, - et ut appareat quod fides et philosophia sibi non contradicunt de aeternitate mundi, ut etiam pateat quod rationes quorundam haereticorum non habent vigorem per quas contra christianam fidem mundum tenent esse aeternum, de hoc per rationem inquiramus, scilicet utrum mundus sit aeternus.

[2.] Et videtur quod non: primum principium est causa substantiae mundi, quia si non, tunc plura essent prima principia; quod autem habet esse ab alio, hoc sequitur illud in duratione, ergo mundus sequitur primum principium in duratione; ens autem aeternum nullum sequitur in duratione; ergo mundus non est aeternus.

Item, nihil potest Deo adaequari; si ergo mundus esset aeternus, mundus adaequaretur Deo in duratione; hoc autem est impossibile; ergo, etc.

Item, virtus finita non potest facere durationem infinitam, quia duratio non excedit virtutem facientem ipsam; virtus autem caeli finita est, sicut et virtus cuiuslibet corporis finiti; ergo virtus caeli non facit durationem aeternam, ergo caelum non est aeternum, ergo nec totus mundus, cum mundus non praecedat caelum.

Item, Deus praecedit mundum secundum naturam, in Deo autem idem est natura et duratio; ergo Deus praecedit mundum secundum durationem. Ergo mundus non est aeternus.

Item, omne creatum est ex nihilo factum: in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia: ideo generans non potest in totam substantiam rei; creatio autem non est ex subiecto et materia, et ideo creans potest in totam substantiam rei. Mundus autem est creatus, quia ante mundum non erat subiectum et materia ex qua fieret mundus, ergo mundus est ex nihilo: tale autem est ens postquam fuit non ens; cum igitur simul non potuit esse ens et non-ens, ergo prius fuit non-ens et postmodum ens; sed omne illud quod habet esse post non-esse, illud est novum; mundus igitur est novus, ergo non est aeternus, cum novum et aeternum non se compatiantur in eodem.

Item, cui potest fieri additio, illo potest aliquid esse maius; toti tempori quod praecessit, potest fieri additio temporis, ergo et toto tempore quod praecessit potest esse aliquid maius; infinito autem nihil potest esse maius, ergo totum tempus quod praecessit non est infinitum; ergo neque motus, nec mundus.

Item, si mundus esset aeternus, tunc generatio animalium et plantarum et corporum simplicium esset aeterna; ergo individuum demonstratum esset ex infinitis causis generantibus: quia, si generatio esset aeterna, tunc hoc individuum hominis praecederet aliud, et illud aliud, et sic in infinitum; unum autem effectum esse ex infinitis causis agentibus est imposibile: quoniam, si non sit primum agens vel movens, non est motus, quia primum movens est causa totius motus, ut scribitur II Metaphysicae, et de se patet, inter autem infinita agentia nullum potest esse primum; ergo haec generatio non est aeterna, ergo neque mundus.

Item, vult Aristoteles VI Physicorum quod eiusdem rationis est magnitudo, motus et tempus, quantum ad finitatem et infinitatem; cum igitur nulla magnitudo sit infinita, sicut probat Aristoteles III Physicorum, ergo nec motus est infinitus, nec tempus, ergo nec mundus: cum mundus non sit sine istis.

Item, si mundus esset aeternus, tunc infiniti homines essent generati et corrupti, homine autem corrupto manet substantia quae in corpore erat, anima [scilicet] rationalis, cum ipsa sit ingenerabilis et incorruptibilis, et sic tales substantiae infinitae essent simul in actu; infinita autem esse [simul] in actu est impossibile; ergo etc.

Item, si mundus esset aeternus, tunc motus infinitus esset pertransitus et infinitum tempus, quia, si mundus esset aeternus, tunc tempus praecedens hoc instans esset infinitum; sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile; ergo, etc.

Item, quod habet causam aliam, hoc habet initium; mundus habet causam aliam: ergo mundus habet initium; "mare enim factum est, quia mundus factus est", sicut dicitur II Meteororum; quod habet initium, non est aeternum; ergo, etc.

[3.] In contrarium arguitur, et primo: quod mundus possit esse aeternus, et quod ex hoc nullum sequatur impossibile; secundo ostenditur quod mundus sit aeternus. Primum sic: licet effectus sequatur suam causam naturaliter, potest tamen simul esse cum sua causa in duratione; mundus et totum ens causatum est effectus primi entis; ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus. Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se. Minor etiam patet, quia, sicut in omni genere oportet quod primum sit causa omnium aliorum, sic et in genere entis oportet quod primum ens sit causa aliorum, et ex hoc sequitur quod illud primum ens sit ens non causatum, quoniam ipsum debet esse causa sufficiens rerum; sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam: aliter enim primum ens non esset.

Hoc idem, apparet per Aristotelem VIII Physicorum, qui dicit quod, licet aliquid sit aeternum, non tamen debet poni principium: triangulum enim habere tres angulos aequales duobus rectis est aeternum, huius tamen aeterni quaerenda est altera causa; ergo aeternum potest habere causam; cum igitur nihil in duratione potest praecedere illud quod est aeternum, igitur effectus potest esse coaeternus suae causae; mundus est effectus primi entis; ergo mundus potest esse sibi coaeternus.

Item, patet per exemplum: si sol semper fuisset in nostro haemisphaerio, lumen semper fuisset in medio, et fuisset lumen coaeternum soli, et tamen effectus eius; quod non esset, nisi effectus posset esse simul cum sua causa in duratione.

Item, si pes semper fuisset in pulvere, vestigium sibi fuisset coaeternum, et tamen effectus eius.

Item, hoc idem arguitur per rationem sic: nihil est aeternum in futuro absque praeterito, quia virtus quae potest facere durationem aeternam alicuius rei in futuro, ipsa potest fecisse durationem aeternam eiusdem rei in praeterito: cum illa virtus sit intransmutabilis et semper se uno modo habens; mundus autem est aeternus in futuro et secundum sententiam christianae fidei, et secundum quorundam philosophorum opinionem; ergo per eandem virtutem potuit fuisse aeternus in praeterito. Sic ergo mundus potest esse aeternus, et ex hoc nullum videtur sequi impossibile per rationem, nec ex hoc potest argumentari aliquod inconveniens. Et hoc apparebit illi qui studium suum posuerit ad hoc.

[4.] Quod autem mundus sit aeternus, arguitur sic:

<1> Omne incorruptibile habet virtutem ut sit semper; quia si talem virtutem non haberet, incorruptibile non esset. Mundus autem est incorruptibilis, quia omne ingenitum est incorruptibile; ergo mundus habet virtutem ut sit semper; res autem per totam durationem ad quam virtus sua essendi se extendit: ergo mundus est aeternus.

<2> Item, illud est aeternum quod non habet ante se aliquam durationem: omne enim novum habet ante se aliquam durationem; sed mundus ante se nullam habuit durationem, quoniam non tempus: tempus enim non erat ante mundum, quia tempus sequitur motum primi mobilis, ut passio subiectum; neque erat aeternitas ante mundum, quoniam illud nunquam est quod habet ante se aeternam durationem; si ergo ante mundum fuisset aeterna duratio, mundus nunquam fuisset.

<3> Item, quod fit de novo, hoc potest fieri, quia si non, tunc fieret quod impossibile est fieri; quo autem res potest fieri, haec est materia; sed ante mundi factionem non erat aliqua materia ex qua mundus fieret; ergo mundus non est de novo factus, ergo est aeternus: cum inter novum et aeternum non sit medium.

<4> Item, omne novum factum est per transmutationem; quoniam qui tollit transmutationem, tollit omnem novitatem; omnis autem transmutatio habet subiectum et materiam, ut scribitur principio VIII Metaphysicae et VII eiusdem et III Physicorum: quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi; cum igitur ante mundum non fuerit aliqua materia et subiectum transmutationis quae exigeretur ad novam factionem mundi, si mundus esset factum novum; ergo mundus non est novum factum, sed aeternum.

<5> Item, omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione, oportet quod fiat in parte illius: quod enim fit in toto die, non est novum in die, et quod est in toto anno, illud non est novum in anno, sed illud quod est novum in anno oportet quod sit in aliqua parte anni, inter autem durationes omnes solum tempus partes habet; mundus autem naturaliter est ante tempus; ergo mundus non est novus, sed aeternus.

<6> Item, omnis generatio est ex corrupto, et omne corruptum est prius generatum; similiter omnis corruptio est ex generato, et omne generatum est ex corrupto; ergo ante omnem generationem est generatio, et ante omnem corruptionem est corruptio; ergo non convenit dare primam generationem nec primam corruptionem, ergo generatio et corruptio est aeterna; ergo mundus est aeternus, quia quae generantur et corrumpuntur sunt partes mundi quae non possunt praecedere mundum in duratione.

<7> Item, effectus suam causam sufficientem non potest sequi in duratione. Causa sufficiens mundi est aeterna, quia ipsa est primum principium; ergo mundus non potest ipsam sequi in duratione; quia primum principium est aeternum, ergo mundus est sibi coaeternus. Et confirmatur ratio: ens aeternum, et secundum suam substantiam, et secundum omnem suam dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, et cui nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, facit effectum suum immediatum sibi coaeternum; Deus est ens aeternum secundum substantiam et secundum omnem, quaecunque in eo est, dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, [et cui] nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, et mundus est suus effectus immediatus; ergo mundus est Deo coeternus.

<8> Item, Aristoteles dicit in IX Metaphysicae quod "agens per voluntatem, cum potest et vult, tunc agit, nec oportet addere, si non sit impeditum: quoniam posse removet impedimentum"; sed Deus ab aeterno habuit potentiam et voluntatem faciendi mundum; ergo mundus est factum aeternum.

<9> Item, omnis effectus novus aliquam novitatem requirit in aliquo suorum principiorum: quoniam, si omnia principia alicuius effectus semper se haberent uno modo, ex eis non posset fieri effectus, cum prius non esset; sed in principio mundi, - quod est ens primum -, nulla est novitas possibilis; ergo mundus non est effectus novus. Et confirmatur ratio: aliquod agens, si ipsum est novum secundum substantiam suam, ipsum potest esse causa novi effectus, aut quia ipsum est aeternum secundum substantiam, novum tamen secundum aliquam virtutem vel situm - sicut apparet in corpore caeli - aut quia prius subiacebat impedimento, aut quia in subiecto ex quo agit, facta est nova dispositio; in causa mundi nullum istorum est possibile, ut de se apparet; ergo mundus non est causatum novum.

<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est: quoniam quod aliquid quandoque moveatur, quandoque quiescit, non potuit contingere ex causa immobili; cum igitur in motibus non poterit procedere in infinitum, quorum unus est causa alterius; ergo oportet primum motum esse continuum et aeternum. Et propter hanc rationem Aristoteles VIII Physicorum omnem motum novum reducit ad motum primum, sicut ad causam suam, qui secundum opinionem suam est aeternus; et hanc opinionem tenet Aristoteles propter hanc rationem. Motus qui semper habet causas sufficientes, non potest esse novus; sed primus motus habet semper causas sufficientes; quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile.

<11> Item, voluntas quae postponit volitum, aliquid exspectat in futuro; ante mundum non est aliqua exspectatio: quia ante mundum non est tempus, et nulla exspectatio est nisi in tempore; ergo mundus non est postpositus voluntati divinae, illa autem est aeterna, ergo mundus voluntati divinae est coaeternus.

<12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate: quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus; ante mundum enim non erat tempus nec aeternitas, quia tunc nonesse mundi esset in aeternitate; cum igitur illud est aeternum quod est in aeternitate, tunc nonesse mundi esset aeternum; ergo mundus nunquam esset quod est impossibile, ergo mundus coaeternus est voluntati divinae.

<13> Item, omnis effectus novus ante se requirit aliquam transmutationem vel in agente suo, vel in subiecto ex quo fit, vel saltem illam quae est adventus horae in qua agens, semper uno modo se habens, vult agere; ante mundum nulla potuit esse transmutatio; ergo mundus non potest esse effectus novus.

[5.] Respondebit aliquis quod immo mundus est factum novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret in hora in qua factus est: ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente: habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente; et hoc modo mundus potest esse novus, quamquam habet causam aeternam [et] sufficientem.

Sed contra hunc modum ponendi arguitur sic: qui fingit antecedens, fingit omne, quod ex ipso sequitur, nec ipsum certificat; tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere: dicet enim tibi aliquis quod non fuit talis forma divinae voluntatis ab aeterno, nec habes, unde sibi contradicas; ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.

Item, contra eundem modum ponendi arguitur sic: volitum procedit a voluntate secundum formam voluntatis; si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.

Ad hanc rationem respondebis quod, immo Deus potuit prius fecisse mundum, quia, sicut habuit hanc formam voluntatis ab aeterno, sic potuit habere aliam, et ideo, sicut mundum produxit in hora in qua factus est, sic potuit ipsum prius produxisse.

Sed contra hanc rationem arguitur sic: quod unius formae voluntatis est et potest esse alterius, hoc est transmutabile secundum voluntates; sed Deus penitus est intransmutabilis; ergo non potest habere aliam formam voluntatis quam illam quam habuit ab aeterno.

<14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus: quod enim effectus non est simul cum causa in duratione, hoc facit transmutatio cadens inter illa: qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem exspectationem; sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla potest cadere transmutatio; ergo ante mundum nulla potest esse transmutatio; ergo mundus coaeternus est voluntati divinae.

<15> Item, secundum exemplum quod positum est, non est conveniens in proposito; scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito: quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei. Quodsi nec facta esset transmutatio in volente, nec in passivo ex quo fieri debuit novus effectus; nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis. Et quia ante mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia - nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus. Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito.

Istae sunt rationes per quas quidam haeretici, tenentes aeternitatem mundi nituntur impugnare sententiam christianae fidei, quae ponit mundum esse novum; contra quas expedit, ut christianus studeat diligenter, ut sciat eas perfecte solvere, si haereticus aliquis eas opponat. Haec sunt rationes:

Solutio

[6.] Primo hic diligenter considerandum est quod nulla quaestio [potest esse quae] disputabilis est per rationes, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quomodo se habeat veritas in illa, quantum per rationem humanam comprehendi potest. Et huius declaratio est, quia omnes rationes per quas disputatur, ex rebus acceptae sunt: aliter enim essent figmentum intellectus; philosophus autem omnium rerum naturas docet: sicut enim philosophia docet ens, sic partes philosophiae docent partes entis, ut scribitur IV Metaphysicae, et de se patet; ergo philosophus omnem quaestionem per rationem disputabilem habet determinare: omnis enim quaestio disputabilis per ratione cadit in aliqua parte entis, philosophus autem omne ens speculatur: naturale, mathematicum et divinum; ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare.

Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse.

[7.] Quod autem naturalis non potest hoc ostendere, declaratur sic accipiendo duas suppositiones per se notas, quarum prima est: quod nullus artifex potest aliquid causare, concedere vel negare nisi ex principiis suae scientiae. Secunda suppositio est: quod, quamvis natura non sit primum principium simpliciter, est tamen primum principium in genere rerum naturalium, et primum principium quod naturalis considerare potest. Et ideo Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse naturam. Ex his autem ad propositum.

Natura non potest causare aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat alius motus qui sit causa eius; sed primum motum non potest alius motus praecedere, quia tunc ipse non esset primus motus; ergo naturalis, cuius primum principium est natura, non potest ponere secundum sua principia primum motum esse novum. Maior patet, quia natura materialis nihil agit de novo nisi prius agatur ab alio: natura enim materialis non potest esse primus motor. Quomodo enim ens genitum erit primus motor? Et omne agens materiale est ens genitum. Nec est instantia de corpore caeli, quia si sit ens materiale, tamen non habet materiam univoce cum rebus generabilibus; transmutabilia enim sunt ad invicem quae materiam unius naturae communicant.

Item, omnis effectus naturalis novus aliquam requirit novitatem in suis immediatis principiis; novitas autem non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente: qui enim tollit transmutationem, ipse tollet novitatem; ergo natura nullum motum vel effectum novum causare potest sine transmutatione praecedente. Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus. Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset. Quaeram enim, quare magis nunc quam prius, nec habes, unde respondebis. Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas. Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.

Ex his apparet manifeste quod naturalis non potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit causa eius; ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.

Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte. Ipse etiam in eodem VIII Physicorum quaerens, quare quaedam quandoque moventur, quandoque quiescunt, respondet quod hoc est, quia moventur a motore semper moto. Quia enim motor a quo moventur, est motor motus, ideo diversimode se habet, propter hoc facit sua mobilia quandoque moveri et quandoque quiescere. Illa autem quae semper moventur, ut corpora caeli, moventur a motore immobili, semper uno modo se habente in se et ad sua mobilia.

Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius. Ergo nec naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum in duratione.

Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest. Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio. Ideo naturalis creationem considerare non potest. Quomodo enim naturalis illud considerat quod ad sua principia non se extendunt? Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.

Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et primus homo non potest esse generatus. Homo enim generat hominem et sol. Modus enim fiendi primi hominis alius est quam per generationem, nec debet esse mirabile alicui quod naturalis non potest illa considerare ad quae principia suae scientiae se non extendunt. Qui enim diligenter considerabit quae per se potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est: non enim cuilibet artifex considerare potest quamlibet veritatem.

Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet. Licet enim unus artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum aliorum artificum, non tamen eas negare debet. Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.

Dicendum est ad hoc quod veritates quas naturalis non potest causare ex suis principiis nec scire, quae tamen non contrariantur suis principiis, nec destruunt suam scientiam, negare non debet: ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec destruit suam scientiam. Veritatem tamen illam quam ex suis principiis causare non potest nec scire, quae tamen contrariatur suis principiis et destruit suam scientiam, negare debet, quia sicut consequens ex principiis est concedendum, sic repugnans est negandum: ut hominem mortuum immediate redire vivum et rem generabilem fieri sine generatione - ut ponit christianus, qui ponit resurrectionem mortuorum, ut debeat et corruptum redire idem numero - ista debet negare naturalis, quia naturalis nihil concedit, nisi quod videt esse possibile per causas naturales. Christianus autem concedit haec esse possibilia per causam superiorem quae est causa totius naturae, ideo sibi non contradicunt in hic, sicut nec in aliis.

Si autem ulterius opponas, cum haec sit veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans hoc dicit falsum?

Dicendum ad hoc quod simul stant motum primum et mundum esse novum [per causas superiores], et tamen non esse novum per causas naturales et principia naturalia, sic simul stant, si quis diligenter inspiciat, mundum et motum primum esse novum et naturalem negantem mundum et motum primum esse novum dicere verum, quia naturalis negat mundum et motum primum esse novum sicut naturalis, et hoc est ipsum negare ex principiis naturalibus esse novum: quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit. Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur. Scimus enim quod qui dicit Socratem esse album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum. Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis; verum etiam dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis naturalibus: nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus. Et quia naturalis solum considerans virtutes causarum naturalium, dicit mundum et motum primum non [posse esse] novum, ex eis, fides autem christiana, considerans causam superiorem quam sit natura, dicit mundum posse esse novum ex illa, ideo non contradicunt in aliquo. Sic ergo patent duo: unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.

[8.] Quod autem mathematicus hoc non possit ostendere, sic declaratur manifeste: quia mathematicarum una pars est astrologia, et ipsa habet duas partes: unam scilicet quae docet diversos motus stellarum et velocitates earum, quae scilicet velocius et tardius complent cursum suum, et distantias et coniunctiones et aspectus earum et caetera talia; alia pars scientiae astrorum est quae docet effectus quos agunt in toto corpore quod sub orbe est. Quia nec illa quae docet pars prima, nec quae docet pars secunda, ostendunt mundum et motum primum esse novum, quia tales possunt esse tarditates et velocitates quarundam stellarum in suis sphaeris respectu aliarum et etiam tales coniunctiones earum ad invicem, etiam si mundus et motus primus esset aeternus. Et propter hoc idem quod modo dictum est, nec secunda pars scientiae astrorum ostendere potest mundum et motum primum esse novum, quia ex quo eosdem quos modo habent, possent habere motus stellae et coniunctiones et virtutes, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, tunc etiam consimiles effectus facere possent in mundo inferiori eis quos modo faciunt, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, ergo nec secunda pars scientiae astrorum potest ostendere motum primum et mundum esse novum.

Sicut nec pars prima, nec etiam pars [secunda] mathematicarum scientiarum quae geometria est, potest hoc ostendere. Hoc enim non sequitur ex principiis geometriae, quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente, scilicet primum motum et mundum esse aeternum potest stare cum principiis geometriae et omnibus suis conclusionibus. Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones? Constat quod non. Numquid omnes passiones [possibiles] in magnitudine eodem modo essent demonstrabiles de suis substantiis et per easdem causas, etiam si mundus esset aeternus, sicut et si mundus esset novus? Constat quod sic.

Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria. Et hoc manifestum est illi qui provectus est in his scientiis et qui scit posse earum.

[9.] Quod autem nec metaphysicus possit ostendere mundum esse novum, patet sic: mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente; sed metaphysicus non potest demonstrare aliquem effectum in duratione posse sequi suam causam sufficientem, sive posse postponi suae causae sufficienti; ergo metaphysicus non potest demonstrare quod mundus sit coaeternus voluntati divinae, mundus sit factus nisi divine.

Item, qui non potest demonstrare hanc fuisse formam voluntatis divinae, ut ab aeterno voluerit mundum producere in hora in qua factus est, ille non potest demonstrare mundum esse novum nec coaeternum voluntati divinae, quia volitum est a volente secundum formam voluntatis; sed metaphysicus non potest demonstrare talem fuisse formam voluntatis divinae ab aeterno: dicere enim quod metaphysicus possit hoc demonstrare, non solum figmento, sed etiam, credo, [cuidam] dementiae simile est: unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget?

[10.] Et ex his quae dicta sunt componitur syllogismus: nulla est quaestio cuius conclusio potest ostendi per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quantum per rationem est possibile, ut declaratum est; nullus autem philosophus per rationem potest ostendere motum primum et mundum esse novum, quia nec naturalis, nec mathematicus, nec divinus, ut patet ex praedictis, ergo per nullam rationem humanam potuit ostendi motus primus et mundus esse novus, nec etiam potest ostendi quod sit aeternus; quia qui hoc demonstraret, deberet demonstrare formam voluntatis divinae. Et quis eam investigabit? Ideo dicit Aristoteles, in libro Topicorum, quod "aliquid est problema de quo neutro modo opinamur, ut utrum mundus sit aeternus" vel non. Sunt enim multa in fide quae per rationem demonstrari non possunt, ut quod mortuum redit vivum idem in numero, et quod res generabilis redit sine generatione; et qui his non credit haereticus est, qui autem quaerit scire per rationem fatuus est.

Quia ergo effectus et opera sunt ex virtute, et virtus ex substantia, quis audet dicere se perfecte per rationem cognoscere [substantiam divinam et omnes eius virtutem? Ille dicat se perfecte cognoscere] omnes effectus immediatos Dei: quomodo ex ipso sunt, utrum de novo vel ab aeterno, et quomodo per ipsum in esse conservantur, et quomodo in ipso sunt. Nam in ipso et ex ipso et per ipsum fiunt omnia vel sunt. Et quis est qui hoc possit sufficienter investigare? Et, quia multa sunt de talibus quae fides ponit, quae per rationem humanam investigari non possunt, ideo ubi deficit ratio, ibi suppleat fides, quae confiteri debet potentiam divinam esse super cognitionem humanam. Nec propter hoc decredas articulis fidei, quia demonstrari non possunt aliqui eorum, quia si sic procedas, in nulla lege stabis, eo quod nulla est lex cuius omnes articuli possint demonstrari.

Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.

Dicimus ergo quod mundus non est aeternus, sed de novo creattus, quamvis hoc per rationes demonstrari non possit, ut superius visum est, sicut quaedam alia etiam quae pertinent ad fidem: si enim demonstrari possent, non esset fides, sed scientia. Unde pro fide non debet adduci ratio sophistica, [sicut per se patet,] nec ratio dialectica, quia ipsa non facit firmum habitum, sed solum opinionem, et firmior debet esse fides quam opinio, nec ratio demonstrativa, quia tunc fides non esset nisi de his quae demonstrari possent.

[11.] Tunc ad rationes ad utramque partem adductas respondendum est, et primo ad rationes quae nituntur probare contrarium veritati, scilicet mundum esse Deo coaeternum.

<1> Ad primam. Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum: "omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est. Nam omnis effectus, quamdiu durat, tamdiu conservatur in esse per aliquam suarum causarum, sicut apparet inducenti; quod autem per aliud in esse conservatur, deficere potest quantum de se est. Si utroque istorum modorum intelligitur incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit: omne incorruptibile habet virtutem, ut semper existat; et sic non est incorruptibilis [immo] nec aliquod ens habens aliam causam.

Et tu probas: quod est ingenitum, est incorruptibile. Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet in contrarium et non in puram negationem. Si tamen aliquid sit ingenitum, non oportet quod propter hoc ipsum sit incorruptibile corruptione largius sumpta, quae scilicet est non [in materiam nec] in contrarium, sed in puram negationem, sicut potest corrumpi omne ens causatum circumscripta virtute conservantis. Et hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non habet causam, sic ante se non habet conservans. Et, quia iam tactum est quod omne ens [quod est] citra primum conservatur in esse virtute primi principii, ideo magis hoc declaretur.

Et primo per dicta auctorum. In Libro de causis scribitur sic: "Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram quae est prima causa." Per eius essentiam intelligit eius productionem in esse, et per eius fixionem intelligit eius durationem. Et, si intelligentia durat per virtutem primi principii, tunc multo magis omnia entia alia. Et huic concordat illud quod scribitur in lege: "ex ipso et per ipsum sunt omnia".

Item, Plato dicit loquens in persona primi principii ipsis inteligentiis haec verba: "plus valent ad aeternitatis vestrae custodiam mea voluntas quam vestra natura".

Et idem ostenditur ratione. Ens causatum non habet de se naturam ut existat, quia, si de se naturam haberet ut existeret, alterius causatum non esset, sed quod durat et in esse conservatur virtute propria et non ex alia virtute superiori, hoc de se habet naturam ut existat; ergo nullum ens causatum in esse conservatur per se. Et ideo, sicut omnia entia quae sunt citra primum principium, sunt ex ipso, sic et per ipsum in esse conservantur, et si primum principium virtutem suam entibus auferret, entia penitus non essent. Et hoc est quod scribitur in Libro de Causis: "omnes virtutes dependentes sunt ex una prima virtute quae est virtus virtutum". Et Averroes Super secundum Metaphysicae loquens de hoc primo principio dicit: "quod illa causa magis est digna et in esse et in virtute quam omnia entia; omnia enim entia non acquirunt esse et virtutem nisi ab ista causa; est igitur ipsum ens per se et verum per se, et omnia entia alia [sunt] sunt entia et vera per esse et per veritatem eius".

Item, virtus quae facit durationem aeternam, est virtus infinita, quia, si esset finita, tunc posset accipi virtus maior; ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est impossibile; sed in nullo ente causato est virtus infinita, quia omne causatum est per transitum, sive per factionem acceptum, et hoc repugnat virtuti infinitae.

Hoc idem etiam probatur ex alio. Quia virtus primi motoris maior est quam virtus alicuius motoris posterioris et infinito non potest aliquid esse maius, ergo in nullo ente causato est virtus infinita, nec duratio aeterna per se, sed per virtutem primi principii cuius virtus per se est aeterna et infinita. Et declaratur ratio: sicut duratione quae semper est non potest accipi maior duratio, sic oportet quod virtus quae facit durationem quae semper est sive aeterna, sit talis quod ea non potuit accipi virtus maior, et talis solum est virtus infinita.

<2> Ad secundam rationem dicendum. Cum dicis: illud est aeternum quod non habet ante se aliquam durationem, dico quod falsum est. Licet enim tempus non sit ante mundum, aeternitas tamen est ante mundum: ipsa enim semper est. Tu dicis: illud nunquam est quod habet ante se durationem aeternam. Dico quod non oportet. Illud enim novum quod hodie factum est, habet ante se durationem aeternam, quia ipsam aeternitatem quae semper est, et tamen non est dicere quod ipsum nunquam est.

<3> Ad tertiam rationem dicendum quod, licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem, dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae. Quomodo enim potes dicere quod illud dependet ex potentia materiae cuius productio non est ex materia, sicut est mundus? Apparet enim cuilibet quod factio mundi non potuit esse generatio. Unde, si non esset alius modus fiendi nisi generatio, nihil universaliter esset factum. Dico ergo quod mundus factus est et de novo factus est, quia non est coaeternus Deo. Et cum dicis: ergo potuit fieri, dico quod verum est: potuit fieri sola potentia agentis, non subiecti et materiae. Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:

Omne illud cuius factio dependet ex materia, si materia non sit, ipsum [esse] impossibile est; totum ens quod est citra primum principium, factum est, quia causam habet, et illud voco ens factum quod habet aliam suae productionis; si ergo omnis factio dependet a materia, et nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est primum principium, esset impossibile; factum est ergo aliquid quod est impossibile esset fieri.

<4> Ad quartam rationem dicendum. Cum dicis: omne novum factum est per transmutationem, verum est solum de entibus quorum factio est per generationem: nam solum in generabilibus invenitur transmutatio. Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas, sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm.

<5> Ad quintam rationem. Cum dicis: omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius, non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis: aut quia est, cum prius non esset, sed habendo esse post suum contradictorium, non quod sit in aliqua parte durationis in qua est, et in alia non; et sic mundus est novus, et tale novum non oportet esse in tempore. Alio modo potest aliquid dici novum, quia in aliqua parte durationis in qua est, habet esse, in alia parte non-esse; et omne quod sic novum est, necessario est in tempore, quia sola duratio quae partes habet, tempus est; et sic mundus non est novus. Unde mundus in nulla duratione potest esse novus: non in tempore, quia mundus incepit cum tempore, ideo nulla pars temporis antecedit mundum; nec in aeternitate, quia aeternitas est indivisibilis, et quod est in aeternitate, semper uno modo se habet.

<6> Ad sextam rationem dicendum. Cum dicis: omnis generatio est ex corrupto, verum est. Cum dicis secundo: omne corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei generabilis et corruptibilis nisi per generationem. Qui tamen ponit factionem rei generabilis non esse per generationem, sicut debet ponere qui ponit primum hominem - homo enim est res generabilis, et eius productio non potest esse per generationem, si sit primus - ipse debet negare illam propositionem quae dicit: omne corruptum prius est generatum, quia ipsa contradicit suae positioni; primus enim homo aliquando corruptus est, cum tamen nunquam fuerit generatus. Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et quaerere causam superiorem.

<7> Ad septimam rationem dicendum. Cum dicis quod effectus in duratione non potest sequi suam causam sufficientem, dicendum quod hoc verum est de causa agente per naturam, non de agente voluntarie. Sicut enim Deus aeterno intellectu potest nova intelligere, licet illa respectu sui non sint nova, sic aeterna voluntate potest nova agere.

<8> Ad octavam rationem dicendum. Quod potens et volens de necessitate agit, hoc est verum in hora ad quam voluntas est determinata. Modo, licet aeterna sit potestas Dei qua potuit mundum facere, et voluntas qua voluit, quia tamen illa voluntas solum erat respectu horae in qua mundus factus sit, ideo mundus est novus, licet voluntas Dei sit aeterna.

<9> Ad aliam rationem dicendum. Cum dicis: omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod facta sit transmutatio in voluntate vel in volente. Ad confirmationem rationis dicendum quod non solum potuit agens agere novum effectum, quia ipsum habet novam substantiam, aut, quia ipsum habet aliquam novam virtutem vel situm, vel, quia prius subiacebat impedimento, aut, quia in suo passivo ex quo agit, facta est nova dispositio, sed etiam aliquod agens potest producere effectum novum per hoc quod ipsum habet voluntatem aeternam determinatam ad aliquam horam in qua vult agere, secundum illam voluntatem.

<10> Ad sequentem rationem dicendum est quod non oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum aeternum, sed oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum primum sicut ad aliquam suam causam qui non est post quietem; unde licet motus primus sit novus, ipse tamen non est post quietem: non enim quaelibet immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur III Physicorum. Et ante motum primum non erat aliquod mobile natum moveri, et dico ante in duratione.

<11> Ad aliam rationem dicendum. Cum dicis: voluntas quae postponit volitum, exspectat aliquid in futuro, verum est solum de voluntate cuius actio est in tempore, quia solum in tempore est futuratio et exspectatio, sed de voluntate cuius actio est ante tempus, non est hoc verum; et actio voluntatis divinae est ante tempus, saltem illa qua mundum et tempus agebat.

<12> Ad sequentem rationem dicendum est quod illa duo quae sunt in eadem duratione, simul sunt, si nulla pars durationis illius cadit inter illa, sicut duo temporalia simul sunt in tempore inter quae nulla pars temporis cadit; si tamen inter aliqua duo nulla cadit duratio propter hoc quod unum est in nunc aeternitatis et alterum est in nunc temporis, et sic nulla inter ea cadit duratio, non oportet quod talia sint simul. Sic se habet voluntas Dei quae est in nunc aeternitatis, et factio mundi quae est in nunc temporis.

<13> Ad aliam rationem dicendum, sicut dicebatur. Tu arguis in contrarium, quia ponere talem formam voluntatis in Deo, hoc est fingere. Dicendum quod non est verum: non enim omnia figmenta sunt quae demonstrari non possunt.

Ad illud quod tu secundo arguis, dico quod ex quo fuerit talis forma voluntatis divinae ab aeterno, talem oportuit esse modum procedendi voliti ex voluntate, ut volitum perfecte sit sic conforme voluntati.

<14> Ad sequentem rationem dicendum. Cum dicis: ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate a qua procedit effectus per transmutationem; talis non est voluntas divina.

<15> Ad aliud dico quod illud exemplum in aliquo est conveniens, licet non perfecte.

Rationes ad partem oppositam gratia conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.

[12.] Ex his ergo apparet quod philosophum dicere aliquid esse possibile vel impossibile, hoc est illud: dicere esse possibile vel impossibile per rationes investigabiles ab homine. Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis. Cum ergo tu ipse dicis et dicere debes multa esse vera, quae tamen, si non affirmes vera nisi quantum ratio humana te inducere potest, illa nunquam concedere debes, sicut est ressurectio hominum quam ponit fides. Et bene enim in talibus creditur auctoritati divinae et non rationi humanae. Quaeram enim a te: quae ratio hoc demonstrat? Quaeram etiam: quae ratio demonstrat rem generabilem post suam corruptionem iterum redire sine generatione, et etiam eandem in numero quae prius ante suam corruptionem erat, sicut oportet fieri in resurrectione hominum secundum sententiam nostrae fidei? Philosophus tamen in fine II De generatione dicit rem corruptam posse redire eandem in specie, sed non eandem in numero. Nec propter hoc contradicit fidei, quia ipse dicit hoc non esse possibile secundum causas naturales. Ex talibus enim ratiocinatur naturalis. Fides autem nostra dicit hoc esse possibile per causam superiorem quae est principium et finis nostrae fidei, Deus gloriosus et benedictus.

[13.] Ideo non est contradictio inter fidem et philosophum. Quare ergo murmuras contra philosophum, cum idem secum concedis? Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum. Sermo enim magistri intelligendus est ad melius, nec valet quod dicunt quidam maligni ponentes studium suum ad hoc quod possint invenire rationes repugnantes in aliquo veritati christianae fidei, quod tamen procul dubio est impossibile. Dicunt enim quod christianus, secundum quod huiusmodi, non potest esse philosophus, quia ex lege sua cogitur destruere principia philosophiae. Illud enim falsum est, quia christianus concedit conclusionem per rationes philosophicas conclusam non posse aliter se habere per illa per quae concluditur, et si concludatur per causas naturales. Quod mortuum non redibit vivum immediate idem numero, hoc concedit non posse aliter se habere per causas naturales per quas concluditur; concedit tamen hoc posse se aliter habere per causam superiorem quae est causa totius naturae et totius entis causati. Ideo christianus subtiliter intelligens non cogitur ex lege sua destruere principia philosophiae, sed salvat fidem et philosophiam, neutram corripiendo. Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam. "Est enim demonstratio syllogismus faciens scire", ut scribitur I Posteriorum, et fides non est scientia. Hinc legi Christi quemlibet christianum adhaerere et credere secundum quod oportet faciat auctor eiusdem legis Christus gloriosus qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.