Jump to content

De affixis personalibus linguarum Altaicarum dissertatio

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De affixis personalibus linguarum Altaicarum
Helsingforsiae
1850
editio: incognita
fons: [1]

Insigni pluribusque scientiae partibus feracissimo, quod intra orbem linguarum Indo-Germanicarum attigit philologia comparativa, incremento confirmati et excitati, sensim alias etiam linguarum regiones animadvertere coeperunt philologi, iis perscrutandis discriplinam suam suam promotum iri sperantes. Recentissima hac aetatate Finnicae praecipue atque Tataricae linguae latiori angustiorive ambitu comparativae subjiciebantur tractationi. Cognatas quodammodo has esse linguas, dudum sentiebatur inprimisque a philologo Daciae cel. R. Rask urgebatur studiosius. Proximis temporibus hanc plures amplexi sunt sententiam; quae tamen ne hodie quidem pro certa demonstrataque haberi potest sed potius hodiernae offerre philologiae controversiam, in qua dirimenda praecipue versetur.

Hanc, quae jam postulatur atque instituitur, et philologiae et ethnographiae et historiae nomine gravissimam disquisitionem juvare quodammodo optantes, cum linguis Finnicis Samojedicisque tum Turcicae, Mongolicae Tungusicaeque dialectis singularibus per seriem annorum longam studium tribuimus. Quantum ex nostra, in his linguis versata colligere licet scrutatione, intra earum quaeri non potest regionem commercium propinquitatis tam arctum quam id, quo linguae Indo-Germanicae tanquam stirpis ejusdem communis rami inter se conjunctae inveniuntur; attamen patere frequentem inter eas et formalem et materialem congruentiam, in primisque inter Finnicam, Samojedicam et Turcicam, quod antea jam statuimus, adhuc itidem censemus. An vero haec congruentia ejus sit momenti, ut ad unam communiem linguae proxime commemoratae a philologis referendae sint stirpem , quaestio est, quam experdire aetatis fuerit proximae. Ut nobis quidem videtur, ipsae sese a se invicem dissolventes in diversas abeunt stirpes vel potius classem vel, ut hodie loquimur race.