De amicitia (Aelredus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De amicitia
saeculo XII
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com

AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA

CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio.

Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori; ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur. Tandem aliquando mihi venit in manus, liber ille quem De amicitia Tullius scripsit; qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium. Et statim legendis sacris litteris operam dedi; cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret. Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant. Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum. Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri. Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere. Opusculum igitur istud in tribus distinximus libellis. In primo quid sit amicitia, et quis eius fuerit ortus vel causa commendantes. In secundo eius fructum excellentiam que proponentes. In tertio quomodo et inter quos possit usque in finem indirupta servari, prout potuimus enodantes. In huius igitur lectione si quis profecerit Deo gratias agat, et pro peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat. Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere. Aelredus. Ecce ego et tu, et spero quod tertius inter nos Christus sit. Non est modo qui obstrepat, non est qui intercidat amica colloquia; gratae que huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit. Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla; nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium. Nam paulo ante in turba fratrum me residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius disputaret, et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas; et nunc caput erigens, parabas aliquid proferre in medium; sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas;

nunc parvo intervallo secedens a nobis, et iterum rediens, tristem vultum praeferebas; quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo. Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit. Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre. Aelredus. Faciam quidem et libens. Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui. Loquere ergo secure et cum amico omnes curas tuas cogitationes que commisce, ut vel discas aliquid vel doceas, des et accipias, profundas et haurias. Ivo. Ego quidem discere paratus sum, non docere; non dare, sed accipere; haurire, non profundere; sicut mihi aetas praescribit, imperitia cogit, hortatur professio. Sed ne in his tempus ad alia necessarium insipienter insumam, volo me aliquid de spiritali amicitia doceas; videlicet quid sit, quid pariat utilitatis; quod eius principium, quis finis; utrum inter omnes esse possit; et si non inter omnes, inter quos; quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis molestia sancto fine concludi. Aelredus. Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum; maxime cum pueritiam tuam in studiis huiusmodi triveris, et Tullii Ciceronis librum De amicitia legeris; ubi copiosissime de omnibus quae ad eam spectare videntur iucundo stilo disseruit; et quasdam, ut ita dicam, leges in ea ac praecepta descripsit. Ivo. Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum delectabar; sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vendicavit affectum; quidquid sine caelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis condimento, quamvis subtiliter disputatum legero vel audiero, nec sapidum mihi potest esse nec lucidum. Eapropter vel ea ipsa quae dicta sunt, si tamen sunt consona rationi, vel certe alia quae disputationis istius poscit utilitas, velim mihi Scripturarum auctoritate probari; et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.

CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera.

Constat enim Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem; cum eius principium finem que, Christum videlicet, penitus ignoraverit. Aelredus. Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur. Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito. Ivo. Primum quid sit amicitia arbitror disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere. Aelredus. Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.

Aelredus. Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo. Quidni? Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video. Aelredus. Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo. Fateor placet mihi satis ista diffinitio; nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem. Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum. Aelredus. Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur. Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo. Non sim tibi oneri, rogo te, si non ista sufficiant; nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris. Aelredus. Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur; ab amico amicitia. Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum. Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus. Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur; quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi huius philosophi collocarunt. Quibus Salomon in proverbiis consentire videtur: "Omni, inquiens, tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17); manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse desierit, nec veram fuisse cum videretur existere. Ivo. Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus? Aelredus. De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus. Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. Etsi arguatur, etsi laedatur, etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est; et ut ait noster Hieronymus: "Amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit" (Epist. 41, ad Ruffin.). Ivo. Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit. "Vix enim", ut ait Tullius, "tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat" (Lib. de Amic. n. 15). Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero. Aelredus. Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est. Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda; cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat: petite et accipietis, et caetera.

Nec mirum si inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem et Dominum nesciebant, de quo scriptum est: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. In cuius profecto fide non dico tria vel quatuor, sed mille tibi proferam paria amicorum; qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori. Nonne, secundum tullianam diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia" (Act. IV, 32). Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una? Quot martyres pro fratribus animas posuerunt. Quot non pepercerunt expensis, non laboribus, non ipsius corporis cruciatibus. Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari. Multa tibi huius rei proferrem exempla, nisi et prolixitas prohiberet, et silentium nobis ipsa copia indixisset. Annuntiavit enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum. Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ivo. Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur? Aelredus. Immo plurimum. Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas. Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth. V, 44). Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus; illis vicissim nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis. Ivo. Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum experiuntur. Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere; ut illarum comparatione clariorem eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem vehementius excites et accendas. Aelredus. Falso sibi praeclarum amicitiae nomen assumunt, inter quos est coniventia vitiorum; quoniam qui non amat, amicus non est; non autem amat hominem, qui amat iniquitatem; qui enim diligit iniquitatem non amat, sed odit animam suam; qui vero suam non diligit, animam utique alterius amare non poterit. Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri. Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo; libet conicere, quantum habeat suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior; quanto castior, tanto et iucundior; quanto liberior, tanto et felicior. Patiamur tamen ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur; dum tamen ab illa quae spiritalis est, et ideo vera, certis indiciis distinguantur. Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis. Et carnalem quidem creat vitiorum consensus; mundialem spes quaestus accendit; spiritalem inter bonos vitae morum studiorum que similitudo conglutinat. Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.

Tunc, motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et accenditur unus ab altero, et conflantur in unum; ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero; nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius; idem velle et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec itaque amicitia nec deliberatione suscipitur, nec iudicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur; non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommoda ve prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens. Idcirco vel quasi quibusdam furiis agitata a semetipsa consumitur vel eadem levitate resolvitur qua contrahitur. At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum; quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde scriptum est: "Est amicus secundum tempus, et non permanebit in die tribulationis" (Eccli. VI, 8). Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit: non est personae, sed prosperitatis amicus, quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat. Attamen huius amicitiae vitiosae principium quosdam plerumque ad quamdam verae amicitiae provehit portionem; eos scilicet qui primum spe lucri communis foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum. Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur. Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus eius praemium que non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio: "Posui vos, inquit, ut eatis et fructum afferatis" (Joan. XV, 16), id est ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.

CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera.

Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio. Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur. Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur. De quibus suo loco disputabimus. Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito. Ivo. Sufficiunt plane ea quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur ultra quod quaeram. Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est. Natura an casu, an necessitate aliqua; vel certe praecepto, aut lege humano generi imposita, in usum venerit; usus vero eam commendabilem fecerit.

CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus.

Aelredus. Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua, ipse est. Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat: Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges. Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia. Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium sortirentur. Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit. Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem; aut quae silva unam unius generis arborem producit? Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit; sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat. Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit? Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum; tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur. Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae; et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio. Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: non est bonum, inquit, esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia hoc adiutorium divina virtus formavit; sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis secundus assumitur, ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales; nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit; contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens. Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt; animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda sit dilectio; cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio. Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit; qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt; inter mala quae videbant et sentiebant in mutuae caritatis gratia quiescentes.

Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit; adeo ut sine sociis, nec avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso. Compacta sunt etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda; quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant distinguenda; ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam eius similitudinem incaute incideretur. Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit. Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda; quibus omnis qui ea habet bene utitur, quibus nullus prorsus abutitur. Ivo. Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi qui eam venalem habent, et quaestum estimant pietatem? Aelredus. Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec: qui sibi placet, stulto homini placet; quia profecto stultus est, qui sibi placet. Qui vero stultus est, sapiens non est; et qui sapiens non est, non habendo utique sapientiam, sapiens non est. Quomodo igitur sapientia male utitur, qui sapientiam non habet? Sic et superba castitas virtus non est; quia superbia ipsa quae vitium est, eam quae virtus putabatur, sibi conformem facit; et ideo iam non virtus sed vitium est. Ivo. Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio. Aelredus. Saepe minora maioribus, bona melioribus, infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in virtutibus; quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur. Vicina enim est virginitati viduitas; viduitati coniugalis castitas; et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia. Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat. Quamvis si ea quae de amicitia dicta sunt diligenter advertas, invenies eam sapientiae sic vicinam vel infertam, ut pene dixerim amicitiam nihil aliud esse, quam sapientiam. Ivo. Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo. Aelredus. Excidit ne tibi dixisse Scripturam: omni tempore diligit qui amicus est. Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus: amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine caritate, satis super que monstratum est. Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo. O quid est hoc? Dicam ne de amicitia quod amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat: Deus amicitia est? Aelredus. Inusitatum quidem hoc, nec ex Scripturis habet auctoritatem. Quod tamen sequitur de caritate, amicitiae profecto dare non dubito, quoniam: qui manet in amicitia, in Deo manet, et Deus in eo. Quod cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis. Nunc si quid sit amicitia pro simplicitate ingenioli nostri satis diximus, caetera quae enucleanda proposuisti alio tempori reservemus. Ivo. Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit. Aelredus. Iam nunc, frater, accede; et quidnam causae fuerit quod paulo ante cum carnalibus illis carnalia compararem solus sedebas, modicum semotus a nobis; et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito. Galterus. Profecto ita est. Quis enim patienter sustineat tota die nescio quos exactores pharaonis tui habere copiam; nos autem quibus specialiter debitor es, nec rarum te cum habere posse colloquium?

Aelredus. Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus. Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit. Nam optimum cibi condimentum fames est; nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam. Quocirca erit tibi forte haec nostra collatio quasi cibus vel potus quidam spiritalis, eo iucundior quo aestus praecessit ardentior. Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas. Galterus. Faciam quidem. Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem. Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit; quas tibi ipse proposuerit quaestiones; quantum in earum enucleatione processeris; quid de his quoque stilo tradideris. Aelredus. Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est; ut, licet ex humanis exemptus, conditioni satis dederit, in meo tamen animo numquam videatur obiisse. Ibi enim semper me cum est; ibi mihi religiosus vultus eius elucet; ibi dulces eius arrident oculi; ibi eius iucunda mihi verba sic sapiunt, ut vel ego videar cum eo ad meliora transisse; vel ipse me cum adhuc in his inferioribus conversari. Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est. Galterus. Non me latent ista. Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi. Ostende, quaeso, eam puero tuo; non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda. Aelredus. Geram tibi morem, sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in publicum; ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim. Galterus. Ecce adsum, habens aures ad tua verba suspensas; tanto certe avidius, quanto id quod de amicitia legi dulcius sapuit. Quoniam igitur, quid sit amicitia, legi magnifice disputatum; quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues. Cum enim res tanta sit, ut certis rationibus visus es comprobasse; tunc primum vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.

CAPUT V. De amicitiae fructibus.

Aelredus. Non id pro tantae rei dignitate a me explicari posse praesumo; cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae praesentis quae nunc est et futurae. Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera; ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse iucundum; homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet si quid molestum mens conceperit; cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit. "Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se" (Eccle. IV, 10). Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi; cui confiteri non timeas si quid deliqueris; cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia?

Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat? "Amicus", ait Sapiens, "medicamentum vitae est" (Eccli. VI, 16). Praeclare quidem id. Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut, secundum Apostolum, iunctis humeris, onera invicem tolerent; nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam. Amicitia ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que leviores. Optimum ergo vitae medicamentum amicus. Nam ut ethnicis etiam placuit, non aqua, non igni pluribus locis utimur quam amico. In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur. "Quo circa amici", ut ait Tullius, "et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent; et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt" (Cicero de Amicitia, n. 23). Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio. Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur. Et quod his omnibus excellit, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit; ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus, secundum illud salvatoris in Evangelio: "Iam non dicam vos servos, sed amicos meos" (Joan. XV, 15). Galterus. Ita, fateor, tua me movit oratio; ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit appetitum; ut nec vivere me crediderim, quamdiu huius tanti boni tam multiplici fructu caruero. Sed hoc quod ultimum posuisti, quod me totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi enodari desidero: quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus existit. Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare; ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat. Gratianus. Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum. Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri; nec aviditatem meam posita verecundia prodidissem. At tu, pater, perge quo coeperas, et causa mei aliquid mensis appone; ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari. Aelredus. Non verearis, fili, quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares. Verum quomodo ad Dei dilectionem et cognitionem gradus quidam sit amicitia, paucis adverte. In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est. Et hoc ipsum caritatis quoque proprium est. In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur. Ex caritatis igitur perfectione plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori; quibus licet honeste, non ficte, non simulate, sed vere voluntarie que consulimus; ad secreta tamen eos amicitiae nostrae non admittimus. Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus; ut suavitas suavitati, dulcedo dulcedini, affectus succedat affectui. Itaque amicus in spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima una; et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Ad quod osculum anima quaedam sancta suspirans: "Osculetur me, inquit, osculo oris sui" (Cant. I, 1). Consideremus istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina transeamus. Duobus alimentis vita hominis sustentatur, cibo et aere. Et sine cibo aliquamdiu potest subsistere; at sine aere, ne una quidem hora. Itaque ut vivamus, ore haurimus aerem et remittimus. Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit. Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur. Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum. Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.

CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale.

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum. Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum. Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem; in signum pacis, sicut communicaturi in Ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant; in signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur; vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur; in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igni, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur; ipsum osculum turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nihil aliud sit quam adulterari. Quod quam sit detestandum, quam abominandum, quam fugiendum, quam adversandum, quilibet honestus intellegit. Porro osculum spiritale proprie amicorum est, qui sub una amicitiae lege tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem. Hoc osculum non inconvenienter osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non ore proprio sed alieno; illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus; dicant que cum propheta: "Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum" (Psal. CXXXII, 1). Huic ergo osculo assuefacta mens et a Christo totam hanc dulcedinem adesse non ambigens, quasi se cum reputans et dicens: o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans: osculetur me, ait, osculo oris sui; ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens: "Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me" (Cant. II, 6).

CAPUT VII. Amicitia quid.

Gratianus. Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.

Nescio quid hic Galterus hactenus senserit; ego aliud nihil amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit unus quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum. Galterus. Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit. De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi. Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico. Quidam solam fidem detrahendam iudicant, caetera non cavenda. Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum; se ipsum, in quibus non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et turpibus exponendum. Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum. Quidam amico in omni beneficio vel obsequio vicem rependere, satis dare amicitiae credunt. Mihi sane nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est. Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui; maxime propter hunc Gratianum, ne forte secundum nomen suum ita velit esse gratiosus, ut incaute fiat vitiosus. Gratianus. Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem; nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem. Sed quid potius ad tuas inquisitiones respondere velit, pariter audiamus. Aelredus. Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: maiorem hac, inquiens, dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori. Satis ne vobis istud? Gratianus. Cum maior esse non possit amicitia, cur non satis sit? Galterus. Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur? Aelredus. Absit; cum inter pessimos amicitia esse non possit. Gratianus. Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri potest, vel servari. Aelredus. Breviter dico. Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione; quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis opinione procedat? Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris. Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur. Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum. Nulla enim excusatio peccati est, si amici causa peccaveris. Protoplastus Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem; quam, gerendo ei morem, vetitum usurpasset. Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit. Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg. XIII, 5). Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt. Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius, Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano. Cernitis igitur, nisi inter bonos amicitiam stare non posse. Galterus. Quid igitur nobis cum amicitia, qui boni non sumus?

Aelredus. Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit. Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus. Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos; qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.

CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda.

Galterus. Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus. Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis. Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere; turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti. Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit; sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat. Gratianus. Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu; cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti. Sit illius ista sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa. Galterus. Felle putabam carere columbas. Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito. Aelredus. Pulchre de his Tullius: "Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nihil a Deo melius habemus, nihil iucundius" (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore; quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari. Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat? Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum? Stultus Paulus qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor. XI, 28 et 29). Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom. IX, 2). Deserenda igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret; nunc quos genuerat, iterum parturiens; nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister corripiens; nunc timens, ne sensus illorum a fide corrumperentur; nunc cum multo dolore, multis que lacrimis ad paenitentiam provocans; nunc eos qui non egerunt paenitentiam lugens. Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret; mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?

Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint; nulli etiam oneri vel dolori; qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes. Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant; tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit; vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit. Galterus. Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus. Aelredus. Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam. Gratianus. Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus. Aelredus. Geram vobis morem, et quae mihi occurrerint fugiendae, breviter annotabo.

CAPUT IX. Amicitia puerilis.

Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus; divaricans pedes suos omni transeunti; sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine alicuius commodi vel incommodi consideratione. Haec ad tempus vehementius afficit, arctius stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione motus bestialis est, ad quaeque illicita pronus; immo inter licita et illicita discernere non valens. Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia. Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur. Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum; sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat; et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.

CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo.

Eapropter primordia amicitiae spiritalis, primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum; et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse numquam desinat ordinatus. Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat; de qua dicere supersedeo, cum nec amicitiae nomine digna, ut superius diximus, habeatur. Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant. Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos excludemus; qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare. Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere. Necdum enim quid sit amicitia didicit, qui aliam eius vult esse mercedem quam ipsam. Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit. Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus.

Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus. Nam quod rex viri illius prius eguerit nemo qui cogitet. Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus. Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta. Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas; profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate. Galterus. Hoc ultimum non satis recordor enodatum. Aelredus. Recolitis, ut credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu constituunt; illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem. Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur. Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione dignas existimavi. Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una? Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico. His igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam. Verum ne forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad amicitiae summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit et perfici amicitia. Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos. Postremo quae amicitiae bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus, enodavimus. Patet proinde ex his omnibus certa et vera spiritalis amicitiae meta: nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan. XV, 13). Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita. Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere. Gratianus. Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti. Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone. Aelredus. Et haec, et alia quaedam de amicitia restant dicenda. Sed hora iam praeteriit, et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis, importunitate compellunt. Galterus. Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus. Videat autem Gratianus ut praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis arguamus. Aelredus. Unde et quo? Gratianus. Non te latet adventus mei causa. Aelredus. Num adest Galterus? Gratianus. Videat ipse. Certe tarditatis non potest arguere nos hodie. Aelredus. Vis ea quae proposita sunt prosequamur? Gratianus. Habebo ei fidem.

Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum. Aelredus. Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus quam putabas. Galterus. Quomodo mihi amicus non esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati. Aelredus. Fons et origo amicitiae amor est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam. Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu coniungimur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum; et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur commodatior? Galterus. Hic ultimus sane, quem et virtutis contemplatio format, et morum ornat suavitas. Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero. Aelredus. Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt collocanda principia; ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat.

CAPUT XI. Amicitiae fundamentum.

Fundamentum illud Dei amor est; ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.

CAPUT XII. Delectus amici.

Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus; cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil occultes; a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu. Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia. Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit; nihil que magis animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio eligendus est, et cum maxima cautela probandus; admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.

Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur; quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio. Galterus. Recordor te in prima illa tua disputatione, quam cum tuo habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis probasse; sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero. Aelredus. Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere; profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est amicitiam diffinitio ista complectitur. Gratianus. Quare non et illa quae ante hesternam collationem me plurimum delectabat aeque probanda est, idem scilicet velle et idem nolle. Aelredus. Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam. Galterus. Videat Gratianus ut tam in seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit et nolit cum ipso; nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti, quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri. Aelredus. Primum igitur de ipsa electione tractemus. Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel iura servabit. Huiusmodi ad amicitiam non facile eligendi sunt; sed si alias vita eorum mores que placuerint, agendum cum eis summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei; videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur: "Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit" (Eccli. VI, 9). Unde ait Scriptura: "Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae" (Prov. XXII, 24, 25). Et Salomon: "Ira, inquit, in sinu stulti requiescit" (Eccle. VII, 9). At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile? Galterus. Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam; quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus. Aelredus. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant; quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum; vel certe sine aliquo dolore iucunde insuper, in quo excesserit, commonendum. Gratianus. Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse modicum quid, tui causa, non potuerit sustinere. Galterus. Audacior me multum est iste. Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi. Aelredus. Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me poterit numquam non amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui; et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem. Galterus. Sed cum prior ille iam in fata concesserit; alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit; illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.

Aelredus. Audite non me, sed Scripturam loquentem: qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum, inquit, etiamsi produxerit gladium non desperes; est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non timeas. Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel si verbum protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit; si tuo suum aliquando praetulerit consilium; si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam. Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa. In his omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos eis amicitiae vinculis constringamus; quos ad haec vitia vel iracundiae furor, vel alia quaelibet passio compellere consuevit.

CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae. - Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum si produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. XXII, 25-27).

Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit. Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur. Multi enim sicut in propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit? At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem. Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens. Hinc scriptum est: qui denudat archana amici, perdet fidem. Et paulo post: "Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis" (Eccli. XXVII, 17, 24). Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et desperatione languescit? Ultimum illud quod dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam occulta detractio. Plaga certe dolosa, plaga serpentis et aspidis mortifera: "Si mordeat serpens in silentio", ait Salomon, "nihil eo minus habet, qui occulte detrahit" (Eccle. X, 11). Quemcumque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec donec sanetur, ad amicitiam eligendus. Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est. Semei fugientem a facie Absalon sanctum David conviciis impetens, inter haereditaria verba, quae pater filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus Sancti decernitur occidendus (III Reg. I, 44-46). Improperium nihilominus caveamus. Infelix Nabal Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et occidi (I Reg. XXV, 38). Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus. Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico contumeliam adiecit contemptui. Ob quam causam, tam ipsum quam populum eius et urbes, gladius simul et ignis absumpsit (II Reg. X). Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur. Hinc est quod impiissimus Achitophel parricidae consentiens, cum ei patris consilium prodidisset (II Reg. XVI, 23), cernens suum quod contra illud dederat, non mancipatum effectui, dignum proditori finem, laqueo suspensus promeruit.

Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).

CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam.

Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt. Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico; quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio? Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines. Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus? Numquam enim requiescit. Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat. Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur. "Vides", inquit Sapiens, "hominem promptulum ad loquendum; magis illo spem habet stultus" (Prov. XXIX, 20).

CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda.

Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest; et ideo convenire debet sibi utriusque gratia. Galterus. Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest. Aelredus. Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur; qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt. Galterus. Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero. Aelredus. Est quidem, at in amicitia minime. Gratianus. Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum? Aelredus. Inter nos contractam amicitiam non dubitatis? Gratianus. Prorsus. Aelredus. Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti? Gratianus. Nequaquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus. Aelredus. Fallimini. Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam; et ea quae displicent numquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem.

Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem. Galterus. Satis datum est Gratiano. Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti; vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia. Aelredus. Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis causa est, cur diligantur. Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia. Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait: "Potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disiunctio fiat" (Cicero de Amicitia, n. 76). Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione; non amicitia laedetur si perduellis et inimicus prodatur. Sunt alia vitia pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam iudicamus; ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant. Turpe enim nimis est cum eo huiusmodi gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut non iam mereantur amari; si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant; et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt; et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: "Omni tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17). Si te laeserit ille quem diligis tu tamen dilige. Si talis fuerit, ut ei amicitia subtrahatur, numquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti eius; prospice famae, nec umquam amicitiae eius prodas secreta, quamvis tua ipse prodiderit. Galterus. Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?

CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt.

Aelredus. Quinque illa quae paulo ante descripsimus, maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus detractionum. His sextum addimus. Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non caritati civium, non plebis saluti. Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris. Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.

Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos. Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium. Cum enim amicitia de duobus unum fecerit, sicut id quod unum est non potest dividi, sic et amicitia a se non poterit separari. Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit; diligens eum a quo non diligitur; honorans eum a quo spernitur; benedicens eum a quo maledicitur; benefaciens ei qui sibi quod perniciosum est machinatur. Gratianus. Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?

CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur.

Aelredus. Ad amicitiam quatuor specialiter pertinere videntur: dilectio et affectio, securitas et iucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio; ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio; ad securitatem, sine timore vel suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio; ad iucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia; de omnibus quae cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quae docentur vel discuntur, quaedam dulcis et amica collatio. Vides ne, in quibus ab his qui merentur solvenda est amicitia? Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat; perit securitas, qua sua illi archana revelabat; seponitur iucunditas, quam amica confabulatio pariebat. Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio; et hoc cum quadam moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia. Gratianus. Mihi certe perplacent ista quae dicis. Aelredus. Iam de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate. Galterus. Vellem ut eorum quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur. Aelredus. Geram vobis morem. Amorem amicitiae diximus esse principium. Nec qualemcumque, sed quae de ratione simul et affectu procedit. Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis. Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem; ad quam omnia quae suggeruntur referenda sunt; et utrum ei conveniant, vel ab ea dissideant explorandum. Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur, constituendos putavimus; cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet tractandus. Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus; non omnes tamen, sed eos dumtaxat qui has passiones nec ordinare, nec moderari possunt aut nolunt. Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur. Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur: convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa. Si tamen haec omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas; numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.

Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam. Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio; maxime qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet. Quia vero de vera amicitia loquimur quae non potest esse nisi inter bonos; de illis esse de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam fecimus mentionem. Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. Galterus. Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane. Gratianus. Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo ianuam; tu, pater, perge quo coeperas.

CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor.

Aelredus. Quatuor quaedam probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te tua que omnia secure committas. Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.

CAPUT XIX. Fides amicitiae.

Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus, in adversis et prosperis, in laetis et tristibus, in iucundis et amaris, praebet aequalem; eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum. Fidelis quippe amicus nihil in amico quod extra animum eius sit, intuetur; virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis. In necessitate enim, ut ait quidam, probatur amicus. "Amici divitis multi" (Prov. XIV, 20). Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat. "Omni tempore", ait Salomon, "diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur" (Prov. XVII, 17). Et alias, arguens infidelem: "Dens putridus, inquit, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae" (Prov. XXV, 19). Gratianus. Si prospera nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides? Aelredus. Multa sunt alia quibus probatur fides amici, quamuis in sinistris maxime. Nam ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum proditio. Evangelica vero sententia est: qui in modico fidelis est, et in multo fidelis erit.

Amicis itaque quibus adhuc probationem credimus esse necessariam, non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta; sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur; cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata. In quibus si fidelis fuerit inventus, in maioribus experiendum non dubites. Quod si forte sinistrum aliquid de te fama vulgaverit; si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio; sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio. Gratianus. Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus; quod nec de tuo amicissimo, antiquo scilicet Claravallis sacrista, praesumendum putasti. Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.

CAPUT XX. Intentio.

Aelredus. Diximus et intentionem esse probandam. Pernecessarium hoc. Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi sic amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid commodi se sperant esse capturos; qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar; ubi facile deprehenditur vis eius et qualis sit, et quanta sit. Ipse Dominus ac salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit: "Diliges, inquiens, proximum tuum sicut te ipsum" (Matth. XXII, 39). En speculum: diligis te ipsum. Ita plane, si Deum diligis; si nempe talis es, qualem in amicitiam eligendum descripsimus. Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam? Minime profecto; sed quod per se sibi quisque carus est. Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris. Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem. "Non enim", ut ait sanctus Ambrosius, "vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae" (De Offic. lib. 3, cap. 21). Virtus est enim, non quaestus; quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam. Certiores autem plerumque sunt amicitiae pauperum vel inopum quam divitum; cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem. Divitibus itaque assentatorie gratificatur; erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat. Haec diximus ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum. Sic ergo probatur intentio. Si eum videris tuorum magis cupidum quam tui; aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem; in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis. Iam nunc de discretione videamus.

CAPUT XXI. Discretio.

Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt; confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Quocirca illius quem eligis est probanda discretio; ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et iurgia tibi ipse perquiras. Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.

CAPUT XXII. Patientia.

Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis; quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione; non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet. Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum; cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico. Galterus. Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur. Aelredus. Mirum hoc; cum sine amicis nulla prorsus vita iucunda sit. Galterus. Cur, rogo te? Aelredus. Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda? Galterus. Minime. Aelredus. Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus? Galterus. Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere. Aelredus. Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida? Galterus. Prorsus ita est. Aelredus. Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares?

Galterus. Verissime. Aelredus. Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum; ac per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur; et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae paucorum hic est, ubi pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum permixtio; ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde similitudinem comparemus amicos quos non secus quam nos ipsos diligamus; quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi sint et stabiles, et constantes in omnibus. Putas ne quemquam mortalium esse qui non velit amari? Galterus. Non aestimo. Aelredus. Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares? Galterus. Miserrimum plane. Aelredus. Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat. Galterus. Optime ac verissime. Aelredus. Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus? Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus que mirarer; nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta: "Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum" (Psal. CXXXII, 1). Gratianus. Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?

CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes.

Aelredus. Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit. Unde Dominus in Evangelio: "Iam non dicam vos servos, sed amicos" (Joan. XV, 15); causam que subiungens qua amici nomine digni haberentur: "Quia omnia, inquit, quae audivi a patre meo nota feci vobis" (Joan. XV, 15). Et alias: "Vos amici meis estis, si feceritis quae praecipio vobis" (Joan. XV, 14). De his verbis, ut sanctus ait Ambrosius: "Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib. 3, cap. 21). Ostendamus nos illi et ille nobis aperiat sinum. Nihil enim occultat amicus. Si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria patris Dominus Iesus. Haec Ambrosius. Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit. Galterus. Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.

Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et conridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere, simul conferre, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia; suscipere advenientes cum laetitia. His atque huiusmodi a corde amantium et redamantium procedentibus signis, per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere. Hoc est quod nos diligendum credimus in amicis; ita ut rea sibi nostra videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non redamaverimus.

CAPUT XXIV. De cultu amicitiae.

Aelredus. Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium; quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus; quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant; sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est: nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem; quae omnia pertinent ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi. Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus. Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur; quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat, pauper ditescat; et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: "Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit" (II Cor. VIII, 15). Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum; et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.

Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David: et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit; et se humilans et illum exultans; "Tu", inquit, "eris rex, et ego ero secundus post te" (I Reg. XXIII, 17). O praeclarissimum verae amicitiae speculum. Mira res. Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat; sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu; omnes se regiae indignationis spondent ultores; solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens: tu eris, ait, rex et ego ero secundus post te. Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans. Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Ionathas amico non defuit. Quare, inquit, morietur David? Quid peccavit? Quid fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua, et percussit philistaeum, et laetatus es. Quare ergo morietur? Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis: fili, inquit, mulieris ultro virum rapientis; scio quia diligis David in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum: quamdiu vixerit filius Ysai, non stabilietur regnum tuum. Quis non moveretur his verbis, quis non invideretur? Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae. Tu eris, inquit, rex et ego ero secundus post te. Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponunt; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis amicitiae, non multo illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam. Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo? Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret. Tu eris, inquiens, rex et ego secundus post te. Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit; quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis. Vade ergo et tu fac similiter. Verum, si tibi praeferre quem diligis durum vel etiam impossibile iudicas; vel parem eum tibi facere, si vis esse amicus non neglegas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.

CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis.

Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur; cunctatio semper absit, studium semper assit.

Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sed non omnes omnia possunt. Abundat iste pecunia, ille agris et possessionibus; alter in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus. In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte. Et de pecunia satis dedit Scriptura: "Perde, inquit, pecuniam propter amicum" (Eccli. XXIX, 13). Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra et Christus caput, faciamus quod ait propheta: oculi mei semper ad Dominum, ut ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est: si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari vultu, sermone iucundo intercide verba petentis; occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare. Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi sua que impendant; ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore. Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit. Galterus. Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia? Aelredus. Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum. Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.

CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici.

Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, gaudeat alter pro altero; alterius lapsum ut suum lugeat; alterius profectum, suum existimet. Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere; nihil quod dedeceat loqui praesumat. Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet; profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum. Optimus itaque comes amicitiae verecundia est; et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam. Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et iam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel extinxit; quotiens verbum indecens usque ad fauces progressum, austerior illius aspectus repressit. Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi.

CAPUT XXVII. Correptio amici.

Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas; cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud: obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri; sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit; assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est. Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam (De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum eius vulneret, tu tamen corripe. "Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis; ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare; et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum. At inter amicos nulla vitii huius excusatio est. Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare; corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, sermo deiectior; intercipiant verba lacrimae; ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere. Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum. Exploranda est etiam animi illius qualitas; nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt; sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur. Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit qualitati; et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est; et alterum libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem; quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet me, ait sanctus David, iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Simulator et callidus provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. "Simulator enim ore", ut ait Salomon, "decipit amicum suum" (Prov. II, 9).

Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam. Galterus. Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est. Aelredus. Falleris, fili. Nam et Deus dissimulare dicitur peccata delinquentium, nolens mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Galterus. Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem. Aelredus. Simulatio, ut mihi videtur, deceptorius quidam consensus est, contra iudicium rationis, quam Terentius in persona Gnatonis satis eleganter expressit: negat quis? Nego. Ait? Aio. Postremo imperavi egomet omnia mihi assentari. Et forte haec ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris, sensum prophetae nostri suis exprimens verbis. Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est: videte nobis vana, loquimini nobis placentia. Et alias: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus meus dilexit talia. Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum. Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona. Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est; sed dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare secretum. Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat. David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit. Galterus. Perplacet mihi ista distinctio. Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre? Aelredus. Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare. Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri; se que contemni causentur, si non curis et officiis implicentur. Unde non parvas discordias inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus; ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta. Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est; nec attendendum quid tu possis praestare, sed quid ille cui praestas poterit sustinere. Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi; et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus. Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus; nec his imponendus est honos vel onus istud quos habemus amicitiores, sed quos ad ea sustinenda credimus aptiores. Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes. Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum; cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum. Petro commendavit Ecclesiam suam, Iohanni commisit dulcissimam matrem suam. Petro dedit claves regni sui, Iohanni reservavit archana pectoris sui. Petrus ergo sublimior, sed Iohannes securior. Petrus licet in potestate constitutus, dicente Iesu: unus ex vobis tradet me, cum caeteris timet et trepidat, Iohannes ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro quisnam ille esset, interrogat. Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia: sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus.

CAPUT XXVIII. Epilogus.

Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis; futiles hos honores et onera, illis quos praescripserit ratio imponamus; scientes quia numquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adiecerit. Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat; dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare. Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus. Recordor nunc duorum amicorum meorum, qui licet exempti praesentibus, mihi tamen vivunt, semper que vivent. Quorum primum in initiis meae conversionis, quadam mihi morum similitudine et studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem adolescens; alterum ab ipso fere pueritiae suae tempore a me electum, et multifarie multis que modis probatum, cum iam aetas mihi variaret capillos, in summam amicitiam assumpsi. Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram; nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium. Istum iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadiutorem. Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi; quamvis nec illi affectus defuerit, nec illum ratio deseruerit. Denique prior in ipsis amicitiae nostrae principiis ereptus mihi eligi potuit, sicut praescripsimus, non probari; alter a puero ad mediam aetatem dimissus mihi, et a me dilectus, per omnes amicitiae gradus, quousque talium potuit imperfectio, me cum ascendit. Et primum quidem virtutum eius contemplatio illi meum inclinavit affectum; quem ego olim ab australibus partibus in aquilonalem hanc solitudinem duxi; ego regularibus disciplinis primus institui. Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi. Onerosum nulli, sed omnibus gratum intuebar. Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus; incedebat quasi surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum. Ut iumentum factus est, sequens obedientiae frenum, et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans. Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset; sic erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto rigore laxaverit. Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum induxerant meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico amicissimum facerem. Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui. Quod quidem invitus, sed quia totum obedientiae sese devoverat, modeste suscepit. Egit tamen me cum multis secreto, ut dimitteretur, praetendens aetatem, praetendens inscitiam, praetendens amicitiam qua iam initiabamur; ne forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus. Sed his nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium; sperans, ut postea confessus est, hac me praesumptione offensum, ad id posse quod petebat, facilius inclinari.

Sed haec eius mentis vocis que libertas, amicitiae nostrae cumulum addidit; quia volebam eum amicum habere non minus. Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse; coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere. Ita et mihi eius libertas, et mea sibi probata patientia est. Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum. Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis inventus est. Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens. Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta; qui meum pectus quodammodo suum putarem, et eius meum, ipse que similiter. Ita in amicitia recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam pariebat. Unde se amicum in omnibus probans, meae paci, meae quantum poterat prospiciebat quieti. Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat. Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium; sed ille prohibebat cavendum dicens: ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur; ne id magis carnali affectui meo quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur. Erat igitur quasi manus mea, quasi oculus meus, baculus senectutis meae. Ipse spiritus mei reclinatorium, dolorum meorum dulce solatium; cuius amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum. Ipse commotum pacificabat; ipse leniebat iratum. Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum; ut quod solus non poteram, iunctis humeris facilius sustinerem. Quid ergo? Nonne quaedam beatitudinis portio fuit, sic amare et sic amari; sic iuvare et sic iuvari; et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare; et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere? In hac igitur amicitia nostra quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum. Sed ut tandem collationem hanc nostram, vel sole ruente claudamus, ab amore profectam amicitiam non dubitatis. Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest, cum ex similitudine amoris quo ipse sibi carus est, amorem proximi debeat ordinare? Se autem non diligit, qui turpe aliquid et inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit. Primum igitur est ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens, quod indecens sit; nihil sibi subtrahens, quod utile sit. Sic vero se ipsum diligens, diligat et proximum, eamdem regulam sequens. Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum; denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis. Eligatur autem non secundum affectionis lasciviam, sed secundum rationis perspicaciam; similitudine morum et contemplatione virtutum. Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, iucunditas assit; nec ordinata desint benevolentiae et caritatis officia vel obsequia. Iam exinde probetur fides eius, probetur honestas, probetur patientia. Accedat paulatim consiliorum communio, assiduitas parilium studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Sic enim conformari sibi debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in alterum transfundatur; sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.

Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, quod nihil velit, quod dedeceat, vel petere ab amico, vel praestare rogatus; constiterit que tibi amicitiam eum virtutem putare, non quaestum; adulationem fugere, detestari assentationem; inventus que fuerit liber cum discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione; tunc illa spiritalis sentitur dulcedo, quam bonum scilicet et quam iucundum, habitare fratres in unum. Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, onera sua portare invicem, cum unusquisque pro altero semetipsum neglegere dulce habet; alterius voluntatem suae praeferre, illius necessitati magis quam suae ipsius occurrere; adversis semet opponere et exponere. Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam. Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrimis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit. Ita pro amico orans Christum, et pro amico volens exaudiri a Christo, ipsum diligenter et desideranter intendit; cum subito et insensibiliter aliquando affectus in affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est. Ita a sancto illo amore quo amplectitur amicum, ad illum conscendens, quo amplectitur Christum; spiritalem amicitiae fructum pleno laetus ore carpebit; plenitudinem omnium expectans in futurum; quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.