Jump to content

De amore/Liber I/Capitulum II

Unchecked
E Wikisource
Liber I
Capitulum II
1180 - 1190

 Capitulum I Capitulum III 

1 Hoc autem est praecipue in amore notandum, quod amor nisi inter diversorum sexuum personas esse non potest. Nam inter duos mares vel inter duas feminas amor sibi locum vindicare non valet; duae namque sexus eiusdem personae nullatenus aptae videntur ad mutuas sibi vices reddendas amoris vel eius naturales actus exercendos. Nam quidquid natura negat, amor erubescit amplecti.

2 Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus; optat enim ut cum ea omnia compleat amoris mandata, id est ea quae in amoris tractatibus reperiuntur inserta.

3 In amantis ergo conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito amore carere.

4 Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare? Videmus enim ipsos mortem contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire inopias.

5 Sapiens tamen amator divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis. Nam inopiae quisque necessitati suppositus deflexo incipit incedere vultu et multis cogitationibus cruciari, et omnis eum alacritas derelinquit.

6 Qua quidem cessante illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt amoris incrementa deficere; ergo incipit amor diminui. Amor enim semper minuitur vel augetur.

7 Manifesto igitur experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris deficere, quia «Non habet unde suum paupertas pascat amorem.»

8 Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam. Nota etiam quod amans nihil sapidum ab amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.

 Capitulum I Capitulum III