Jump to content

De amore/Liber I/Capitulum VIII

Unchecked
E Wikisource
Liber I
Capitulum VIII
1180 - 1190

 Capitulum VII Capitulum IX 

1 Sed sollicitus quaerere posses quid de monacharum fateamur amore. Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis. Immo et in ipsius praecepto monemur amoris, ne illius mulieris eligamus amorem cuius de iure nuptias nobis interdicitur affectare.

2 Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus. Non de ipsius potest fide immerito dubitari, qui propter momentaneae delectationis actus gladii non veretur incurrere crimen nec Deo vel hominibus fieri scandalum erubescit. Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.

3 Non autem haec dicimus, quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio mortis.

4 Et ideo ad ipsarum sollicitationem pertinentia verba te volumus penitus ignorare. Nam tempore quodam quum quandam monacham nobis pervenerit opportunitas alloquendi, monacharum sollicitationis doctrinae non ignari facundo artis eam sermone coegimus nostrae acquiescere voluntati; et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia «Quid deceat, non videt ullus amans» et iterum «Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco», statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.

5 Interim tamen eam qua ducebamur vesaniam cogitantes a praedicta mortis dormitione summo sumus excitati labore. Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine carnis (nos) contagione removere.

6 Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens. Nam quum nos, omni astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus? Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.

 Capitulum VII Capitulum IX