Jump to content

De amore/Liber I/Capitulum X

Unchecked
E Wikisource
Liber I
Capitulum X
1180 - 1190

 Capitulum IX Capitulum XI 

1 Post haec videamus an facilis petitae rei concessio ad amorem valeat pertinere. Sed primo videamus quae sit petitae rei facilis concessio. Et quidem petitae rei facilis concessio tunc fieri asseritur, quando mulier nimia carnis voluptate cogente facile se ipsam petenti largitur, hoc idem alii facile concessura quaerenti, nullo in ea post peractum opus amoris radio permanente et nullo munere mediante.

2 Talis quidem mulieris te noli vinculis colligare, quia ipsius amorem nullius posses sollicitudinis arte lucrari. Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria desiccare; unde merito credimus ab ipsius tibi amore cessandum.

3 Licet enim iuxta tuae voluntatis affectum eius plenarie potiaris amplexu, sua tamen solatia intolerabilis poenae occasio et multorum tibi erunt origo dolorum. Nam quum amantium more ipsius affectaveris solitarius sentire solatia et eam cognoveris alterius libidini commisceri et alium tibi adiunxisse participem, quanta inde tibi doloris amaritudo procedet nullatenus posses nisi expertus plenius erudiri.

4 Ex his ergo quae diximus tibi debet esse plenarie manifestum quod, ubi facilis rei petitae largitio reperitur, ibi amorem constat abesse. Nam ubi feminam tanta libido detentat quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire.

5 Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare. Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus exsulare.

6 Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico. Immo impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut unius se non possit affectioni astringere.

7 Ergo tibi evidenter apparet quod nimiam voluptatis abundantiam prorsus teneris abiicere et mulieris, in qua facilem petitae rei concessionem cognoveris, amorem tibi non expedit postulare.

 Capitulum IX Capitulum XI