Jump to content

De amore/Liber I/Capitulum XII

Unchecked
E Wikisource
Liber I
Capitulum XII
1180 - 1190

 Capitulum XI Index Libri II 

1 Si vero quaeratur, quid de meretricis sentiamus amore, dicimus omnes meretrices penitus esse vitandas, quia ipsarum foedissima commixtio est, et incestus cum eis crimen semper fere committitur. Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa.

2 Immo etsi quando meretricem contingat amare, eius tamen amorem perniciosum constat esse hominibus, quia familiarem cum meretricibus conversationem habere ab omni sapientia reprobatur, et cuiuslibet inde fama supprimitur. Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur; ergo ad hoc doctrinam postulare non debes.

 Capitulum XI Index Libri II