Jump to content

De amore/Liber II/Capitulum III

Unchecked
E Wikisource
Liber II
Capitulum III
1180 - 1190

 Capitulum II Capitulum IV 

1 Videamus ergo qualiter amor minuatur. Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis et repente superveniens inopia rerum. Amator enim inopia multa detentus tanta rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:

«Quum fueris felix, multos numerabis amicos, Tempora quum fuerint nubila, solus eris.»

2 Unde propter haec omnia incipit facies et forma mutari, et eum somni requies derelinquit, et sic vix esse poterit quod ipse penitus non vilescat amanti. Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit.

3 Minuitur etiam amor, si stultum et indiscretum suum mulier cognoscat amantem, vel si in amoris exactione ipsum viderit excedere modum vel de coamantis non cogitare pudore nec verecundiae ipsius velle ignoscere. Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.

4 Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum. Nil enim congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere.

5 Minuit quoque frequenter amorem stulti vesanique prolatio verbi. Multi namque student in mulieris aspectu amentia verba proferre, se illi placere credentes, si fatuis et indiscretis sermonibus utantur; qui re vera mirabili deceptione falluntur. Plurima namque sensus laborat inopia, qui dum stulta gerit se credit sapienti placere.

6 Attenuat etiam amorem blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio. Praeterea violenter amor decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum.

7 Descrescit etiam amor, si ultra quam deceat contingat amantem divitias congregare vel pro rebus modicis facile litigare. Multa praeterea tibi possemus de amoris attenuatione narrare, quae tuae sollicitudini penitus derelinquimus indaganda.

8 Nam adeo te videmus negotiis omnibus aliis derelictis amoris exercitio deditum et in amandi proposito confirmatum, quod nil te poterit in amoris arte latere, quia in ea nil indiscussum relinques. Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.

 Capitulum II Capitulum IV