De amore coniugali/2.3

E Wikisource

Exsultatio de pace iam facta

2.3

 2.2 2.4 

 
III.
Exsultatio de pace iam facta
 

A bellis ad rura et ad otia grata Camenis,
ad rura a bellis, uxor amata, vocor.
Pax Cererem redditque agris redditque Lyaeum,
et sua cantantem Maenala Pana sonant;
5
pace sua laetatur humus, laetantur agrestes,
et resides somnos oppida fessa trahunt;
jam facilis, jam laeta choros per prata Voluptas
ducit, et optatus rura revisit Amor;
rura Venus rurisque colit nunc, urbe relicta,
10
laeta domos; laetus numina sentit ager.
Ergo alacres sequimurque deos, et rura petamus:
huc propera, mecum huc, uxor amata, veni:
huc veris te poscit honos rurisque beati,
et rure et verno tempore natus amor.
15
Urbis opes valeant, nil rure beatius ipso;
rura placent Musis, rura Diana colit,
rura fides habitat, habitat probitasque pudorque
et fas et pleno copia larga sinu.
O valeant urbes: quid enim felicius agro?
20
Hic tecum, hic, conjux, vita fruenda mihi est.
Otia si capiant animum, quid mollius umbra,
fundit quam multa populus alba coma,
quam platanus platanoque decens intersita laurus,
et quae tam raro citrus honore viret?
25
Sin labor, ut teneras hortis disponere plantas,
ut juvat humentes carpere mane rosas,
aut tenuem e soliis laribus pinxisse coronam,
et sua triticeae serta parare deae,
nunc legere arbuteos fetus montanaque fraga,
30
aureaque in calathis mala referre novis,
nunc agere incautas in retia caeca volucres;
mille modos placidi rura laboris habent.
Sed, conjux, tua vota moror: laqueata valete
et tecta et thalami; te duce, rura peto.
35
Dux conjux, cui cana fides, cui castus eunti
haeret amor, sequimur teque tuosque deos.
O mihi post longos tandem concessa labores,
o mihi non juveni, sed data forte seni,
o mentis tranquilla quies. Salvete, beati
40
ruris opes, salve, terra habitata diis,
terra bonis fecunda et nulli obnoxia culpae;
hic tecum, hic, conjux, vita fruenda mihi est,
ista senes nos fata manent. Mors usque vagatur
improba. Vis mortem fallere? Vive tibi.