De amore coniugali/3.1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Veneratur pelignos et agrum sulmonensem

3.1
Fairytale left blue.png 2.19 3.2 Fairytale right blue.png


I.
Veneratur pelignos
et agrum sulmonensem
 

Hine amnes, haecne Aoniis loca grata puellis,
Pelignone haec sunt rura habitata seni?
Hosne lacus, haecne antra colit descriptor amorum?
Manibus haec sacra sunt, magne poeta, tuis?
5
En vati dilecta Dryas fert rustica dona,
fert myrtum, ac violae lilia mixta nigrae,
fert hederam, fert veris opes. Quin ecce Corinna:
ipsa canit, voces fluminis aura refert:
«Erramus per prata, nec est quod laedat amantes,
10
et juveni juncta est usque puella suo;
pascimur amplexu tenero, fovet aura cubantis,
pennarum admotu quam levis afflat Amor.
Quod nemus, aut quaenam umbra meos nunc servat amores?
Huc ades in molli, Naso, fovende sinu.»
15
Ille refert: «O ante alias mihi cara puellas,
ipsa veni ad nitidos, culta Corinna, lacus,
qua strepitat leve murmur aquae, qua laurus in umbram
se jacit, et densum texit opaca nemus,
luxuriat qua mollis humus; te plurima myrtus,
20
te manet irriguis floridus hortus aquis.
En assum tibi certus amans.» Vix ille, repente
virgo movet niveos ad loca nota pedes,
ac, nudata sinum, cervici innexa pependit;
ora, oculos, pectus cordaque junxit amor,
25
osculaque et junxit, suspiria et intima junxit,
mixtus et ex uno spiritus ore coit;
incaluit tunc umbra novo succensa calore,
mox gratum repetit altera et alter opus.
Ludite, felicis umbrae, quibus una voluptas
30
vivitur atque unus pectora jungit amor.
Nunc, age, quae myrteta colis mihi consita, nymphe,
quaeque tenes hortos, Antiniana, meos,
pauca meae, nam pauca seni Cytherea ministrat,
(ipsa leget conjux) tu modo pauca refer.
35
Exstinctos in corde seni quis suscitat ignes?
Quae nova sopitas nunc movet aura faces?
Incendi novus auctor an est? Suspiria, conjux,
hoc tua et accensi pectoris aura facit;
pectoris huc venit aura tui, vetus inde resurgit
40
et reparat vires ignis ab igne novas;
jam saevit, jam flamma furit; suspiria conjux
movit, et a nostra mutua flamma viget;
urimur absentes unoque adolescimus igni,
et vires uno fomite uterque capit.
45
In somnis mihi nocte venis, succenditur ignis,
vexat nocturnus pectora adusta calor;
ante oculos versare die, tum subdita venis
spirat anhelantis flamma diurna faces:
en volitant rutilantque vagae de corde favillae,
50
et fax absumptis ossibus usta micat;
jam serpit venis, imas jam flamma medullas
corripit ac toto corpore lapsa furit.
Quisquis ades, procul hinc, ne vos meus ustilet ignis:
fervet et accensos huc agit hucque globos;
55
inque faces flammasque abeo, jam vertor in ignem,
vertimur, en jam jam nil nisi flamma sumus.